장음표시 사용
451쪽
mentis interrogando, scidae essiciendo, ut ille puer quasdam veritates ex mente propria erueret, quas prius in ea fuisse non notaverat, reminiscentiam suam probare conabatur. Et hujus etiam generis est Dei cognitio :cumque inde, tam in Thersite, quam in libellis de Atheismo intulisti neminem esse speculative Atheum, hoc est,neminem esse qui Deum existere omnino non agnoscat, non minus ineptus fuisti, quam si, ex eo quod omnes Geometricae veritates sint eodem modo nobis innatae, dixisses neminem esse in mundo qui nesciat Euclidis elementa. Pag. I9o, negatis
id omne quodclare percipimus, a Deofieri posse, prout illud percipimus; &vestra negandi ratio est, quod clare percipiamus duo contradictoria simul, qua tamen simul feri mulosiunt: quod est puerile sophisma, neque enim contradictoria simul fieri posse percipimus, ac proinde ut fiant, prout ipse percipimus , non debent simul fieri. Pag. 191, dicitis nihil juvare ad proban-
. dam animae humanae immortalitatem, quod ostensum ni eam per extraordinariam Dei potentiam absque corpore esse posse, quia de anima canis idem etiam dici potest. quod nego; clim enim anima eanis sit corporea ,sive sit tenue quoddam corpus, repugnat eam a corpore separari. Caetera quae istis interseritis,tam longe a proposito abludunt,ut potius inconditas psittacorum voces, quam Philosephorum ratiocinia referre videantur. Atque haec tantum de Metaphysicis habetis, nam pag. I9s transitis ad Physica, de quibus nullum vel minimum verbum ex meis scriptis proscr-tis ; sed pauca tantum ex Regii dictatis desumpta, i. de principiis, 1. de particulis insensibilibus, 3. de calore, A. de magnete, s. de aestu maris; atque in illa tanquam Andabatae nugamini, adeout non opus sit ut quidquam respondeam, nisi quod insignis impudentia calumniae vestrae in eo possit notari, quod prolixe de magnete ac de aestu maris tanquam contra me disputetis, quamvis nullum planὶ verbum de istis quaestionibus in meis scriptis hactenus editis reperiatur.
De quarta sectione libri de Philosephia Cartesiana ,s-ιque
PAR s ULTIMA.D Ostquam egregiis istis speciminibus ostendistis quam firmas ob ratio.
v nes, & quam maturo cumjudicio meas opiniones improbetis; unam adhuc sectionem, in quatuor capita diviam, & nihil nisi quatuor insignia maledicta continentem, pro conclusione subjungitis. In primo capite pag.
452쪽
de meritis ejus auctori Parsulit . 77
pag. a s , meam philosophandι Methodum ad Sceptis inum viam flernere, ac me in Scepticorum satione harere assirmatis. Rationes hujus rei affertis, Quod in θeciem contra prima nota Scepticos detonem ue Certi am eriimissimamque Pariarum rerum sicientiam jaciem ; As deniqxe nova veri criteria cir-cμmseram , taliastil. qua nulli scientia ab aliquo homine, quisquis etiam sit, pcrsu dium natura applicari possint. Et nova ista criteria non alia affertis ,
quam qπod ea tantum ut vera velim amplecti, qua tam clara sunt, ut nullam
dubitandi relinquant occasionem: quippe dicitis, ne quidem veritatibus me cognitis competere, ut non lapissime de iis dubitandi t occasio. quod si resertis ad illud ipsum tempus quo elicitur actus fidei,vel alicujus naturalis cognitionis, omnem fidem & omnem humanam scientiam destruitis, estisque re-Vera Sceptici, cum nullam cognitionem dubio carentem haberi unquam
posse assirmetis; si vero loquimini de diversis temporibus, quia ille qui
nunc habet veram fidem, vel evidentem alicujus rei naturalis scientiam; potest alio impore illam non habere;hoc inseri tantum infirmitatem humanae naturae, quae semper iisdem cogitationibus non immoratur; non
autem quod in ipsa scientia ullum dubium debeat esse; Ideoque nihil contra me inde probatis, quia non de certitudine ulla per totam hominis vitam durabili; sed de illa tantum, quae habetur eo momento, quo acquiri tur aliqua scientia, loquutus sum. Quin etiam quia hanc distinctionem non affertis,& sese probare conamini nullam rem ab homine ita sciri posse ut de ea non dubitet, pro modulo vestro, & quantum in vobis est, Scepticismum docetis. Cum vero pag. 233, additis me in propatulo Scepticismam docere, quando sensuutu Iudicium in dubium vocare doceo, datis occasionem lectori judicandi, vos quidem sensibus vestris credere, non autem rcbus fidei, nec ulli naturali rationi: tantaque vestra est prudentia, & aequitas,
ut quamvis assirmetis de ipsis rebus fidei, ac scientiarum omnium principiis posse dubitari, velitis tamen esse orthodoxi & sancti; me vero, quia dixi de sensuum indiciis esse dubitandum,in propatulo Scepticismum docere assirmetis. Quid quaeso non diceretis si crassum librum de catechesi Belgico sermone vulgassem,in quo ad 8 millia quaestionum continerentur absque ulla ipsarum solutione, quemadmodum tu fecisti tunc certὸ optimo jure tanquam docens Scepticismum arguerer; nihil enim aptius esse potest ad essiciendum ut homines dubitare assuescant, quam si hoc pacto multae quaestiones absque ullis earum solutionibus proponantur; & nulla in re periculosius dubia docentur quam in Catechesi. In secundo capitς pag. x sue, meam Methodum recla ad Enthusiasinum d ccre icitis , hoc nullo alio probantes argumento, quam quod scripserim
453쪽
mentem Mucendam esse a sensibus ut Deum contemplemur. quod ut culpetis, primo pag. 266 futuitis, tanquam principium, quod intellectus sensibus
externis, uι ducibuι, indigeat ; 2 ιμα axiomata solis radiis clariora ut indubitata non amplectatur, nisisiensiuam ministerio eorum instituerit examen: quod falsissimum est,&nullo modo admittendum ; si enim verum esset, nulla unquam de rebus divinis cognitio haberetur, quia non possunt a sensibus externis examinari. Deinde pag. 2 3 8. sic loquimini, Deumsibi inexistentem Charte ianus quis deprehendit per ideam; cur non erga instar Euthi astasic etiam concludat: Deus in me es ct ego in Deo, ergo per Deum inexistentem omnia ago, ct consequenter neque pecco neque peccare possum. quas consequentias sateor a solis Enthusiastis,deliris, & vestri similibus elici posse. Denique dicitis pag. 2 6o, experientiam docere, eos, quι rolunt menιe qua mente resecandum rationis humana regulam contemplari supremi ratis perfectionem , maximam impersectionem ei assuere. Ex quibus lector judicabit vos nolle de Deo cogitare ne fiatis Enthusiastae, vel aliquas imperfectiones ei tribuatis, atque ita de Deo nunquam cogitantes in summae impietatis abysso versari. In tertio capite pag. 26I, affirmatis me aιhei mum docere ct propagare. additis quidem, si pra ignorantia id faciam, me se commistratione dignum; si verὸpra malitia, puniendum: Sed non vultis dubitari quin iaciam; im omni arte, omni industria, id persuadere conamini; ac postquam multa ea de re verba fecistis, serio concluditis pag. 26 s , me in imperitorum animis Athei thronum erigere laborare. Notandumque est hoc esse antiquum &inveteratum maledictum, quodjam a te per multos annos, pertinaci calumnia,in me conjectum fuisse audivi,ac etiam ex libellis tuis de Atheismo anno i 63 7 editis facilὶ perspexi. Atque ad hoc unum confirmandum, &hominibus persuadendum,totum vestrum librum composuisse videmini rNam in praefationis pagina is promittitis vos in reliquo Tractatu ostensuros, mesubdole ac admodum occultὸ Atheisim venenum aliis apricare: deinde mihi diicipulos assingitis, & totam primam sectionem in absurdissimis ineptissimisque legibus fabricandis impenditis, quas per incredibilem impudentiam, absque ulla vel minima specie veritatis discipulis istis 1 me praescribi vultis, & passim me cum pessimis &odiosissimis quibusque
Atheis, impostoribus, Ecclesiarum ac rerumpublicarum turbatoribus, qui quam maximὶ horrendis suppliciis propter scelera sua fuerunt affecti, componitis, ut tandem in fine concludatis, me illorum exemplo Athe smum docere O propagare. Quod si facerem, sand committerem crimen atrocissimum, & in nulla Republica quantumvis libera tolerandum; qua propter hic accurate reseram omnes rationes,quas aliquot annorum studiomeditati
454쪽
. . - meritis ejus auctor. Pars ultima. - νο meditati estis ad illud mihi aiungendum, ut cum veras esse non posse mihi conscius sim si quam habeant speciem veritatis, de imprudentia, vel 'Ignorantia, perquam illis locum dedero, veniam petam; si vero ex sola improbitate ac malitia vestra profectas esse manifeste appareat, de atrocitate 'tantae calumniae coram Deo & hominibus queri possim. Unicum invenio otius probationis vestra: sundamentum, quod, ut loquimini pam 26i, si verba rιrtutem arguerent, iisque tuto sues adhiberι deberet , ab Athe1λι krisma etiam suspicione essem alterissimus. Ex hoc enim quod nonnulli aliquando loquantur ut viri boni, qui tamen sunt improbissimi hi pocrita,
fama etiam suspicione es alienissimum,vultis inde inferri me esse Atheum, supponendo scilicet me esse hypocritam ; sed hoc postremum nulli bi ulla aIione vel probatis, vel probare conamini. Nisi sorte sit probatio quod
Itolus Haecque est tota vestra comparatio. Vaninio scribebat contra Atheos.
rum machinis ste obfirmatos Atheorum animos pulsare , contra qgas nullum peI-
t vulgata argumenta tribu submorera, ct in eorum locum sua reponere sata e-bat; idem omnifluuio ct conatu Cartesus agit: Postremo niui argumenta, Lelumbia o ficulnea deprehendebamur ; ejusdem per omnia farinae Revati des ratiori . Atque inde concluditis pag. 26s , Nulla ego i uria B, quando cumsubtilis*vo Athcisuri patrono, Casare Vanino compara- , ιν em enim artibus, quibtulisse, in imperitorum animis Athelmi thronum Ig--vorat. Ubi nemo non mirabitur absurditatem impudentiae ve- V, iamVi enim quatuor vera essent, quod nempe scripserim con- ἡ. xi ς λ& me rationes pro optimis venditarim; quae duo verissima
elumbui & ficulnea deprehendantur; quae duo sunt falsissima: non tamen de sequeretur me Atheismi, non dicam reum, sed suspectum esse debe-ὶ e. QuamVis mim quis, putans refutare Atheismum, rationes asserat quae an Ocnon sum ciant; imperitiae tantum, non ideo statim Atheismi est cculandus. Quin etiam profecto, cum Atheorum restitatio sit dissicilli. ma ut pse testaris in ultimo tuo libro de Atticismo, non omnes qui cona Atheos in seliciter certarunt habendi sunt imperiti. Vide Gregorium Valentia Theologum solidissimum & celeberrimum; ille refutat omnia
455쪽
8 o De si I. I. de Phil. Curt.simulque
argumenta quibus uius est D. Thomas ad existentiam Dei probalidam;& invalida esse ostendit, idemque etiam alii graves & pii theologi sec runt , adeo ut ab iis qui vestro more loquuntur, dici possit de D. Thoma qui, si quis unquam alius, ab omni Athesisi suspicione quammaximEfuit remotus ejus argumenta contra Atheos penitius inspecta & examinata, elumbia & ficulnea deprehendi; eademque comparatio de illo cum
Uanino possit institui, & ausim addere absit tamen invidia dicto aptiusquam de me, quia mea argumenta nunquam fuerunt ita refutata. Sed
duas egregias habetis rationes ad probandum ipsa elumbia esse : Prima est, quod obiter tithivesri sest e tertia id ostenderitis, ubi recte additis ob iter, quia revera nihil miniis validum, ac magis ineptum scribi potuisset, quam quod scripsistis, ut jam paulo ante ostendi; Altera est, quod fingatis me ipsum id innuere in epistola quae Meditationibus meis praefixa est,& eo usque sitis inconsiderati, ut ipsa epistolae meae verba reseratis,quibus
expreM aio rationes meas certitadine ct epityntia Geometrisas aequare res
riam pus erare: quod senὶ non est innuere illas esse elumbes & ficulneas; Sed nempe addo me vereri ne a multis satis percipi non possint, quemadmodum ipsie Archimedeae demonstrationes a paucissimis percipiuntur; unde, pro more vestro ineptissim ε ratiocinandi, insertis illas resutandis Atheis esse inutiles; cum tamen, licet ab omnibus capi non possint, saltem sint utiles pro iis a quibus intelliguntur; ac praeterea quoniam ii quidemonstrationum percipiendarum non sunt capaces, de ipsarum veritate stalent credere auctoritati aliorum omnium qui eas intelligunt, non dubito quin post aliquod tempus mea argumenta, licEt vobis invitis, & ringentibus,eam vim sint habitura, ut eos etiam revocent ab Athessimo, qui propter ingenii sui tarditatem ipse intelligere non poterunt, quia nempe hiscient illa pro certissimis demonstrationibus haberi ab omnibus iis, a quibus recth intelliguntur, hoc est, ab omnium maximh ingeniosis & doctis;& quamvis a vobis, aliisque quamplurimis, transyersis oculis inspecta sint,
a nemine tamen potuisse convelli. Quemadmostum jam nemo est mortalium qui dubitet de veritate eorum omnium quae demonstrata sunt ab Archimede, quamvis ex multis hominum millibus vix ullus sit qui ejus demonstrationes intelligat. Quae omnia probe antea stivistis, clare enim ci me scripta suerunt in epistola quam citatis: sed pro vestra insigni erga
Deum pietate,rationes illas,quibus validissime Atheismus evertitur, maledicentia & calumniis vestris infructuosis reddere conamini. Quod autem antiqua Ac vulgata argumenta tribu submovere, & in eorum. locum mea reponere Voluerim, non alio argumento probatis, quam quod in ea
456쪽
. demeritis Auctor. Pars ultima. 8 Idem epistola meas rationes omnium optimM vocarim; ex quo tamen non
sequitur me alias rejicere; sed contra ibidem addidi, me existimare rationes fere omnes qua pro hac re a magnis viris allatasum, cum satis inrelliguntur , vim demonstrationis habere: unde patet vos etiam in hoc, quod tamen non est magni momenti, calumniari. Sed postquam ita simulastis rationes aliquas a vobis afferri; quae probent me docere Athe sinum; ut tanto magis
id credatur ab iis scilicet, qui tantum perfunctorie libri vestri titulos percurrent, rationumque momenta non expendent, quales speratis fore illos
omnes in quorum manus incidet, quia jam satis estis experti scripta vestra non manere aliam fortunam) quatuor exceptiones subjungitis, easque simul refellitis, hoc pacto. I. Nec quicquam. ad rem facit quod mulιi benianias de Carrestio quam de Casere I unino flentiant, ipsiqete religionem Catiatio. R inaram tu propatulo profiteatur : Idem per pellu Sisyphuι ν aninus faciebat. 2. Prodesse nonpetes homini quod dicat se contra Atheos seribere, iis enim bellum qaοqsse Canisus indixerat. 3. Non excusiri quoqae potest Reuatus, quod Theologis religi ni suae adversantibus, ct nominarim Detio, quem sit. Theologi Ac deme Loramensu pro haretico habent, se opponat; idem enim a Vanino in Gallia flebat. Hic insulsa tua vanitas sine risu praeteriri non potest; fama tua, scilicet, Lovanium usque pervenit; & quia ego duas aut tres paginas antehac de te scripsi,quamvis cum nullo alioTheologiam profitente mihi unquam suerit controversia,nec tecum de Theologia sed de iniquitatibus tuis tantum egerim, me tamen oppono Theologis r Crede mihi, si te cognoscunt vanienses, aliive hinc remoti, non propter ingenium, aut Theologiae peritiam, vel aliquam virtutem, sed tanquam Herostratum propter vitia tua, nempe insignem maledicentiam, cognoscunt; Et ego, priusquam de te scribere coepissem, non amplius pro Theologo habebam, sed pro Theologiae ac pietatis inimico. Quippe ut eos magis honoramus, quos ex vestium forma & coloribus Principis domesticos pu*mus, quam alios ipsiorum aequales qui tales vestes non gerunt; ita ego omnes Theologos tanquam Dei domesticos observo, etiam illos, qui sunt diversae a me religi nis, quia colimus omnes eundem Deum: Sed si quis sortὸ insidiator unius ex Principis satellitibus vestes induisset,ut earum beneficio tutus inter nos Versaretur, non impedirent prosecto illae vestes, quo minus ii, qui scirent eum ex hostium numero esse, id ipsum palam sesere tenerentur; Atque ita si quis erofiteatur se esse Theologum,eumque insigniter mendacem &calumniatorem esse sciam, & cujus vitia talia sint, ut magna ex iis pericula putem Reipublicae esse timenda, non impediet nomen Theologi,quo minus ipsa patefaciam.Nosti autem calumniatorem Graece vocari Diabolum,
457쪽
quo nomine Christiani cacodaemonem Dei hostem appellant. Quartam& postremam exceptionem hanc affertis: Non expediet quoque se Carte ius, si dicat si a multu pro strenuo Atheorum antagonista haberι r Accidit enim ct hoc Vanins quem a mul. is stropharum diaboli ignaris probatum , paucι ita detexerunt , ut a siupremis potestatibu/ debito supplicio opportune siublatus fuerit. A que ita ex solo nomineVanini arma vestra omnia eduxistis' hicque insignem
stropham diaboli si ve diaboles notare licet, quod quemadmodum initiolandamentum calumniae vestrae in eo situm esse advertimus, quod scripserim contra Atheos, &, si verba mea virtutem arguerent, ab Atheissimi
levissima etiam suspicione essem alienissimus; ita ex eo quod a multis pro Athoorum adversario habear, sed a paucis, nempe a vobis solis detegar, hoc est, per calumniam Atheus dicar, sum supplicio assiciendus. In quo profectis impudentia & insolentia extremae atque incredibilis malignitatis
vestrae cognoscitur: Cum enim ex hoc solo quod contra Atheos scripserim & a multis credar illos solide resutasse,occasionem & argumentum ad me Atheismi accusandum sumpseritis,quis unquam in mundo tam innocens, tamque inculpatus esse potest, ut ab effraenata maledicentia vestra sit tutus Certe nullus unquam stribet contra Atheos, nullus ab aliis hominibus eos solide impugnasse credetur, de quo non eadem omnia, quae
de me scripsistis. eodem plane, vel etiam potiori jure scribere possitis: Adeo ut si qui nolint 1 vobis, tanquam si essent pessimi Athei summo sup plicio assiciendi, proscribi, 8c prolixo libro multis vigiliis ad id parato infimari, diligenter debeant cavere ne Atheos refutent, sicque vos ipsi Atheismum, quantum in vobis est, protegitis, ac fovetis. Iam sane non. amplius miror quod cum tu, D. Voeli, libellos de Atheismo scripseris, nullum tamen vel minimum argumentum in iis attuleris ad existentiam Dei probandam. sive ad Atheismum impugnandum, sed contra hoc dissicili mum esse testatus sis; verebaris scilicet nequis tecum Uanino compararet, quia audiveras ipsum scripsisse contra Atheos, & tamen ob Atheismum suisse combustum. Sed notare debuisses illum non fuisse combustum propter publica scripta, quae quamvis debilia tantum argumenta. &forte ad praevaricationem parata continerent, nullum tamen periculum
ipsi crearunt, sed propter facta & dicta privata, quae testibus probabantur. Atqui tam parum curatis quid dicatis,modo tantum possitis calumniari , ut merito credere possimus ne libros quidem Vanini a vobis unquam lectos esse,ubique enim pro Vanino Vaninium scribitis; & quia idem error in libellis tuis de Atheismo ubique reperitur, ut videre est in pag. 7,m&reliquis, hinc sortὶ multi judicabunt hanc Philo phiam Cartesianam a
458쪽
de meritis ejus Auctor. Pars ultima. R3 te scriptam esse. Quod tamen lectori persuadere non cupio, quia sussicit
eam pro te scriptam cssie, ac te conscio & consentiente vulgatam, ut ejus causa mihi non minus in te competat injuriarum actio,quam in illum qui se Auctorem profitetur. In ultimo capite pag. 168. Methodum meam, non tam Philosophos, quam deliros phreneticostae gignere assirmatis; hocque unica probatis ratione, quia . nempe scripsi, memem abducendam esea siensibus ad res di νιηas ιntelligendas. Ita, ut video, vos boni viri non vultis unquam meditari, nec de Deo cogitare, ne phrenetici satis. Jamque non opus est ut quaeram , unde oriantur falsi rumores,quos audio de Regii discipulis spargi solere, postquam Ultrajecto discesserunt quod nempe in delirium inciderint, id enim satis
indicatis pag. 269. dicendo, vos nolle exempla colligere eorum qiu nuper ex Sophia sacerdotιbin, per istam Philosophiam transformati suerunt aut in Moria epoptas, aut deliriorum mystas. nempe non vultis illos nominare, ne calumniae vestrae falsitas nimis appareat; sed interim aliquos desipuisse vultis credi, quia licet omnis praetextus vobis desit ad maledicendum, rabies tamen superest ad calumniandum: Atque hanc vim Philosophiae meae esse cXperior, ut non illos qui eam excolunt & probant; sed invidos S malignos, qui ringuntur, ad insaniam possit adigere. Atqui non queror quod homines a mea Philophia amplectenda r vocetis, metum illis delirii & enthusiasmi incutiendo; parum curo quod
ipsam ridiculam ineptam falsissimamque dicatis: Si sum imperitus,si dec plus , si per imprudentiam aliquid mali scriptis mandavi, qualecunque
tandem sit, cum nemini unquam illud obtruserim, nec ullo cum artificio commendarim, sed nudetant tim exposuerim ut eo quisque suo periculo uteretur, non potest esse tam perniciolum, tam infandum,ut idcirco mores mei sint culpandi. Mentem corpori meo non indidi, nec ingenium mihi fabricavi, de solis operibus voluntatis cujus mihi regimen Deus permisit, spondere possem. Sed cum me mendacem, versipcllem, staudulentum, deceptorem sexcenties in vestro libro appelletis, ac deinde in fine assirmetis me iisdem artibus , quibus Caninus, in imperitorum animis athei mi thronum erigere laborare, ut scilicet lectori persuadeatis me multis malis artibus &fallaciis id prae stare conari, quoniam hoc pertinet ad mores, qui ex Voluntatis arbitrio dependent, non possum honore salvo, nec etiam salva erga Deum pietate, de tam atroci & execranda calumnia non queri. Nam sane
si talis essem qualem me in libro isto describitis, in nulla republica bene instituta essem ferendus; quin etiam , si vel suspicio tanti criminis mea culpa de me haberetur, quamvis falsa & iniusta esset, satis daret causiae iisl l 1 apud
459쪽
8φ De 4. . l. de Phil. Carisimulque
apud quos versarer, ad me suis finibus non immerito expellendum, atque ita totus mihi terrarum orbis claudi posset, cui tamen , si ulli mortalium, optimo jure patere nonnulli arbitrantur,quia sciunt me illis studiis incumbere , quae universae humanae genti utilia esse possunt,ac nulli privato damnosa. Cogor etiam ex pietate maledicentiae vestrae resistere: quia si vobis . forte crederetur, hoc ipso periret Ductus rationum, quibus existentiam Dei demonstrando Atheismum evertere conatus sum; neque enim bonae esse putarentur, si ego earum Auctor essem Atheismi suspeetiis. Verum quidem est,illa quae contra me scripsistis essetam Ibsurda,& ab omni veritatis specie tam remota, ut si in libro anonymo, & nullius auctoritate fulto prodiissent, non immerito a me spernerentur. Verum etiam est nomina vestra non multum illis dare auctoritatis apud eos, qui me &vos norunt. Sed mihi praecipue ratio habenda est exterorum; nec non etiam posteritatis. Clim enim liber vester praeserat nomen Prosessoris Philosophiae in Academia Gron in gana; cum vulgo credatur a te scriptus, ejusque rei rumor ad cxteros etiam pervenerit , ut mihi per literas jam.ante aliquot menses nunciatum est; cum tu in illo ipso libro, quia te scriptus creditur, pag. I isi, dicaris Ecclesitarum Reformatarum lumen O ornamentum, passim que pienti simus or innocemisimus voceris, quod extranei quibus es ignotus non credent te passurum suisse ibi scribi, nisi citra controversiam verum
esset; Cum denique me in his regionibus existente liber ille sit palam editus in urbe Ultrajectina, in qua Nobilissimus& Ampli T. Magistratus se praestitit antehac tam accuratum in famosis libellis prohibendis , ut ipsam
Regii ad tuas theses responsionem, quam omnes sciunt suisse valde honestam de moderatam, in sua urbe vendi vetuerit: Si causam meam defendere negligerem, quamvis ii, qui librum vestrum videbunt, nullas in ipso inventuri sint rationes, ex quibus ea quae de me scribitis vera esse suspicentur,non tamen sibi persuaderent vos tantum calumniandi,& omne genus conviciorum in me congerendi licentiam assumpturos fuisse, idque impune tulisse, ac me siluisse , nisi quid esset in vita aut moribus meis culpandum,cujus ego mihi conscius, nec publice me defendere, nec devestris injuriis apud Magistratus queri auderem. Quas ob causas officii mei esse putavi non modo ad librum de Phil.Cart. respondere; sed etiam,cum viderem illum auctoritate tua potissimum nith de factis, doctrina, & meritis tuis nonnulla exponere, ex quibus appareat quantum tibi sit credendum , Et quia eodem tempore librum de Confraternitate Mariana, non inutilem ad meum institutum , edidisti, eum etiam examinare non neglexi. Restat adhuc ut de vestris calumniis apud Magistratus querar; hoc
460쪽
de meritis e,s Auctor. Pars ultima. 81
enim non videor debere omittere, praesertim cum vos mihi aliquoties alias chartas, hoc in injuriarum dicas, Fimbriae more minati sitis, quia nempe antehac Academico tuojudicio graviter laesus obloqui ausus sum, &totum telum corpore non recepi. Sed quia pacis & quietis amantissimus neminem unquam hactenus in jus vocavi, rerumque forensium eo usque sum ignarus, ut ne nunc quidem adhuc sciam ad quos judices talis causa pertineat; Et quia delicta quae publice nota sunt, etsi nemo in particulari de iis queratur, publica tamen auctoritate puniri solent, contentus ero hac vice calumnias vestras tam notas & celebres reddere, ut non facile
ignorentur ab illis, quibus de iis inquirendi cura incumbit. Et primo quidem, ut breviter hoc in loco Prosessoris tui Groningo. Omlandici causam agam, velim ut illi , quorum interest de ea judicare, considerent nihil mihi antehac negotii cum ipso unquam fuisse; ac quamvis tu mihi valde iratus sis, & ille praeceptorem suum te appellet, nullam
tamen ei actionem hoc nomine in me competere, ac multo minus licere atrocissimis injuriis me assicere: nec proinde opus esse ut examinent an jure an injuria mihi sis insensus.Considerent etiam me non queri,quod meas circa Philosophiam opiniones impugnet: habeantur omnes salis, ridiculae, ineptae, per me licet. non illae ad mores sipectant, sed ad ingenium dumis taxat. quo tamen me non esse omnino destituturn ultro concessistis. Quin& alia omnia eius maledicta possunt praetermittere. Unicum est de quo velim ut inquirant: nempe in pag. I 3 suae praefationis, ac in toto penultimo capite sui libri dicit expresse, me subdole ac admodum occvste Athelmum docere, atque id rationibus malitiose ad hoc excogitatis persuadere conatur di tota quaestio in his duobus locis continetur: non opus est, ut legant caetera, ni si velint; nec ut testes aliunde conquirant : Si rationes quas ibi attulit sint satis validae ad probandum me vel Atheum cI,vel Atheismum docere, vel tantlim me aliquam dedisse unquam occasionem, ob quam id merito quis suspicetur; aut etiam, si quas alias afferre possit, nondum ibi expositas, quibus id verum eta ostendat, non dubium est quin severissime debeam puniri , nec gratiam ullam aut veniam peto a Sed si nullas habeat rationes meliores iis quas jam exposuit, ut certus sum nullas
eum habere; atque si ex his nihil aliud possit concludi, quam illum impudentissime atque atrocissi md calumniari, ut confido omnes aequos
judices esse iacillime cognituros, rogo ipsos quantum possum ut semel decernant, an nullae unquam in his regionibus calumniae puniendae sint. haec enim est tam atrox, tam inexcusabilis, & tam publica, ut impunita esse non possit, quin hoc ipso aliae omnes permitti videaotur. Novi