Renati DesCartes Opera philosophica Renati Des Cartes Meditationes de prima philosophia, in quibus Dei existentia, & animae humanae ° corpore distinctio, demonstrantur. His adjunctae sunt variae obiectiones doctorum virorum in istas de Deo & anima de

발행: 1670년

분량: 469페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

86 De sea l. de Phil. Cari simulque

quidem harum Provinciarum incolas magna gaudere libertater sed liber talem istam in bonorum & innocentium securitate, non in malorum impunitate consistere mihi persuadeo. Cumque boni nunquam tuti esse posi1int, ubi malis datur libertas iis nocendi, hoc praecipue nomine hanc Remis publicam liberam puto , quod omnes in ea aequojure utamur, atque incorrupta fiant judicia, quibus injuriae a quolibet cuilibet illatae, si non

acerbe ac crudeliter,certe accurate ac quotiescunque opus est puniuntur.

Possunt fortasse leviores obscurioresque calumniae aliquando dissimulari: sed hac nulla gravior evidentiorque esse potest. Patrem occidere, patriam incendere, vel prodere, leviora sunt quam subdold Atheismum doceret Notandumque est vos non affirmare me esse Atheum , ne sorthin hoc ignarus credar potius quam sceleratus; sed me subdole atque occulte Atheismi venenum aliis affricare, qua in re me omnium nequissimae ac persidiosissimae proditionis accusatis: Magis enim exsecrandum scelus est Deum prodere, quam patriam Vel parentes. Atque ut hanc de me opini nem lectoribus inculcetis, sexcenties in vestro libro me vocatis menda iscissimum, versipellem, fraudulentum, deceptorem; quae nomina si mihi conveniunt vel si me unquam in mendacio sive in fraude quantumvis paria

va deprehendistis, aut ab alio deprehensum fuisse probare potestis, non recuso quin tuus Proseisor Omlandicus abeat liber, & ego pro ipso poenas luam; Sed si hominem a talium vitiorum suspicione quam maximh ali

num per insolentissimam malignitatem tot maledictis onerastis, ut insuper eum docere occulte Atheismum persuaderetis, in qua gente quaeso id impunitum relinqui potest ἰ Praesertim cum haec vestra calumnia non ab uno tantum aut altero sciatur,sed per universum terrarum orbem si a vobis divulgata. Jam expertus sum ante tres annos, ctim libellus quidam contra me fuisset Hagae editus sine A uctoris nomine, ac tam futilis, ut

quamvis vester in nequitia sit longe se perioiai n futilitate tamen & ineptiis ei tantum par dici possit, statim non paucos in Gali ia, A nglia & aliis locis ejus videndi cupidos fuisse, qui postea ipso perlecto indignabundi mira- bantur quod in gente cultissima, qualis haec est, tantae inurbanitatis & rusticitatis absurditas ferri posset. Quid autem nunc iidem dicturi sunt,cum

praeter futilitatem rationum, & indignitatem conviciorum , atrocitatem

etiam calumniarum vestrarum intelligent e Quid, cum scient ista in libro contineri, cujus Philosophiae Prosessor in una Academia se jactat auctorem, & tu Theologiae Prosessor in alia Academia, tu qui Ecclesiarum Belgicarum lumen de ornamentum vis videri, praecipuus Auctor haberist Non credent prosect5 vos accipere stipendia ex publico, ut tales libros

462쪽

de meritis ejus AQBr. Pars ultima. I

componatis, neque ut artes tam impudenter mentiendi, tam indigne eon . viciandi,tam flagitiose ac tam licenter calumniandi juventutem doceatis, ' Academiasque vestras hoc nomine infames apud exteros reddatis. Quae si

considerentur ab illis, cujus jurisdictioni subest tuus Prosessor Groninganus, non puto eum quicquam posse invenire, quo se apud ipses excuset. Quantum autem ad te, satis praevideo quid dicturus sis. Mulieret O. mnia pernegabis: Librum de Philosophia Cartesiana non agnoscor Aesorte alium promittes Debis' Cartoansferocia, o nimia atque inaudita in aliena Academia, Republica, ct Ecelesia curio talis : Addesque, Vos non putare arridere usquequaque prudentioribus, ut peregrium quis tenebrio, pro me externa Pontificius, ct senseu Sceptissmisi ηοη sthei seni candidatus, perpetuo pro-tefletur se Theologica atque Ecclefastica non attiUere, interim in unos Theolo gos, prasextas Philosophico totam belli molam converrat, Medicis ct Philosophis praeteritis, res o sacra Theologia 9 Politia restra Ecclefastica perreptet, atque Ecclesiarum 9 Academiarum perturbationem moriatur e viae aliquando nihil aliud quam Reipublica concussionem, o optimatum ac Proserum quorundam coIlisonem exspectandam norunt illi , quibus es genius incolarum se ii mus. Quibus verbis vestra Parasi mena ad rastionem conclusistis. Sed hare mmnia tam inepta sunt,atque a ratione aliena, ut ne quidem apud bonos rusticos illius pagi,cujus olimConcionator suisti,fidem essent i nventura inon

proinde voreor ne tibi prosint in tua urbe, quae,si ulla in Belgio,viris eruditis & perspicacibus abundat. Nam primo quamvis non esses auctor libri de Phil. Cart. ut revera critici doctiores existimant solam ejus materiam a te fuisse suppeditatam etsi ego de stylo ex conceptibus, magis quam ex. verbis iudicans,illum aperte tuum esse supra scripserim satis est quod pro

te ac te conscio sit editus, ut non minori sis in culpa quam si solus eum scripsitas. Deinde cum me nimiae in aliena Academia, publica & Ecclesia curiosi talis accusatis ob id unum quod judicium sub nomine vestrae Α-

cademiae contra me editum ausus sim examinare,teque ut ejus Auctorem, si non unicum, certe praecipuum quod verum esse manifestum est,quia

tune Academiae Rector, & in judicio illo praeses suisti considerarim, ac pauca quaedam vitia tua descripserim, ne fides calumniis haberetur; quis non videt te Fimbriae iniquitatem imitari y vis enim tibi licuisse me, in quem hil unquam juris habuisti, publicis scriptis infamare; ac ferociae

me accusas quod istam insolentiam tuam sine obmurmuratione non tule

rim;Et sanὸ injuriam facis Academiae,Reipublicae,atque Ecclesiae vestrae, quod privata tua vitia earum partem, & quidem secretiorem sive sanctiorem, de qua nefas sit extraneo inqvirere, ectvelis. Hocque idem crimen

463쪽

88 De seiff. de Phil. Cari simulque de mer. eius Auct

e uri tatis Maretio aliquoties eodem j ure exprobrasti, quod nempe nedictas tuas Theses examinare ausus fuisset: Tu vero non cras in alien αRepublica nimis curiolus, cum in iisdem illis thesibus Optimates Sylvae 'ducenses idololatriae accusabas. Mirum esset profecto, si dominis tui, posses persuadere, tantam csse debero in nova vestra Academia Prosesso ris Theologiae potestatem, ut alios quoscunque, ad arbitrium, & sine ratione, publicisjudiciis condemnet; iisque quos ita condemnavit mutire non liceat, quin statim rei sint nimiae curiositatis in aliena Republica , di canturque res oes ιι ra Theologia 9 Politia vestra etalisiastica perreptare, atque Eccle1iarum 2 Academiarum perturbationem moliri. Nae magno honore a Dficis Ecclesiam tuam , si velis ejus res & sacra iri calumniis tuis consistere, adeo ut nemo de illis queri ausit, quin hoc ipso Ecclesiarum vestrarum perturbationem moliatur. Non etiam tibi proderit quod me peregrinum& Pontificium voccs: Nec opus est ut dicam talia esse foedera Restis mei cum Dominis harum regionum, ut quamvis hodie primum huc appuli Dsem, aequo tamen jure cum indigenis frui deberem; Atque me a tam multis annis hic Xersari,& omnibus honestioribus ese tam notum,ut quamvis ab hostium partibus venissem non amplius pro peregrino essem habendus: Nec opus etiam est ut provocem ad libertatem religionis in hac Republica nobis concessam: Sed tantum affirmo tam scelerata mendacia, tam scurrilia convitia, tam atroces calumnias in vestro libro contineri, ut

nequidem hostis in hostem, vel Christianus in infidelem iis uti possit,quin

se improbum sceleratumque esse declaret: Addo me tantam urbanitatem in hac gente semper esse expertum , tam amice ab omnibus quibuscum versitus sum receptum fuisse, ac tam benignos & osticiosos alios omnes agnovisse, tamque remotos ab ista vestra rustica & importuna libertate quonibet quamvis ignotos & innocuos lacessendi, ut non dubitem quin vos conterraneos suos longh magis quam ullos peregrinos aversentur.

Denique genius incolarum Belgii sic mihi est notus, ut putem eos qui caeteris praesunt, saepe quidem in hoc Deum Opt. Max. imitari, quod satis

tarde ac cunctanter poenas a nocentibus exigant; sed tamen cum improborum audacia eo usque processit, ut eam judicent esse coercendam, eondem nulla gratia corrumpi, ac nullis verbis inanibus selli posse: Ac qui Prosessionis & Religionis tuae honori pessime consuluisti,libros charitate& rationibus vacuos, solisque calumniis resertos evulgando, cave ne judicent se ipsos non satis bene illi posse constitere, nitan te animadvertant.

SEARCH

MENU NAVIGATION