Clementis undecimi pontificis maximi Orationes consistoriales

발행: 1722년

분량: 336페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

141쪽

leto ORATIONES CLEMENTIS XI.

VENERABAEEs FRATREs . Votis nostris consilia vestra respondent. Pro solemni itaque Canonigatione, benedicente Domino, peragenda tam B. Catharinae de Bononia, de qua hodie locuti fuimus, quam reliquorum Beatoriam, nempe Pit e, Andreae Avellini, ac Felicis a Cantalicio, de quibus in praeteritis Consistoriis aetiam fuit, indicimus tandem diem Dominicam proximam, hoc est vigesimam secundam currentis Maii, qua Festum Augustissimae Trinitatis hoc anno celebrabimus. Vos interim sine intermissione orantes enixius semper a Domino petite , ut ipso favente, ac inspirante, maximae huic rei supremam rite manum imponere possimus ad Divini. nominis gloriam , ad exaltationem Fidei Catholicae, & Christianae Religi,

Demum cum in aliquo ex D fragiis avdioisfiet feri mentionem cujusdam praedictionis B. Catharinae, quae Orientalis Imperii

excidium, casuramque Consantinopolitanam Urbem in Turcarum manus in PerDigilio Peutecost s anni 1 38. praenuncia-derat, conDersus ad Orientales Episcopos, qui plures aderant,

ita ex tempore subjuravit: . . Vos vero, Orientales Praesules, Coelestem misericordiarum P trem potissimum exorate , ut intercedentibus B. Catharinae meritis, quae Imperii Orientalis excidium, Graecorum in Spiritum Sanctum blasphemiis ita promerentibus, praedixit, per inestabilem Divinae suae bonitatis abundantiam Graeciae vestrae, quam Nos in visceribus gerimus paternae charitatis, post diuturnam poenitentiam, hoc est, miseram tot annorum servitutem, conmcedere tandem dignetur, ut pristinam consequi libertatem,

suosque valeat erroreS detestari . . .

142쪽

IN CONSISTORIO SECRETO

Habito die praedicta post Semipublicum. .

Creat octodecim S. R. E. Cardinales, ex quibus tamen undecim tantum edulgat, reliquoi septem in pectore, ut Docant, reservat arbitrio suo quandocumque edulgandos.

v ENERABILES FRATRES.

Idem plane tempore, quo Nos afflictis E Elesiae rebus opem laturi Sanctorum Cata-

ogo nova nomina adjungere cogitavimus, vestrarum etiam Fraternitatum numerum,

radiari ejusdem Ecclesiae rationibus opportune considendi studio ducti, novis nominibus augere constituimus; Ut ita non tam coelestibus, quam humanis subsidiis, quantum in Nobis est, publicae Causae succurramus. Enixis proinde, ac diuturnis precibus Deum Opt. Max humiliter dudum exoravimus, ut in ejusmodi re quod, & quale est et Divinae suae, atque incomprehensibilis sapientiae beneplacitum , Nobis ostendere dignaretur. Temporis subinde opportunitatem nam, quo delapsi olim e Coelo Divini Spiritus memoriam anniversaria supplicatione celebravimus , supremum

143쪽

ID ORATIONES CLEMENTIS XI.

luminum Patrem ferventius iterum rogavimus, ut mentem nostram coelesti sua luce perfunderet. Hodiernam demum jejunio consecratam diem ex Veteri Praedecessorum nostrorum more ad rem ipsam, benedicente Domino, perficiendam delegimus . Faxit Deus, ut omnes in amplissimum vestrum ordinem cooptandi, muneris, ad quod vocantur, debito ita respondeant, ut in eis glorificetur Deus, Ecclesia laetificetur, ac Sacerdotale Ministerium honorificetur. Ad majorem igitur omnipotentis Dei gloriam, Sanctaeque Romanae Ecclesiae decus, &utisitatem, intendimus creare eos omnes, nempe Octodecim, qui ad septuagenarium Vestrum numerum complendum in praesens desunt, Cardinales, eosque, quantum Nobis fas est, ex omnibus Christianitatis Nationibus assumere, ut de iis, qui Personas Sanctorum Apostolorum repraesentare debent, vero dici valeat et In omnem terram evitat sonus eorum: Ex illorum tamen

numero, gravibus ex causis animum nostrum moventibus, undecim dumtaxat nunc evulgare censemus, videlicet:

Joannem Antonium Archiepiscopum de Via Episcopum Ari

Augustinum Archiepiscopum Cusanum Episcopum Papien

Iulium Archiepiscopum Plageta Episcopum Faventinum . Antonium Felicem Zondodarium Archiepiscopum Damasce

Armandum de Rohan Episcopum Argentinensem. Nunum de Cunha de Attayde Episcopum Targensem. Uvolffigangum Annibalem ex Comitibus de Schrottembach Episcopum Olomucensem. Aloysium Priolum Rotae Romanae Auditorem. Iosephum Mariam de Thomasiis Congregationis Clericorum Regularium Theatinorum. Jo: Baptistam Ptolomaeum Soc. Jesu.

144쪽

ORATIONES CLEMENTIS XI. IagFrancistum Mariam ab Aretio ordinis Fratrum Minorum Cappuccinorum Palatii nostri Apostolici Concionatorem. Alios septem in pectore reservare intendimus arbitrio nostro quandocumque evulgandos. Curavimus seligere Uiros , sive Ecclesiarum sibi commissarum administratione, sive illustribus Legationibus, sive aliis Apostolicae Sedis Ministeriis diu probatos; Non negleximus Regulares, ut aliquam Religiosorum ordinum bene de Ecclesia, & Orth doxa Religione meritorum rationem habuisse videamur. Quid igitur Uobis videtur Auctoritato Omnipotentis Dei, Sanctorum Apostolorun Petri, & Pauli, ac nostra creamus S.R.E. Presbyteros Cardinales Joannem Antonium Archiepiseopum de Via Episcopum Ariminensem,

Augustinum Archiepiscopum Cusanum Episcopum Papiem

Julium Archiepiscopum Piagga Episcopum Faventinum. Antonium Felicem Zondodarium Archiepiscopum Damasce

Armandum de Rohan Episcopum Argentinensem. Nunum de Cuntia de Attayde Episcopum Targensem . . Uvolistangum Annibalem ex Comitibus de Schrottembach Episcopum Olomucensem. Aloysium PriolUm. Josephum Mariam de Thomasiis. Jo: Baptistam Ptolomaeum. Franciscum Mariam ab Aretio . Cum dispensationibus, derogationibus, & clausulis necessariis, ct opportunis, Alios septem in pectore reservamus arbitrio nostro quandocumque declarandoS.

In nomine Patris 'I , & Filiit, & Spiritus=Sancti . Amen.

145쪽

ORATIONES CLEMENTIS M. IESstulabat. Illa idcirco subsidia, quae summae, nimiumque nota in hac temporum calamitate Apostolici ararii patiebantur angustiae, memoratis Pagis Catholicis alacri animo contulimus. Illos insuper Pastoralibus monitis vehementer excitare non praetermisimus, ut serti, strenuoque animo pro aris, & secis pugnarent , ac mutuam in primis, & in hoc rerum statu, si unquam

alias, maxime necessariam animorum, consiliorumque Concordiam severent. Enixis praeterea ossiciis orthodoxos Reges admhortati, & obtestati fuimus, ut afflictis illic Catholicorum rebus celeri,validaque ope succurrerent, conjunctisque studiis Acatholicorum conatias, & audaciam coercerent. Verum dum Nos tam accenso studio Catholicae Helvetiae indesinenter adesse curabamus , non sine ingenti, & plane acerbo cordis nostri dolore

percepimus Catholicos ipsos, vel privatis abreptos simultatibus,&dissidiis, vel inani, ac prorsus insueto sertissimae illi Nationi

metu perculses, nec pia, ut par erat, mente reputanteS , qUod

non est disterentia in conspectu Dei Coeli liberare in multis,& in paucis, plura non levis momenti loca, & oppida deseruisse, quae facile tutari posse videbantur, quaeque subinde ab Etherodoxis nullo labore occupata magnam eos in spem erexerunt graviora, quae moliuntUr, optatum ad exitum feliciter perducendi. Ad haec a Tigurinis, ac Bernensibus copiis, nec non a Doggiensis Comitatus rebellibus celeberrimum S. Galli Monasterium cum Universo territorio, & locis ei subjectis repentino incursu, apertaque vi occupatum fuisse, simulque Catholicorum Militum Duces per summam perfidiam interemptos, Monachos omnes in exilium compul s, expilatam Ecclesiam , direptum Monasterium, Divina ossicia intermissa, ac orthodoxam Fidem ab illis partibus pene exterminatam audivimus . In summum proinde, ac pene extremum diserimen Catholicae rei causam apud Helvetios jam adductam, lacrymantibus Pon. tisiciae charitatis oculis intuentes, tametsi nova iterum subsidia

146쪽

126 ORATIONES CLEMENTIS XI.

in tam gravem, ac necessariam caulam, in quam sacra quoque vasa impendi aequum esse novimus, & Patribus olim nostris usitatum, parare non omittamus e tametsi novis itidem ossiciis ne dum Charissimos in Christo Filios Nostros Carolum in Imperatorem electum, ac Regem Christianissimum, sed &alios etiam Catholicos Principes ad suscipiendum illarum Gentium patrocinium, ac opportunam eis opem sine majori cunctatione ferendam, etiam per citatos Tabellarios urgere constituerimus: Vere tamen non aliam, quam in Divina inestabili bonitate spem habentes periclitanti in Helvetia Religioni subveniendi, ejusque cultores e gravibus, quibuS premuntur, ac majoribus , quas metuunt, angustiis eripiendi, ad Eum, qui dives est in misericordia, toto corde clamare non cessamus, ut non concludat in gladio populos suos, sed qui conterit bella ab initio, erigat brachium suum, sicut ab initio, eosque ab Piracundiae suae terroribus liberet, ac sua coelesti ope perpetuo roboret, atque custodiat. Verum, ut Nobiscum id ipsum illi potissimum Christifideles, qui in hac verae Religionis arce commorantur, concordibUs votis agere studeant, eorum ad id pietatem , ac gelum, prolatis coelestium munerum thesauris, quorum dispensationem Fidei nostrae commisit divina dignatio, incitare non omittemus. Haec indicare Vobis hodie voluimus, VENERABILEs FRATRES , ut vestris consiliis, ope etiam vestra, gra vissimam hanc Causiam juvare possitis, eamque in primis immpense commendare Domino exercituum, ut non contineat in ira misericordias suas, nec haereditatem suam spernat, sed exurgat in adjutorium populi sui, Catholicaeque Religioni tot fluctibus, ac periculis undique jactatae in fortitudine brachii sui iinfirmitates nostras commiserando, succurrat.

147쪽

IN CONSISTORIO SECRETO

Habito die a 6. Septembris I I a.

Declarat quatuor dumtaxat ex septem S. R. E. Cardinalibus, quos alias, nempe in Con sorio secreto habito pos Semipubli- cum die I 8. Massi proxime praeteriti , una cum aliis undecim Cardinalibus tunc publicatis creaderat, I in pectore resera

DaDerat .vENERABILES FRATRES.

T emeritis militibus debita honorum praemmia diutius non retardemus: ac subinde illorum multitudini in nostra piscina expectantium aquae motum, quantum Nobis fas est, solatium aliquod afferre possimus; eni- iis prius, atque accuratis precibus coelesti ope invocata, his praesertim novissimis diebus septimi mensis jejunio consecratis, ad gloriam Omnipotentis Dei, Sanctaeque Romanae Ecclesiae utilitatem, ac decus, palam hodie evubgare, ac declarare intendimus. quatuor dumtaxat ex septem Cardinalibus, quos alias, nempe in Consistorio nostro secreto

habito post semipublicum die decima octava Mensis Maji pro-

148쪽

ia8 ORATIONES CLEMENTIS XI.

xime praeteriti, una cum aliis undecim Cardinalibus tunc publicatis, creavimus, & in pectore reservavimus, videlicet Ludovicum Picum de Mirandula Patriarcham Constantinopolitanum, Palatii nostri Apostolici Praefectum. Jo: Baptistam Archiepiscopum Bustium Episcopum Anconitae

Petrum Marcellinum Corradinum Archiepiscopum Atheniensem, Auditorem nostrum. Curtium Origum Protonotarium Apostolicum. . Quorum virtutes non recensemus, quia Vobis satis compertae

sunt, ac notae. 2

Alios tres in pectore , ut diximus, reservatos, justis ex causis animum nostrum moventibus, iterum similiter reservare intendimus, arbitrio nostro quandocumque evulgandos. Quid Vobis videtur tAuctoritate Omnipotentis Dei, Sanctorum Apostolorum , Petri, & Pauli, ac nostra declaramus S. R. E. Cardinales Presbyteros quidem Ludovicum Picum de Mirandula Patriarcham Constantinopinlitanum a

Jo: Baptistam Archiepiscopum Bussium, Episcopum Anconitam

Petrum Marcellinum C radinum Archiepiscopum Athenien

Diaconum vero Curtium OrigUm. Cum derogationibus, & clausulis necessariis, & opportunis. Reliquos tres, quos in pectore alias reservavimus, hodie itinrum reservamus, arbitrio nostro quandocumque declarandos.

In nomine Patris et, & Filii et, & Spiritus et Sancti. Amen .

149쪽

IN CONSISTORIO SECRETO

Habito die s. Octobris I I a.

ARGUMENTUM

Principem Franciscum Ludodicum ex Comitibus Palatinis Rheni Electum Mormatiensem, Administratorem Ecclassiae Uratistadierati, nec non Theutonicae Militiae Magnum Magi rum, deputat Coadjutorem Archiepiscopi Moguntini, es quae Illae de Hostolicis Nunciis honorisc3 excipiendis, nec non de A irantiadensibus Pactionibus, ac recessu Religionis pro inferiori Palatinatu , ita habendis, perindo ac si nunquam emanassent, pollicitus fuerat, DD. Cardinalibus palam facit, recitatis tum ejusdem Francisci Ludodici literis ad Sanctitatent S m-, tum plurium siliarum literarum exem-

plis, quae Sanctitas Sua ad Imperatorem, Electorem Palatinum, ac ipsunt Franciscum Ludodicum bii de rebus perscripserat.

UENERABILES FRATRES.

Ndulgere cupientes enixis, diuturnis, atque iteratis precibus Venerabilis Fratris Lotharii Francisci Archiepiseopi Moguntini ob

gravem aetatem, & attritis viribus incommodam, tenuemque suam valetudinem,

una cum Dilectis Filiis Capitulo, & Canonicis Ecclesiae Moguntinae, Coadjutorem sibi a Nobis deputari supplicantis, ne turbatis hisce temporibus, Ecclesiam ipsam Moguntinam periculosae vacationis exponi contingat detri-

150쪽

iso - ORATIONES CLEMENTIS XI.

mentis, Coadjutorem hujusmodi, ut dictae Ecclesiae utilitati, ac tranquillitati tutius prospectum sit, de unanimi eorumdem Canonicorum consensu, praefato Archiepiscopo deputare Constituimus, cum spe futurae successionis . Moguntia est Urbs superioris Germaniae in Palatinatu sita ad Rhenum Fluvium, & quindecim mille incolas eirciter continet, qui pro tempore existenti illius Archiepiscopo Sacri Romani Imperii Principi Electori etiam in temporalibus subja

cent.

Metropolitanam habet Ecclesiam antiquae, sed instauratae structurae, Sancto Martino dicatam, cui plures suffragantur Episcopi, ac inserviunt quinque Dignitates, quarum prima Praepositura, viginti quatuor Capitulares, & octodecim Domicellares Canonici, quadraginta Cappellani, aliique Presbyteri, & Clerici divinis operantes ; desunt tamen Theologalis, &Poenitentiaria Praebendae. Eius Sacrarium Supellectili sacra abunde ditatur. AEdes vero Archiepiscopales parum distant ab Ecclesia, & quamvis

adhuc non absolutae, attamen ad Archiepiscopi, suorumque habitationem opportune sussiciunt. Praeter Metropolitanam praefatam novem in Civitate Parochiales extant Ecclesiae, decem Collegiatae, octo virorum , & totidem Montalium Coenobia , plures Laicorum Constaternitates, quinque Hospitalia, Seminarium , & Academia, sed deficit Mons Pietatis. Fructus taxantur ad Florenos decem mille, ascendunt autem, deductis expensis, ad quinque millia scutorum monetae Ro

Praedicto Lothario Francisco Archiepiscopo Coadjutorem cum futura successione deputare intendimus Dilectum Filium Franciscum Ludovicum ex Comitibus Palatinis Rheni, Episcopum electum Vvormatiensem, Administratorem Ecclesiae Uratistaviensis, nec non Theutonicae Militiae Magnum Magistrum,

.cujus

SEARCH

MENU NAVIGATION