Delectus opusculorum ad scientiam naturalem spectantium. Volumen primum

발행: 1790년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

CORPOR. NATURALIUM COMTINUA. H

litterario communicet, quod opusculum in hoc genere perfectissimum sperare debemus. Recensitis igitur variorum meditationibus et ordinibus nihil potius nobis agendum est, quam ut exponamVS, quid his addendum putemus. Egregia doctorum virorum molimina vidimus, quibus naturae vestigiis insistere annis1 fuerunt. Quidnam vero de humani istellectus viribus in re tam ardua sperandum est, qui vel in notissimis corporibus diu

multumque conssideratis, noua tamen semper et

hac fenus ignorata inuenit t)8 Licet igitur progressionem naturae defendere non dubitemus, eam tamen eius notionem, quae communiter inter eruditos obtinet, ita magis esse comparatam putam US, ut hominum admiratio excitetur, quam Vt Vera et

ab ipsa natura adhibita corpora inter se nectendi ratio ex ea dppareat. Hac de re iis, quae nunc expositurus sum, breuiter edocebimur. Qui systema naturae ad principium continuitati S confecerunt, normae loco vel scalae vel seriei continuae imagine usa sunt. Scala illa res non iuxta se positas, sed unam supra alteram elatam ostendere debet, ut pateat, naturam in eiungendis rei bus a minus periectis ad perfectiora ascendisse. Perfectio igitur phy sua norma erit, qua ad disponenda hocce modo corpora uti tenemur. Tale in

dispositionem a Cl. Eo NNΕΥo delineatam supra vidimus. At quem fugit periectionis notionem non absolu-o Exemplo sit apis, vulgaris animalis, historia, cui

inde a CATONI s et v ARRO Nis temporibUs tractatae, noua quidem lux affusta est Celeberr. REAvMv-RII tentaminibus, quae tamen a Soeietate Viaxi'

Lusata nunc pro falsis declarantur.

22쪽

OEHME, DE SERIE

absolutam esse, sed relativam 3 Illud enim physice perfectum ab omnibus philosophis iudicatur, quod

fini suo satisfacit. Ergo cuique rei creatae sua perfectio, et simplicissimum animal microscopicum,

volvox, aeqUe perfectum est ac homo. Longe aliter g ONNE Tvs perfectionis notionem determinare videtur Π). Perfectius enim appellat illud, cuius relatio ad totum maior ac multiplicior est. Arduum est de hac relatione iudicium ferre. Novimus enim, quam parum apti simus, uniuersum eo neXU Contemplari, quo necesse est, ut relationem partium ad totum perspiciamus. Compertum est, pilarosque, cum aliqUam rem creatam Videant, eam magis ad se ipsos, quam ad uniuersum referre,

ut nunquam intelligant, quodnam entis simplicioris cum uniuerso comparati sit pretium, quisue usus illius in sustentanda augendaque periectione mundi, sed ignium cogitent quae eius sit utilitas

in genus humanum redundans, quaeue disserentia structurae a nostra, quam, praeiudicio ob coecati, ut perfectistimam assumimus, deprehendatur. Sice. g. lapidem rUdem ipse BONNEius 1n infimo scalae gradu locat, cui tamen ad rerum ordinem continendum eadem est vis, ac cuiuSuis alius corporis, eademque necessitas. EX eadem causa animalia, quorum natura minus cognita est, vel minima mucroscopica, multo infra ea ponere solent plurimi, quae magis nota et conspicua sunt. Praeterea vero, quoniam tale iudicium de rerum naturalium periectione tam lubrico fundamento innititur, id etiam nullo modo persuadere mihi possum, Deum, ipsius

creationis auctorem, qui, quantum vel in minimare creata ad totius neXum potitum sit, optime perspicit, et coram quo Omnia Paria ac neque perfe

23쪽

CORPOR . NATURALIUM CONTINUA. 13

cta habentur, corporum naturalium ordinem ad normam tam incertam adstrinXisse, quae pro diverso hominum arbitrio non nis1 vaga et varia

esse positi.

Transeamus ad alia, quae Cel. go NNETus aliis in locis D) de perfectione nos docuit, quam duplicem assumit corpoream siue animalem et spiritualem. Illam ab organisatione derivat, quae tunc perfecta dicitur, quando effectus plurimi a partibus paucioribus disi milibus producuntur. Miror egregium virum alio loco x) ad eandem requirere

maiorem numerum organorum sensualium eorumque facultatem auctiorem, nec non membra multa et ad plures actiones peragendas apta. Non enim possum, quin in his, si cum ante allegatis comparentur, aliquam contractionem suspicer. Spiritualem perfectionem noNNETVS eam appellat, qUae

substantiis simplicibus propria sit, et ad eam iacultatem abstrahendi, ideasque suas per signa arbitraria eXprimendi, requirit; substantiam igitur, in qua ista maior deprehenditur; perfectiorem appellat. Certae substantiae simplices gradu perfectionis inter se differunt, sed quis eos gradus determinare audebit 3 Aut qualis corporum naturalium ordo eXisteret, quem ad normam perfectionis spiritualis exstruere anniteremur 3 Primo enim quis nos certiores reddidit animalia testacea, quae noNNEΥvs infimum gradum in hoc respectu occupare iussit, non aeque distincte ac quadrupeda cogitare ΘDeinde multa ex insectorum genere Ut apiS, Iranea, myrmeleon, nonnulla ex quadrupedum classe,

ingenii,

v) L. c. p. 23. x Palingenesie philosophique par CHARLES BON NET, Geneve ITTO. T. I. P. ISO.

24쪽

14 OEHME, DE SERIE

ingenii, ut hae voce utar, praestantia superare videntur. Nec desunt exempla, ubi in animalibus eiusdem generis, sexus miram ingenii varietatem ostendit. Sic coccus mas, vividum animal volans et saliens est; foemina plantarum truncis inhaeret quasi sine Vita, ita ut potius rude granum, quam organisatum animal crederes. Quod si igitur spiritualem perfectionem pro norma perficiundae scalae assumeres, haecce animalia, sexu tantummodo diuersa longissimo spatio separanda essent. Denique si eandem assumere velles, qualem saltuin naturae imputare deberes inter animas brutorum et humanam 3 Ex his patet hanc scalam penitus reiiciendam esse, cum perfectionis externae ratio

ad internam nulla sit, et haec peculiari Philosophorum studio disquiri atque ordinari debeat. Scalam igitur cum se confecturos dubitarent

recentioreS, tamen ad legem continuitatis seriem aliquam constitui posse crediderunt, qUa neXIam inter se uniuersi systema staret, et mira amnitate iunctum. Eo respectu, quem supra laudauimus, VITALIANVS DON Try), non scalae sed retis in modum laancce continuitatem sibi finxit, quem se- cu us Cl. PALLAS, arboris sub specie eandem repraesentauit et . Attamen haec quoque neXum uniuersi perspiciendi ratio, quanquam non reiicienda est, non tamen a difficultatibus atque erroribus immunis esse videtur. Consueta progressio

in omnibus serie bus ab Auctoribus propositis, esta regno minerali, quod inorganica tantuml corpora complectigur, ad organica, plantas scilicet et animalia. Equidem mihi fingo inter corpus inorganicum H Storia nat. marinii deli Adriatico p. a I.

25쪽

CORpOR. NATURALIUM CONTINUA. 13

ganicum et organicum tantam esse disserentiam, ut nullis vinculis necti queant. Contemplare, quae , rudem et omni sensu motuque destitutam massam, in qua nulla Vasa, nulli humores, nullus consensus partium praeter nisum mechanicum, nulla si gurae determinatio, nullum augmentum, nisi per appositionum. Compares eandem massam cum planta viridi, essiorescente, in qua succi nutrientes recipiuntur, ad nUtritionem impenduntur, eX-halantur, eX qua Vi naturae nouae plantae producuntur et crescunt, non appositione mechanica, sed vera canalium eficacia. Transeunt vulgo amineralibus ad vegetabile regnum per lapides figuratos ad lithophyta. Nec tamen bene, ut arbitror. Quanta enim inter haec distantial Accedit,

quod lithophyta praeter nomen nihil habeant, quod

neXum horum regnorum essicere possit; sunt enim vera animalia crusta tantum calcarea tecta, eiusdem naturae quam ZOOphyta, nomine tantum a1 1NNAgo distincta. Ex quo eficitur non facile transgressionem aptam e X minerali regno ad vegetabile concipi posse. Inde Cl. PALLAs ingeniose corpora organica brutis non continua esse, sed iis insistere ut arbor solo, systemate suo indicare voluit a . Egregie, ut opinor. Haec enim cor pora, quae sub mineralis regni nomine comprehendimus, ea sunt, eX quibus caetera Omnia COm

Nec facilior a vegetabilibus ad animalia transitus est, cum limites inter diuersistimas has creaturas tam parum determinati sint. Quicquid enim

pro norma ad efformandam seriem assumere vis,

id debet sistere similitudines rerum, quibus illae

26쪽

16 OEHME, DE SERIE

vel iunguntur vel separantur. Hae similitudines non quibusdam indiuiduis, non generi, sed uni-Verm regno communes sint necesse est. Nam si structurae diuersitatem intuearis, nonne et in regno vegetabili sunt corpora simplicia et composita ut in animali 3 Nonne reperiuntur plantae structura sunpliciori quam nonnulla animalia 3 Siue generationem adhibeas ut tertium comparationis, duplicem habebis pro pagationis modum in vegetabilibbus, semen et surculos laterales a trunco abscissos, in animalibus siniti modo. In utroque regno hermaphroditas videbis. Ad neruos prouocant b); hos quoque non in omnibus animalibus reperiri

polyporum eXemplo edocemur i. LOCOmotivam vim non omnibus animalibus propriam ostrea et coccus foemina e uincunt. Neque I IN NAEVM aliosque iuuat discrimen animalium et vegetabilium in sentiendi facultate posuisse, ex eo tempore, quo nonnulli dubitarunt, an non ea plantis aeque ac animalibus, inferiori licet gradu, tribuenda sit Q.

d ales sunt dissicultates, quae systema naturae accuratum, secundum continuitatis principium

condere vetant. Scalam corporum nuturalium

exstrui non posse, supra probauimus, seriem dissiculter stabiliri ex ultimo loco dictis apparet. Quod

tamen ut melius perspiciatur, placuit animale regnum secundum Linnaeanum systema percurrere, et ostendere, quantos transitus, siue formam, siue structuram internam respicias, ab uno ordine ad alterum inueniamus; quo facto non mirabimur,

M BONNET Betrachi. der Natur, ed. nouisi p. 38. c) DALLE Ri Elem. physiol. T. IV. P. I 8S. SP BONNET Betr. der Natur, P. TI. 3 I. 353. et in Pa lingenesia variis in locis.

27쪽

CORPOR . NATURALIUM CONTINUA. 1

rabimur, tam arduuin tuisse naturae indagatoribus fereque impossibile, seriem naturalium corporum

unam et continuam Condere.

Ordiamur a forma e Xterna, et ab initio quidem simplicissima intueamur. Haec sunt corallina, voluOX, in primis proteus, hydra, vorticella, spongiae. Quae ex his, quaeso, plantis proximae sunt 3 Sumas tibi Zoophyta, quae per taeniam et nereides moliuscis, insectis per scolopeiadram assi-nia sunt. Eadem cum lithophytis L INN. per isdem contermina. Lithophyta per tu biporas cum labellis et tubulariis iunguntur. Sic porro nectuntur: testacea cum insectis crustaceis per multi ual-Via, V. c. Chilonem; eadem cum intestinis per serpulas, labellas , dentalia , teredines ; Mollusca cum insectis, ob analogiam nonnullorum cum istis,e. g. aphroditarum cum laruis insectorum; ad aptera tendunt per nereidem, ad crustacea per sepiam. Cum testaceis eadem fere sunt, quia plurima animalia ex his testas incolunt. Mollusea etiam quadrupedibus assinia sunt per echinum et hy siricem. Intestina per lumbricos ad serpentes piscesque apodes abeunt. In amphibiis testudo serpentina transitum ab lacertas iacit. Amphibia reptilia per eandem testudinem et lacertam anguinam serpentibus iunguntur. Eadem insectis per crustacea, quadrupedibus per dasypum propinqua

sunt. Lacertarum genus cum mani conuenit, nec non siren LINN. lacertis valde similis, una cum rana paradoxa, amphibia reptilia cum piscibuς iungunt. Serpentium neXus cum piscibuS per muraenam, cum intestinis per lumbricos efiicitur. Amphibia nantia cum piscibus, reptilibus et serpentibus vinciuntur. Lophius eadem cum celaceiS, et Ludw. Delect. Opus. ad s. nat. pecit. Vol. I. B pro

28쪽

18 HME, DE SERIE

propter aliquam analogiam cum Criclye eo manat1 cum quadrupedibus etiam nectit. Diodon , ostra- Cion, cet. ea ad pisces cataphractos et insecta crustacea accedere faciunt. In se fa iunguntur mol- luscis, per nereides, et aphroditas; testaceis multitialitibus per oniseos; Draconi volanti, avibus, et vespertilionibus per diptera. Pisces adfinia habent amphibia nantia, serpentia, vermes intestina, et animalia cataphracta eX amphibiis, insed is et quadrupedibus per pisces cataphractos; item aues,

per volantos suae classis, Ut sunt trigia volans, e XO- coetus et gasteros eus volans. Aues forma eYterna appropinquant insectis dipteris, et amphibiis

per draconem Volantem. AueS aquaticae nUdae,

vi alca impen is, phaeton demersus, diomedea demersa, et pisces volantes, has duas classes iungere; Struthio autem camelus, et eaedem aues non pennatae suam classem ad quadrupeda traducere videntur. Mammalia celacea piscibus et amphibiis nantibus; sed per trichecum manati etiam quadrupedibus nectuntur. Quadrupeda pervolantia sui ordinis cum auibus, nec non forma sua quodammodo cum amphibiis reptilibus v. c. lacertis conueniunt.

Paneis his atque imperfectis de continuo circulo formarum animalium praemissis, satis ex hoc specimine patere arbitramur, summas in eiusmodi scala conficienda dissicultates occurrere. Opinari forte quis posset, ex vivendi et generationis ratione in animalibus talem seriem confici posse, Vt V. C. alia aquatica, alia terrestria sint, alia amphibia, sed falletur, ut puto quam maxime. Vivendi enim ratio in unius generis speciebus saepe differt, cum una species in terra, altera in aqua habitet,

et in insectis metamorphosis victus et citae generis

29쪽

CORPOR . NATURALIUM CONTINUA. 19

inconstantiam in uno indiuiduo ostendat. Quod

enim animal dum larua erat, in aquis vivebat, nunc euolutum terrestre fit, . et sic porro. Gene. ratio autem, ad quam in scala sua st RADLEY, nec non in insecti' aliquo modo AONNE TVs

respeXerunt, nos ab iis animalibus, quae sexu destituta sunt, et disse: ione propagantur, vel sponte in plura animalia secedunt, ad ea, quae sexum unicum habent et ouipara sunt, deinde ad androgyna tandemque ad ea animalia ducit, in quibus duplex obseruatur sexus e). In his iterum alia sunt, quae vel manifestam metamorphosin

subeunt, vel obscuram tantum, et quae nos ad ea animalia ducunt, quae Plane non mutantur. Ex his vero per amphibia nantia, quae ova sua in corpore eXcludunt, transitus ad viuipara intelligitur. At quae dissicultates et exceptiones non in

eiusmodi scala occurrunt Z Iidem polypi, qui in

vivas partes secedunt, Oua qUoque pariunt. Dantur pisces vivi pari et Ouipari. Aphides et oua et vivos fructus edunt; idem et de monoculis constat. Ipsam porro DXuum disserentiam a nutrimenti maiori copia forte in insectis variis pendere, recentissmae scriptorum de re apiaria obseruationes probare videntur, Ut taceam animalia, quae nullo

coitu praegresso tamen foecunda sunt f). Cum

igitur tantae hic occurrant dissicultates, internam forte animalium structuram et modum, quo nutrimentum suum capiant, et in suam naturam mutent, qui a cordiS, Vasorum pulmonumque aut partium his analogarum struchura pendet, scalae B et eiuSH Cf. de his Cel. HALLER 1 Elem. Physiol. T. VIII. p. 23 sq.

V. c. Testacea varia, apti Hes et phalaenae quaedam a Cl. PALLAs in Nouis actis N. C. descriptae, nec non forte Pisces varii.

30쪽

EHME, DE SERIE

eiusmodi conficiendae Occasionem praebere posse suspicamur; licet non sine dissicultatibus hic quoque naturae intricatus nexus euolui ac explicari queat. Summum in primis ac vix superandum

obstaculum nobis praebet illa densa caligo, quaetootomia atque physiologia plurimorum animalium adhuc tegitur, et qui in animalium potissimum minimorum et marinorum descriptionibus apud Auctores obtinet, dissensus. Quo vero ad ipsam rem accedamus, transitus a plantis ad animalia in hac serie eX structura et oeconomia interna animalium confecta, facillimus est. Planta recipit succos nutritorios per plures poros minores, sola inhalatione et attractione, eosdemque exhalat, sine interno, qui sensibus pateat organorum motu praegresso. Animal vero, adeo simplicissimurn, suum tamen cibum appetit, et ut illum capiat, motum quendam exercet, eumque aUXilio quorundam organorum per propriam maioremque aperturam in suum

corpus ingerit, digerit, Varias eius partes suis usibus impendit, et reliquam massam iterum egerit. Videamus quo diuerso modo id in variis animalibus fiat, et quo modo tamen unum alteri simile 14t, seriemque naturae continuatam oliendat. Sunt animalia simplicissima, quae corde, systemate v sorum et sanguine manifesto destituuntur, et ex sola quasi animali medulla, vita, sensu, motuque pollente, et tota alimenti bibula constant, quamvis in media sui parte apertura canalis sit, quacibum recipiunt et ulterius promouent: huc pertinent pleraque animalia microscopica, polypi, Zoophyta, et lithophyta LiNNAEI. His proXime coniuncta sunt ea, quae receptacula alimentorum habent, et vasa, quae lagendo alimentum recipere videntur, quorsum mollusca plurima, acti-

SEARCH

MENU NAVIGATION