장음표시 사용
121쪽
Habito die as. Decembris I II.
Creat S. R. E. Draconum Cardinalem nnibalem lassanum Sanctitatis Stiae ex Fratre germano Nepotem, utriusque Signaturae Referendarium, Camerae Apostolicae Praesdem, ac nuper ad Tractum Rheni, aliasque partes inferioris Germaniae Nuncium Apostolicum extraordiniarium.
Ongo jam mortalis aevi spatio indolem, vitam, mores Dilecti Filii Annibalis Albani nostri secundum carnem ex Fratre germaNo Nepotis probare stu duimus, illumque, quem. admodum fere ab ineunte aetate huic Apo- stolicae Sedi singulari quodam cultu addictum novimus,lta ferventiori semper erga illam studio incensum multiplici experimento comperimus . SperanteS Proinde eum illustribus Fraternitatum Vestrarum exemplis perficiendum, Deo, & Ecclesiae fructuosiorem in dies exhibiturum esse famulatum, amplissimo Vestro Coetui illum adscribere cogitamUs . Cum tamen e contra valde Nos terreant verba illa Constatutio
122쪽
nis fel. rec. Innocentii XII. Praedecessoris nostri, quibus cumca praescribitur disciplina, quae quoad Nepotes, aliosque Consanguineos Romanorum Pontificum ad Cardinatatum promo, vendos servanda est, satis aperte innuitur non alios ex iis ad hanc Lublimem Dignitatem assumendos esse, quam quibus eximia adici merita suffragantur , justo timore corripimur, ne in ejus odii uesicio ferendo carni, & sanguini nimium indulgentes illius jurisiurandi, quo ab ipso Pontificatus nostri limine obstricti reperimur, immemores videamur. Coelestem idcirco luminum Patrem suppliciter in primis rogamus, ut si quod agere medita-mUr, memoratae ConstitUtioni, quam Nos usque ad extremum vitae spiritum inconcusse observare spopondimus, & nunc iterum Deo, & hominibus spondemus, quoquo modo repugnet, seu alias in nostrae, aut etiam in ipsius Nepotis nostri animae perniciem cessurum sit, adhaerere faciat Omnipotens Dominus lin-goam meam faucibus meis, ne hac de re edendum de more Decretum pronunciare valeamus: Deinde Vos, VENERABILES FRATRES , enixe obsecramus, & in Domino obtestamur, ut in tam
gravi deliberatione labia vestra non prohibeatis, sed quacUnque humana ratione posthabita , ac solum Deum prae oculis habentes, syncere, ac libere sententiam vestram feratis. Quid itaque Vobis videtur tAuctoritate Omnipotentis Dei, Sanctorum Apostolorum Petri,& Pauli, ac nostra creamus S. R. E. Diaconum Cardinalem Annibalem Albanum cum clausulis necessariis, & opportunis.
In nomine Patris et, & Filii et, & Spiritus et Sancti. Amen.
123쪽
Excepit Dominum Cardinalem Iosephum Renatum Imperialam, qui ab Apostolica Legatione ad Carolum III. Hispaniarum Regem Catholicum Mediolani obitas citer ad Urbem redierat, es Sanctitatem Suam his Derbis allocutus fuit:
ATISSIME PATER.Anctitatis Vestrae mandatis obtemperanS, Apostolica fretus Benedictione, Mediolanum me contuli, Catholico Hispaniarum Regi Carolo III. nuper in Imperatorem electo Sanctitatis Vestrae nomine felicem in Italiam adventum gratulatUs sum, prosperumque eidem in Germaniam iter auspicatUs, paternae beneVolentiae, ac intimae Pontificiae charitatis sensus simul exposui. Praeclara haec Apostolicae benignitatis argumenta filiali, qua par erat, devotione eximius pietate, & Zelo Rex excepit, paratumque saepius se professus est ad ea omnia erga Sanctitatem Vestram,& Sanctam Sedem Apostolicam praestanda, quae obedientissimum Filium deceant; quam Regii animi propensionem jam
124쪽
non verbis tantum, sed & factis (quoad per tempus licuit)confirmavit. Quidquid demum in hac legatione feliciter gestum est, id totum Sanctitati Vestrae acceptum refero. Si quid vero minus prospere, id tenuitati meae tribuo; summae autem Sanctitatis Vesitrae benignitatis erit ignoscere.
Λd haec Sanctitas Sua ita responssit. VIdes, Dilecte Fili Noster. quam uberi laetitiae sensu Urbs
pene tota felicem tuum, & incolumem reditum Tibi gratuletur. Vides quam effuse exultantes Venerabiles Fratres Nostri, Collegae tui, tuos in amplexus occurrant. Debentur haec eximio Zelo, ac lingulari prudentiae, quibus demandatam
Tibi a Nobis provinciam magnifice, fideliter, ac prorsus ex hujus Sanctae Sedis dignitate explevisti. Hinc & Nos ipsi, quemadmodum Tibi dudum abeunti paterna charitate benediximus, ita nunc Te feliciter redeuntem eo, quo par est, grato animo expansis ulnis complectimur: debitas D. O. M. gratias agentes, quod Charissimus in Christo Filius Noster in Imperatorem Electus avita pietate imbutus Pontificiae nostrae in eum benevolentiae ossicia, quae sibi . Te delata fuerunt, animo, ut asseris, adeo obsequenti exceperit, ut merito sperare possimus eum filiale illud studium, quod in Nos, & Sanctam Romanam Ecclesiam tam disertis protestatus est verbis, praeclarioribus in dies
reipsa comprobaturum esse argumentis . IN
125쪽
Acerbum Galliae Delphini obitum, qui alteri Delphino ejus Patri ante paucos menses defunctosuccesserat, DD. Cardinalibus nuntiat, relatisque amplissimὰ ejus laudibus, Exequias pros ragio illius Animae in Pontificio Sacella de more celabandas indicit.
On adhuc exaruerant lacrymae, quibus Gallia Delphinum suum Christianissimi Regis Filium immatura morte sublatum elapso anno defleverat, cum alia, & sane asperiori accepta clade, quasi restissa gravissi mi vulneris cicatrice, non tam novum suscipere dolorem, quam pristinum vehementilis continuare nuperrime coacta fuit et erepto sibi, erepto Ecclesiae, erepto orthodoxae Religioni alio Delphino, extincti non ita pridem incessoris sui Primogenito, Regis Nepote inclyto, nec modo magnae spei, sed magnae iam, & maturae virtutis Principe, unanimi bonorum omnium voce laudatissimo. Accessit ad tanti cumulum moe-
126쪽
roris, quod eodem elata funere lectissima ejus Coniuge, nonnisi ante sex dies demortua, datoque per haec Nobis grandi humanae caducitatis exemplo, luctuosum praebuerunt ambo spectaculum acerbissimae calamitatis. Dum itaque allatum ad Nos hac de re tristissimum nuncium, non sine maxima paterni cordis nostri amaritudine, Vobis hodie communicamus, non Utique ambigimus, quin animos aeque vestros ingenti dolore affecerit funestissima haec non quidem Unius gentis, aut Regni, sed verius universae Christiana: Reipublicae jactura ,- quam in amisto Religiosas mo Principe prudentia, pietate, doctrina, animi magnitudine, potissimum vero singulari in Ecclesiam cultu, filialique in hanc Sanctam Sedem observantia summopere commendato, impensissime lugemus. Non minus propterea ratione ducimur, quam debito Christianae charitatis urgemUr, Ut sacrificiis, orationibus, & obsecrationibus illius Animae, cui mors terrenum abstulit RegnUm, coeleste comparare satagamus . . Id
porro & privatim Nos agere hactenus non praetermisimus, &Vos una Nobiscum prosequi enixe optamus, hoc ipsum suo tempore publicis in Pontificio nostro Sacello Exequiis, stata die Vobis indicenda, solemni ritu praestituri. Illum interim, per quem Reges regnant, suppliciter rogemus, ut ad publici doloris levamen tamdiu integra, vivacique senecta sospitem ,& incolumem servet Christianissimum Regem , quamdiu Regius Puer novus Delphinus ab eo educandus defuncti Patris
virtutes exaequaverit, annos excesserit. Qtiae sane res prope est una, quae non minias nostras, quam Galliae lacrymas posiet abster,
gere, ac Nobis tandem persuadere, ut spe Filii pari disciplina instituendi extincti Parentis desiderium leniamus.
127쪽
Corallium suum promovindi Canonietationem Beatorum Pu C., Andreae ADellini, Felicis a Cantalicio, F Catharinae de Bon via Sacro DD. Cardinalium Collegio aperit, eorumque sem
' tentias exquirit. UENERABILES FRATRES. Niversam plane Christianam Rempublicam, tot undequaque calamitatibus pressam, ste- vis c potissimum ac diuturnis bellorum procellis agitatam Apostolicae charitatis oculis contemplantes, suspiria inter, & lacrymas cum Propheta Regio exclamare compellimur et Terrores tui conturbaUerunt me: circumdederunt me, sicut aqua tota die, circumdederunt me imui. Ubique terror, ubique luctus, ubique desolatio: undique percutimur, undique amaritudinibus replemur; adeo ut noVum propemodum, atque inaum ditum tot veterum discordiarum aerumnis inter Christianos populos additum videamus dissidium, ut de suis quisque cladibus pugnet, & in hoc calamitatum certamine unaquaeque gens aliarum miserias vicisse contendat. Quod tamen magis deplo-
128쪽
randum est, atqUe dolendum, malorum haec non sunt summa nostrorum. Timendum magis est, nec immerito timendum,
ne filiis tenebrarum, qui prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt, adnitentibus, deterior bello pax, hoc est, orthodoxae Religioni maxime perniciosa ita forsan ex inopinato coalescat, ut ingemiscere cogamur: ExpectaDimus pacem, non es bonum: te ui medelae, es ecce formido: tempus curationis , F ecce turbatio. In tanto itaque rerum discrimine constituti, hinc bellorum damna sentientes, inde pacis pericula
formidantes, cor primum , & oculos nostros in montem excelsum, & sanctum, Unde omne Nobis auxilium affuturum confidimus, levare non praetermisimUS: enixe Dominum deprecantes, ut non contineat in ira misericordias suas, sed qui facit pacem in sublimibus, & Reges in Thronis collocat, arctam non modo, & in dissolubilem animorum concordiam, Verum, &parem Catholicae fidei conjunctis viribus , & consiliis tuendae, ac propagandae gelum Christianis Principibus largiatur . Novos deinde, ac validos afflictis Ecclesiae rebus apud Divinamhonitatem Patronos quaerere decrevimus, qui scilicet scripti sint in judiciis temporum lenire iracundiam Domini, & conciliare cor Patris ad filios, adeo ut illorum ope & pacem in diebus nostris a Domino dandam sperare possimus, & ita dandam, ut non in Nos auctam coelestem indignationem, sed vere placatam fuisse dignoscamus. Animum propterea, ac studia nostra con.
vertimus ad promovendas causas Canonigationis Beatorum
Pii Quinti Summi Pontificis, Andreae Avellini, Felicis a Cantalicio, & Catharinae de Bononia, quo eorum splendida merita
universae Ecclesiae venerationi propositia, ac Veluti super candelabrum collocata, luceant omnibus, i qui in domo sunt,
sciantque fideles populi sibi in iis datum esse & calamitatum
praesidium, & virtutum exemplar. De illorum idcirco praeclaris gestis, & eximiis miraculis narrationem, servato a Praem
129쪽
decessoribus nostris more, in praesenti Consistorio referri, &a Vobis audiri exoptamuS.
Abselaid per D. Cardinalem de Abdua relatione Vitae, Virtutum, S Miraculorum B. Pii C. Summi Pontifcis, Sanctitas Sua DD. Cardinalium sententias super ejusdem Beati Canonisatione exqui idit his Derbis. EXcepistis, VENERABIEM FRATREs, quas,& quantas Altissimus in
Beato Pio Quinto virtutes collocaverit, & quam mirabilis in eo fuerit, qui facit mirabilia magna solus. Placet igitur ne Vo- bis, ut ad tanti Pontificis, qui in diebus suis placuit Deo, & inventus est justus, adeoque in tempore iracundiae esse poterit reconciliatio, solemnem Canonigationem juxta consuetum Apo- istolicae Sedis morem procedamus t Responderunt omnes: Placet. 'Postmodum absoluta relatione Virtutum, es Miraculorum B. Λn- Sdreae ADellini , ic Sanctitas Sua locuta fuit. INtellexistis, VENERABILES FRATREs, quam praeclare BeatUS i Andreas Avellinus in omnibus se exhibuerit, sicut Dei Mini- istrum, in multa patientia, in tribulationibus, in necessitati, ibus, in angustiis, in plagis, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis, in longanimitate, insuavitate, in Spiritu Sancto, in cha- lritate non ficta. Intellexistis pariter quam illustribus Omnipotens Dominus ejus Sanctitatem testimoniis comprobaverit. Videtur ne itaque vobis expedire, ut ad illius quoque Caninnigationem solemni ritu deveniamus ApprobaDerunt omnes per Derbum: Placet. Similiter absoluid relatione de Beato Felice d Cantalicio, Sanctis tas Suasubjunxit. VENERABlLEs FRATREs . Ex iis, quae audistis, perspectum satis est, quomodo Beatus Felix a Cantalicio, qui non cognovit literaturam, introiverit in potentias Domini: Vir sane simplex,& rectus, ac timens Deum; quomodo itidem illius memoria
130쪽
jamdiu sit in benedictione populorum, qui illum Vere Francisci filium, hoc est, pauperem, & humilem, non tam heroicarum virtutum meritis insignem, quam illustrium miraculorum gloria praefulgentem, pia devotione depraedicant. Placetne igitur Vobis, ut ad solemnem illius Canonigationem juxta Ecclesiae institutum procedamus t Concordibus suffragiis annuerunt omnes per Derbum: Placet.
Dentique absoluid relatione Virtutum, is Miraculorum Beatae Catharinae de Bononia, DD. Cardinalium suifragia sequentibus Derbis exqvi Mit. AUdistis, VENERAbiLEs FRATRES , quam singularibus patientiae,
humilitatis, obedientiae, & flagrantissimae charitatis experimentis Beatae Catharinae Sanctitas probata fuerit. Audistis similiter quam praeclaris, & mirabilibus signis Divinus illam Sponsus decoraverit. Audistis demum, quomodo heroicae illius virtutes ita ejus corpus coelestibus imbuerint aromatibus, ut illud incorruptione quaesita, quasi cinnamomum,& balsamum aromatigans, & quasi myrrha electa, perennem dederit odorem suavitatis. Placet ne igitur Vobis, ut etiam ad illius solemnem Canonigationem rite procedamus E animi consensu responderunt omnel: Placet.