Delectus opusculorum ad scientiam naturalem spectantium. Volumen primum

발행: 1790년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

niae, cet. reterenda sunt. In his nerui nulli ad esse videntur, et haec quoque in partes discissa crescunt et multiplicantur. Alia canalem alimentarium habent , qui in venam seu vas elongatur et desinit, quod cordis loco inseruit, et verum sanguinem ex alimentis praeparatum ulterius ramis suis promouet. His annumerari debent nereides et aphroditae, in quibus hanc fabricam detexit Cl. PALLA s. Haec animalia musculos quoque habent, et uti ex analogia concludi potest, neruo sum etiam systema. Praeterea quoque branchiis instructa sunt, exterius positis, in quibus Verhin sanguinem per vasa moueri in nereide vidit Cl. SANDI FORT. Sequuntur animalia canali alimentario et corde oblongo instructa, in quod . venas plures minores desinere, et e X quo plure S arteriolas iterum egredi probabile est, vel in quo sola su-ctione humorum motus ex corde et in cor peragitur. Hae cerebrum, neruos, musculosqUe plures habent, uti ea quae in seque uti recensentur omnia, branchiis autem carent , non tamen aeris.

beneficio priuantur, qui in eorum corpora perplura spiracula intrat, et per vasa propria tracheas dicunt, ad omnes alias partes stupendo artificio distribuitur. Insecta plurima huc pertinent, quae cum praecedentibus per scolopeiadras cohaerent. Ab his fit transitus ad animalia. corde Vero, uni loculari, uniaurito, instructa, quae vasa, et sanguinem frigidum et branchias vel extrorsum positas, ut monoculi et astaci, vel intra corpus latentes, Ut testacea varia habent, Ab his per se piam ad pisces proprie NNΑΕo sic dictos facillimus transitus est, qui veras branchias habent, et aperturas Operculo tectas. Nonnullis piscibus, branchiostegis scilicet ab ARTE DI dictis, rima

32쪽

branchiarum adest, nullo operculo tecta, quae, Cum pulmones veros eX obseruatione Cl. GARDENintus habeant, quanquam exterius branchiis instructa sunt, amphibiis nantibus a Cel. LINNAEO adnumerantur, et transitum ad ea faciunt. Ipsa Vero haec amphibia nantia spiracula habent et veros pulmones, branctiis tamen carent, et pro Xima sunt serpentibus ratione structurae internae, qui denique amphibiis reptilibus connectuntur. His omnibus hactenus enumeratis, cor unito Culare, uni auritum g), sanguis frigidus et pulmones, sed arbitrarii a LINNAgo dic i. Iam vero in testudine et crocodilo eaeterna cordis figura dupleX quasi coret, si accuratius eXaminaueris, cor septo, sed Peruio, diuisum conspicitur, quod transitum ad animalia duabus auriculis totidemque veptriculis, pulmonibus reciproce respirantibus et sanguine calido instructa, celacea, aues et quadr Upeda Pandit. Cetacea quidem spiraculum supra caput habent, quo vero non aerem attrahunt, sed aquam, quam ob alimenta in eadem contenta Ore assum serunt, iterum eXspuunt. Veram inter aueS et quadrupeda ratione internae structurae differentiam, reperire non potui h); defectus enim vasorum lymphaticorum, quae olim in auibus negabantur, recentioribus Cl. ΗΕwso N et Cl. HVNTERI in- Ventis, qui ea non solum in auibus, sed etiam in amphibiis et piscibus adesse probarunt, refutatur. g) Si sepiana excipias quae duas auriculas sed bran

chias teste swAM MERDAMMIo habet.

ι Structura tamen pulmonum dii fert. immobiles enim sunt et poros habent manifestos in auibus, per quos aer in thoracis cauum sibi viam aperit, cum in quadrupedibus nullus intra Pleuram et pulmones aer sit. Cons. u ALLE R. Elem. Phys. T. VIII. P. II S.

33쪽

DISSET ATIO

SISTENS

DIIUDICATIONEM SYSTEMATUM ANIMALIUM MAMMALIUM.

GOTTINGAE MDCCLXVII.

Systematicae Naturalium cognitionis praestantiam. vel plurium in Historia naturali systematum utilitatem ingentem ostendere in praesenti haud placet, neque eorum laudes eXponere lubet, qui uti im

ceptor in aeternum deuenerandus b) atque Celeb.

haec sustemata colligere atque inter se Comparare

s 4 aggressi

a CAROLI L IN NAE I Classes plantar, Leid. I738. 8.b Ru DoLPA I A vGusTINI v O G Ε L differt. terrarum. atque lapidum partitio, resp. HAMPEL, Goetting. 1762. a. c) Classes conchyliorum, auctore CAROLO AUGUSTO. DE BERGEN, NOrimb. 176O. q.

34쪽

aggressa sunt. Animus potius est, stathn scopo satiSiacere, cumque in Mammalium historia simile quid nondum praestitum sit, systemata variorum auctorum e licare atque diiudicare. f. II. Antiquissimum omnium systematum, ARISTOTELEM, Historiae naturalis parentem, agnoscit fundatorem d). Hic enim diuidit Quadrupeda in

In quo quidem non valde mirum videtur, primum Quadrupedum Systema ab eorum pedibus esse desuintum; cum non solum horum diuersitas facile cuiuscunque contemplantis oculis incurrat, sed et

forsan naturalis diuisio videri possit quae a pedibus desumitur, quia saepissime ista Quadrupeda pedum

structura conueniunt, quae et reliqua natura Vitaeque ratione similia inter se sunt. Non autem vere naturale systema posse ex pedum disserentia in his Animalibus construi, exinde patet, quod Sus in tali systemate cum ruminantibus iungendus sit, Camelus e contrario ab iis separandus, contra Naturae ipsius dictatricis leges.

g. m.

Sequuti sunt Ακ1sΥΟΥ ELEM in hac Quadrupedum dispositione omnes fere Historiae naturalis auctores, usque ad immortalis gloriae dignum vi

Q Omittimus hic Mosis diuisionem animalium n strorum Leuit. XI.) vel etiam No AE Genes. VII. , quippe quae magis adhuc recedunt a vero systemate, quam aristotelica. 0 Hist. Anim. Lib. II. cap. I. edit. Duvallianae Paris, I 6sq. fol. Tolla. II. Pag. 2I6.

35쪽

sis TENS DIIUDICAT. SYSTEMAT. CET. 23rum patriaeque suae decUS IO AN NEM RAIUM, Theologum angium. Cuius merita Vti per universam fere Historiam naturalem permagna sunt, in Mammalium historia non minus aestimanda est

eius opera atque systema, quod Aristotelico quasi superstruxit f). Huius autem delineatio haec est. Animalia viuipara pilosa seu quadrupeda sunt ab ungulata a)-, i. e. solidi pedab) 1λοι, i. e. bisulca, seu ungula bifida, quae vel α) ruminantia, Wηυκοι παNὶ cornubus perpetuis a) cornubus deciduis. Τ) non ruminantia C τετράχηλοι seu quadrisulca. 2 unguiculata, quae pede sunt a) bifido , duobus duntaxat unguibus:

donato

b multifido, πολυσχίδη, quae sunt α) digitis indiuisis sibi inuicem cohaerentibus et communi cute tectis, eorum tantum extremis in margine pedis exstantibus et unguibus obtusis munitis

β) digitis aliquousque separatis et a se inuicem diuisis, quae vel N) πλατυωνυχοι et ἁνΘρωπομιορφος

Synopsis methodica Animalium quadrupedum et serpentini gi neris, auctore IOANNE RA)O. LOT

dini 1693. Pag, 56 sqq.

36쪽

a dentibus analogis, quae eandem dentium formam et ordinem cum aliis multis obseruant.

Ab incisoribus plurisus B) incisoribus binis insignioribus.

b) dentibus anomalis, quae a reliquorum norma abludunt et vel nullos vel sui generis dentes habent, cum aliis neque in figura, neque in dispositione conuenienteS.

f. IV. Quod ad hanc dispositionem attinet Quadrupedum, maxime ideo laudandus est eius a uictor praestantissimus, quod non eX solis pedibus desumserit methodum suam, 1ed et interdum ad dentes adeo respexerit, quo sit, Vt saepe Ordines maXime naturales obtinGat, uti e. gr. Glirium ordo pene totus naturalis conseruatur. Attamen cum prima huius dispositionis fundamenta ex pedibus desumta sint, saepissime auctor loco naturalis methodi maxime artificialem venditauit, separando e. c. Camelum a ruminantibus, Suem a Talpa, Sorice, Erinaceo, cet.

l. V. Emendare systema Raianum aggressus quasi est

IACOBUS THEODORUS KLE IN I v S, ciuitatis

Gedanensis secretarius g). In eo autem praecipue J. IlI.) reeedit, quod ad solos pedes respexerit, nulla prorsuS habita ratione dentium, quod in RAIo quidem laudaui. Est vero haec systematis Eleiniani clauiS

L IACOBI TII EODORI R I. E I N Quadrupeduna dispositio breuisque Historia naturalis, Lips. 17Si. 4maj

37쪽

ΟRDo I. Vngulata Familia I. Monocheloin Familia Il. Dichelon. Familia III. Trichelon. Familia IV. Tetrachelon. Familia V. Pentachelon.

ORDO II. Digitata. a) Pilosa vel quadantenus siue stat mere coriacea s. cataphracta. Omnia viaipara. Familia I. Didactylon. Familia II. Tridactylon constanter in anterioribuS..

Familia III. Tetnadactylon constanter in anterioribuS. Familia IV. Pentadactylon constanter in anticis.

Familia V. Anomalopes pentadactylon) pedibus quibuscunque anserinis. h) Desilata siue tecta s. nuda, nequaqu- pilosa; omnia Ouipara . Familia Ι. Testudinata. Familia II. Cataphracta. Familia III. Nuda. l. VI. Laborat systema hoc Elein ianum omnibus istis vitiis, quae in quocunque dystemate a pedum diversitatu confecto praesto sunt; at eo magis hisce

vitiis laborat, cum strictius ungularum atque digitorum numero inhaeserit KLE INIVS quam RAIvs. Ordinis II. Sectionis a) Familia IV. hace X caussa maYime disii milia iungit Animalia, uti Leporem, Soricem, Mustelam, Erinaceum, Vr-.sum, Simiam. Elephantem male apposuit K L E Im

38쪽

NIVS ungulatis cum vere unguibus quinque instruantur eius pedes, non Vero Vngula Vnica, quamuis proprie nulla carnis cutis ue in digitos di- .visio adsit. Animalia Quadrupeda, quae OUUm pariunt, male admiscuit iis, quae animal pariunt, cum tamen ab iis recedant corde, sanguine, cute, coitu, generatione, habituque fere toto, in quibus conueniunt plane cum Serpentibus, monente . iam summo RAIO h). Quodsi igitur omnia inter se comparamus, deterius potius reddidisse KLΕ1NIVM Systema RAII, quam emendasse afirmare thaud dubito. Quare eo magiS miror, KLE INIVM ioperi suo sub fine addidisse verba Rati: cui postri

qHalium et Syu0yses geueraliter c0Πscribere ag gressi sunt, inquientis, nihil laude dignum praestiti Fe, nec ifus Planti animalium cognitione injstru usu se videri- itui . luid alii de iis yentiant - - , Non multUmmurab0r ; mihi certe usu satisfaciunt. Haec enim R AI v s quidem summo iure essari potuit, non vero. ΚLE INIVS , qui nescio in quo aeqUalis modo RAIo

fuerit, ne dicam in quo istum superarit.

Recedit in uniuersum a praecedentibus omnibus Linnaeanum systema, quod alii prorsus diuisionis fundamento, dentibus puta, superstruct uni est. Tutius vero a dentium, quam a pedum diversitate systema strui horum Animalium, facile' exinde iamiam patet, quod Animalia maYime co- gnata semper dentibus inter se conueniant, at saepe 'pedibus summopere discrepent, quod in primis Mymnecophagae atque Bradypi genera ostendunt, iquorum M Syn. anim. quadrup. pag. SI et 54.

39쪽

sIsTENS DIIUDICAT. SYSTEMAT. CET. 29

quorum species omnes dentibus inter se perquam similes sunt, cum digitorum numero contra valde inter se disserant, quare etiam KLE IN IVs eas in diuersos ordines disposuit coactus. Deinde etiam naturalis methodus Animalium praecipue eruitur ex istorum instrumentorum diuersa fabrica, quibus cibos suos hauriunt atque praeparant ad digestionem, id est, oris huiusque partibuS, cum Omnia

ista, quae simili cibo utuntur, Uti ea, quae naturali ordine iunguntur, solent, etiam simili oris structura gaudere debent. Neque igitur mirum' est, quod hactenus nullum Piscium systema existat

naturale, cum numquam ad eorum os dentesque

respexerint ichthyologi systematici. Ex dentium i autem diuersitate in Piscibus quoque elegantissmos

ordines maximeque naturales obtineri posse, ipsu e X pertus testor, cum Piscium genera ex hoc funi damento disponere inceperim. Verum cum Optimit adeo Ichthyologi in descriptionibus suis Piscium 3 neglexerint saepius dentium structuram notare, non- dum plane elaboratum systema in praesenti dare licet, quamuis in posterum in eo complendo omnem lapidem moturus sim, cum nullum praestantius unquam elaborari posse systema certo certius mihi persuadeam.

f. VIII.

Systema ipsum Quadrupedum Linnaeanum cum in variis Systematis naturae editionibus maxime mutatum atque emendatum sistatur, secundum has quoque differentes editiones explicandum atque diiudicandum erit. Primo autem sequentes quinque ordines Quadrupedum constituit periit. LIN-

40쪽

res utrinque quatuor aut nulli. ORDO II. FERAE. De iteS aCUti, primores, utrinque sex , canini longiores. ORDO III. GLIRES. Deutes primores duo utrinque, canitii nulli: Mammae Octo Ventrales. ORDO IV. IUMENTA. Dentes ab ord. I. a. 3. 5.

diuersi) anomali.

O R D o V. PECORA. Derites lucifures inferiores praesentes, superiores nulli; canini nulli; molares utrinque. Mammae inguinales. Pedes ungulati.

Sunt tamen in systemate hoc primo Linnaeano nonnulla quae monenda videntur, nempe 1 Characterem ordinis primi, Anthropona orpha complectentis, nimis arbitrarium ecte, adeoque et Elephantem secundum dentium suorum structuram necessario pertinere ad hunC ordinem , Cum ipse L INNAEus delites incisores illi Mullos esse dicat. n) Iumentorum ordinem nil nisi confusum sistere Chaos, intra quem omnia Animalia collocauit, quae alium locum inuenire haud potuere, quam- vis inter se sint diuersissima. 3 In charactere ordinis quinti male caninos den- ites negari Pecoribus in uniuersum, vere enim adsunt in Camelo et Moscho. i

SEARCH

MENU NAVIGATION