장음표시 사용
441쪽
ea in alio libro impudenter neges a te scripta esse; utque nulla ratione potueris impediri a tam maligno & maledico libro evulgando: Dubitare non debes quin Domini tui claru agnoscant audaciam istam tuam necessario esse coercendam: Nihil cnim magis aperte ad civilem discordiam tendere potest quam si quis unius urbis auctoritate munitus factum alterius urbis, & quidem non qualecunque. sed ad bonum reipublicae susceptum, publico scripto condemnet, ac non tam rationibus reprehendat, quὶm conviciis insequatur. AEgrd sorsan fers haec a me scribi; sed quid facerem' agitur hic de communi harum regionum, quas ego non minus quam tu a multis annis inhabito, salute ac pace. Neque hic ullo modo quaestio est de rei quam reprehendisti aequitate: Non opus est exspectare ullam synodum quae determinet an liceat vestris societatem aliquam cum Romano-Catholicis inire, quae a B. Virgine denominetur, & in qua nihil fiat a religione vestra alienum qua in re puto magnam inventum iri diis cultatem . Sed quaeritur hic tantum,an liceat unius urbisTheologo ex propria auctoritate aliam urbem condemnare, ac quantum in se est infamare; atque anputandum sit ejus dominos, pro ea qua pollent aequitate ac prudentia, in illum non esse animadversuros. Praesertim cum jam experti sint te esse tam pervicacem, ut nisi matvrd coercearis, facise ad intolerandam audaciam sis perventurus;& nihil aliud possit exspectari,si tibi hac vice parcatur,quam quod sorte in posterum, non melior factus sed cautior, abstinebis quidem ab urbibus nominandis, sed interim Methodo ubi, ut jactas, ficta eorum quos voles infamare sic describes, ut facile ad ipsos reserri possint,& ita non miniis quidem nocebis, sed sorte minor erit occasio te puniendi. Non exponam hic alias rationes ob quas tibi a superioribus tuis tam politicis quam etiam ecclesiasti cis condonari non posse existimo, ne forti, videar te monendo tacite illos ea quae melius me scire possiant, ac procul dubio etiam sciunt, docere velle. Sed unum adhuc est quod plebis causa omittendum esse non puto. Nempe hoc semper in vestra religione observari audivi, si quis Concionator in turpi aliquo peccato deprehendatur , exempli causa si adulterium vel furtum vel homicidium commiserit, ut munere suo privetur: nec immerito; quamvis enim ii qui non bene agunt possint alios bene monere, nunquam tamen tanta fides illorum dictis habetur, quam si probi & inculpati esse putarentur: Sed sandnullum peccatum Concionatori turpius est, nullum meliori jure impeditne verbis ejus credatur, nullumque idcirco eum munere suo reddit magis indignum, quam si saepissi vi atque apertissime mentiatur, maledicat, calumnietur. Alia enim peccata extra concionem fiunt, &ob humanam
442쪽
Dagilitatem excusentur: Quin etiam ex charitate credere debemus, illos qui ea commiserunt, voluntatem in iis perseverandi deponere, antequam incipiant concionari; ac proinde non minus esse audiendos quam si antea fuissent inculpati: Nullumque omnino periculum est, nequis homicidii, vel adulterii, vel surti exempla edat in concione, quin e contra si quis ira percitus hominem occidit, vel alio animi motu impulsus alia peccata commisit, saepe ipsum postea eorum sic poenitet, ut aptius & essicacius alios possit ab iis revocare, quam qui nunquam in ipsa inciderunt. Sed mentiendi, maledicendi, calumniandi licentia nulli bi facilius exerceri
potest, quam in concione, ac nullibi magis est culpanda: Conciones enim institutae sunt ad docendam veritatem, populus illam ex isto loco exspeetat, ideoque nullum in concionatore majus vitium est, quam quo a sit mendax; Cumque etiam conciones institutae sint ad exempla pietatis Secharitatis Christianae exhibenda : cum ex variis mendaciorum generibus nulla magis turpia sint, nec a charitate magis aliena, quam quae in proximi detrimentum tendunt, &maledicta, & calumniae appellantur, nulla etiam sunt in concionatore magis culpanda. Quod autem intuibus mendaciis , non semel, sed saepius in tuo libro deprehendaris, jam satis supra fuit ostensum ; Nec opus est ut mihi homines credant, nihil asserui quod ex tuis scriptis publich editis non sit manifestum; Vel certe si qui nee scimpia tua velint evolvere, nec aequum putent mihi assirmanti credere potius quam tibi pastori suo strenue idem perneganti, non possunt i men te excusare nisi Μaresium symmystam tuum condemnent: Negari enim non potest, quin illum Cepe in libro tuo mendacii & calumniae accuses, qua in re si verum dicis, ille ergo indignus est qui concionetur; sed si falsum, certὶ in hoc ipso, quod eum calumniae accuses, tu ipse calumniaris. Et quia nulla de illo sulpicio esse potest, nullam puto excusationem tibi superesse.
De Praefatione libri t trajecti eriti de Philosephia Carte nact oufidem tertiasectione.
PAαs OCTΛVA. Nondum librum de Constaternitase Mariana totum legeram, cum alius de Philosophia Cartesiana prodiit in lucem; & quamvis multi, a quibus jam visus est, eum judicent omni responso esse indignum, quia
tamen coepi respondere, atque tam atrox in eo calumnia continetur, ut
443쪽
68 De Pras l. Ultra, editi de Philos
ipsam silentio praetermittere non debeam, breviter ejus examen hic abis
In primo solio habetur hic titulus: admiranda Methodia nova PK obia
Ubi, quia nullus praeter me auctor nominatur, videmini judicasse vestras merces meo nomine, melius quam vestro, posse commendari. In x solio incipit longa praefatio, in cujus fronte habetur nomen discipuli cujusdam tui, quod ut scriptis meis indignum, ne sortὸ gloriam Herostrati affectet, praetermittor illius autem mores,& stylum,tuis tam similes esse intelligo, ut vix ab invicem dignosci possint, atque ideo ne errem,non te solum,nec illum tum, sed vos ambos ut auctores libri de Phil. Cart. considerabo. Initio hujus praefationis ait, nomen meum ante aliquot annos jactari coeptum eo apud nobiles quosdam ct magnates maxime, pracipuo bucsinatore viro quotadam non indocto qui ei antrum in quo latebam monstrare noluit. Sed cum tam obscura non essent mea latibula, quin honestioribu .& doctioribus paterent, si quis mihi amicus eum in notitiam meam introducere noluerit, quia eram,. ut ait, paucorum hominum, id sanὸ non mihi, sed sibi, & amiel illius judicio debet tribuere. Narrat postea se librum me editum anno 1637, pertinaci diligentia epolri , relegisse, atque ex eo credidi neminem is eraditorum careis inpentum iri , qui utroque pollice has abortivas nugia a fluctuante patra expositaι probaturus Ot. Ubi ostendit se non selicis judicii suisse, quoniam a non nemine probatae sunt. Subjungit, Messicum quemdam, nempe Regium, Cartoiana Philosophia signum ιrigere carpssse; ac me dictaturam in nονa Academia a primis eius incunabulis animo agitasse per
Regium scilicet, qui opiniones ex meis scriptis erutas ibi docebat ante quam mihi esset notus.) Sed istam ibi Philosophiam prater multorum opinionem , uno senatuι Academici decreto , approbante Nobilis. 9 Amplis urbis Magistratu, nunquam in posterum per Dei gratiam redituram proscriptam suis se peregregium scilicet tuum judicium, jam satis in ep. ad P. Dinet a me laudatum sed quo argumento dicat illud a Nobilissi. & Ampliis urbis v strae magistratu approbatum fuisse, nescio, nisi sorsan eodem quo tuas theses vis esse decreta SS. facultatis Theologiae, quia scilicet estis omnes in vestra urbe unanimes, & ita quidquid unus Dominus Voetius secit, putandum est a tota urbe esse approbatum: quod ego tum demum credam, cum hi etiam libri de Cons. Mar.& Phil. Cart. publicam approbationem habebunt. Invehitur postea in epistolam in qua tuum istuci judicium d
scripsi. aitque se prius existimasse me novarum opinionum portentis vanos Ovulcnιοι Pelle dementare, quo marsupiam ct arcam eorum manciparem, M.
444쪽
Cart. se effusae 3. sectione. Pars octava. 69
Sed mox siustitioni illi nuncium misisse , ciun perpenderet sacculos non arat eis
plenos, sed nummιs a me circumferrι, eorumque auxilio ct vera ea oppugnari. qua omnι auro cariora se deberent: Ubi mihi in mentem venire non potes
quid credi velit a me oppugnari, nisi sorsas hominum amicitias, & Iussi a-gia pro nova Philosophia. Nec magis intelligo quonam crimine me accuset cum addit, Ut ut modestiam malet, Omm tamensiudio ac conatu hoc agit , quo per amiculas ct artes ingenuo homine indignas velut alteram turrim Babylonicam erigat, ct quidem in iis lacis, ubι lactenus publice pri patimque antiqga ac recepta Philosophia doceri conflueνit. Nisi quod sorte opiniones omnes diversas a vulgari Philosophia, quam satis profane orthodoxam saepe nomina istis , haereses esse arbitretur. Sed optime intelligo haec sequentia ejus verba in pag. II praefationis, ri omnes in hoc tractatu doceo, cognopi hominem cum Vanino paria sacere, o dum videri ruit Atheos Achilleis argumentis oppugnare, subdole ac admodum occulte Athesini renenum iis agricare , qui anguem in herba latitantem pra ingenii imbecillitate ubique deprebendere non poseant. In his enim video impudentissimae atque atrocissimae calumniae anguem,
cujus veneno totum vestrum librum tinxistis. Incipit postea illa quae in epist. ad P. Dinet de te scripsi, refellere conari, & ipsa in duas classes distinguit: quaedam enim ait ad causam non pertinere, alia ipsam tangere. Et inter ea quae ad causam non pertinent, numerat primo quod scripserim te in potentιores in νehendo ferpentem is indomitum pietatis ratum prae te ferre: quod non aliter refellit, quam quod dicat, in vico vicιm S traducis per annos 6 ct Huesta per annos 17 magistratum te in cipem ct Ecclesia sua nuntis Iram tolerasse, aliosque interim permultos te vocasse, ac denique nunc
Ultrajecti esse Prosessorem Theologiae ac Pastorem. Sed jam satis in quamia parte hujus epistolae ostendi, quo pacto tui similes ad famam soleant pervenire; nempe in vico, vel pago nescio quo boni rustici garrulitatem
tuam laudaverunt, indὸ rumor de te sparsus est, qui, dum a nemine curiositis examinabatur, faciIe a multis ex charitate potuit credi, atque ita qui te non norant ad se vocarunt, ac sorte nondum ad tantam audaci mperveneras. Sed praeterea interrogat, quinam sint illi potentiores, qui indomiti zeli tui servorem experti sunt, tanquam si exemplum quod in lib. de Cons. Mar. exhibes, non esset satis illustre. Secundo ait me ostendere laborare te ferventis indomitique taesi igni otiare, quod modo in Romanam re iagionem, modo in alιas quocunque arua dirersas inveharis: ubi ut vanitati tuae
obsequatur mihi assingit, non enim scripsi nec credidi te habere talem Eelum, qui a tuis posset laudari ; sed modo in Romanam religionem, modo in alias quascunque ii tua diversas, modo in potentiores invehendo zelum
445쪽
7o De Praef. l. Uur u. Misi de Phil :
pietatis prae te ferre hoc est videri velle illum habere ut tibi apud plebeios homines gratiam potentiamque concilies. 3. Queritur quod scripserim, te ιnterdum et ιam dicteriis plebecula aures demulcere: Ubi rursus vanitatem tuam deprehendo; tum quia omisit epithetum tuorum dicteriorum, quae scurrilia esse dixi, hoc est inurbana, plebeia, inepta, non ex ulla ingenii elegantia, sed ex insulsis& malignis viliorum hominum loquendi modis petita; tum etiam quia te dicteriis uti non negat, cupis enim salsus videri, quamvis non sis nisi amarus; sed negat tuis dicteriis plebecula tantum aures demulceri, additque Trajectinam ciritatem multos adhuc purpuratos, per Dei gratiam, in iuus severe, qui nequaquamsinent pietatem, et elum, innocentiam, tuam scilicet, quod tamen videtur addere timuisse, ne ab iis qui te rectit norunt rideretur perpaucorum calumnias, mendacia, ac sinonias artes opprimι, tanquam si dicteriis tuis etiam purpuratos tibi devincires,
quod mihi non persuadebis; Sed non dubito quin omnes tibi faverint,
quamdiu pium & innocentem crediderunt; ut etiam non dubito, quin iidem omnes te aversaturi sint, cum vitia tua satis erunt ipsis perspecta:
Interimque tibi gratulor & mihi gaudeo, quod audiam te nonnihil istam
scurrilitatem emendasse ex quo eam tibi 1 me exprobratam fuisse scivisti. q. Repetit haec verba, Cluet Theologus, Concionator, disputator. non ut vera esse neget, sed tanquam si tibi fecissem injuriam vocandoTheologum ,concionatorem & disputatorem, sumit inde occasionem multis me conviciis remunerandi. 3, 6, 7, Reprehendit quod dixerim, tuos libros a nemine se legendos; Vinios auctores sepitu contra te quam pro te facientes a te citari s Autoresque illos tibi forte tantum ex indicibus notos esse. Quae tria quam merito
a me dicta sint in parte hujus epistolae satis probavit Nec ille qui tiam affert ad probandum falsa esse, nisi quod te laudet, ac in me convicietur ;provocetque ineptE ad testimonia Bibliopolarum pro librorum tuorum lectione. tanquam si omnes libri qui aliquos habent emptores, quod ipsum tuis est satis rarum, digni essent qui legantur. Postea etiam te librorum helluonem vocat, quod tibi nomen non rnvideo, forsan enim multos devoras, sed profecto non concoquis, nec in bonum succum convertis.
8. Negat te de quibuslibet scientiu , tanquam si earum gnarus esses, audacissime ac simul imperit ime loqui solere, ut doctiis indoctis videaris, & conatur aliquam in me concitare invidiam, quod non omnes qui te pro docto habent, sint indocti: Sed neque etiam id scripsi, nec ex meis verbis deduci potest, non enim in altero meae orationis membro subjunxi, te doctis omnibus indoctum videri; sed tantum te contemni & non probari ab iis ex doctis, sive ex peritioribus, qui fiunt quam importunus in aliis provocandis semper fueriss
446쪽
fueris, ac quam sepe ubi fuit disputandum, convitia pro rationibus attuleris, itιrpiterque victus di si uberis. nam sane quantumvis alii essent periti & docti, quandiu tua non examinarunt, non mirum est si famae, quam tibi primum apud indoctos conciliasti, crediderint. At certe gaudeo quod jam opera mea nonnihil odestior fias: vidi enim primas illas theses quas unquam in Academia Ultra)ectina edidisti, & quomodo in iis omnes provocabas, scientiarumque omnium jambas cognitionem : quod cum tibi ab carum
cxaminatore fuisset exprobratum , sic in Therlitis tui sec. 3. c. q. respondes. Superbiam , hypo rsn o vaniIatem meam tanqIam apodicitie demon-sratam putat, quod si mλῆς ψαν αὐα tam multa ex omni eruditione at si rariis disciplinis ventilanda proposueram. Quid hic mihi ritio vertitὶ an quod illis studiis impallescam ' an quod ea in schola nostra theatrum produxerim Z an uia trumqt et ut ιuam rationes addidisset somμουσνl & multis postea exemplis ostendis Theologo non esse indecorum in variis scientiis esse versatum, ut scilicet excuses illud gratum crimen mul tisariae doctrinae, de quo te alter non accusarat, & nullibi unquam te vidi eloquentiorem: Hic autem discipulus tuus te scilicet dunante) sic de te scribit: tiara terminos suosse continet , O si qua sint ex alteras hievius, quae ad fripturae ct Theologia suae explicationem nec arta eis iudiceι , ea qzaerere ac discere solet expertis 2 prima nota Medias, Iutisconsultis, Chirurgis, Mathematicis θι. Sic ergo tua omni
genae doctrinae gloriatio eo usque refriguit, ut jam aliorum omnium discipulus fias. 9. Ridicule negat, te solere conrnia pro rationibus aferre, ubi est disputandum. Petitque testimonia eorum qui vestris Academicis disputationibus intersunt: tanquam si non melius probetur cx scriptis tuis, in quibus innumera occurrunt istius rei exempla. Io. Fingit me scripsisse Goruum ct Taurelium nunquam sol te tibi visos se, quod non de te, sed de Regio scripseram, sed videris hanc captasse occasionem inaniis mae ac puerilis gloriationis, quod scilicet libros legeris, qui te judice non sunt boni. ii. Conatur excusare stoliditatem aut si mavis malignitatem) illam tuam, quae apparet in eo quod meam Philosophiam in magiae suspicionem Vol veris adducere , ex eo quod figuras consideret, dicendo te non meam Philosophiam, quam scilicet nondum noveras, sed Medici ea de re effatum , inter alias obiectiones hac quoque difficultate pressisset linquam
si hoc eodem non recideret. Pagina autem I r 8 vestri immemores ad eandam rursus stoliditatem aut malignitatem revertimini, linearum, figurarum & numerorum considerationem magiae tribuendo. Sic clavis, scvladius, sic rota & reliqua omnia quorum operationes a figura dependentiunt vobis magiae instrumenta .qua certe cogitatione nulla stolidior in hu
447쪽
7 2 De Praef. l. Ultraj. editi de Philos
manum ingenium cadere potest. I x. negat te ullos unquam importuia preis
vocasse: quod ab iis qui primas tuas theses, vel alia tua scripta viderunt, sine risu legi non poterit. Nec minus risu dignum est quod fingat a me scriptum ei se tesapnu turpiter victum disitsisse, ut lector putet me credere te saltem aliquando etiam vicisse: quod non scripsi, nec credidi, sed, si ubi fuit estutandum, thoc est, quotiescunque suit disputandum, quod saepe accidit te convitia pro rationibus attulit e , ac turpiter victum discessisse. Risu dignum etiam est , quod ea quae de te in una aut altera periodo scripseram,in varia frustula discerpserit,praecipua omiserit, & reliqua turbato ordine proposuerit, ne sensus meus capi posset. Denique risu dignum est, quod fingat me in te scripsisse ut gratiam a Patribus Societatis Issu ineam, quibus tu, quod Iblum aliquando in quadam Eccis a Romana dogmata strinxeris, pre aliis inrisus es. tanquam si vel illis valde esses notus, vel adversarium solis convitiis utentem, prae aliis qui rationibus certant,sormidarent. Iis quae dixit esse extra causam ita discussis, transit ad alia quae ait ad
ipsam pertinere. Ac primo refert haec mea verba. At vero bustis magna occasio visa est Retitori Theologo ad Medicum circumveniendum, haereseosique condemnandum , ct ita vel inrito Magistratu, si res ut Jerabat successisset, de profes
sione deturbandum. Sed non addit te occasione nugamenti cujusdam Philosophici voluisse Regium ex auctori'te SS. facultatis Theologiae haereseos condemnare: Unde sequebatur eum. vel invito Magistratu, a Magistratu ipsis esse deponendum, quia nulli retinentur Prosessores qui pro haereticis habeantur. Secundo refert adhuc alia mea verba in eundem sensum, & ipsa lepide resutat testimonio Regii, ex cujus ad tuas theses responsione duas paginas exscribit, in quarum sine Regius ironice, ac de praeterito tempore loquens, ait te sibi fautorem ct amicum simperfuisse; tuus autem desenser fingit illum serio, & in praesenti, post editas theses, te ut amicum & fautorem agnoscere : ex quo apparet non multa testimonia pro te esse, cum
isto uti cogaris. Tert A negat te solum contra Regium disputasse, aitque alios quosdam Prosessores opiniones ab ejus opinionibus diversas in suis thesibus habuisse: Quod nec ille unquam, nec ullus alius amator veritatis moleste tulit; Neque de illa re pro ipso conquestus sum,sed quod sine ratione, ac per calumniam, haereseos illum insimulare voluissest quod neminem praeter te secisse intellexi, Quartὸ refert verba quibus dixi, te in eadem causa Iudicem, ct accusatoremsuisse; ac collegam tuum iniuriarum reum fecisse H id unum quod tum manifestas ct veras rationes attu' it dcc. ubi loco istius&c. debebat addere, ad rejicienda crimina haresitas ct athesm qua sibi a te fuerant typosta, urbe percalumniam circi mriniri non passus it , hoc est, quod in pro
448쪽
cari. se effusae 3. semone. pars octava. 73
pria tua causa sueris judex, &in accusatione Fimbriam sis imitatust Ad quae nihil respondet,nisi quod dicat se istis rebus non intersuisse,remittatisque lectorem ad historiolam, quam ait ab ipsa Academia propediem vulgatum iri. Quae responsio non potest non irrideri:cum enim hic contineatur praecipua culpa quae tibi a me suerat exprobrata, si quid boni haberes ad te excusandum, noluisses nunc omitti; Ac si quid ea de re postea sub
nomine Academiae prodeat in lucem, quod a veritate non recedat, te non juvabit; si autem salsa contineat, nemo non credet a te solo esse proseis dirum . notae enim sunt mimicae illae tuae artes , quibus nunc SS. facultatis Theologiae, nunc Academiae , nunc Senatus, nunc totius Reipublicae, nunc Ecclesiarum Belgicarum, nunc Prophetae vel Spiritus Sancti, nunc unius cx discipulis tuis, nunc alterius agis personam . ininto, postquam retulit ea verba quibus iniquitatem maxi mam tibi exprobravi,quod nempe Regium culpares, quia verὶ ac merito tuo in te retorserat illa epitheta, quae prius salso & injuriose in ipsum contorseras, nullo modo te excusat, sed tantum alios Philosophos in Regium concitare conatur, dicendo id quod de te scripserat aliis etiam omnibus convenire; quod tamen aperte falsum est: Neque enim illi eandem quam tu, acceperunt conditionem.
quippe cum scripseras principia Regii Choroebo digna esse inta,quod essene pauca,& cognitu sacilia, tacitὶ admiseras illos merito Choroebos appellari quorum principia talia essent, quod reliqui Philosophi non admiserant, nec ipse Regius credebat, nec ideo ad illos debet referri, quod ibi de te solo intellexit. Postea patronus tuus provocat ad historiam in Academia vestra edendam; ut etiam pro Sexto puncto quod est de explosionibus: &interim nihil prorsus refellit. Septimo queritur, tanquam de maxima in j uria, ' quod te turbulentum o seditiosum Rectorem, ac disputationem tuam seditiosam appellarim, mibique hoc nomine aliquando alibi aliisque chartu actionem injuriarum minitatur: Tanquam si ea quae ibi narraveram, nons lis demonstrarent te vere ac proprie Feditissum in Academia tua dici potuisse: Nunc autem cave ne Domini tui, considerantes ea quae in Sylvam-
ducis scripsisti dudicent te etiam in Republica esse seditiosum.Et quand quidem injustas lites mihi minamini, nolite quaeso aegre serre, quod ego
hic in antecessum coram universe terrarum orbe 3 ustissime vos accusem.
Postremὸ ait me Regio triumphum decernere quod ejus responsio ad tuas theses a nemine suerit refutata: Sed nihil addit quo non confirmet illud ei merito decerni. Cum enim scripta, contra illam responsionem pro te edita, solo risu & contemptu digna esse a sermassem ; ille ait filium tuum, qui unum ex istis scriptis emisit, rem ex professo non tractasse;ac discipulum
449쪽
7 Φ De Praef. l. Ultraj. editi ri philos
sub cuius nomine aliud prodiit, ipsum te inscio edidisset Unde patet illane a vobis quidem probari; & nemo dubitat quin tu ipse sis auctor ejuω
quod te inscio editum fingit. Cum autem subjungit, istarum commentationum solutionem nec datam esse nec dandam, verum dicit: quia revera tam inepta commenta solutione sunt indigna. Cum denique provocat me &Regium, ut cum tuo isto discipulo potius quam tecum agamus, ostendit te jam tua castra deseruisse, ac solos lixas, qui facila vinci possunt, ea servare, ac proinde nihil superesse quod Regii triumphum impediat. Quae omnia licet nugatoria referre volui, ut appareat vos in longa ista praefatione nihil ullius momenti attulisse ad ea quae de te scripseram refutanda;& tamen eam ad hoc unum filisse institutam, ut illa videremini refutare. In ejus autem fine dicitis quatuor esse libri vestri partes, & vos Prima discipulum meum delimare: Secunda philosephia quam iacto principia ac Metho-- dum: Terιia Obiser Metapusicam, O quadam ρ fica dogmata duciminis ergo examinare: Quarta breviter ostendera novam hanc Philosophandi Methodum recta non tantum ad Scepticismum verum Enthusia mam quoqsse, AιMisimum ac pbrenesim ducere. Ac denique citatis haec verba quae de Regio scripsi pag. aqq. epist. ad P. Dinet. Legit Dioptricam meam ct Meteora cum primum edita sunt in lucem, ac statim aliqua in iis νerioris Philosophia principia contia neri judicavit : Qua colligendo diligentius, ct alia ex is deducendo, ea fuit sagacitate, ut ιntra paucos mensis integram inde Plysiologiam concinnarii. Ex quibus pro consueta vestra aequitate concluditis Regii theses& dictata non immerito pro meis a vobis sumi. Nempe antequam Regius mihi notus esset, legit mea scripta, & quaedam colligendo, quaedam ex iis deducendo Physiologiam concinnaviti ergoomnis ista Physiologia pro mea est habenda. quod nemo non videt esse ratione alienum. Verum tameπ acutissimo & perspicacissimo ingenio Regii tantum tribuo, ut vix quicquam ab illo scriptum putem,quod pro meo non libenter agnoscam: sed hic detegi potest impudentia calumniae quam paratis; nempe cum in toto vestro libro ne semel quidem Meteora, nee Dioptricam, nee Μeditationes meas citetis, in quibus scriptis solis Philosophiae meae specimina exhibui icumque inde possit judicari vos illa nullo modo intelligere, audetis tamen crassum volumen conviciorum contra Philosophiam istam, vobis non miniis quam cuivis rustieo ignotam, effundere; atque, ut aliquid dicere videamini, pavea quaedam ex dictatis Regii, non quidem ullis rati nibus , sed ineptissimis garritibus impugnatis. Qui garritus profecto non minus ad quaevis mea scripta referri potuissent; sed quia dictata Regii non edita sumin lucem,sperastis hoc pacto minus facila atque a pauciori-
450쪽
tas detectum iri quam incredibili cum ignorantia malignitas vestra sit
Quia verojam supra in 3 & ue parte hujus epistolae, duas primas sectiones vestri libri satis superque discussi, non opus est quicquam amplius de
ipsis dicam: Nec sand etiam de reliquis; satis enim scio neminem ullius ingenii ea esse lecturum qui non planE contemnat, atque impudentissimas di ineptissimas calumnias esse cognoscat: Sed tamen, ne quid omittam quod videri possit ad me pertinere,percurram adhuc reliquas duas Secti Mes. In tertia, post ridiculam aequivocationem circa nomen Theologiae, incipitis videri velle aliquid particulare ex Meditationibus meis impugnare ; non quidem illas ipsas aggrediendo, ne nimis clarὸ appareat a vobis non intelligi; sed commodum invenistis, in fine meae responsionis ad secundas objectiones, quemdam quasi indicem praecipuarum propositionum quas explictu, ex quo tria vel quatuor loca ausi estis exscribere, sperantes vos ea in re non facile errorem ullum, quod ignorantiam vestram prodat, admissuros: In quo tamen summopere decepti estis, ea enim neganda elegistis quae omnium maximὸ sunt manifesta. Ut primo pag. 174 negatis unumquemque, ex eo quod cogitet, recte posse concludere se existere: vultis enim Scepticum inde tantum concludere sibi videri existere,
tanquam si quis ratione utens, quantumvis sit Scepticus, sibi videri possit existere, quin simul intelligat se revera existere, quandoquidem id sibi videtur. atque ita negatis propositionem qua nulla unquam evidentior in ulla scientia esse potest. Pagina I 77. verba quaedam ex auctore primarum objectionum pro meis resertis, vocatisque illa primum meum argumentum contra Atheos, quod nempe ex meis scriptis non potuistis elicere quia nimis illa sunt vobisobscura: Deinde tam stulta objicitis, ut relatu sint indigna, nihil enim aliud probant, quam neminem esse ex plebe qui ineptius quam vos de istis rebus loqui possit. In pag. autem I 8o, 78s &I89, unum ex tuis commentis agnosco, cui simile antehac legi in tuo Thersite ac in libellis de Atheismor quippe fingitis rationes, quibus utor ad existentiam Dei probandam,non valere nisi apud eos qui jam sciunt il-
Ium existere, quia tantum ex notionibus nobis ingenitis dependent: Sed notandum est eas omnes res, quarum cognitio dicitur nobis esse a natura indita, non ideo a nobis expressὶ cognosci; sed tantum tales esse, ut ipsas, absque ullo sensuum experimento, ex proprii ingenii viribus, cognoscere possimus. Cujus generis sunt omnes Geometricae veritates, non tantum maxime obviae,sea etiam reliquae, quantumvis abstrusae videantur; Atque
inde Socrates apud Platonem, puerum quemdam de Geometricis et v k 1 mentis