Clementis undecimi pontificis maximi Orationes consistoriales

발행: 1722년

분량: 336페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

IN CONSISTORIO SECRETO

Habito die g. Octobris I OI.

ARGUMENTUM.

Obitum Jacobi Secundi Magnae Britanniae Regis DD. Cardinalibus signiscat, ejusque laudes, F quae pro Orthodoxa Religione subierat, damna honoroica commemoratione prosequitur.

VENERABILES FRATRES. Corbissimum, ac vere luctuosum Cla. me. Jacobi Magnae Britanniae Regis obitum , quem sine maximo paterni cordis nostri moerore audire non potuimus, suspiria inter, & lacrymas Vobis nunciamus, nec sane ullum Nobis dubium esse potest, quin animos aeque vestros ingenti dolore assecerit gravissima haec Christiana: Reipublicae jactura, quam in amisso vere Cathom lico Principe, vere Ecclesiae Filio, vere Fidei Defensore, impensissime deflemus. Verum quia juxta monitum Apostoli contristari de dormientibus non debemus, sicut & caeteri, qui spem non habent: iubet Nos praeclara defuncti Regis pietaS, quam nulla umquam aetas delebit, nulla serae posteritatis

Diuina o Godula

32쪽

ORATIONES CLEMENTIS U. II

extinguet oblivio, iubet heroicus illius rerum omnium humanarum pro religione contemptus, quippe cui Rex optimus Patriam, opes, Regnum, & Vitam ipsam posthaber non dubitavit, jubet demum mors ab eo piissime, ac constanti animo obita juste Nos sperare debere Religiosissimum Principem a Deo optimo Maximo, sicut dum viveret, tanquam aurum in sernace probatum, ita post mortem, quasi holocausti hostiam, acceptum esse . Nostras nihilominus pro Anima Regis de hac Apostolica Sede optime meriti ad Deum preces, atque suffragia deesse charitatis ratio non patitur. Id & privatim hactenus Nos ipsi agere non omisimus, &pus blicis quoque in Pontificio nostro Sacello exequiis, Romano-l rum Pontificum Praedecessorum nostrorum exemplo, suo tem-lpore praestituri sumus. Caeterum eximiam, & Regio planel Ejus animo dignam Charissimi in Christo Filii Nostri Ludovici Francorum Regis Christianissimi virtutem hac occasione silere non possumus, qui quemadmodum olim eumdem Jacobum Regem e Regno nefarie deturbatum cum Regia Con-

juge, & Nato magnifice, & liberalissime exceperat, ita ei semper omnibus benevolentiae, & humanitatis officiis usque ad

extremum adstitit, & quod illustrius est, superstitem illius Filium a Charissima in Christo Filia nostra Maria Regina ejus

Matre in paternarum Virtutum aemulationem educatum benigne complexus, uti Verum Britannici Regni haeredem, diffidicillimo hoc tempore, omni prorsus proprii commodi ratione neglecta, palam agnovit, eumque in Catholicae fidei, quacumque demum adveniente sertuna, sertiter asserendae proposito egregie confirmavit. Qua sane in re clim ipsius Christianissimi Regis gelus, ct animi magnitudo mirifice eluceant, Nostrae, & omnium Vestrum laudes ei merito debentur, quas quidem uberrimas posteri omnes illi reddent, dum praeclari

facti memoriam recolent numquam interituram. Haec etsi

33쪽

ia ORATIONES CLEMENTIS XI.

Vobis, vel ipso rumore publico nunciante, innotuisse jam credimus, nuperrime tamen ad Nos per celerem Cursorem a Venerabili Fratre Philippo Antonio A rchiepiscopo Athenarum, nostro, & hujus Apostolicae Sedis apud eumdem Christianissimum Regem Nuncio, qui omnia cognovit, & vidit, fideliter allata, confestim ex hoc loco referre aequum, & opportunum duximus, ut scribantur in generatione altera, novumque hinc paternae Nostrae erga Vos charitatis argumentum accedat, VENERABILEs FRATRES , quorum fortibus humeris, piisque votis impositum infirmitati nostrae onus, quod his afflictis, turbidisque temporibus gravius semper in dies experimur, levatum iri confidimus.

34쪽

IN CONSISTORIO SECRETO

Habito die a I. NOVembris I o I.

ΛRGUMENTUM.

Propostis, quae Italiae, Eurym, b Ecclesiae impendebant, gratissimis malis ob exortum inter Imperatorem, es duos Reges de Hispantea successione atrox bellum, ac paternis comm moratis ossciis ad illud amoliendum ' ra adhibitis, DL . Cardinatibus consilium aperit, quod susceperat, mittendi Nuncios extraordinarios ad eosdem Catholicos Principes, ut eos ad Christianam Concordiam, F Pacem reDocare pro D, ribus suctat, ac publicae tranquillitati prospiciat.

VENERABILES FRATRES.

X quo supremum hoc Catholicae Ecclesiae culmen non minus inviti, quam immerentes, Deo sic jubente, conscendimuS, multiplices, easque gravissimas Christianae Reipublicae calamitates, majoraque in dies Italiae, Europae, ac Ecclesiae ipsi impendentia mala Paterno nobiscum animo reputantes, primo quidem ex intimo cordis ingemuimus, charitate magistra edocti flere cum flentibus; sed eo tum inde loco positos Nos esse contemplati, quo non deplorare ista sufficiat, nisi & emendare

35쪽

i ORATIONES CLEMENTIS XI.

pro viribus studeamus, ab ipso ineuntis Pontificatus nostri limine, qua fusis privatim, qua publice indictis precibus

apud Deum, adhibitis etiam, atque opportune, & importune congeminatis hortationibus, & ossiciis imminentis inter Catholicos Principes atrocissimi belli perniciem amoliri curavimus et memores sane Illius Nos Vices gerere in terris, qui nascens ex Virgine per coelicos Cives pacem hominibus bonae voluntatis annunciavit, ac resurgenS ex mortuis, & ascem

surus in Coelum pacem itidem suis reliquit Discipulis, ut &ipsi ejus imitantes exemplum pacem aliis edicerent. CVm vero annum jam fere praeteriisse cernamus, nec tamen adhuc paternaS Voces, quibus pacem ubiqUe clamavimus, exaudiri , neque Pontificias cUras in idipsum hactenus impensas noscamus aliquid profecisse; quinimo proximos armorum sirepitus quotidie crescentes auribus pene nostris audiamus, ac, quod deterius est, Haereticorum Vires Catholicorum dissidiis proficientes magis inValescere, non sine maximo Orthodoxae Religionis pericUlo, conspiciamus, ne publicae Causae pro pastorali munere nostro, inter praesentium malorum sensum, & metum futurorum, deesse ullatenus videamur, Romanorum Pontificum Praedecessorum nostrorum vestigiis inhaerentes per extraordinarios Nostros, & Sedis Apostolicae Nuncios ad Charissimos in Christo Filios Nostros Leopoldum Romanorum Regem in Imperatorem electum, aliosque duos Reges quantocitius transinittendos, publicae tranquillitatis negotium hoc praesertim tempore, quod hybernis imminentibus armorum tractationi minus opportunum Videtur, majori, qua possumus, animi contentione Urgere decrevimus,

parati studium omne, laborem, & diligentiam impendere, ac Nosmetipsos quoque, si opus fuerit, exemplo boni Pastoris, qui animam suam dat pro ovibus suis, superimpendere, ut Catholicos Principes ad veram, Christianoque nomine

36쪽

ORATIONES CLEMENTIS XI. Is dignam charitatem, atque concordiam revocemUS. Haec Vos scire volUimUS, VENERABILES FRATRES , Ut conatus, & solicitudines nostras rei non minus ardVae, quam salutari intentas,

opera, consiliisque Vestris, quibus libentissime utimur, in primis vero enixis apud Patrem misericordiarum precibus, prinximis potissimum Dominici Adventus diebus, qui sicuti Nos ad impensius orandum, ita Divinam clementiam ad liberalitis indulgendum invitant, juvare possitis.

37쪽

VII.

IN CONSISTORIO SECRETO

Habito die s. Decembris I OI.

ARGUMENTU M.

Chrisianae Religionis satu in Sinarum, F aliis snitimis Indiarum Orientalium R egnis exposto, exortisque nuper inter Missionarios Hosolicos illarum partium dissidiis commemoratis, DD. Cardinalibus proponit susceptum a Sanctitate Sua conjuitim mittendi ad eas Regiones Visitatorem Hoso cum cum potestate Legati de Latere, congruo Missonariorum comitatu honestatum. IIox ad id Miniserium eligit Carolum Thomam Isai ard de Durnon Taurinensem, Pontiscium Cubicularitim honoris nuncupatum; quem demum lantiochenae Ecclesiae Patriarcham consituit.

VENERABILES FRATRES.

Peculatores Domus Israel, super Cathedram Principis Apostolorum, inscrutabili Divinae Providentiae arcano constitUti, non modo gravissima Ecclesiarum omnium solicitudine premimur, sed ad universiam, quae sub Coelo est, ex omni tribu, & lingua, & populo, & natione gentium multitudinem mentis nostrae oculos jugiter circumferimus. Quantum siquidem in Nobis est, a Solis ortu usque ad occasum laudari nomen Domini summopere cupimus, adeoque etiam ad remotis mas V E N

38쪽

ORATIONES CLEMENTIS M. I

ab hac Sancta sede Regiones Pastoralis vigilantiae nostrae curam extendimus, ut ibidem Christiana Religio quotidiana Infidelium accessione latius propagetur, & quo recens inducta fuit, magis in dies, benedicente Domino, stabiliatur.

Paternum tamen prae caeteris animiam pUlsat, talumque nostrum excitat, & impellit amplissimum Sinarum Imperium, in quo strenua Euangelicorum Ministrorum opera a multis jam annis Christus annunciatur, & colitur, majoresque inde

fructus (Deo incrementum dante) expectari merito possunt. Verum quia inlatissimis illis regionibus, quae albae sunt jam

ad messem, inimicus homo ab aliquot annis multipliciter giganta superseminare non cessat, ne Christianae fidei seges, quae, ut audivimus, ab ethnicis illarum partium potestatibus Crescere sinitur, Eius profecto ope, qui olim suscitavit spiritum Cyri Regis Persiarum, ut iuberet praedicari in universo Regno suo etiam per Scripturam, Apostolicorum Missionariorum, quod maxime deflendum esset, in diversa tendentium dissidiis, veluti spinis, sutacetur, & pereat; utque imsimul pluribus, variisque vastisimae illius Missionis necessitatibus prospiciatur, ejusdemque status, ac in ea laborantium Operariorum studia huic Sanctae Sedi fideliter innotescant; Divino prius per Nos diuturnis, atque accuratis precibus implorato praesidio, ut mentem nostram lumine suae claritatis instrueret, habitaque super praemissis cum quibusdam ex Fraternitatibus Uestris, nempe cum particulari Congregatione Cardinalium negotiis propagandae Fidei praepositorum deliberatione matura, Virum aliquem morum integritate, doctrina,

atque prudentia commendatum, Visitatorem Apostolicum cum potestate Legati de Latere ad praefatum Sinarum, aliaque finitima Indiarum Orientalium Regna una cum congruo Missionariorum comitatu in nomine Domini mittere constituimus. Quo vero is majori cum honorificentia ad Dei glo-

39쪽

IS ORATIONES CLEMENTIS XI.

riam, animarumque pretiosissimo Unigeniti Dei Filii Domini nostri Jesu Christi Sanguine redemptarum salutem, tanto fungi valeat ministerio, Patriarchali eum titulo Antiochenae Ecclesiae de praesenti vacantis decorare intendimus; opportUnum scilicet ducimus, ut qui ad novos Christifideles mittendus est, ejus potissimum Civitatis Pastor existat, ubi , ut in Apostolorum actibus habemus, primlim cognominati sunt

distipuli Christiani.

Vacat igitur Ecclesia Patriarchalis Antiochena per obitum Michaelis Angeli Matthaei ultimi illius Patriarchae. Antiochena Civitas inter Regias Syriae Urbes primaria,

dignitate non minus, quam magnitudine celeberrima, nunc

pene inhabitata sub Turcarum Tyrannide reperitur; ideo illius statum defleri magis, quam enarrari congruUm est . Eidem Ecclesiiae Patriarchali praeficere intendimus eum, quem, ut diximus, Uti Visitatorem Apostolicum cum potestate etiam Legati de Latere ad Sinarum, aliaque Indiarum Orientalium Regna mittere decrevimus, videlicet dilectum Filium Carolum Thomam Maillard de Tournon ex Catholicis, & nobilibus parentibus in Civitate Taurinensi ortum, Juris utriusque Doctorem, Sacrae Theologiae Magistrum, in sacro Presbyteratus Ordine a pluribus annis constitutum,ac Cubicularium nostrum honoris nuncupatum , virum sane, quemadmodum etiam familiari experientia novimus, pietate, doctrina, & prudentia longe praestantem. Quid Vobis videtur lauthoritate Omnipotentis Dei, Sanctorum Apostolorum Petri, & Pauli, ac nostra, Providemus Ecclesiae Patriarchali Antiochenae de persona praefati Caroli Thomae, praeficientes eum in Patriarcham, &Pastorem, cum retentione omnium, & quorumcumque, qUTobtinet.

In nomine Patris *, & Filii et, & Spiritus et Sancti. Amen.

40쪽

IN CONSISTORIO SECRETO

Habito die S. Maji I O .

ARGUMENTUM.

Deputat D. Cardinalem Carolum Barberinum suum, F H solicae Sedis de Latere Legatum ad Philippum C. Hispaniarum Regem Catholicum, Neapoli commorantem.

VENERABILES FRATRES.

Um, silcuti nostis, Charissimus in Christo Filius noster Philippus Hispaniarum Rex

Catholicus nuperrime ab Hispaniis in Italiam transmiserit, Nos, ne opportunitatem hanc eidem in tanta Urbis vicinitate versanti, quae, & quanta sit paterna nostra erga eum charitas, declarandi praeterlabi patiamur, Romanorum Pontificum Praedecestarum nostrorum exemplis ducti, nomstrum, & Apostolicae Sedis de Latere Legatum Dilectum Filium Nostrum Carolum S. R. E. Presbyterum Cardinalem Barberinum, cui praeter domestica gentis suae in eamdem Sedem merita, prudentia, integritas, doctrina, animi magnitudo, aliaeque eximiae virtutes ad amplissimum hoc munus gerendum egregie siu stragantur, ad praedictum Philippum Regem depu-

SEARCH

MENU NAVIGATION