Clementis undecimi pontificis maximi Orationes consistoriales

발행: 1722년

분량: 336페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

51쪽

go ORATIONES CLEMENTIS M.

pimus, Vobis similiter denunciamus, non tam ut de tanti Principis morte nobiscum impense doleatis, quam ut ipsius Animam precibus, aliisque Ecclesiae suffragiis celerius juvare possitis. Quamvis enim eximia ejus in Deum pietas, in homines comitaS, atque clementia, ceteraeque illius egregiae virtutes , animique potissimum & in prosperis moderatio, & in adversis mira plane constantia, sperare Nos faciant eum e terreno ad coeleste Regnum, quo omnes Christiani tendimus, miserante Domino, fuisse translatum; nihilominus quoniam, qui aliis praesumus, aliis durius, ( quod trementes dicimus bjudicandos Nos esse, sacris admonentibus literis, dubitare nequaquam possumus; ideo & ratione ducimur, & debito Christianae charitatis urgemur, ut sacrificiis, orationibus, &obsecrationibus defuncti Principis Animae solatium comparemus. Id porro & privatim Nos ipsi jam agere coepimus, vosque una Nobiscum prosequi optamus; hoc ipsum publicis suo tempore in Pontificio nostro Sacello Exequiis, post, quam scilicet debitae, ac consuetae erga hanc Sanctam Sedem obsequii significationes ad Nos perlatae fuerint, stata die V bis indicenda, juxta Praedecessorum nostrorum morem, solemni ritu praestare non omittemUS. IN

52쪽

IN CONSISTORIO SECRETO

ΛRGUMENTUM.

it Diginti S. R. E. Cardinales, ex quibus noDendecim eDu gat , in pectore reserdat, arbitrio suo quandocumque declarandum.

UENERABILES FRATRES

Ostulat Roma, postulat Curia, postulat Ecclesia, ut imminutum jam valde Fraternitatum Vestrarum numerum augeamUs. Hinc

Christi Domini exemplo moniti, qui antequam e Discipulis suis cligeret Apostolos, exiit in montem orare, I fuit pernoctant in oratione Dei, illiusque potissimum temporis opportunitatem nacti, quo iidem Apostoli post Christi Domini conscensum in Coelos, mox adventuro Spiritu veritatis replendi, erant omnes unanimiter in oratione perseverantes: enixis tam nostris, quam aliorum precibus Patrem misericordiarum exoravimus , Ut Nobis divinae suae gratiae lumine adesset, quo tales ad sublime hoc in Ecclesia Dei munus deligeremus, qui

XIV,

53쪽

gr ORATIONES CLEMENTIS XI. eximiam pietatem, ac gelum Vestrum aemulantes, gravissimum infirmitati nostrae impositum onus levare, ac Pastoralem solicitudinem nostram opere, & consilio juvare non praetermitterent. Hac igitUr, qUam tam ferventer imploravimus , coelesti ope confisi, ad majorem Omnipotentis Dei gloriam, Sanctaeque Romanae Ecclesiae decus, & utilitatem, creare intendimus eos omneS, nempe viginti, qui ad septuagenarium Vestrum numerum complendum in praesens desunt, Cardinales, & ex his noVendecim nunc evulgare, Videlicet, Franciscum Martellum Patriarcham Hierosolymitanum. Joannem Badoero Patriarcham VenetiarUm . Laurentium Casonum Archiepiscopum Caesareae.

Laurentium Corsinum Archiepiscopum Nicomediae. Laurentium de Flisco Archiepiscopum Januensem. Franciscum de Aquaviva Archiepiscopum Larisiensem. Thomam Ruffum Archiepiscopum Niceae Cubiculi nostri Praefectum

Horatium Philippum Archiepiscopum Spadam Episcopum

Philippum Antonium Archiepiscopum Gualterium Episcopum

Imolensem a

Christianum Augustum e Ducibus Saxoniae Episcopum saurinensem.

Raynutium Pallavicinum Almae Urbis nostrae Gubernatorem. Carolum Columnam Protonotarium Apostolicum, & Palatii nostri Apostolici Praefectum. Jo: Dominicum Paraccianum Protonotarium similiter Apostolicum , & Auditorem nostrum . Alexandrum Caprara, &Josephum de Ia Tremoille Rotae Romanae Auditores. Petrum Priolum Camerae nostrae Apostolicae Clericum, ac fel.

recis

54쪽

ORATIONES CLEMENTIS XI.

rec. Alexandri PP. VIII. Praedecessoris nostri Pronepotem, Cujus memoriae notum omnibus est quantum debeamus. Nicolaum Grim dum Congregationis Episcoporum, & Regularium Secretarium. Carolum Augustinum Fabronum Congregationis de Propaganda Fide Secretarium. Gabrielem Philippuccium Signaturae Justitiae Votantem. Unum in pectore reservare intendimus, arbitrio nostro quandocumque eVulgandum. Authoritate Omnipotentis Dei, & Sanctorum Apostolorum Petri, & Pauli, ac nostra, creamus S. R. E. PreSbyteros,& respective Diaconos Cardinales Franciscum NIartellum Patriarcham Hierosolymitanum. Joannem Badoero Patriarcham Venetiarum. Laurentium Casonum Archiepiscopum Caesareae. Laurentium Corsinum Archiepiscopum Nicomediae. Laurentium de Flisco Archiepiscopum Januensem. Franciscum de Aquaviva Archiepiscopum Larissensem. Thomam Ruffum Archiepiscopum Niceae. Horatium Philippum Archiepiscopum Spadam Episcopum

Lucaniam a

t Philippum Antonium Archiepiscopum Gualterium Episcopum

Imolensem at Christianum Augustum e Ducibus Saxoniae Episcopum Jaurit nensem si Raynutium Pallavicinum.

Carolum ColUmnam. Jo: Dominicum ParaccianUm.l Alexandrum Caprara. l Josephum de la Tremoille .slPetrum Priolum. Quid vobis videtur

55쪽

s ORATIONES CLEMENTIS XI.

Nicolaum Grimaldum. Carolum Augustinum Fabronum. Gabrielem Philippuccium. Cum dispensationibus, derogationibus, & clausulis necessariis,& opportunis . Unum in pectore reservamus arbitrio nostro quandocumque declarandum. In nomine Patris Ay, & Filii et, & Spiritus et Sancti. Amen.

56쪽

Habito die V. Junii I O6.

ARGUMENTUM.

Cardinalatus recusationem d R. P. D. Giubriele Philipuceio rite factam admittit, F in ejus locum S. R. E. Presbyterum Camdinalem creat Rederendissimum D. Michaelem Angelum de Comittibus larehiepiscopum Tarsensem.

UENERABILES FRATRES.

eos, quos in praeterito Consistorio, unanimi Fraternitatum Vestrarum consilio pariter, & assensu, Cardinales creaUi- , fuit, sicuti nostis, dilectus Filius Ga- Philippuccius Signaturae Justitiae Vo- . Curaverat is quidem prius Nobis non obscure indicari animum suum a tantae Dignitatis, quam sibi deferendam audierat, fulgore refugientem; sed, ut Verum ingenue fateamur, Christiana haec, & rara Viri humilitas potius Nos in suscepto consilio magis confirmavit. Clarius ille postmodum, ac disertilis sensus suos aperuit supplici libello Nobis in eodem Consistorio per Dilectum filium Nostrum Galeatium Cardinalem Marescotium porrecto, cujus tenorem tunc audivistis , & hodie iterum audietis. Noluimus

57쪽

;6 ORATIONES CLEMENTIS M. hac in re quidquam tunc inconstulta celeritate decernere: sed solum eidem Gabrieli longius tempus ad deliberandum concedere velle declaravimus, ut tam suis, quam aliorum premcibus divinam voluntatem accuratius exploraret; sperantes profecto, tametsi a compellendo invitum vere essemus alieni, quod ipse serius animo reputans se per ministerium nostrum a Deo vocatum fuisse, judicio tandem nostro acquiescere deberet, ac non minUS amicorum lacrymis, quam suasionibus flecti. Verum aliter omnino res accidit; ille siquidem propositi tenax, accepto gestae rei nuncio, idem, quod antea, constantissime semper sensit, idem, quod antea, demississime semper precatus fuit. Nullum interea Nos , adhibita ad id spectatae pietatis, & prudentiae Virorum opera, hortationis genus omisimus, quo optimum Senem de suscepta sententia deduceremus, ac rationeS, quibus ille causam suam orabat, rejiceremus; omnia tamen irrito conatu : nec sollim irrito, sed ei insuper gravi adeo, & molesto, ut ipsa ejus viola in propinquum inde discrimen pene adducta fuerit. In hoc rerum statu quid consilii capere deberemus, a compluribUs ex Fraternitatibus Vestris, quarum fideli in sinu Pontisiciae solicitudinis curas deponere consuevimus, libentissime exquisivimus, & sane re mature, ac diligenter, quemadmodum vestri moris est, discussa, nullam renuenti vim adhibendam esse unanimes censuistis. Interim idem Philippuccius, ne de constanti ejus voluntate recusandi, refutandi, ac etiam renunciandi Cardinatatum unquam dubitari contingeret, omnia,& singula in supplici superitis enunciato libello contenta confirmando, & ampliando, uberius adhuc, & solemnius animum suum hac in re declaravit, publico desuper celebrato Instrumento, quod mox a Secretario Collegii vestri legendum

erit.

Perlectu m subinde fuit d D. Secretario Sacri Collegii elata

58쪽

ORATIONES CLEMENTIS xI. 8

Doce memoratum histrumentum, cujus absoluid recitatione Sanctissimus incaeptam orationem his Derbis prosecutus est. His omnibus attentis, B. Gregorii Praedecessoris nostri exemplum sequentes, qui invitum neminem Episcopale onus subire Apostolica jussione coegisse unquam reperitur et recusationem, repudiationem, seu renunciationem a praefato Gabriele Philippuccio, sicut praemittitur, factam, admittere intendimus,

eidem Gabrieli forsan aliquando illud ipsium dicturi, quod praedictus B. Gregorius cuidam Sebastiano, qui commissum sibi ab Anastasio Patriarcha Ecclesiae regimen recusaUerat, rescripsit, videlicet: Sensum, ac sapientiam De iram Datapem libenter amplexus sum, laudadi dehementer, Hos felices, me infelicem es' deputaUi, qui hoc tempore regimen Ecclesae suscepis' consensi. Faxit Divina Bonitas, qUae omnia sapienter disponit, ex humili hac amplissimae Dignitatis

rQcusatione non minus utilitatis, & ornamenti in Ecclesiam clerivari, quam ex tot praestantium Virorum laboribus, qui gravia ejusdem Dignitatis onera non refugerunt.

Quid Vobis videtur Auditis posmodum singulormn Eminenti morum Cardinalium sententiis, qui unanimes oblatam d R. P. D. Philippuccio Cardinatatus recusationem admittendam censuerunt, Sanctif- simus Hosolico Decreto sequentibus verbis concepto ejusmodi recusationem admisit, I approbadit.

Auctoritate Omnipotentis Dei , Sanctorum Apostolorum Petri,& Pauli, ac nostra admittimus recusationem, repudiationem, seu refutationem, & quatenus opus sit, renunciationem, ac

dimissionem iuris, quod acquisivit, Vel acquirere potuit praefatus Gabriel Philippuccius ex ejus promotione ad Cardinatatum in superiori Consistorio per Nos facta, ejusque locum Vacantem, ut prius, declaramus, perinde ac si promotio de illius persona facta numquam fuisset. Praeterea, quatenus opus

59쪽

sS ORATIONES CLEMENTIS XI. sit, & ad abundantiorem cautelam, concedimus ei retentionem Canonicatus, & Praebendae Ecclesiae Sancti Joannis in Laterano, nec non officii Doctoris Decretorum Poenitentiariae Apostolicae, ac pensionum omnium Ecclesiasticarum, quas de praesenti obtinet, cum derogationibus, & clausulis necessariis, & opportunis.

In nomine Patris m, & Filii *, & Spiritus et Sancti. Amen. Dedentum posea fuit, ut moris est, ad propostionem, F re- spectiυe praeconium plurium Ecclesarum, quibus sultis Sanctissimus ita rursus locutus est.

VENERABILES FRATRES.

Locum Collegii Vestri, quem admissa nuper recusatione, repudiatione, seu renunciatione Dilecti Filii Gabrielisi Philippuccii, ut prius, vacare declaravimus, absque ulla cum etatione implere volumus, adeoque ad majorem Omnipotentis Dei gloriam, ac Sanine Romanae Ecclesiae praesidium, &decus creare intendimus Presbyterum Cardinalem Venerabilem Fratrem Michaelem Angelum de Comitibus Archiepiscopum Tarsensem. Quid Vobis videtur Auditis D D. Cardinalium Dolis promotionem ante dicti ReDeren

dissimi de Comitibus Archiepiscopi Tarseni , apud R egem in

iugalliae Nuncii fosolici ordinarii, unanimiter approbantium, eumdem Archiepiscopum Presbyterum Cardinalem creatat, adhibita consueta Derborum formula, Didelicet. Auctoritate Omnipotentis Dei, & SS. Apostolorum Petri, &Pauli, ac nostra creamus S. R. E. Presbyterum Cardinalem Michaelem Angelum de Comitibus Archiepiscopum Tarsensem cum derogationibus, & clausulis necessariis, & opportu

In nomine Patris et, & Filii et, & Spiritus et Sancti. Amen.

60쪽

IN CONSISTORIO SECRETO

Habito die 5. Decembris I O6.

ARGUMENTUM

Nationes exponit, quibus ad promulgandum biduo ante Jubilium adductus fuerat. Subinde DD. Cardinales ad implorandam enixius a Deo inter Chrisianos Principes pacem excistat. redemum eos, ut assidua bonorum operum, ulu- trium*ue Dirtutum exempla ipsi edant, domesicorum D rum Digilem curam habeant, illos praecipuo , qui oriunis sunt Clericalis, urgeant ad Sanctionem de Clericalis habitus disciplina , quam propediem eoulgare decreDerat, obis seroandam adhortatur.

UENERABILES FRATRES.

X illa die, qua mirabilia fecit Nobiscum Dominus, ac humilitatem nostram ad Catholicae Ecclesiae gubernacula, hoc est ad munus, & sua amplitudine gravissimum, &temporum iniquitate, molestiarum, periculorumque plenissimum vocare voluit: serio cogitantes quantum oneris, & laboris impositum fuerit imbecillitati nostrae, cujus Nobis probe conscii sumus, quantissque, & quam gravibus Christiana Respublica malorum procellis

XVII.

SEARCH

MENU NAVIGATION