R.P. Roberti Bellarmini ... De indulgentiis, et Iubileo libri duo. Accedunt & alia eiusdem authoris aliquot opuscula ..

발행: 1600년

분량: 415페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

ὶu Doro C srata LMoeranorum. 36, dieit,in Romana Ecclesia non inuocari Sanctos Et c5tra Prudentius,qui aequalis Ambrosio fuit, disertis verbis in hymno de &Laurentio,Romanam Ecclesiam in-iiocare Sanctos sol itam esse testatur,atque idem testatur S. Leo Papa Romanus. Quae omnia cum aduersarijsciant, Si saltem in nostro libello legerint,qua frontrimendacium excusare possunt,quo affirmant doctrina suam ab Ecclesia Romana veteri non discrepare3 Atq; hoc de inuocatione Sanctorum, exempli loco posuimus. Nam alioqui plurima sunt in confessione Augmpana, quae manifeste discrepant a Romana Ecclesia, quae ante mille annos Sc eo amplius florebat. In eadem confessione Augustana,in articulo de Misis habentur hic verba: Fals. accu-1tur Ecclesie nostrae,q ad Missam aboleant, retinetur enim Misse apud I, in amnara reueis rentia celeisatur.In his verbis euidens mendacium cotineri,probaui in meo libello ex articulis Smalchaldicis,qui una cum Cofessione Augustima describunturi& approbantur in eodem libro Concordis: nam in a ticulis Smalchaidicis, Missa,vi res commetatia,& fiς mentu humanum, vel potius ut cauda draconis abroganda mandatur. Respodent in Refutatione, per Mis iam,quq secundum Confessionem Augustanam in Eocte's Lutheranoru retinetur, intelligi distributione Sacramenti, no aute sacrificium pro vivis & mortuis: per Missam,quae in artieulis smalchaidicis damnatur ut res commentitia,figmentum humanu,& cauda draconis,intelligi Missam Papisticam,quq dicitur esse s crificium pro vivis&defunctis. At hanc refutatione ego ante praeuideram, & ideo in meo libello addid ram,no accusari a nobis Lutheranos, quod abrogau

rint distributionem Sacramenti, sed quod sustulerint sacrificium, quod in Ecclesia Catholica sub Mis, nomine celebratur.Itaq; hoc dilemmate usus sum , Si per

Missam inteiligitis caenam Domini,mendaretam est, quoὸ acci uni ni, si ver . inte igituscrifcium, mendacium est quodUsa acς semim.Ad hoc nostrum dilemma non potuerunt in R

iutatione aliud respondere, nisi Misiam a se abrogata

412쪽

honeste,quia ipsa Coena Dominica nonnullis initaris apud Lutheranos adhucMisist nomen retinet,qubuis nullum in ea sacrificium offeratur. At non de nomine,sed de re quaestio est. Neque Lutherani a Cath licis accusantur,quod Misiae nomen aboleverint, sed quod Missam ipsam, quale ante Lutheri tempora permulta secula Germani sacerdotes celebraiierant, iam non solum non celebrent, sed etiam, ut idololatriam di sacrilegium execrentur. Quare eodem dilemmatevti possumus, si per Missam intelligis vocabulu Missaec vias Dominicq accommodatum,mendaciu est quod accusemini:sin autem rem ipsam, quς Missa dicebatur ante Lutheri tempora, id est,sacrificium corporis Domini pro vivis & defunctis oblatum,mendacium est, quod falso accusemini. - Addam & tertium exemplum,In eadem Confessio-ere Augustana,&ex ea in libro cocordis habentur lite

verbas gustini temporcimonasteria erant libera cοPegia:postea corrivia disiplina ubi ue addita sint ist , ut loquam excogit ιο carcere disjIina restitueretur. Hoc manifestum esse men

dacium,probaui ex ipsoAugustino,qui sic loquitur inexplicatione Psalmi 7s.Nemo positu in monasteris frater,ia.

eat, receda de monasteris: neque enim fili, quiset in monasteris. peruentisi sint ad reguli celarum, iri qui ibi Minni, ad D ina impertinent. Restandetur ei, sed illi auerunt, tu vovisti. Et in Psalm.99.Dum non perseuerauerit implere,q ad Hai t d serior tam dii proposithoin rem roti nomitari.Respondent

in Resutatione,falso accusari mendacij suam Conses.sionem Augustanam,&reddunt rationem,quia S.At gustinus in eadem explicatione Psalmi 99. significat, eodem loco habitas virgines sacras, quae in monast xijs degebant,& alias,qui in proprijs sdibus versab eur. Secundo, quia idem S. Augustinus in lib. de bono viduitatis, cap. io.& Π.dicit, se non probare illorum Cpinionem,qui dictit, lapsaru a sancto proposito Reminaria,si nupserint,adulteria non coniugia esse.Te tib,quia Consessio Augustana,cum dici augustini tempore monasteri Use libera μῆς 6 missu, no loquitur

413쪽

de votis in genere.sed de votis in Papatu istatis,quibust puellae,& iuuenes ante iustam aetatem implicati & con striἶi in vinculis istis, & contra verbum Dei, & consci- entiam manere coacti sunt. At hoc quid aliud est, nisi fugere retia veritatis, & in laqueos falsitatis incurrere Primum enim salsum est, quod eodem loco habitae su rint virgines Deo sacrae,quae in monasterijs, quae in do. mibus proprijs versabantur. Nam quae in domibus pro- prijs versabatur, solo voto castitatis obstriciae erat; quae

in monasterio degebant, Voverant praeter castitatem, etiam vitam communem, ut idem Augustinus in utrovioco a nobis allegato scribit.Deinde, S. Augustinus di- . cit quidem in libro de bono viduitatis, videri sibi coniugia post votum castitatis non esse adu Iter ia, sed veraeoniugia,tamen addit in eodem loco,esse sacrilegia,adulterio ipso peiora, proinde non vult, liberum illis fuisse post votum nubere,nisi sacrilegia adui terijs peiora, libera esse debeant. Adde, quod Augustinus eo loco devoto castitatis simplici loqui videtur,non de voto castitatis sollemni,quale est illarum,quae ut mundo omni ex parte mortuae in. monasterijs vitam communem sub bedientia profitentur.Deniq; salsum est,quod in Eccle-sa Catholica ante iustam aetatem iuuenes aut puellae ser uare cogantur vota temerὸ emissa. Contrarium enim cauetur in antiquis Concilijs, & in ipso iure Canonico, de demum idem renouatum cernimus in Concilio Τridentino,Sess. 2S. c. i .& a7.de Regularibus. Sed illud omnem impudentiam superat, quod verba Confessionis Augustanae,generalia,perspicua,diserta, quibus assertitur,tempore Augustini monasteria fuisse, libera colle gia,& postea ob corruptam disciplina, addita sui sie v ta, per nouam glossam r estringere velint ad vota emisia ante iustam aetatem sed venia damus pudori, voluerunt enim aliquo saltem imaginario pallio Patrum suorum . verenda contegere.quamuis si quis eos urgeret, ac peto ret,an vota monastica emissa iusta aetate necessario sem vanda sint,ex doctrinas. Augustini, & exemplo veteris Ecclesiae n maiores angustias credo,redigerentur. nec

A a scio.

414쪽

De libro Concordia Iutheranorum. 37 3

quis non rideat λ Ita igitur Iesu itae de mendacijs Principum ne cogitantes quidem , illustria dixere mendacia Philippi Melanchthonis, aliorumq; similium, sectariorum, quomodo Tullius illustreperiurium, quod per sp cua,manifesta,clar issima essent; nam ut idem ait Cicero in Partitionibus, Illustre aliquanto plus est, quam diluincidum. At, inquiunt, erba illa praefationH concordiae, inqAibum mendacia notantur, Principum venabunt. Verba quidem illa

ita scripta sunt,ac si a Principibus diceretur, sed a Theologis composita,& constr i pta sunt. Principes enim nomine suo praefationem illam edi voluerunt, quo liber concordiae plus auctoritatis haberet. Sed quemadmodudecepti sunt, non autem mentiti, cum Concordiae subscr ipserunt,quia vera esse crediderunt, quae in ea continebantur: i ta quoque cum praefationem a Theologis confectam suo nomine typis mandari voluerunt, non ipsi mentiti esie dicendi sunt, quamuis in ea praefatione multa sint falsa: sed ij, qui scientes falsa esse, non veriti sunt ea constr ibere. Quaecum ita sint, si Principes Lutherani recte iudicare voluerint, non de Iesu itis querentur, a quibus nulla iniuria sunt affecti, sed Theologis suis merito irascentur , atque ab his dignas poenas reposcent, qui ipsis ita imposuerunt, ut errores grauissimos, mendaciaque clarissima pro veritate eis obtruserint. Quod autem ad libellum meum attinet, is magnas agit Adue farijs gratias,quod cum antea ab Auctore suo neglectus, sola Typographi benignitate lucem aspiceret, nunc tantorum virorum summo conatu, tantisque viribus oppugnatus , & nihil tamen laesus, cuius rei iudicium aequis lectoribus libere libenterque permittitur, ab Auctore proprio, non solum pro suo agnitus, &eiusdem iussu'editus, sed etiam inter alilibellos optimo loco sit

collocatus.

SEARCH

MENU NAVIGATION