Institutiones juris ecclesiastici, maxime privati, ordine decretalium. Auctore Jac. Ant. Zallinger ad Turrim, .. 4

발행: 1793년

분량: 232페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

lidiear tenenda erit tu iusmodi Τ Volumus, notarimus , 'sinenda est. Cum enim essemus liberi, v

luntarie nos subjecimus strvituti. Cons. c. I. de con jug. leprosorum. g. aos. Iustae eauis divortii temporalis sunt:

I. Lapsus in haeresin vel idololatriam. e. 6. 7. h. t. II. Periculum animae, & salutis aeternae, aut fidei. e. a. h. t. can. Idololatria. S. XXVIII. q. I. ubi S. Augustinus eum docuisset, idololatriam, quamlibet noxiam superstitionem , & avaritiam instar fornicationis esse, subjungit: Ex quo intelligitur, quod propter illicitas concupiscentias non tantum, qua in supris eum alienis viris aut feminis committuntur, sed omnino quaslibet, qua animam corpore male utentem a lege Dei aberrare faciunt, F semiciose tu piterque corrumpunt, possit sine erimine ει vir uxorem dimittere, V uxor virum: quia me tam sarit Dominus causam fornicationis; quam fornicationem, sicut supra commemoratum es, generalem V uni 'salem intelligere togimur. '

g. Iob. III. Periculum vitae ct eo oris ex morbo contagioso, aut insidiis partis alterius; quo referri potest saevitia & furor praesertim mariti. Can. Siqua mulier. 6. XXXI. q. I. addito c. I. h. t. c. 8. & 13. de restit. spoliat. Si maritus caveat de non Vexanda uxore; neque sit tanta ejus saevities, ut satis eaveri non posse videatur, praestita cautione dia

vortium non conceditur.

g. et . Expositis deessionibus buxis hue pertinentibus attingenda est quaestio de insolubilitate main trimonii consummati inter fideles: quae etsi Theologorum propria sit; tamen saepe occurrit in collecti nibus

202쪽

etiam doctrinae & praxeos catholicae, sepe male abuistuntur in hac re jure nostro. Ipsa dein controversiae expositio revocandis in memoriam principiis &fontibus Canonicis perquam idonea est; per omnes enim Jurisprudentiae locos vagantur adversarii, patro cinium erroris frustra inquirentes. Ut autem haec quaestio illustretur , facti species videtur ponenda ob

oculos.

g. aoia Georgius d'Astoli, graecus & catholieus,

matrimonium contraxit eum muliere Lutherana coinxam duobus testibns , & Praedicante Lutherano in elis vitate di Viburgo, quae est sita in Finnonia, quae Olim regnum fuit, & nunc est pars regni Sueeici. Cumque Georgius militem agens captivus fastus fuerit ab hostibus, & post reditum a captivitate tres filios se absente a sua uxore progenitos invenerit, eam in judicium vocavit; eumque ipsa triplicatum conses, si fuerit adulterium, prolata. est in Synoda sententia super ditatutione matrimonii quoad vinculum, &.li hertatem Georgii ad alias nuptias transeundi, juxta Graecorum praxin , S sic intellectam a Graecis S. B silii doctrinam , in qua potissimum Synodus suae senistentiae reposuit fundamentum. Cumque in praedictae

sententiae executionem Georgius velit matrimonium

contrahere cum alia femina, cui dicitur suam fidem dedisse; & P. Apollinaris Capucinus Missionarius in Moseovia , & degens in civitate Petersburgo induetas a Georgio obtinuerit, ut Sanitie Sedis judicium e quireret , re delata ad S. Congregationem de propagauda fit, & facta ejus remissione ad S. Congregationem Concilii; quaeritur in praesenti , quid sit sta

203쪽

186 Liber IV. , Tit. XIX.

i Haec eausa proposta Die S. Congregationi concilii

die 15. P Iu. 3724 ac continetur in Thesauro MAIM-tionum ellus Congregationis Tom. III. pag. 6.9. 2o9. Decisum fuit ab eadem Congregatione eodem die: Scribatur, Oratorem non posse aliud matrimonium contrahere. De Valore matrimonii inter Graecum Catholicum & mulierem Lutheranam animadverte I. illud fuisse illicitum, at certo validum. Ε SI. II. Nec valori obstabat, quod clandestinum fuerit, quippe contractum coram duobus testibus & Praedicante Lutherano; qui utique pro Parocho proprio a Sancta Ecelesia haberi nequit. At eonstabat ex Epistola Missionarii, Decretum Tridentinum de clandestinis matrimoniis eo in toto non fuisse promulgatum: &solum in civitate Ρetersburgo, quae centum distat milliariis a praedicto ibeo, sacerdotes adfuisse catholicos ,

quorum unus advocari poterat, ut matrimonium coram ipso contraheretur.

z : La Io. Matrimonium hoc validum nee per adulterium mulieris, nee per sententiam Synodi solutum fuito Atque hae jam est praeeipua hujus loci quaestio, decidenda in primis auctoritate divina S divinitus instituta , nempe eeelesiastica. S. Concilium Trid. Sess. XXIV. De Sacr. Matrim. can. 5. sic definit: Siquis dixerit, propter haerelm . aut molestam halitationem, aut Uectatam 'absentiam a conjuge, dissolvi posse matrimonii sinetilum : anathema sit. Can. 7. Siquis dixerit, Eeeissam errare, cum docuit, Θ docet, juxta Euangelieam ρο Amsesteam doctrinam, propter adulterium alterius conjugum matrimonii vinculum non posse dissolvi; B utrumque, νVel etiam innocentem, qui musam adusterio non dedit, non posse, altero eonjuge vivente aliud matrimonium contrahere i moecharique eum, qui dimissa adultera, aliam

204쪽

ra Diuortiis. I 87 aliam duxerit, F eam , quae dimisso adultero, alii

nupserit: anathema sit. Ante Concilium Trid. Eugenius IU. Decreto pro Armenis sic docuerat: quamvis autem ex eausa fornicationis liceat tori separationem facere; non tamen aIiud matrimonium contrahere fas est; cum matrimonii vinculum Iegitime contracti se petuum sit. f. a II. Concilium definitionis landamentum ponit a. in Evangelica & Apostolica doctrina e a. in Traditione; cum dieat, Ecclesiam ex ea doctrina se docuisse, & docere. Verba Evangelii aperta sunt Marci

X. Io. Et in domo iterum discipuli ejus de eodem delibello repudii, & matrimonio , de quo Christus anintea publice docuisset: quod Deus conjunxit, homo non separet interrogaverunt eum. Et ait illis: quicunque dimiserit uxorem suam, re aliam duxerit, tauIterium

committit super eam': F s uxor dimiserit strum

suum, V alii nupserit, moechatur. .ssique perspicua , o generalia sunt verba Christi. Luc. XVI. I 8. Omnis, qui dimittit uxorem suam, is alιeram ducit, mactatur: b qui dimissam a viro tacit, marehatur. Apostoliea doctrina extat I. Cor. VII. Io. I i. Iis, qui matrimonio juncti sunt, praecipio: non ego, sed Dominus , uxorem a viro fluo non discedere; quodsi discesserit , manere innuptam, auι viro suo reconciliari. Et vir timorem non dimittas g. a Ia. Ex hac Evangelicae & Apostolicae doctrinae luce illustrari deberet, siquis est alius obseurior

hae de re Scripturarum locus. Est enim laee certa interpretandi regula, ut, siquae obscura videntur, ea clarioribus, si suppetunt, explicentur sententiis, non ut interpretatione obscuriorum ad privatas detorta opiniones, obscurentur ea, quae clara sunt. Id faciunt

205쪽

eiunt adversarii, eum verba Christi Matth. XIX. v. tractant: Dico autem vobis , quia quieunque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, is aliam dux rit, moechatur: B qui dimissam duxerit, moechatur. Loeum hune reddunt ambiguum interposita verba: Nis ob fornicationem; quaeri enim potest, utrum ea tantum referenda sint ad Iicentiam dimittendi adult ram , an etiam ad licentiam ducendi aliam. Dissi- eultatem sensit S. Augustinus ); senserunt Patres celebris Concilii Forojuliensis a Paulino Aquilfensi Congregati an. 79 I. l). f. de De F Oper. c. sq. ibi: Et in ipsis divinis senistentiis ita obscurum est, utrum & iste, cui quidem sine dubio adulteram licet dimittere, adulter tamen habeatur, si alteram duxerit; ut, quantum existimo, venialiter ibi quisque fallatur. 0 ContiL edit. Mans Tom. XIV col. lim. ibi can. X. eoι 8 9. : Sed quoniam in medio ambiguus interponitur termo, io est. nisi ob fornicationem, quaeri nimirum potest, utrum ad solam licentiam dimittenis in uxorem r qui dimiserit uxorem , nisi ob fornieatio nem ἔ an etiam ad utrumque dictum refertur, hoc est, ad aliam vivente illo accipiendam, quali dixerit risi dimiserit uxorem suam, re aliam, nisi ob fornic tionem, duxerit, moechatur.

g. 213. Sed verba interjecta: Nist ob forniea

tionem, referenda sunt, ad solam licentiam dimittendi uxorem , non autem ad licentiam, ea vivente. ducendi aliam. Prob. I. ex ipsa verborum positione;

nam exceptio: Ns ob fornicationem, adjecta est soli prohibitioni dimittendi uxorem; verba autem: qui dimissam duxerit, moechatur, sunt generalia, & nullam habent exceptionem , vel limitationem. 2. Idem manifestum est ex verbis SS. Maret, Lucae, & Pauli. a II. 3. Sie interpretatur locum Matthaei, & sie definit Ecclesia g. aio. secundum Evangelieam &Aposto-

206쪽

De Disoniis.

Apostolieam doctrinam : sie eadem & doeuit & doeet. . S. Augustinus etsi locum dicat obscurum, tamen illum salii asserit, qui, dimissa uxore, aliam duci posse opinatur. Venialiter eum falli ait, nempe dubio

nondum deciso per Ecclesiae auctoritatem, apertamque definitionem; qua jam proposita veniam erranti eerte non concederet S. Doctor. s. Patres Concilii For

juliensis exposito eo dubio sic ajunt: Et idcirco p ritissimi viri beati Hieronymi libellum commentariorum recenseri nobis studiose mandavimus, anxie utique e gnosiere sesinantes, qualiter idem famostissimus Doctor hae sacrata Dominica verba, juxta capacioris ingenii sui subtilitatem, bens se mon raretur. Cujus nimirum sensum sagaciter explorantes, in promtu nihilominus patuit, ad Iolam dimittendi uxorem licentiam pertin re. Nam cum more suo vir sanctus hujus capituli summatim seriem exponendam transcurreret, inter c tera ρο pos pauca site ait: Et quia poterat inquit

accidere, ut aliquis calumniam facere innocenti, &ob secundam copulam nuptiarum veteri crimen impingeret, sic priorem dimittere jubetur uxorem, ut secundam, prima vivente, non habeat. Non enim

debet imitari malum adultera uxoris, ut s illa duo, imo unam carnem, per stissuras fornicationum diuiseis tres, dividat in quatuor OG. Unde patenter

datur intelligi: quamdiu vivit adultera. non Iicet v, ro , nec potes impune, secundas contrahere nuptias.cm Vis huius sententiae es sim: Si injuste agit uxor,

quando ex duobus, nempe ex se F viro, qua funt una caro. per adulterium cum alio viro, facit quasi partes aut scisuras tres; aeque inlluse aget maritus, si almis prima uxore posea per matrimonium cum alia faciat partes seu scissuras quatuor. Ceterum haec expositio S. Hieronyma ex Commentario in Matth. XIX. exhibetur a Gratiauo in can. dixit. a. XXXII. q. I.

207쪽

g. et I . Traditionem ex sententiis venerabilium Patrum S Synodorum particularium collectam passim exhibent Theologi , & qui de hac controversia ex instituto agunt Interpretes Juris sacri. Unde in Resolutione causae g Io8. propositae dicitur : si Quoad ma- ,, trimonii dissolutionem quoad vinculum ratione ad- is ulterii ab uxore eommissi, tres tantum ex Theolo-o gis enumerantur, qui dictam dissolutionem appro- arunt, Erasmus videlicet art. 6. C. I. ad Corinth. M Cajetanus in Commentari ad eap. I9. Matth. & Am-- brosius Catharinus lib. Adnotat. in Cajetani Com-ri mentaria in . Ceteri autem omnes sentiunt, ma-- trimonium quoad vinculum non dissolvi propter ad- is ulterium, & neutri conjugi licere, altero superstite, si ad alias nuptias transire, uti Conciliorum & Patrum is auctoritatibus isse cumulatis, late prosequunturis Cardinalis Bellar minus in suis eontroversiis lib. I. is de Matr. c. I 5. duob. seq. MIent. lib. unico deis indissolubilitate matrimonii c. 3. V duplici βρ. Sanis chez de mair. I. Io. disp. a. per totam. PontiuI eod. is Trail. de Matr. I. 9. c. I 6. Perea de Matr. dij.

is 3 S. sta. 3. per totam. Novisme Puvenis. in suo

se tractatu de Sacram. dissen. Io. quas. q. f. a. o). -

n Hos quidem aptius non excuRabis, quam s dicas. eos solemnem donitionem concilii Tridentini non rere pisse , ac na vivendo quidem attigisse. Nam Sessio XXIV. qua ista deflvitio prolata es, habita fati die II. Nov.

I563. At Erasmus obiit an. 15M. C etanus an. Is34. Ambrosius citharinus, qui ipse interfuit autea Concilio , on. 1553. Emimus quidem, ut inquiunt critici, damnatus est in plerisque , suspectus in multis , caute legendus in omnibus. Musdem de matrimonio quatuor propositiones an. Isa . a facultate Parimns hac perfringuntur censerar Hae quatuor propositiones, quatenus per eas praetendi videtur, matrimonium per a ulterium dissolvi quoad vincula, haereticae sunt e est enim vinculum matrimonii jure divino indissolubile. ut ad corinthios scribens Apostolus demonstrat , eume inquit:

Di iligo

208쪽

inquite Iis autem, qui matrimonio juncti sunt, prae

pio: non ego, hed Dominus. uxorem a viro nou di' aere: quodsi discesserit, manere innuptam, aut viro suo νecoηciliari; & rursum: Mulier alligata es legi, qua to tempore vir ejus vivit; & eadem omnino est ratio de viro, sicut de muliere ; quia in ejusdem B. Pauli sententia . sicut mulier sur corporis potesatem nouhabet, sed vir; ita vir fui corporis potestatem non habet, sed mulier. Tanta praeterea indissolubilitas est matri' monii, ut nec per haeresim , quae est fornicatio spis ritualis , dissolvatur. Continuat. Reurii l. IAI. S. 74. Ο Erudite solerterque auctoritates contrarios, totamqui controversam examinavit Scriptor cogitationum suarum de indisDIMilitate matrimonii valide initi, consummaι que ediιo Germanico opusculo icti nomine an. Ira

a I 5. Eandem de insolubilitate matrimonii doctrinam in praxin deduxere RR. Pontifices per Decretales suas. Ac Innocentii I. Decretalis data an . 4o5. ad Exsuperium Tolosanum, quam Dionysius Exiguus in Collectione Canonum inter constituta Sedis Aposto.

licae exhibuit, n. 9. & Io. sic habet: De His ellam requisivit dilectio tua, qui interveniente repudio alii se matrimonio copularunt. Quos in utraque parte a ulteros esse manifestum es. Qui vero vel uxore viUente , quamvis difflociatum videatur esse conjugium , ad aliam copulam fesinarunt, neque possunt adulteri non videri, in tantum, ut etiam ha persona, quibus t tes coniunctiones sunt, etiam ipsa adulterium comm sisse videantur, flecundum illud, quod legimus in Evangelio: Qui dimiserit uxorem suam , & duxerit aliam, moechatur. Similiter, & qui dimissam duxerit, mee eliatur; ει ideo omnes a fidelium communione absianendos. Manifeste agitur hoc loco non tantum de quocunque repudio, sed etiam de divortio ex causu adu terit. Hinc ait: Etiam tales personae, quae alterum conjugem adulterii causa dimiserunt, si ad alias nuptias

209쪽

eonvolant, sunt adulterae. Eadem forma dedidit AIexander III. c. 9. de spons Clemens III. c. q. de eo , qui duxit. Innocentius III. e. 8. h. t. Similiter decidit

de infidelibus. Ibi : Viιi secundum ritum suum legitimam repudiavit uxorem, cum tale repudium veritas in Gan Iis reprobaverit, nunquam ea vivente licite

poterit aliam, etiam ad fidem Christi conversus, habere, nisi in casu expresso supra g. ao I. & g. 5o. n. IV. .

O Gratiam nullam esse auctoritatem, nisi quae ex D tibus derivatur, conflat. Ipse autem methodo scholas m de proposita quaesioue utramque in partem disputa di usus inge sibi contraditare viritur, uti in iis, quae adnotat pos Gan. a6. XXXII. q. p. re post Can. 18 i. Can. I . ead. Non ex Ambroso , sed Ambrosastro docet.

muIierem ob adulterium dimissam manere debere innuptam, non item virum', quia viro licet ducere aliam.

Sed pos Can. 18. Via. subdit: Ulud Ambrosii a falsatoribus dicitur insertum ; quod idem animadvertit Petrus Lombardus Lib. IV. Sent. dis. 35. Certe Ambrosus nullum inter virum 9 feminam discrimen agnosci Can. 4. XXXII. q. 4. se ait: Nemo blandiatur sibi de legibus hominum. - - Nec viro licet, quod in lieri non licet.

g. a I 6. De Graecis, qui ob adulterium matrimonia aliquando dividunt, nota I. ex decisione S. Congregationis loc. cit. ubi sic habetur: In eo, quod a tinet ad Graecos, Areudius in suo tractatu de Coneo dia Eeelesiae Orientalis & occidentalis L. T. per totum, petitis undique argumentis impugnat Graecorum pra-xim solvendi matrimonia quoad vinculum propter adulterium , & C. I 3. fuse examinat oppositam S. Basilii auctoritatem, ut sensus ejus sit, verum haberi matrimonium viri ab uxore dimissi eum altera juxta praejudicatam hominum opinionem, sed rem aliter habere secundum sententiam Saevatoris nostri. Quocirca idem

210쪽

idem sanctus peetatum in dicto viro agnoscit, sed non ita grave propter inolitam consuetudinem. II. Eugenius Papa IV. in Synodo Florent. Sessi et s. sic Graecos allocutus est: Ρrtino dico, omnes conqueri de separatione matrimonii; idque correptione indiget. Quid post paeificum Graeeorum discessum statuerit in Decreto pro instructione Armenorum, dictum est supra g. a Io. III. In Concilio Tridentino paratus

erat canon edendus, in quo anathema proferebatur adversus asserentes, matrimonium solvi quoad vinculum ex causa adulterii; sed exponentibus Venetis Oratoribus, satis constare, in more positum apud Griecos, ut uxorem adulteram deserant, & aliam du- eant : plures etiam ex eis degere in insulis Reipublieae

subjectis, Cretae videlicet, Cypri, Corcyrae, Hyacinthi , Cephalentae; & Canonem praedictum, esse ductos Grareos provocaturum ad tumultum, S ad inistegram a Sede Apostolica secessionem; sic res accommodata fuit, ut anathema non respiceret contendentes , matrimonium dissolvi quoad vinculum, sed asserentes , Ecclesiam errare, eum docet, matrimonium quoad vinculum non solvi ex causa adulterii .

. Cons Pallavicis. His. Conta. Trid. I. aa. c. 4. n. 27. seq. Summi Ponti es diligentillimam semper dedere operam, ut Gracos a ravo usu avocarent, uti patet ex disrumone Crementis VIII. super ritibus Graeorum edita 3I Aueusi Isae. Ex constit. Etsi pastoralis. g. 8. Tom. I. Busi. Beneim XIV. N. v. Adde eod Branea Scriptorum, qua poseremis temporibus super gravissimis argumentis pro defessone veritatis prodierunt Tom. XXIII. contra Mupauerum Professorem Graecensem. Ceterum Evangelicin Doctrina ει Apo Istae Tem' ditioni, Ecclesiaeque definitioni osseere non potas pravus quorundam Graculorum vos, cui a quibusdain D Icopis indulgeri, iam Origenes quessus es tu Matth.

Tom. 4. n. 33. Jam vero contra Scripturam mulieri , vivente viro, nubere quidam Ecclesiae Reetores permiserunt, agentes contra id, quod scriptum est ,

Eallinger L. IV. Decretas. N in

SEARCH

MENU NAVIGATION