Dissertatio medica inauguralis, de vitae humanae gradibus : quam ... pro gradu doctoris ... eruditorum examini subjicit

발행: 1795년

분량: 53페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

GRADIBUS.

tando.

Quae jam praecepta sunt, sexus attentionem utriusque pariter vindicant, singuli quia morbis supra positis aeque plectuntur: Atqui sequiorem haud ea contemnere magis oportet, quia morbis, insuper, uteri ac stomachi saepissime virgo tentatur. Sic Desidia, Luxus, Vigiliae debilem reddentes Puellam, sanguinem CX utero PrimUm manare impediunt, aut reditui, tempore idoneo, amnis fa- lubris obstant. Ast hoc fateor infortunium posterius tapius frigore suscepto, humore pedibus admoto, vel affectibus animi effraenis contrahi. Dein, Ebrietas, cibus acris irritans, luxu8, exercitatio vehemens, quodcunque denique Vel totum genus sanguineum, vel uterinum speciatim stimulet, pro-Cocetque, stuXum immodicum reddet. Horum quivis morborum Ventriculum infirmat, lexu mirabili eum inter ac uterum statuto, longa-pue malorum caterva ssipatur. Contra, si Juveni vigent pulmones, parum Ut

4urimum est timendum ; nisi quod quidam studio dediti

32쪽

DE VI TAE HUMANAE

dediti ultra modum, ad morbos stomachi sunt pro

Hac aetate fruentes contagio sane quaevis, ut videtur, prehendere amat: Quapropter a tali periculo illos praecavere oportet, non solum loca fugiendo pestifera, sed corpora omnibus modis roborando. Ne nimis, scilicet, Baccho Venerive indulgeant, et sive flet fervidus Auster, seu gelu sumina constent acuto, ne Certamina campi detrectent, et labori, algori, fervorique assuescant. Artibus instrueta talibus Romana juventus, Spartana talibus, gens dura, asperitatibus ac serumnis omnibus invicta fiebat.

RARO robur juvenis ab omni parte perfectum consequitur, donec eX impuberibus decem excesserit annis. Atqui celerius annis quibusdam conditionem hanc foemina videtur attingere. Nunc Viro, si unquam, sunt brachia cruraque lacertosa, quadrati humeri, thoraX amplum, summum indicantia

33쪽

GRADIBUS.

cantia vigorem, qualis UXoris Vindicem, charae et tenerae sobolis praesidium, denique omnium quae creata sunt principem, deceat. Foeminae nunc corpus est nitidum, artus quadantenus firmi, formaque tota omnibus numeris absoluta. Vires simul Obtinet, lenes reVera, aptas tamen iis muneribus gratis, quae cura familiae postulet. Caeterum res ipsa hortari videtur, supra repetere, et quaedam de causis, quibus corpus humanum

crescit, consistit, deficit, disserere. Homini jam

nato, ut dudum posui, cor est grande, validum, venae firmae, arteriae cedentes. Arterias igitur vi sanguis propulsus urget, distendit, et quasi distrahit: Rimulae tamen materia idonea, congruenti, haud mora, replentur. Tali vasa modo, primis annis, in longum potissimum proferuntur : Et quoniam omni corporis parti accretionis moleculae ramulis certis ex arteriis oriundis deferuntur, quo magis tenduntur arteriae, eo latius diffundentur particulae assimilatae, eoque grandiores ac ΠUmerosiores fient fibrillae corpus totum constantes. AH-B04 autem post aliquot cartilagines addensati sir- D matique

34쪽

DE VITAE HUMANAE

matique ossium eXtensioni resistunt: Tendines, quoque, et musculi rigentes ulterius nolunt distendi, quapropter cessat adolescere corpus, perstant vero partes in latum distendi, unde turgescunt et prorsus grandiores fiunt. Postmodum, autem, hic

quoque vi cordis obstatur, quoniam nec molis nec roboris augmen acquirat, dUm arteriae, contra, tunicis compressis, rigidae et validae sunt. His rite perpensis, cur corporis Cesset incrementum sat evidenter patebit. Veruntamen annos per aliquot consistit corpus, dum cor truncique arteriarum ad

vasa omnia minuta propellere sanguinem pollent, dumque adhuc sensibilitas et irritabilitas vigent. Homines vigore gaudentes aetatis, fibris nempestrictis et elasticis plerumque insignes, frequentius morbi acuti, quibus validus favet circuitus sanguinis, corripiunt. Sic, sanguinis congestus, nisu quovis vehementi, halitu culaneo subito represso, assectibus animi violentis, vel aliis plurimis causis, effectus, omnium viscerum inflammationem, nec

non catarrhum, Rheumatisinum, Apoplexiam quo

35쪽

GRADIBUS.

non malum Velocius ullum) variasque haemorrha-gias homini adulto, robusto, inducere solent. Ad hos morbos feroces vitandos, primo necesse est constitutionem antea firmasse, quo nulla pars sit debilior, faciliorque assectu, atque quo causae eXcitantes primo impetu repellantur. Deinde, causas ipsas, quantum fieri potest, aut avertere, aut fugere opus est. Idcirco, horrenda sunt praecipue, Ebrietas, Ira, Cibus acris, Pulmonum quovis modo distentio immodica, molimen vel labor

Vires eXcedens, et frigus mordens, Vel humor, dum

corpus quiescit, et praesertim si simul sudore perstuit. Per hoc stadium, corpus est maxime patiens inediae, vigiliae, algoris ; mirabiliter equidem iis, qui se, aspera et ardua subeundo, junioribus

annis obfirmarant. Talium corporis virium cujus que regionis historia, per omne aeVum, innumera tradit exempla.

Huic aetati quoniam potissimum gnavitas convenit, ii qui secordiae atque ignaviae sese tradunt, variis, haud immerito, plectuntur morbis. Verum enim- Vera, quamvis fatendum est, per hos etiam anno S,

D et decere

36쪽

DE VI TAE HUMANAE

decere hominem, non solum a cibo delicato, qualis solicitet stomachum, ab inertia, vino, somnoque nimio abstinere ; sed excessus frigoris, caloris, laborumve timere : nihilominus, dum viget aetas, nemo vitam victumque omni modi variare dubi

Hic forsan, haud ineptum foret recensere morbos et incommoda, queis gravidae et nutrices potissimum patent; monstrare item qua ratione se falvas optime tueantur ; sed ea res longius ab incepto traheret.

STADio jam quarto eNacto, cor et arteriae tardiora fiunt stimulatu, hebescentem ob irritabilitatem Ar Bong on Health.

37쪽

GRADIBUS.

tem ; rigescunt item eorum fibrillae et pigrius contractionem patiuntur : Impulsibus praeterea cordis magis obstant arteriae, tunicis compressis et condensatis. Quinetiam somno et otio quadragenarii haud raro indulgere incipiunt. Ex his fontibus

deductae mutationes complures corpori incidunt. Arteriae minus crebro et fortiter micant. Sanguine parum vi propulso idonea in vasa longinqua exilia, insensilis per cutem deficit halitus, unde cutis sit aspera, dura, sicca. Plurima quoqUe Vas acute tota inteXta, eamque nitore hucusque Ornantia roseo, deleta sunt. Μinus clare coruscant Oculi, neque leniores assectus animi ulterius exprimere Valent. Calor, insuper, corporis totius languet, glandulae schirrho magis opportunae redduntur. Viscera abdominis se male habent, sive quod defectu cisalationis per cutem salubris, onerantur sanguine ut opprimuntur; sive fibrarum robur suarum, prae neXu cum culaneis insigni, deficit; seu primario irritabilitas earundem fallere coepit. Adipis etiam comparationi et coacervationi magnOpere causae favent eaedem: Praesertisa cum nimis laute

38쪽

DE VITAE HUMANAE

Iaute et abunde, heu pudori ut plurimum epulantur : Sin id ne quidem est, raro tamen, ut decet, diurna recidunt cibaria. Epulas nocturnas, quibus maxime delectantur, talem propensionem inducere plerique censent; nec injuria, quia dormienti sanguinis cursus retardatur, et secretiones tenues minuuntur, ita ut omne opimum, quod cibo nuper assumpto inerat, examussim eliciatur, in sanguinem vertatur, et denique in cellulis propriis secernatur. His causis obessitatis parciorem Veneris culturam forsan addere licet. Foeminae citius in genere, quam viri pingues.cunt, quia et Ob Vitam inertiorem, et ob vires cordis imbecilliores, languescunt citius organa, qUO-rum est supervacanea eliminare.

Labascunt paulatim vires, ab hujus principio stadii, usque ad limitem vitae : Iis tamen, qui modice, sobrie, atque gnaviter hucusque vivebant, ita furtim subripiuntur, uti earum defectum nec ipsi, nec familiares, ni si post longa intervalla, percipere possunt. Sed quoniam perpauci sunt, qui ita vitam instituerunt, idcirco haud raro, ab octavo etiam

lustro

39쪽

GRADIBUS.

tatro finito, adeo evidenter vires vacillare incipiunt, ut neminis fugiat observationem. Caeterum apertius deficit membrorum agilitas, quod ab ob state solita corporis pendet, ab animo quoquQminys alacri, curis negotiorum obsito, a Vi nervosa fallente, ab inopia snoxiae lubricantis, denique a fibris musculorum tendinumque rigentibus. Hanc autem ipsam rigiditatem senescentis pigritiae, et plurium Vasculorum musculos antea percurrentium interitui, aliquatenus tribuere licet. Currente hac aetate, sensus omnes paulo minus acuti gradibus lentis fieri solent. In quibus adversis essiciendis, totius generis nervos hebetudinem paulatim obrepentem maXime reor esse in culpa. Praeterea, speciatim, tactus vitium cuticulae crasse- stenti parumque humectatae licet imputare ; quinetia auditus, certamini haud ita molli, forsanque copia nimia secreto, necnon musculis et tendinibus aurium minimis rigentibus, ut et tympani membranae aegre mobili factae ; visus autem, languori vas culorum quorum est sanguinem et humores globo

oculi suppeditare ; hinc cornea densior et planior evadit,

40쪽

DE VITAE HUMANAE

32 evadit, et lens ipsa multum pelluciditatis pristinia perdit. Sed generis ipsa hebetudo nervosi ab ali

ena per cerebrum distributione sanguinis, atque durescendi indole quae ipsi cerebro inest, provenire quodammodo videtur. Nervis quoque ipsis forsan

sanguis deesse coepit. Venae ob laXam ac cedentem fabricam turgent, adeo ut annis quibusdam elapsis, superficiem corporis inaequalem reddunt. Arteriae, contra, parum a tergo distensae, nec multum a Venis resistentiae, quo minus sese libere depleant, offendentes, contractionem indies arearum patiuntur. Eos qui aetatem attinuerunt proVectiorem Varia morborUm genera, longoriam praecipue, tentant; quorUm OrtUm principem a mutationibus queis hac

tempestate corpus obnoXium esse statui supra, haud dissicile foret deducere. Hi sunt, rarius, Scirrhus et assecla ejus formidolosus, carcinoma. NONDU quam Apoplexia vel Paralysis impetum facit, cumplethoram in capite intolerandam obesitas corporis induXerit. Artus quoque frigori vel humori diu objectos, nervis ultro nimis ad torporem Vergenti

SEARCH

MENU NAVIGATION