Dissertatio medica inauguralis, de vitae humanae gradibus : quam ... pro gradu doctoris ... eruditorum examini subjicit

발행: 1795년

분량: 53페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

copiam muci gravantem, heu frustral emoliente

noctes atque dies vexatur, neque inflammationi Uenam secando occurrere aegri debilitas sinit: Μucus idcirco continuo coacervatiar, donec pulmones praegravet, et miserum jam confectum angens, demum ab aerumnis absolvat. Si corporis conditionem in novissimo stadio cum ea in antecedente conferZmUS, causaS, quae senescenti morbos infligebant, easdem, sed vi agentes Vehementiori, grandaevum reperiemus lacessere : Ideoque ratione et consuetudine vitae opus esse eadem, diligentius equidem observata, ad salutem etiam mediocrem conserVandam. Imprimis, plures ob causas sat evidentes, calor est sedulo colendus. Senis itaque interest, caelum serenum, amaenum, vel etiam calidum, Vario, humido, atque frigido mutare : Omni tempore, molli frigida membra sinu fovere ; saepius quotidie, modo ne lassitudinem inducat, sub dio deambulare ;tempestate autem perfrigida, vel viribus ad ambulandum parum valentibus, rheda vel lectica vehi ,

auras matutinas et vespertinas cate metuere duras,

52쪽

nec tamen inertiar domi se unquam reddere omni no. Cum balneum, fibras emolliendo, atque eX-halationem per cutem eliciendo, auXilium grande

pollicetur, in solium senex quotidie descendat. Vestibus amiciatur nunquam non nitidis. 2Etati quoniam senili inedia perquam est aliena, ter quaterve in die cibum assumat; sed levi, simplici, leniter stimulanti, eXiguo, calido, ac refocillante Utatur ; ab omni qui stomachum vel pinguedine oneraret, vel salibus distenderet, prudenter temperans. Alvum, quae Plertim IUC contrahitur, quandoquidem per ventriculi torporem, fruges recentes algidas, et per ejus propensionem ad acidum creandum, olera affatim non asimnere licet) medicamentorum ope leniter laXantium saepius solvere expediet. Somno indulgendum est, quo vires, facile fractae, reficiantur, halitus per cutem VCatur, et adipis aliquantum coacervetUr. Neque mero parcat quadrimo, hoc enim generis et nervos et

sanguinei conditio postulat. Certamina Veneris parum esse idonea telorum status imbellis admo

neat.

53쪽

Animo interea sit hilari, atque sereno, neque negotiis curisve, nedum perturbationibus deprimentibus aut violentis sese sinat agitari; et quando res cunque eum premat irritetve adversa, dulci amicorum colloquio, aut librorum lectione, aut vitae futurae ab omni parte beatae Contemplatione solanti, mentem CXtemplo mulcere ConetUr. Praeceptis supra traditis fideliter observatis, aliquot per annos cuivis fere seni foret copia vitam prorogandi, et mortem tandem aggredientem mitem minimeque formidandam reddendi. Caeterum antequam huic tentamini finem impono, ne forsan quidam incuriae, alii arrogantiae Verterent, me longa linea auctorum vel praelectorum omisisse ornare, haud alienum fore duco admonere lectorem, non procul a vero distaturum, si quod praestat in hoc opusculo Professoribus hujus Academiae almae, quae peccant mihimet tribuerit.

Nihil itaque exinde laudis a sitimere possum, sed

Explebo numerum, reddarque tenebris.'

SEARCH

MENU NAVIGATION