장음표시 사용
61쪽
agitaretur , crebra ex imo corde suspiria, ac uberes ex ocUlis lacrymas fundere coacti fuimus, ingenti sane pavore correpti, ne in altitudinem maris delati, surgentibus undique tempestatibus demergeremur. Quae tamen inter graVissimas, multiplicesque curas, quibus assidue Urgemur, animUm nostrum acrius, vehementiusque angit, solicitudo ea est, quam de fervente inter Christianos Principes gravi, atrocique bello, quod florentissimas Europae Provincias caedibus, rUinis, excidiis, & vastationibus complet, omniaque sacra, ct prophana miscet, corde jugiter versamus. Nullum propterea, ex quo hunc locum non minus inviti, quam immerentes, Deo sic disponente, conscendimus, vel laborem recusaVimuS, vel ossicii genus omissimus, quo publicae tranquillitatis opus
omni animi contentione , studio, atque opera promoveremus: parati insuper rem hanc non minus arduam, quam salutarem, majori conatu etiam in posterum urgere, praesertim vero beneficio temporis, quod nunc labitur, longe opportunius negotiorum, quam armorum tractationi . Verum quia non hoc humanae vireS , aut terrena consilia moliri possunt, sed illius
donum dumtaxat esse debet, super quem est disciplina pacis nostrae, qui aufert spiritum Principum, atque increpat mari,
es obmutescit; idcirco ut misericordiam ab eo consequamur,& gratiam inveniamus in auxilio opportuno, laudabilia Praeis decessorum nostrorum vestigia sectantes ad vestras, & universa: Ecclesiae preces confugere, Fideliumque pietatem prolatis
ad id liberali manu coelestium mUnerum thesauris excitare decrevimus . Hanc ob rem animum induximUs , ut plenariam
omnium peccatorum Indulgentiam in forma Jubilei concederemus omnibus Christi fidelibus in Alma Urbe nostra quidem degentibus, qui solemni Processioni, quam seria quinta currentis hebdomadae a Cappella publica Palatii Nostri Apostolici in Vaticano ad Basilicam Principis Apostolorum, benedicente
62쪽
Domino, agemus, devote interfuerint, vel S. Joannis in Laterano, ejusdem Principis Apostolorum, ac S. Mariae Maioris Ecclesias, vel earum aliquam intra spatiUm ejusdem, vel proxime subsequentis hebdomadae visitaverint; ibique oraverint, ac quarta, & sexta Feriis, ac Sabbato alterius ex praefatis hebdomadis jejunaverint, & peccata sua confessi, sacram Communionem siumpserint, pauperibusque eleemosynam, prout siua cuilibet pietas suaserit, erogaverint. Ceteris vero extra Urbem praedictam ubicumque degentibus, qui Ecclesias ab Ordinariis locorum designandas spatio similiter duarum hebdomadarum visitaverint, & alia omnia praemissa adimpleverint. Agite igitur, VENERAEILEs FRATRES , opportUno hoc, atqUe acceptabili Dominici Adventus temporc Deum, qui est multae misericordita omnibus invocantibus se, sine intermissione obsecrate, ut auferens bella usque ad Fnem terrae, arcum conteriat, , confringat arma,'scuta comburat igni ; in oratione, in lacrymis, in jejuniis, atque eleemosynis scindite corda vestra, atque estote coelestis irae, & divinae ultionis placamina . In omnibus, ut Apostolus admonet, &Vos, miserante Domino, facere consuevistis, praebete Vos ipsos exemplum bonorum operum; sublimemque, ac praeclarum locum, quem in Catholica Ecclesia obtinetis, eximiarum virtutum splendore illustrare pergite. Enixe Vobis potissimum commendamUS, ut vigilem Domesticorum vestrorum curam habeatis, quorum
aliquando vitiis ipsa Dominorum virtus obnubilatur. Illos proinde ita regite, atque instruite, ut in omnibus suis actibus nil, nisi grave, moderatum, ac Religione plenum praeses erant; ab iis porro, quos ex illis in sortem Domini vocatos esse contigerit, exacte adeo, ac fideliter Sanctionem illam, quam pro veteri Clericalis habitus disciplina instauranda, ac abusibus, qui hac in re deplorandum in modum irrepserunt, tollendis propediem evulgari curabimus, observari studete; ut
63쪽
per decentiam habitus extrinseci, (Concilii Tridentini verbis loquimur ) morum honestatem intrinsecam ostendant, aliisque exemplo esse possint, icut decet Isini ros Ahiseriorum Dei. Splen
dor vester secit, VENERA3QEs FRATREs, ut peccare sine summo Reipublicae detrimento, ac periculo non possitis. Ab iis quippe , quibus plus datum est, plus etiam requiretur. Vos estis lux mundi, ac Ciditas supra montem posita; In quos ex universe Ecclesia Populi, tanquam in Speculum, oculos suos conjiciunt; Necesse ergo est, ut ex Vobis habeant, quod imitentUr .
64쪽
Habito die a1. Februarii I o .
Petri Portvalliae, I Algarbiorum Regis obitum, extrema demdoti eius in se, F losolicam Sedem studii declaratione honorisco commemorata, D. D. Cardinalibus nunciat; tum sta terna monita, quibus nodum Regem defuncti Natum ad aemulanda Majorum suorum de Catholica Fide optimo meritorum exempla incitaDcrat, exponit.
I si Vobis, vel ipso rumore publico nunciante, jampridem innotuisse non dubitemuS Cla. me. Petri, dum viveret, Portugalliae, & Algarbiorum Regis obitum: illum tamen, quem nuperrime per suas ad Nos datas literas uberibus erga hanc Sanctam atque obedientiae declarationibus resertas Charissimus in Christo Filius noster Joannes Rex ejus Natus, Regnique successor Nobis significavit, ex hoc loco, ut moriSest, nulla interposita mora, Vobis denunciamus, ut Pro ea, qua sublimes Principes, qui in Catholicae Ecclesiae communio-
66쪽
Gesis aliquot ante dies in causa electionis Episcopi Monast riens is breυiter commemoratis, exponit Episcopum Paderbornensem, S Canonicos I sonabieriensis Ecclesiae, qui eum elegerant, humili retractatione emendasse quidquid contra Pon. tiscium mandatum de proroganda Episcopi Idon sterienssis electione quodis modo peccaDerant, F recitatis literis tum ab Episcopo Padet bornens, tum etiam a praedictis Canonicis ea de re ad Sanctitatem Suam datis, ad propositionem ejusdem. Monaserienss Ecclesiae de more procedit.
Iebus elapsis, ut probe nostis, cum in Congregatione rerum Consistorialium coram Nobis habita mature, ac diligenter discussa fuisset celebris causa electionis Episcopi Plonasteriensis, complurium ex Fraternitatibus IVestris, nec non complurium itidem ex Romame Curiae Practatis, qui eidem Congregationi interfuerunt, aUditis Votis, electiones quidem a dilectis Filiis Capitulo, & Canonicis Ecclesiiae Monasteriensis inter se discordibus
67쪽
factas, utpote nullas, & invalidas, minime confirmandas esse cens limus; hujusmodi vero electionibus reprobatis, ac penitus abrogatis, decrevimus insimul vacanti Ecclesiae praedictae ex integro providere de persona Venerabilis Fratris Francisci Arnoldi Episcopi Paderbornensis, juxta modum a Nobis praescribendum. Modus porro, quem praescribere intendebamus, is fuit, ut tam idem Episcopus, quam Canonici illi, qui eum nulliter elegerant, quicquid contra nostrum Pontificium mandatum de proroganda Episcopi Monasteriensis electione quovis modo peccaverant, humili prius retractatione emendarent, atque ita Episcopus ipse non alias demtim, quam omni prorSUS erga nos, & hanc Sanctam Sedem inobedientiae suspicione detersa, ad Monasteriensem Ecclesiam a Nobis transsferretur. Impleverunt jam omnes, quod debebant, sitasque ad Nos Literas dederunt tam uberibus in nos, & eamdem Sedem syncerae fidei, ac devotionis significationibus refertas, ut
nihil iam pro explicanda praeficiendi Episcopi vera obedientia, quae Nobis debetur, nihil pro asserenda Apostolica auctoritate, cujus vindices sumus, Nobis optandum su periit. Leget illas mox Collegii vestri Secretarius, iisque perlectis ad ipsius
Ecclesiae propositionem juxta consuetUm morem procedemuS .
Ingressus hi uit Confisorium D. Secretarius Sacra Collegii, alia Doce legit literas a Reυerendissimo Episcopo Paderbornenis, atque etiam a Canonicis Monasteriesis Ecclesiae ad Sanctitatem Suam conscriptas; Luarum lectione absoluta Sua Sanctitas prodidit ex integro Ecclesiae Mona eriens de persona ejusdem Episcopi Paderborneoli seroatis alias de more sei Dandis.
68쪽
Luae Eccle sicae libertati, ae Atithoritati in Regno Neapolis, in Duca, Sabaudiae, es Principatu Pedemontii, ac nuperrimmp in Ducatu Parmae, es Placentiae d latea potestate illata fuerant, gradi is detrimentis summatim commemoriatiS, palam facit sibi decretum, sumque es', quando in irritum ceciderant interpostae pluries paternae admonitiones fetieriora remedia inflictis Ecclesae Dulneribus adhibere, sc ea, quae Pastoralis racii ratio postulabat, viriliter exequi . seuod reipsa, re illicb praestitit, promulgatis eo ipso tempore, quo Sua Sanctitas haec in Confisorio disserebat, publicisque, Fconsuetis locis Urbis assuis tribus literis Hosolicis typis ed, tis ( Brevia vocant) quibus ea omnia, quae in ante dictis Dominiis gesta fuerant, Ecclesiasicae jurisdictioni, ae immunitati praejudicialia damnaυit, re nulla, ac irrita declaraDit, pluraque alia pro Ecclesiae libertate, es Pontisciae Authoritatis tuitione consituit.
69쪽
ORATIONES CLEMENTIS M. v ENERABILES FRATRES.
X quo Catholicae Ecclesiae gubernacula non minus inviti, quam immerentes, Deo sic disponente, tractanda, siuscepimus, venisse nos in altitudinem maris bene noVimUS, innumerasque, & sane gravissimas e sublimi hac Apostolica specula Pontificatui nostro ingruentes tempestates bene prospeximus: nullam tamen dissicultatis, & periculi pleniorem praevidimus, quam qUT subeunda nobis erat adversus saeculi potestates, nova in dies,& minime toleranda Authoritati, libertatique Ecclesiasticae praejudicia inferre molientes. Non propterea concidimus animo, in eo confisi, qui sperantes in se confundi non patitur; Dei enim promissio est, quae praeterire non potest: seuoniam in me speraυit, liberabo eum . Arguimus , obsecravimus, increpavimus, instantes opportuno, importune, juxta Apostoli monitum , in omni patientia, es doctrina; pluries idcirco, suadente justitia, asperiora quaeque aggredi parati fuimias: plurieS , monente charitate, mitiora amplexi consilia, Pastoralis ossicii cursum inhibuimus a pluries manum extendimus ad virgam et pluries subtraximus; nihil sane curantes, quomodo interim homines modum hunc agendi nostrum interpretarentur , qui sciremus Deo aeque per infamiam, ac bonum famam serviendum esse. Nota res est, de qua loquimur: satis enim comperta sunt, & pervulgata, quae ante aliqUot annos adversus Ecclesiae jura in Regno Neapolis, in Ducatu Sabaudiae, & Principatu Pedemontii, ac nuperrime in Ducatu Parmae, & Placentiae contigerunt; illa proinde Vobis, qui omnia nostis, & quorum consilio semper his in rebus usi fuimus , singillatim referre praetermittimUS. Nos certe viae, quam hucusque inivimus, minime poenitet, tum quia aliqua, nec
70쪽
ORATIONES CLEMENTIS XI. gysane leviora in praefato Regno Neapolis, ut Vobis notum est, condigna, ac debita emendatione reparari obtinUimus , tum quia omnibus jam Pontificiae lenitatis impletis ossiciis pro iis, quae non pauca supersunt, ad severiora remedia, tametsi non sine maximo cordis nostri dolore, sidentius tamen, & alacrius devenire jam possumus. Cum enim auctis in dies scandalis, & inauditis Ecclesiasticae authoritatis violationibus multiplicatis, eo nunc jam adducta res sit, ut nulla amplius sacris Altarium Ministris, nulla Episcopali dignitati, nulla Ecclesiis, nulla Nobis, nulla Deo reverentia supersit, adeoque omni prorsus spe dejecti simus paternam longanimitatem nostram quidquam in posterum profuturam, dura quidem, sed tamen inevitabilis implendi muneris nostri necessitas exigit, ut inflicta Ecclesiae vulnera non lenta jam, nec levi manu tractemus. DecretUm proinde nobis, fixumque est sine majori cunctatione ea hodie viriliter exequi, & palam promulgare, quae Pastoralis ossicii ratio postulat, quaeque diuturnis tam nostris, quam alienis precibus humiliter imploratum coelestis gratiae lumen Nobis ostendit. Nec sane absque peculiari Divinae Providentiae consilio contigisse arbitramur, ut hac ipsa die, qua eum honorem, qui profanis olim Gentilium celebritatibus tribuebatur, sacris illis B. Petri Vinculis pie deferimus, quibus Apostolorum Princeps, orante sine intermissione Ecclesia ad Deum pro eo, mirabiliter solutus fuit, Nos similiter, post divinam opem enixe invocatam, Vincula illa, quae siccularis potestas iniicere tentavit Ecclesiae, quae non
ancilla, sed libera est, Apostolicae severitatis gladio disrum, pamus. Nullus profecto labor, nullum periculum deterrere Nos poterit ab ea, quam tam iuste suscepimus, Apostolicae Sedis, & Ecclesiae jurium defensione et magno, sertique gradu