장음표시 사용
41쪽
tare intendimus , ut Apostolicam Nostram Benedictionem illi deferat, incolumem in Italiam adventum gratuletur, nostramque illi explicet vota, ut hic idem ejus adventus in exoptatae publicae tranquillitatis cedat auspicium. Quid Vobis videtur Auctoritate Omnipotentis Dei, Sanctorum Apostolorum Petri, & Pauli, ac nostra , Supradictum Carolum Cardinalem Barberinum nostrum, &Sedis Apostolicae de Latere Legatum deputamus, & declaramus ad praemissa peragenda cum facultatibus, & clausulis so- i litis, & opportunis .
In nomine Patris et, & Filii et, & Spiritus et Sancti. Amen.
42쪽
Excepit benigno D. Cardinalem Carolum Barberinum ab Ho- solica Legatione, de qua proxime, reducem ; qui Sanctitatem Suam his Derbis allocutus fuit.
Erfunctus munere, quod SANCTITAS VEsTRA eximia in me Clementia, immerenti licet, imponere dignata est; Sistor Sanctissimis Pedibus tuis, quibus, qua par est, demisssione adVolutus, quod unum profiteri verissime possum, hoc est Sacrosanctam Apostolicam Dexteram tuam suscepisse me, ac in virtute sua deduxisse me, eandemque cum gaudio reduxisse me ; adeo ut exploratum plane sit votorum tuorum pretium extitisse, obedientiae meae in exequendis mandatis tuis complementum. Quae autem, SANCTISSIME PATER, Catholico Hispaniarum Regi Philippo V. de tenerrimi amoris tui, paternaeqUe Bene-Volentiae, ac intimae Pontificiae charitatis sensu exposui, longe minora fuerunt eloquio tuo prae exilitate sermonis mei. Quae vero reposuit Rex pietate, ac gelo praeclarus de sua
43쪽
filiali devotione, parataque obedientia in Sanctitatem Vestram, ac in Sanctam Sedem Apostolicam, quos ambos Parentes suos amantissimos iterato compellavit, signanter dum exciperet auream Domini Crucem, gemmis terrenis, atque coelestibus pretiosissime dilatam, ipsique a SANCTITATE VESTRA dono missam, haec, inquam, majora profecto fimi, quam ego verbis ullis valeam explicare. Reliquum est, ut melam esse dignoscam, in quibus aut defecerim, aut defuerim, veniam humillime, ac obnixe deprecari. Tuum deinde fuerit, BEATISSIME PATER, ingenti, qua unice polles, animi magnitudine, benignissime ignovisse, ac Apostolica largitate condonasse.
Ad haec Sanctitas Sua ita respondit. I unctum tibi munus, Dilecte Fili Noster, tam praeclare
gessisti, votisque, ac expectationi de te nostris tam cu-mUlate, ac prorsus ex hujus Sanine Sedis dignitate respondisti, ut merito tibi nunc a peracta Legatione feliciter redeunti Pontificiae laudes, Collegarum plausus, ac uniVersae Plane Urbis gratulationes debeantur. Ceterum quae de eximia Charissimi in Christo Filii Nostri Philippi Hispaniarum Regis Catholici pietate, filialique in nos, & Apostolicam Sedem observantia retulisti, tametsi Nobis plurimorum literis, & sermone, imo etiam fama ipsa nunciante, iampridem innotuerint, a te tamen hoc loco commemorari libenter audivimus; hinc si quidem omnium, quotquot hic adsunt, preces excitari confidimus ad divinam bonitatem exorandam , ut cor Regis
in dies roboret ad ea peragenda, quae Christianae Reipublicae, ac Catholicae Ecclesiae laeta esse possunt, & salutaria; inter quae illud sane praecipuum esse omnes intelligunt, Ut tam ipse, quam reliqui Christiani Principes, translatis in infidelium terras iisdemmet, quibus inter se digladiantiar, armis, non alia in posterum, quam bella Domini, praelientur.
44쪽
Habito die is. Januarii I o g.
Concussa ingenti terraemotu proxima nocte, ac magnopere deterrita Urbe, DD. Cardinales admonet recentem hanc culamitatem perspicuum esse coelestis irae peccatis hominum Iacessitae argumentum, eosque ad illa edenda Derae poenitentiae,
es Chrisianae pietatis exempla, quibus Didina Misericordia
concilietur, accendit. UENERABILES FRATRES. Raeterita nocte, ut probe nostis, dedit Dominus metuentibus se significationem ut fugiant a facie arcus. Commovit terram,& conturbavit eam: sanavit contritiones ejus, quia commota est et Iratus est, & misertus est nobis. Sunt haec profecto miseremtis Dei monita, qui ostendit populo suo dura, Ut potaret nos vino compunctionis ; sunt Patris amantissimi voces, quas Nos, uti filios obsequentissimos, austultare convenit, ne alias inter tot, quibus circumdamur, obstrepentium malorum pericula misere indormientes, exprobrari Nobis audiamus prophetim cum illud et percussisti, eos, & non doluerunt, attrivisti eos,& renuerunt accipere disciplinam. Fecerunt peccata nostra,
45쪽
ut in ea propemodum luctuosa tempora incidisse videamur, de quibus Salvator noster praedixit: Surget gens contra gentem , regnum suersuS regnum, erunt terraemotus per
loca. Quod tamen, Christi Domini verbis utentes, non sine lacrymis dicimus et haec omnia in uia sunt dolorum . Adeamus igitur, nulla interposita mora, ad thronum gratiae, &deposito per veram poenitentiam peccatorum pondere, obsecrationibus, jejuniis, eleemosynis, aliisque pietatis operibus,
Divinam Nobis misericordiam conciliemus, & Domino, Cujus dies prope est, corda nostra praeparemus. Haec autem Ut ferventiori charitate, uberiorique fructu fiant, coelestium munerum thesauros, quorum dispensationem Nobis credidit Altissimus, quantocitius proferre, & liberali manu erogare non omittemus. Interim iis omnibus, qui mox Deo dante, adi gloriosum, & nunquam desiturum Beatorum Apostolorum Urbis nostrae Patronorum Sepulchrum Nobiscum accedent, ac nostris opportunam necessitatibus opem, quam Nos privato nostro Sacrificio ibidem hac ipsa die humiliter invocavimus, conjunctis precibus implorabunt, triginta annos , & totidem quadragenas de iniunctis eis, aut alias quomodolibet debitis poenitentiis in forma Ecclesiae consueta relaxamus. Agite ergo, VENERABILES FRATREs, quippe qui statuti estis custodes super muros Jerusalem, noctu, atque interdiu clamate, ac iram Domini flagitiis hominum provocatam Plaeare contendite. Exinanite calicem furoris, & ruinae, calicem doloris, & tribulationis. Arripite thuribulum, hoc est, preces Sanctorum,& medii inter ignem, & arsurum populum consistite. Ponite ob oculos institutum, quod profitemini, personam, qUam sustinetis, sacram, & Christi Sanguine rubentem PUrpuram , quam induistis . Sint pedes vestri pedes euangeligantium pacem, ut ita conterantur arcus, &sagittae, atque imperet Deus ventis, & faciat tranquillitatem.
46쪽
Habito die iv. Februarii r o g.
Concussa iterum dehementiori terraemotu Urbe in Festo Hrificationis B. V., quo tempore Pontifex cum DD. Cardinalibus in Sinino Sacello Sacris operabatur, Sanctitas Sua honorisce primum commemorat Chrisianae pietatis exempla, quae tum D D. Cardinales, tum populus uniDersuS, ediderant ad aDertendum atrox Di Dinae iracundiae Agellam. Indicit subinde Cappellam solemni ritu celebrandam in Bamica Vis, cana die a a. praefati Mensi Februarii pro agendis Deo gratiis ob praeserdationem Urbis a pcriculo eiusdem nuperi terrae motus, nec non Gd DiUMGm opem tu poserum implorandam . Denique perrugilium Fesi Puriscationis B. V. deinceps Romae quotannis cum jejunio Ardari, ac in eodem Festo possolemne Sacrum, quod in Ponti ia Cappella de more peragitur, hymnum Te Deum laudamus perpetuo decantari decernit. I Uantas misericordias novissimis hisce diebus nobiscum fecerit Dominus optime nostis, VENERABILEs FRATRES , quippe qui tot, tantissque Christianae pietatis exemplis fideli populo
praeeuntes, Divinae iracundiae terrores in nostrorum medelam vulnerum convertistis. Cognovistis profecto tempus visitationis vestrae, cognovit & populus, dum eadem propemodum Dei voce, qua fundamenta montium
47쪽
conturbata sunt, & commota sunt, ad salutarem poenitentiam vocatus Vere expertus est, illuxisse coruscationes Domini Orbi terrae, dum commota est, & contremuit terra . Patri igitur misericordiarum, a quo tanta haec nobis bona effluxere , lacrificandum est sacrificium laudis, ut, quos merito castigare minatus cst errantes, foveat sua miseratione correctos. Ad eamdem proinde aram, ad quam publicis indictis supplicationibus primo confugimus, pro acceptis beneficiis gratias acturi, iterum redire constituimus; proximam idcirco Festivitatem Antiochenae Cathedrae B. Petri Apostolorum Principis, quae erit feria quinta post Cineres, in ejus Basilica cum solemni Missa Vobiscum celebrabimus, ipsius Apostolorum Principis patrocinio confisi, ut nullis de
caetero permittat Nos Dominus perturbationibus concuti, quos in Apostolicae confessionis petra solidavit. Praeterea, ut inmemoria aeterna sit dies, qua cogitantem Dominum dissipare murum filiae Sion, impaVida precum vestrarum humilitate
placastis, singulis annis in Festo Purificationis Beatissimae Vir ginis Mariae abioluto Sacro, quod ea die in Pontificia Cappella de more peragitur, hymnum Te Deum laudamus perpetuo decantari, ipsiusque Festi pervigilium in ejusdem Deiparae obsequium cum jejunio, Dilectis Filiis Senatu, Populoque Romano id ipsium quam enixe expetentibus, perpetuo
itidem in hac Alma Urbe nostra servari omnino volumus, ac praecipimus. Reliquum est, VENERABILES FRATRES, ut quae tam grandia Nobis contulit dona Divina dignatio, constanti, quae Dei Ministros maxime decet, Christianarum virtutum exercitatione perennia reddamus.
48쪽
Habito die I . Decembris I Og.
Creat S. R. E. Presbterum Cardinalem Franciscum Pigna. tellum Archiepiscopum Neapolitanum.
Ecurrunt dies Orationi, ac jejunio consecrati. Ideo juxta priscum Majorum nostrorum morem ad gloriam Omnipotentis Dei, Sanctaeque Romanae Ecclesiae praesidium, ac decus, creare intendimus unum Presbyterum Cardinalem, videlicet Venerabilem Fratrem Franciscum Archiepiscopum Neapolitanum; aequum enim censemus, Ut Praedecessoris nostri, qui carnem, & sanguinem respicere constantissime usque ad obitum recusavit, meritissimus Agnatus, non minus hoc nomine, quam ob egre-
49쪽
gias suas, & sacro Antistite dignas virtutes commendatus Pontificiae nostrae largitatis primitias experiatur . Quid vobis videtur lauthoritate Omnipotentis Dei, Sanctorum Apostolorum Petri , & Pauli, ac nostra, creamus S. R. E. PreSbyterum Cardinalem Franciscum Pignatellum Archiepiscopum Neapolitanum, cum claUsulis necessariis, & opportunis.
In nomine Patris et, & Filii et, & Spiritus et Sancti. Amen.
50쪽
Leopolai L Romanorum Regis in Imperatorem electi obitum DD. Cardinalibus denundiat, ejusque Dirtutes honorisca lau
datione commemorat, UENERABILES FRATRES.
Llatum ad Nos hesterna die tristissimum nuncium de obitu cla. me. Leopoldi Romanorum Regis in Imperatorem electi, non sine maximo paterni cordis nostri moerore, Vobis hodie communicare volentes , iisdem plane Verbis utemur, quibus Beatus olim Ambrosius suam in Theodosii Imperatoris funere exorsus est laudationem et Hoc nobis ( inquit ille ) hoc nobis motus ter-riarum gradci minabantur, quod clementis metus Imperator recessurus effiet o terris. Eam itaque Christianae Reipublicae jacturam, quam nUper nutante solo natura ipsa praesenserat, dolenti quidem, & amaro animo, nulla tamen interposita mora, nimirum statim , ac illam per celerem Cursorem acce