장음표시 사용
431쪽
s6 Demeritis Gisiarii Hoetii. vel duobus cius amicis, eosque ad hoc potillinatim deligere quos plurimum auctoritatis apud ipsum habituros esse considis: Ac rursus si non emendetur, dic Ecclesiae, hoc est, conqueraris de ipso apud conlilium illorum omnium , qui eum etiam in Christo diligunt, adeo ut, juxta ordinem quem audio a vestris observari, possitis hic per Eccletiam intelligere Synedrium veI Synodum. Sed diligenter hic notandum per hoc verbum dic Ecclesiae, nullo modo intelligi publicam reprehensionem coram omni bus etiam extraneis, qualis fieri posset per theses Theologicas aut conciones. Primo quia directe repugnat charitati, & habet rationem poenae, qua non procuratur bonum ejus qui sic arguitur, sed ei malum insertur. Neque enim, ut jam dictum cst, si quis peccatum emendare noluerit postquam vulgatum est inter ejus amicos, magis postea illud emendabit propterea quod aliis etiam innotescet, ac contra potius amisso metu istius pudoris audacior fiet ad peccandum. Secundo quia sequuntur haec verba: Si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus & publicanus. hoc est, desinas eum numerare inter illos, cum quibus peculiarem amicitiam propter communionem fidei contraxisti, & pluris non facias quam extraneum & ignotum; non autem jubet ut idcirco eum persequaris ut inimicum ; neque enim olim Chri iti discipuli ethnicos & publica nos odio habebant, sed tantummodo non amabant ut fratres. Atque har quidem leges amicitiae generaliter omnibus mandatae sunt,sed prae caeteris tamen ad ipsas Theologi , Concionatores, & Ecclesiarum Pastores obli gantur. Nam cum nihil in humana societate sit amicitia praestintius, &praecipuus ejus fructus in eo consistat, quod ab amicis errorum nostrorum admoneri, & a vitiis revocari possimus; Cumque omnes sibi prius, tim comparare non possint amicos satis fidos & satis prudentes, ut iis in hunc sinem uti possint, viri prae caeteris pietate, prudentia, &charitate Christiana insignes , tanquam communes omnium hominum amici, libenter ab iis, qui eos ut tales agnoscunt, audiuntur; &illi qui vitam in theologicis studiis impendunt, atque in Concionatores Ecclesiarumque Pastores delecti sunt, tales esse vulgo putantur. Atque omnino cum sunt
tales, summoperda caeteris hominibus honorari debent & diligit Sed si
quem videamus, nunquam nos privatim ullius peccati admonentem , omnes captare occasiones publich apud alios nos culpandi, praecipue cum putat nos nunquam id rescituros; & saepe vel ea peccata , quibus nun- quam obnoxii suimus, nobis tribuere; vel facta quaedam nostra, sed quae nec a nobis , nec ab aliis mala creduntur, tanquam magna crimina condemnare, quamvis nulla unquam a nobis vel minima injuria suerit
432쪽
affectus, eodemque etiam modo se gerere erga alios plure ς, clare agno- stemus illum charitate omni atque humanitate esse deltitutum, & amici- . tia inignum. Quae vcrcor ne frustra videar hic scripsisse,jam enim supta satis vidimus, te lages cliaritatis ut musteas contemnere: forsan quia non cupis blandus videri, sed reprehensoris acerbitate, ac legislatoris imperio magis delectaris. Ideoque nonnulla etiam de istis hyc subjungam. Et primo quidem quantum ad reprehensiones , quae fiunt absque ullo jure condemnandi, & vocantur proprie accusationes, certum est illas in omni republica bene instituta permitti, modo sint verae, ac etiam albquando imperari, ut in criminc majestatis. Et omnino illi, qui alios vituperantcs nihil salsi de ipsis dicunt, legibus non condcmnantur. hab tur enim expresse l. I 8 Dig. de injur. N sam. lib. eam qui vacentem iημ-
marit , non esse bonum Vllum ob eam rem condemnari. peccata enim no entium nota esse 9 oportere ct experire. Sed nihilominus variae sunt causae, Ob quas certae accusationes aliis miniis honestae ac justae sunt: Nam sine humiliores reos & ad poenitentiam paratos nemo unquam honesia accusat, nisi sit Praetor, vel aliquam aliam ob causiam ad id cogatur: quia pus nat cum charitate , qua nos omnes mutuo prosequi debemus, ut eum,
qui supplex est, & vcniam petit, puniri cupiamus. Sed si quis arrogans Nobstinatus ea committat ex quibus pax Sconcordia Reipublicae turbari possit, quique privatim ab amicis ac etiam 1 Magistratibus monitus peccata sua nolit emendare nec agnoscere; qui sit tam vehemens in aliis impugnandis, tam audax in calumniandis , tam pertinax in persequendis, ut vix ulli ausint ei resistere; qui denique tot habeat effugia, tota stutias ad vitia dissimulanda, tantamque impudentiam ad ea perneganda, ut quamvis facile possint intelligi ab iis qui causam examinant, non tamen . ita sacile quilibet possit ea omnibus demonstrare: certum est illum, qui potest atque audet, quique non est in ullo publico munere constitutus, recte facere si talem reum accuset, acetiam non posse honeste non accusare si fuerit ab ipso lacessitus & atrocibus calumniis laesus, ne vel pusillanimis esse, vel ea quae pertinent ad publicam utilitatem & propriam cxistimationem negligere videatur. Excepi autem illos qui muneribus publicis iunguntur, non quod nulli ex ipsis possint alios accusare, aliqui enim ex ossicio ad id coguntur, sed quia illis, quorum ossicium nihil tale exigit, minus honestum est quam privatis. Cavere enim debent, ne cum judices esse non possunt, videantur auctoritate sui muneris abuti velle ad alicujus innocentiam opprimendam. Quippe privat; periculo suo accu- sint, nisi omnia, quae dixerint sint vera, vel saltem nisi justas causas ha-
433쪽
buerint ea putandi esse vera ut calumniatores puniuntur : sed in auctoritate constituti saepe impunius nocent. Ac certe ex illis omnibus qui publicum aliquod munus sustinent, nullis cst magis indecorum alios accusare, quam Concio natoribus, Prosessoribus Theologiae, atque Ecclesiarum Pastoribus: Cum enim ratione muneris sui pro viris supra caeteros piis, doctis de charitatis zelo ardentibus habeantur,magno praejudicio gravant causam quam impugnant, &, si velint mali esse, multas habent occasioncs ad impune calumniandum. Sed quamvis sorte nonnunquam illis concederetur ut alios accusiarent, injuriasque sibi sectas ulciscerentur, & privata odia exercerent : Nunquam tamen profecto concionibus aut thesi
bus publicis ad hoc honeste uti possunt.
Nam , quantum ad conciones, nemo dubitat quin sint institutae ad docendam veritatem circa ea quae spectant ad religionem, & simul ad homines a peccatis dehortandos &ad virtutem impellendos , non autem ad ullos ignominia afficiendos, nec ad exempla malignitatis exhibenda, nec ad ullum jus in singulares homines usurpandum. Et quando aliquis in sacra concione factum particulare vel Magistratus vel privati alicujus reprehendit , majori eum allicit ignominia, quam si idem factum ex alio loco, quamvis coram iisdem auditoribus, iei exprobraret: Cum enim publice descetus sit ad veritatem ex illo loco dicendam; privato suo testimonio publicam auctoritatem adjungit, sicque dignitate sui muneris abutitur ad proximum infamandum. Deinde quia omnis personarum publica reprehensio quantumvis vera &justa, limites tamen charitatis excedit, atque ad proximi odium invitat; ideo est pessimi exempli in concione. Denique quoniam praetextu vitiorum arguendorum saci id potest quis in hoc crimen impune incurrere, quod etiam personas reprehendat, cas quidem non nominando sed talibus notis designando, ut quamvis ab auditoribus certo cognostantum, ipse tamen possit simulare se de illis non
cogitasse; idcirco illi qui revera pii sunt, nullamque ista via illegitimam
auctoritatem supra Magistratus & alios quoscunque usurpare conantur,
diligentissime cavere solent, ne idem unquam de se dici possit quod tu de te ipso jactas pag. 33 l. quod nempe Methodo tibi usitata facta particularia in concionibus tuis haud infrequenter ita depingas, ut, quamvis nullos nomines, merae tamen historiae esse videantur. Quantum ad theses, si verum & ordinarium earum usum spectemus, non multum habent auctoritatis; supponuntur enim ut plurimum a discipulis factae, atque nihil aliud debent continere quit m assertiones, quas earum auctor in paucarum horarum disputatione defendendas suscipit,
434쪽
sive eas putet esse veras, sive non putet: Nam circa res ad fidem non pervientes , nec ad ullius detrimentum spectantes, etiam ea,quae putat salsupotest in iis sine mendacio affirmare, cum nempe ingenii exercendi causa vult ipsa contra omnes objectiones, quae intra breve tempus disputati nis fient, defendere. Potest etiam interdum nomen alicujus auctoris aci uo di Tentit exprimere, si sorte hoc ad rem sacere videatur: ut si quis
proponat tales theses e Sanguis in venis non circulatur , contra Herraeum.
Dantur forma substantiales, contra Regium, aut similes, tunc enim rensetur illos a quibus diisentit honoris causa nominare. nullusque amator veritatis aegre unquam seri suas opiniones impugnari. Sed valde cavendum est; ne quis in thesibus ita nominetur aut designetur, ut id in ejus vituperium factum luis te credi possit, tunc enim transirent in naturam libelli famos, cujus dedecus in Academiam , in qua essent editae, resiliret: Quamvis enim ab uno hant, coram omnibus ventilantur, R ideo, nili prohibeantur , cxi stimantur permitti: Nec ulli bi miniis tempestive possunt exempla malediccntiae exhiberi, quam in Acad iis aut scholis, ubi non minus I irtus quam icientia est doccnda. Sed sime si nunquam sit maledicendum in ordinariis illis thesbus, quae tantum ad horariae disputationisulum parantur, multe, minus id fieri debet in reverendis istis libellis, quos sub thesium nomine vulgare soles, eorum enim te auctorem profiteris, S in iis determinationes sive decreta vestrae se cultatisTheologicae vis contineri : Quippe doces nos pag. 343. Professores nostrae facultatis se in doctrialia, mini, professione, ἰαιυυ e, ct responsiones ac thebes fulgidorum haberi
. h. nique ut intelligatur, qu Im parum eonveniat in Thesbustistis aut concionibus loco vitiorum personas ipsas reprehendere , no
tandum est jus charitatis, quo solo utuntur viri pii ad alios homines reprehendendos, Vci etiam ius magisterii, quo sorsan uti potes ut Paedagogus in adolescentes tuae curae privatim commissos, non autem profecto in magistratum, plurimum differre a jure dominii, sive a jure civili, quo utitur magi stratus ad nocentes puniendos: Eorumque praecipuam differentiam in eo consistere, quod jus civile respiciat bonum commune mul-rorum hominum simul junctorum, jura autem magisterii & charitatis ad ingulos seorsim spectatos reserantur: Unde fit, ut liceat quidem Magistratui privatis quibusdam nocere, ac etiam interdum ipsam vitam iis adimere, ut communi aliorum utilitati prospiciat; Sed non ita unquam
licet paedagogo plures discipulos habenti vel minimum quid mali uni ex ipsis in serre, ut aliis quantumvis magnam utilitatem procuret. singulostili , enim
435쪽
enim seorsim ab eorum parentibus accepit, ut iis bene sacerer , non autem ut ulla ratione noceret. Atque hic omnino valet regula quae docet, non esse facienda mala ut eveniant bona: Et multo magis adhuc valere debet apud eos qui solo utuntur jure Charitatis . . repugnat enim ut ille qui alium laedit pol sit in eo censeri ejus amicus. Non opinor existimas tibi licere aliquem interficere aut vulnerare, quantumvis magnum pecca tum commiserit; nec etiam pecunias diviti quantumvis iis malὸ utenti eripere, ut eas des pauperibus , aut in alios usus quantumvis pios convertas ; Sed sanh non video cur magis liceat proximi tui existimationem. quam multi fortunis omnibus ac vita ipsa chariorem habent, quantumvis justa reprehensione, in concionibus aut decisionibus Theologicis minuere; sic enim illum assiceres damno vel poena non aliter quam si pecunias aut vitam eriperes. Hic autem loquor de proximo tuo, nam sorte in alios
jure belli vis istud tibi licere: scio te esse valde pugnacem, atque omnes a quibus vel minimum in religione dissentis, inter hostes numerare, qua in re quam pih te geras non dicam , satis enim intelligetur ex charitate qua uteris erga ipsos fratres. Loquor etiam de concionibus & decisionibus Theologicis duntaxat, quoniam ibi agendo ex publica auctoritate maledictis tuis plus noces e neque afirmo te nunquam alibi posse inimicos publice accusare,sive apudjudicem, sive etiam apud populum; etsi profecto minus honeste id potes quam privatus, atque haec licentia publich alios accusandi excedit leges charitatis, &non instituta est ad bonum eorum qui accusantur, sed reliquorum qui metu similis accusationis 1 vitiis magis abhorrent: ut jam dictum est. Atqui audi B. Jacobum cap. 4 dicentem : Qui detrahit fratri, aut qui iudicat stat rem fulmi, detrahit legi, ct judicat legem. Concessum enim tibi est, imo tanquam concionatori mandatum , ut vitia reprehendas, & homines ab iis revocare coneris: sed hoc
longe aliud est, vitia reprehendere, quae jam ab omnibus sine controversia pro vitiis habentur, quod unum tibi mandatum est; & aliud judicare hunc vel illum hominem istis vitiis esse obnoxium; vel etiam determinare hoc vel illud, quod ab aliis pro vitio non habetur, vitium esse. Quod prosecto si facis detrahu legi, ct iudicas legem, hoc est, plus arrogas judicio tuo quὶm legi: Ad determinandum enim quid sit juris, habetis, opinor, Synodos vestras, in quibus ex communi omnium sententia judicatur; &ad facta hominum punienda habentur Magistratus: Mihique non sicile persuadeo symmystas tuos aequo animo esse laturos, quod tu solus ex pro pria auctoritate de quaestionibus nondum apud vos determinatis ita decernas , .ut quamvis alii theologi ac etiam integra synedria 1 te dissentiant,
436쪽
pluris tamen fieri velis tuum unicum decretum quam aliorum omnium opiniones: nisi forsan te in caput ecclesiae suae constituant, quod non ausim dissuadere, ne vel illis sim suspectus, vel male merear de nostris. Sed sine si etiam Magistratus paterentur te de particularibus hominum factis in concionibus aut thesibusjudicare, atque ita in omnium hominum fa, mam libere grassari, admodum mirarer. Novi quidem praetextum quo uti possis ad fingendum id tibi licere; nempe quemadmodum olim prophetae Reges ipsos liberrime objurgabant; ita etiam tua pientigimus stilicet eorum imitator, tanto ardes Zelo, ut serre non politis quidquam
committi, non dicam quod Deo displiceat, sed quod tibi videatur, vel tantum quod fingere possis tibi videri Deo displicere , quin illud leverissime reprehendas, &, quia non habes ratiunem personarum, aeque libenter in Optimates & Magistratus, atque in vulgares homi ncs inucharis. Sed, Domine Vocti, velim ut advertas , jus illud summum, quod olim quidam Prophetae in ipsos Reges exercuerunt, non illis concessum fuisse nisi quatenus modo extraordinario S: supernaturali a Deo impellebantur, ejusque voluntati obsequentes non poterant errare: quapropter etiam illis non credebatur nisi quia magnis & indubitatis miraculis fidem dictis suis faciebant. Atque ut intelligas corum jus tam immensu nafuisse, ut non facile tibi ullum simile concedi possit, vide quo pacto Deus illud describat jer. i. Ecce, inquit, coistitui te hodiesupergentes 9Aper regna, ut evellias ct destrura, disperdas, O dissipes, ct ais es, ct planies. IIle autem,qui sic constituebatur super gentes & super regna, erat vir solus,nullos secum habens consiliarios visibiles, cum quibus de iis, quae agenda erant,delii, raret, nullamque etiam habens potestatem civilem : & idcirco non suillet rationi conse ntaneum Reges & populos se ultro illi subjicere, nisi evidentibus miraculis ostendis et se a Deo regum domino revera missum esse. Tu quidem extraordinarios istos prophetas optime in eo imitaris, quod aliorum hominum consilia non cures; S, tanquam si cum Deo loqui soleres, ex proprio pectore decreta tua depromas: Sed miracula tibi hactenus desuerunt, & didici ex tuis scriptis nullos his seculis juxta vestram religionem agnosci in ecciesia tales prophetas , qui scilicci edant miracula, & quibus in omnibus sit credendum. Atque idcirco non opus erit, ut eXaminem, quid nostris aliisve, qui a vobis hac in parte disseruiunt, pol sit concedi. Satis est quod intelligatur, te necesse ab errandi periculo immunem , nec ullum privilegium habere supra caetcros omnes religionis Vestrae Ministros: Hinc enim sequitur, si tibi liccat Magistratuum facta coram populo ex propria tua auctoritate rcprehcndere, idem etiam
437쪽
omnibus aliis licere; ac cum errare possitis, & sint quot homines tot senistentiae , nullum alium indε fructum exspectandum este quam turbas Aeconfusionem. Quae mala in Republicatam potenti, tam multis membris constante', ac cujus salus omnis a concordia dependet, quam diligentissime praecavenda esse nullus ignorat. Sed ne interim Charitatis obliviscamur, quemadmodum solemus amicis condonare, quidquid in nos peccent, quamdiu j udicamus eos revera nobis esse amicos, contra auiatem in illos magis irasci quos agnoscimus amicitiam simulare, ut nos laedant, quam in aperte nocentes: Ita si quando Theologus verὸ pius, &quem constet nullo alio duci affectu quam Charitatis, limites ossicii sui excedat, facile poterit excusari; sed si quis vultu ac verbis simulans piet
tem , factis ipsis nihil aliud quam malignitatem & dominandi lubidinem
ostendat, omnino est coercendus.
Nunc autem si examinemus factum tuum contra Sylvamducis, sicilὸ quo Zelo serucas intelligemus: nam primo considerando rationes,quae te movere potuerunt, ut illam urbem in Thesibus publicis nominares , ae simul ea, quae ab ejus Magistratu atque Optimatibus facta erant, condemnares , ipsosque Optimates variis convitiis assiceres, nullam omnino
possumus invenire quae redoleat Charitatem; Nec ullam ipse excogitare potuisti, nullam enim in toto tuo libro habes, nisi quod dicas pag. q. te super saeto Sylvaeducensi consultum fuisse a nescio quo illius urbis Ministro, & operae quasi parcentem, cum ederes Theses doidololatria indirecta, casum illum iis inseruisse. tanquam si minus operae esset aliquid thesibus inserere ac typis mandare, quam illud idem privatis Ilieris ad atm- cum scribere, quod nemo non agnoscet falsum esse, praesertim ex iis qui sciunt nihil poni in thesibus de quo respondens doceri non debeat. hocque etiam nonnihil laboris exigere: Sed quamvis operae hoc pacto revera pepercisses, non ideo plus haberes charitatis. Nec sane quaesi vim
emendationem, ullamve aliam utilitatem eorum quos arguebas: apparet enim ex libri tui pag. 3 39 &s r. te non sperasse theses illas ad ipsos
unquam perventuras; Nec etiam discipulorum tuorum ulliusve alterius bonum spectare potuisti Sylvamducis nominando, & auctores facti quod reprehendebas designandor nam contra miniis alios a tali facto poteras revocare, dando illis exempla virorum illustrium, & famae optimae, qui jam illud ausi erant, & quos nemo non libenter imitetur ; quam si rem a
te reprehensam circumstantiis omnibus ita exuisses, ut nemo potuisset suspicari te ad illos respexisse. Cum itaque nec ad eorum quos arguebas, nec ad aliorum ullam utilitatem spectare potuerit tua illa personarum de-
438쪽
signatio, quid superest nisi ut manifeste cognoscatur te maledicere voluissisti Deinde si ulterius inquiramus, quaenam istius maledicentiae tuae fuerit cause, non facile alia poterit inveniri, quam quod libenter ejusmodio casiones captas ad injustam dominationem in omnes homines usurpandam & stabiliendam: Neque enim privatas ullas inimicitias cum iis de quibus math loquutus es habebas, quoniam ut saepe assirmas tibi antea erant ignoti: sed clim sperares theses tuas vel nunquam ad eorum manus esse perventuras, vel saltem ipsos tanti eas non esse facturos ut publico responis dignarentur, non parum tibi auctoritatis conciliare posse putasti ex eo quod studiosi vestri Academici,aliique omnes ad quos facti tui fama perveniret, videntes te ausum suisse tales viros & urbem tam celebrem condemnare, ob rem ad bonum reipublicae ab iis factim, S ab aliis theologis approbatam, teque id impune tulisse, revererentur potentiam tuam,& non auderent quicquam neque privatim neque publice suscipere, nisi
prius a te esset approbatum, ne in maledicentiae tuae importunitatem in .
currerent. Qua via quicunque est impudens, malignus, loquax, & plebi gratiosus, facile ad magnam dominationem potest pervenire, quando ejus artes a nemine deteguntur. Sed satis incommode tibi accidit, quod Maresius publico scripto innocentiam suorum, ac tuae reprehensionis i iquitatem ostenderit ε, Ac deinde etiam quod Μagistratus Sylvaeducis, aliique variis literis essicere conati sint, ut ab ulteriori scriptione abstin res, & proximae Synodi judicium exspectares, cui se illi quos argueras subjicere velle profitebantur: Ita enim fieri non potuit quin vel aperte pietatis & charitatis larvam exueres, justissimae illorum petitioni non obsequendo ; vel de summa dominationis spe magna ex parte excideres, si te a Synodis in ordinem redigi patereris. Quorum utrum malueris, editione libri de Constatem itate Mariana ostendis: In eo enim nullis rationum momentis, & nullo honesto praetextu, sed sola contumacia, &maledicendi audacia de victoria certas. Atque omne istius libri artificium in hoc uno consistit, quod tam longum illum seceris, tamque taediosum, ut nullius hominis patientia durare possit ad integrum perlegendum; & tam frequenter in eo Maresium cum illis quos defendit accu-ses, o urges, condemnes, ut ii qui tantum hinc inde paginas ejus at quas inspicient, videntes te ubique in ipsis triumphare, tanquam si justitiam tuae causae atque crimina adversariorum certissimis argumentis demonstrasses, putent tua illa argumenta in aliis paginis, quas non legerunt, explicari. Materiam autem ad conflandum crassum volumen invenisti, colligendo multas inanes narratione quibus Sodalitates B. Uirginis odiosas
439쪽
odiosas reddcre conaris ; & librum Mare sit frustillatim tonscissum , &discerptum , in locos communes digerendo; dc varias quaestiones proponendo, quae sane charitatem non olent; Charitata enim non cogIrat m,
tum, illae vero nihil aliud ostendunt , quam te saepissime malum cogitasse, tibi nullum fuit. Narras etiam in illo volumine quo pacto adversarii tui modis omnibus a scribendo te revocare conati sint, & quo pacto nihilominus in sci iptione perrexeris, ut inde credatur eos causae suae dissidere, tuam autem tibi esse indubitatam. Quae praejudicia satis sacile illos qui
causam accurate non examinabunt in crrorem inducent; Ac quantum
od alios, quos sorte nullos vel non niti paucissimos fore sperasti, eos nempe qui & librum Maretii cum tuo conserent,& utriusque rationes expendent, solo metu videris retinere voluisse, ne, quae de te verissima esse percipient, aliis ausint palam facere. Non enim illos latere potes h nullam solidam rationem a te afferri ad factum Optimatum Sylvaeducensium improbandum ; nullamque ad tuum defendendum, nisi quod incredibili cum audacia neges te illa scriptis se , quae distincte in thesibus tuis legun- tur. Unde perspicue cognoscent, Maresium, & Optimates Sylvaeducenses, causae suae nullo modo dissi s suisse; neque te ullam spem habuisse tuae recte defendendae; Ac proinde illos ideo tantum scriptionem tuam .impedire voluisse, quod paci Ecclesiae vestrae, atque honori tuo consul rent; te autem e contra rixas & turbas quaesivisse ut illos infamares, &quam maxime contumax, implacabilis, terribilis appareres, ne quis in po- iterum tibi ausit repugnare. Nam corte clim factum Optimatum Sylvae ducentium, ad ipsorum urbis securitatem , & salutem Rei p. susceptum,
condemnare non timueris,nemo credet se tam sancte vivere, vel tantae esse
auctoritatis, ut a reprehensione tua sit tutus; Cumque Maresio tam iratussis, & illum tam acerbe persequaris, ob id unum quod suos modellissime
defenderit, te interim quantum potuit excusando,ac etiam laudibus, quarum indignissimus eras, extollendo, non sperandum est, ullam viam pol se inveniri ad te tam blandξ admonendum ut non maxime irriteris; cumque tam audacter in libro tuo mentiaris , tam saepe in eo provoces ad inspectionem tuarum thesium ex qua mendacium tuum fit manifestum, &tam aperte leges charitatis ut musteas contemnas, non est quod quisquam speret, evidentia & certitudine rationum suarum , tibi silentium imponere; Denique cum appareas tam atrox in minimis injuriis ulciscendis, tamque implacabilis, & tam pervicax, ut neque magistratuum neque conventuum ecclesiasticorum auctoritate vel admonitionibus vel precibus flecti possis aut coerceri, nemo non merito importunitatem tuam
440쪽
aversabitur; & occursum tuum tanquam serae alicuius indomitae refugiet. Quibus artibus si possis hac vice famam tuam conservare, ac essicere, ut ii qui veritatem tuae causae percipient,non ausint eam aliis raponere, vel salistem ut fides iis a reliquis non habeatur, fateor te fore summ potentem.
Sed paucas hic addam rationes ob quas id fieri vix posse mihi videtur, ae
simul merita tua describam. Quamdiu convitia tua in solos religionis vestrae adversarios effudisti. saeti. apud illos, qui partibus tuis favebant, &scripta tua non examina iabant , aliquam pietatis &doctrinae famam habere potuisti: Quod enim multos libros scriberes, doctrinae; quod autem asperis S maledicis verbis saepe in iis utereris, merito adversiariorum, di ferventi pietatis tuae Zelo.
tribuebant ; sed interim a te dissentientes indignabantur, magisque irritabantur, & libri tui nullius planh usus erant, nisi ad essiciendum ut qui eos perlegebant quos fateor fuisse admodum paucos in videntes in ipsis
loco rationum convitia tantum contineri, & ita causam vestram male a
te defendi, pejorem de illa conciperent opinionem. adeo ut ad ipsius religionis vestrae honorem & promotionem sit perutile quod artes tuae det
gantur, ac vereor ne nostri hac occasione me praevaricationis accusent.
Cum deinde notatum est te non tam in vulgata & omnibus cognita peccata invehi solere,quam nova quaedam investigare,quae tam minuta sunt, ut ab aliis pro peccatis non habeantur, &non tam ad plebeios homines quam ad potentiores spectant, atque illa tanquam summa scelera describere, ut prae caeteris sanctus videaris, tunc multi existimarunt in te optimE quadrare verba Christi Matth. 7: Nolite iudicare, ut non iudicemini. mquqemm judicio judicaveritis, iudicabimini r ct in qua mensiura mensi fuerisis, remetietur νobis. Quid autem vides festucam in oculo fratris fuι: O trabem in oculo tuo non vides ἰ Aut quomodo dicis fratri tuo: Sine dicram festucam de oculo tuo: ct ecce trabs est in oculo tuo ρ Η'pocrita, dice primum trabem de oculo illo, o tunc videbis elicera festucam de oculo fratris tui. Cum etiam postea cognitum est quo pacto Regium impugnaris, & censuram tuam Theologicam absque ullo rationis praetextu ad quaestiones pure philosophicas extende' re volueris,de malignitate tua dubitari non potuit. Cumque nunc tandem eo usque deveneris, ut urbis celeberrimae Magistratum & Optimates in Academicis thesibus condemnaris,ob rem ab aliis Theologis & ipso etiam eorum Synedrio approbatam; ut eorum Pastorem, qui tibi modestissime ac verissime pro ipsis respondit, tanquam mendacem & calumniatorem prolixo libro traducas; ut leges Charitatis musteas voces; ut dicas nihil
tibi negotii esse cum Synodis; ut ea quae in thesibus aperte scripsisti, post-