장음표시 사용
11쪽
tuum perpessione sanctitatem loco intulisse constaret. eum his demum canones quoque recepti quidam esse videntur, quos Aurelius anno superio ro in Concilio provinciae suae sanciendos curaverat cio . ceteris pariter adnectendus est canon Codicis LxxxI. Ut si quis Episcopus heredes em straneos a consanguinitate sua, vel haereticos etiam consanguineos, aut paganos Ecclesiae praetulerit, saltem post mortem anathema ei dicatur, atque ejus nomen inter Dei sacerdotes nullo modo recitetur. nec excusari Possit, si intestatus decesserit: quia utique debuit, factus iscopus, rei suae ordinationem congruam suae professioni nequaquam disserre. inter haee do Cresconio. quem accusatum scripsimu S sti , quod relicta Ecclesia Villa regiensi in Tubui. iensem invasisset, mentionem rursus
inlatam accepimus clx , et Patres censuisse, quod illo decreto non obtemperasset, Primati Numidiae mandandum esse, ut litteris ad Cresconium datis proximo eum Concilio adesse juberet, moneretque, si renuisset, fore, ut sententia in eum pronunciaretur. actum quoque est de Episcopo Hipponis Diarrhγti crearulo in Εquitii locum, qui pontificatu dejectus suerat: designatiquo e Patrum qui aderant. numero Reginus, Alypius , Augustinus , Maternus, Theasius , Eoodius , Placianus , Urbanus , Valerius, Ambiolus, Fortunatus, Quodoultdeus, Honoratus, Ianuarius, tus, Honoratus alter. Ampelius, Victoriarius, Gangelus , Rogatianus, ut Concilio dimisso, omnes Hipponem Diarrhytum pergerent, et
animis civium ad concordiam revocatis. ex communi consensu Episcopum
ordinarent tia . ultima sanctio suit, si quo litterae do Concilii sententia mittendae essoni, ut venerandus Episcopus, qui Sedi Carthaginiensi praeesset, omnium ipse nomino dictaret subscriberetque: Episcopis autem, qui ad Donatistas legabantur, ut litteras darentur, quae quid ipsis mandatum esset, accurato Explicarent.
VI. Post Concilium viginti Episeopi Hipponem Diarrhytum profecti,
Florentinum, quem sibi cives Episcopum optarant, consecraverunt: qui decennio post Collationi Carthaginiensi intersuit. paullo post mortuus videtur Numidiae Primas, ad quem Concilium scribendum censuerat, ut Cresconium Villaregiensem in ordinem redigeret. subind8 enim exorta controversia est inter Victorinum et Xanthippum, uter eorum Primati demortuo ordinationis antiquitate proximus esset. et gradum illum honoris sibi jure vindicaret. uterque autem epistolas scribens se Primatem appellabat; Victorinus vero, cujus Ecclesiam ignoramus, Concilium etiam indicere ausus est, Tractatoria ad Episcopos missa, cujus exemplum Augustinus quoque V. idus Novembres se ab eo accepisse, rescribens testatus est s 4 . quin par exemplum ad Mauretanias non minus miserat,
quae Primates suos habebant; qua do ro Augustinus Valde se mira tm..ajebat, quum in illa epistola Primates earum non cierentur. ceterum bic
12쪽
II se non adlaturiam respondit, et quod incommoda valetudine esset, et quod angustia temporis et aliae graves necessitates eum impedirent: tum etiam . quia epistola erat ejusmodi, ut falsa merito videri posset. se autem auctorem esse, ut ipse et Xanthippus concordi animo collegas seniores
convocarent. et ex horum sententia controversiam anto dirimerent. hanc
Porro Ppistolam mittere se ait signatam anulo, qui exprimit faciem hominis adtendentis in latus; unde discimus, Episcopos tum signatoriis anulis ad arbitrium usos esse. consilium vero Augustini placuisse apparet: nam brevi seniorum Episcoporum testimoniis planum suetum est. Xanthippum antiquiorem Episcopum esse, et hic deinceps Primas Numidiae habitus est, quem Tagorensis Ecclesiae Episcopum suisse novimus. II. Quaenam id temporis curae Augustinum exercerent, epistolae ejus nos docent. nam ut Hipponem suum rediit, Aurelio Carthaginiensi. a quo litteras aeceperat, de Monachis duobus roscripsit. qui monasterium deseruerant, ut Clerici fierent, quod contra ea non em erat, qui modo in Concilio magno Carthaginiensi conditus fuerat. sed quia Donatus ante in Clerum adlectus suisset, quam ea lex promulgaretur, id enim erat uni
nomen; se. minime instare significat, ut eum in monasterium remitteret.
at de foeto addit ca : De fratre Nero ejus, cujus Nel maxime caussa de monasterio etiam ipse Donatus abscessit, quum intelligas quid sentiam , nescio quid respondeam. contradicere autem prudentiae, honori caritatique tuae non audeo: et sane Uero, id te facturum, quod membris Ecclesiae salubre perspexeris. praefatus vero jam erat, Non eSse
istam viam dandam semis Dei, ut se facilius putent eligi ad oliquid melius, si facti fuerint deteriores. et ipsis enim facilis lapsus, et ordini Clericorum se indignissima injuria, si desertores monasteriorum ad militiam Clericatus eligantur, quum ex his, qui in monasterio Permanent, non tamen nisi probatiores atque meliores in Clerum assumere soleamus. praeclarae vero ejusdem sunt litterae ad Possidium de cultu seminarum et virorum ti6 . ea notantis, quae serenda non viderentur. Nolo tamen,
inquit. de ornamentis auri vel vestis praeproperam habeas in prohibendo aententiam , nisi in eos, qui neque coniugati, neque conjugari cuρkntes, cogitare debent, quomodo Placeant Deo. at minime decere ait. capillos nudare seminas, quas etiam caput velare Apostolus jubet, nec marit alas. fucari autem pigmentis, quo vel rubicundiores vel candidiores appareant, adulterinam fallaciam appellat: et verum ornatum Christianorum et Christianarum esse dicit non tantum nullum sucum mendacem, Verum no auri quidem vestisque pompam, sed mores bonos. de viris porro exsecrandiam vocat superstitionem ligaturarum, in quibus etiam inaures virorum in summis ex una Parte auriculis suspensae deputentur, non
ad placendum hominibus, sed ad semiendum doemonibus: eosque graviter commonendos censet, qui solpere inaures timent, et Corpus Christicum signo Diaboli accipere non timent. quia demum petierat Possidius,
13쪽
an ordinari par foret . qui in parte Donati baptizatus esset . aucto , inquit, tibi esse non possum: aliud est enim fracere si cogaris, aliud consulere , ut facias. alia item Augustino epistola ad I li odoruin quemdam , quem fratrem nominai. scribenda suil, ut is Donatistas edoceret. quomodo eos Catholici recopturi essent, si a schismalo recessissoni cir): Constarn enim vol bat spargique in vulgus. quantum iis nuper in Concilio Episcopi omnes indiligendum esse consuissent. Controversia praeterea
illi suit eum Severo Episcopo Milevitano de Timotheo hypodi cono. quem ille repetehat, quum hic tamen Lector in Ecclesiae Hipponensis dioecesi ab initio suisset ii l. tum Quintiano Presbytero plebis Veg se litanae, cui
Episeopus in Concilio nuper ademptus suerat sis, , monita eum tradero oportuit. ne offensioni esset Ecclesiae. legendo in Psyulis scriρturas, quas canon Ecclesiasticus non recepit: et Aurelio. Episcopo, uti arbitror. Macomadiensi, qui vacantem Vegeselao Ecclesiam curabat. et Quintianum ipsum a communione sua rejecerat . veniao impetranda ct caussa scribere . eundemque de Clerico certiorem sacero, qiri apud se Monachus seri vellet. sub anni exitum tristes de Presbytero nuncios accepit, quem Ecclesiao fundi Straboniani praefecerat. nomen huic erat Abundantio. cujus jamdiu haud bona fama quum esset, curae Augustino suerat, ut certa do moribus ejus indicia repeliret. primum autem compeiit. ut idem
Xanthippo Primati suo postea seripsit ao , eum Pecuniam cujusdam ruaticani dioino apud se commendato interoenisse, ita ut nullam inde posset probabilem reddere rationem. huic deinde crimini aliud accessit: quippe convictum eum consessumque narrat, die jejunii Notalis Domini , quo etiam Gippitana Ecclesia, sicut ceterae, jejunabat, quia tamquam Perrecturus ad Ecclesiam suam val fecisset colleSae suo Presbytero Gippitano, hora ferme quinta, et quum secum nullum Clericum haberet, in eodem fundo restitisse, et apud quamdam malae famae
mulierem et prandisse et coenasse, et in una domo mansisse. haec autem ex Clerico Hipponensi cognoverat . qui sorte in illud diversorium pervenerati itaque tertio post die in judicium vocavit, et neglectis criminibus. quao ille inficiabatur, ob haee duo. quae negare non potuit, loco movit. nee diutius in ejus lutela Ecclesiam Strabonianam esse passus est: praesertim quod ea, ut ait . inter haereticorum circumlatrantium rabiem Constituta esset. Ceterum. Quum me , inquit, rogaret, ut ad Presbyterum fundi Armemanensis in campo Bullensi, unde ad nos deGenerat, caussa ejus insinutita litteras darem, ne quid de illo atrocius auspicaretur, ut illic vio at, si fleri potest sine vicio Presbyterii correctior, misericordia commotus feci. tot porro distentus curis magnum praeterea Dpus, quod dudum ineobaverat, impiger urgebat contra Faustum ManichaPum, quem adolescens audierat lai . de hoc ipse opere haec deinde scripta re-
14쪽
Iiquit ,,)r Contra Faustum Manichaeum bla*hemantem Legem et Prophetas et eorum Deum et Incarnationem Christi; scriρturas autem nosii Testamenti, quibus conpincitur, fulsatas esse dicentem scri migrande opus, verbis ejus pro sitis reddens reFonsiones meas. triginta et tres Aisputationes sunt, quas etiam libros cur non dixerim ' nam etsi sunt in eis aliqui perbreMes, tamen libri sunt. et quae deinceps.
Aurelio Disco o Carthaginiensi
I. CON sui. Es ipsi Angusti processere, Imp. I l. Arcadius V. Fl. Honorius V. numerum autem Augustorum auxit junior Theodosius, hoc anno a patre Arcadio appellatus Augustus, quum vix biennis esset: quo tem-i ore Alaricus jam italiae impendens Romae ipsi perniciem minitabatur; ubi Ecclesia Anastasii Pontificis maximi lanus lugebat, cui deinde Innocentium successorem dedit; et ubi caelestius Pelagii antesignanus
communem haeresi in scriptis tueri, et venena spargere coeperat, postea cum eo in Africam transmissurus, ut errores suos latius disseminarent.
sed in Africa Ecclesias tum ii regebant Episcopi, quos illi sallere astu Iton possent' magni doctrina. vigilantia pari, atque iis semper intenti, quibus res Christiana defendi augerique posset. inter annuas autem Episcoporum curus recensenda est Catechumenorum institutio, qua o quadragenarii jejunii tempore peragebatur. quo spectant Augustini verba ad Competentes ci : Reddidistis quod creditis, audite, quid Oretis. ac ru sum alibi a): Tenete ergo et hanc Orationem , quam reddituri estis ad octo dies. quicumque autem vestrum non bene Symbolum reddiderunt, habent spatium , teneant: quia die sabbati audientibus Omnibus, qui aderunt, reddituri estis, die sabbati nouissimo, quo die baptipandi estis. ad octo autem dies ab hodierno die reddituri estis hanc Ortitionem , quam hodie accestistis. porro exstant adhuc sermones Augustini complures, qui eum lata em quotannis rediisse declarent . eamque diu Cousuetudinem perseverasse ostendant, ut plerique omnes salutari lavacro adulti abluerentur. II. Interea Donatistarum studia se indebantur . et alii qnidem Catholicis jam aequi, schisma suum agnoscebant; alii acerhiore in eos odio surentes , aestuabant in dies magis, et dolo ac vi, quos possent, ad sectam pertrahebant. Crispini vero Cala mensis. Episcopi eorum, facinus in primis insigne suit. do quo illae sunt apud Augustinum querelae adversus Petilianum rursus scribentis sa : Quid nuper, inquit, quod ipse adhuc lugeo, nonne Crispinus vester Calum ensis, quum emisset Pos3ω3ionem,
15쪽
torum , quorum legibus nec in cicitatibus esse jussi estis, uno terroris impetu octoginta ferme animas miserabili gemitu mussitantes rebaptistando submergerest eui propterea Augustinus ipse gravem omnino ac vehementem opistolam hoc anno scripsit, repetens ab eo, ut libertatem Mappaliensibus redderet, quo demum, timore dominationis remoto, eligerent ipsi, quod sequi vellent : in quo et Christum Dominum indueitcum Crispino agentem jubentemque animas ab eo sibi reddi, quas sanguine ipso suo redemisset. III. At vero Catholici Episcopi noli minus Acilitate, quam pertinacia Donatistarum excitabantur, ut postremi Concilii decreta sequentes, quam plurimos possent, Ecclesiae reconciliarent. ea de caussa Aurelius Episcopus Carthaginiensis, quum sorte hoc anno Carthaginem Augustinus se
contulisset, et discessionem ejus imbres rotardarent, otiosum eum esse minime passus est . jussitque tribus sermonibus explanare psalmum xxxv I. quorum secundo totam ille Donatistarum caussam complexus, prolatis eorum Cone illis, et quae in Maximianistas Sectae desertores patrassent, luculenter expositis, inclusit vocem eorum, utque argumentorum, quibus
contra Catholicos utebantur , vim omnem debilitavit . fregit s . pari autem studio rem eandem urgentes Episcopi reliqui, quibus Augustini scripta magno usui erant, multos quidem ad honam frugem traduxerunt; sed qui odio in Catholicos flagrabant, et contentionis magis, quam Ueritatis cupidi erant, eos multo acriores experti sunt, ut quos ratio defecisset , vim rursum et arma Circumcellionum cogitarent. eo enim sere hominum audacia prorumpit, qui erraro, quam vinci malunt. Ili I. Sed tamen Catholi et Episcopi nihilo socius in proposito susceptoque consilio permanebant: itaque, furore adversariorum contemplo, synodum magnam hoc anno Mileui in Numidia, hoc est in medio Donatistarum regno celebrare institerunt. convenere autem VI. kal. Septembres, adsuitque ipso Aurelius, qui pro Ecclesiae suae jure ac dignitate omnia moderaretur. illic enimvero in Secretario Basilicae quum , Diaconis ejus adstantibus, consedisset, et Episcoporum corona cinctus esset, nonnulla de uno sanctae Ecclesiae corpore, ac de utili omnium concordia praefatus, auctor primum fuit, ut Canones Hipponenses. quales jam Concilium Carthaginiense comprobaverat . in eo conscssu relegerentur, Et omnium item subscriptionibus confirmarentur t6 : quod et Xanthippus Plinias Numidiae, et Nicetius Primas Mauretaniae Sitifensis sententia sua sequuti laudaverunt. ex indo Valentinus Episcopus Bajanensis in Numidia , qui controversiam anni superioris meminisset . quae Victorinum et Xanthippum inter so do Primatu provinciae commiserat; cavendum diligentius censuit, Aurelio ipso adsentiente. Vt unusquisque ordinem sibi decretum a Deo cognosceret, posterioresque anterioribus Primas
16쪽
deserrent. nec eis inconsultis quidquam aggrederentur. ejus autem rei caussa hoc quoque placuit, ut laterenti Episeoporum Numidia o duplex Exemplum exstaret, quorum alterum iii tabulario Episcopi primae sedis adservaretur, alterum in metropoli, id est Cirtae Constantinae depositum perennaret: tum ut deinceps, quicumque per Africanas provincias Episcopi crearentur. litteras ab Ordinatoribus suis, manu eorundem subscriptas acciperent, in quibus et Consul et dies legeretur ir . ob litem voto,quao inter Severum Mileuitanum et Augustinum exorta fuerat de Timotheo hypodiacono . quem illo repetebat, quum is apud Augustinum aliquamdiu Lectoris gradum tenuisset; placuit. Vt quicumque in Ecclesia vel semel legisset, eum sibi alia Ecclesia in Clerum adsciscere noli
posset 8 . V. Caussae praeterea quaedam Episcoporum relatae, decretumque est. Vt Quodvultdeus Episcopus Centuriensis dudum accusatus, etsi, qui
nomen ejus detulerat, caussam postea deseruisset, non ideo absolutus haberetur: nec tamen Episcopatum emitteret . antequam , causSa ejus
peracta, coustaret . quid meruisset so . do Maximiano autem Episcopo Bagajensi, qui, quum se minus acceptum civibus suis videret, studio publicae tranquillitatis, petebat, ut sibi pontificatu ahiro fas esset. ce suere Patres, litteras ad eum atquo ad ipsam plebem mittendas esse, ut et illo honorem deponeret, et hi novum sibi Episcopum legerent to . atque hie illo est Maximianus . qui cum Castorio fratre Donatistas reliquerat: quem Alypius et Augustinus eo nomino magnopere laudant, per eun que ostensum a junt inimicis Ecclesiae, esse in visceribus ejus qui non sua quaerant, sed quae Iesrι Christi cra . neque enim, addunt
iidem . illud ministerium dispensationis mysteriorum Dei victus aliqua saeculari cupiditate deseruit , sed pacisca permotus pietate deposuit, ne Propter ejus honorem foeda et Periculosa, aut fortasse etiam Pernicioru in membris Christi dissensio nasceretur. quam in sententiam Episcopi Africa hi postea, quum Collatio Carthaginiensis haberetur, sie Augustino
teste exarserunt omnes, ut Parati essent E scopatum pro Christi uniatate deponere, et non perdere, sed Deo tutius commendare. quod utiquo aetate nostra Episcopis quibusdam documento esse debebat, ne praeclarum facinus detrectarent. quid vero insuper in Concilio Milouitano actum sit, non accepimus : et alia tamen pertractata esse credibilo est; nam quae retulimus, ea tantum in Codice Canonum Ecclesiae Africanae ex stant , qui non ipsa Conciliorum Acta comprehendit, sed excerpta ex iis exhibet. quao auctor ejus praeoptavit. VI. Non multo post Baga j enses, quum litteras a Concilio accepissent. et Maximianus pontificatu se abdicasset, do successore deliberaro coeperunt. adeo autem eos illa Maximiani modestia iacilitasque permorat, ut.
17쪽
quasi compensandae injuriae caussa, studia omnium in Castorium fratrem ejus inclinarint. sed quia is honorem illum defugiebat. Alypius et Augustinus exorandi fuerunt, ut litteris suis animum ejus flecterent, et auctoritate consilioque, quibus plurimum poterant, a proposito revocarent. neque illi officio desuerant, quippe qui Castorium probe nossent, et idoneum maxime arbitrarentur, ut ad Ecclesiam administrandam accederet. itaque communem epistolam ad eum miserunt, in qua Maximiano propter abdicationem pontificatus collaudato, ipsum Castorium gravissimis verbis cohortati sunt. ut morem Bagajensibus gereret. Tu vero, inquiunt si x . siti carissime, non mediocre gaudium nostrum, qui
nulla tali necessitate a suscipiendo viscopatu impediris, decet indolem tuam Christo in te dicare quod dedit. ingenium quine tuum, P α-
dentia , eloquentia , grapitas , sobrietas et cetera , quibus Ornantur mores tui, dona sunt Dei: cui melius semiunt, quam ei, a quo tributa sunt, ut et custodiantur et augeantur et perficiantur et remunerentur' non semiant huic saeculo, ne vanescant cum illo atque dispereant. his porro atque aliis hujusmodi cohortationibus effecisse illi putandi sunt, ut Castorius denique manus daret, et oblatum honorem non invitus susciperet: praesertim quum epistolam ei legi noluissent,nntequam ipso a Bagajensibus teneretur, quo jam inutilitet repugnantem facilius p rvincerent. ceterum Castorius haud diu pontificatu Baga jensi functus est: nam nomen ejus in Collatione Carthaginiensi desideratur, et anto hanc jam alius Episcopus Ecclesiam Bagajensem regebat.
VII. Quod reliquum os t. perlata id temporis in Africam fuerant
exemplaria veteris Testamenti, quod Hieronymus ex Hebraeo sermonis Latinum secerat. itaquo Episcopus Oeensis. Marinianus . opinor, quitum in ea urhe Donati partes sino adversario tuebatur. Latinis codicibus posthabitis, qui septuaginta interpretum translationi respondebant. Hieron Tmianam interpretationem in Ecclesia sua legi j iisserat. quid tum' Augustini ad Hieronymum scribentis utar verbis ci 3ὶ: Movit quiddam longe aliter a te Ipositum apud Ionam Prophetam, quam erat omnium sensibus memoriaeque inoeteratum, et tot aetatum successionibus decautatum. factusque est tantus tumultus in plebe, maxime Graecis a
guentibus et inclamantibus calumniam falsitatis, ut cogeretur Discopus , Oea quippe cis itas erat, Iudaeorum testimonium flagitare. utrum autem illi in eritia, an malitia, hoc esse in Hebraeιs codicibus responderunt , quod et Graeci et Latini habebant atque dicebant. quid
plum Z eoactus est homo velut mendacium corrigere, volens POSt magnum Periculum non remanere sine plebe. unde etiam nobis videtur
aliquando in nonnullis te quoque falli potuisse. haec Ilieronymus, qui opus illud summo labore intelligentique judicio perfecisset, aegre tulit,
suspicatusque facile, quid illi potissimum reprehendissent, se de ea re in commentario Ionao Prophetae plenius respondisse rescripsit: petero
18쪽
jam, ut quiescentem senem olimquo Veteranum militare ne cogeret, et
rursum do vita periclitari. Tu, inquit, qui jurenis es, et in Pontificali culmine constitutus, doceto Populos, et nisis Africae frugibus Romana tecta locupletalo. mihi sufficit cum auditore et lectore pauperculo in angulo monasterii susurrare. ANNUS Clin ISTIANUS CCCCIII.
Aurelio DiscoPo Carthaginiensi
I. CONSUL Tu laneti Imp. Fl. Theodosius junior, Fl. Rumoridus Africa Proconsulem habuit Septiminum. Vicarium Strategium: milites Bathanario Comiti parebant. his Consulibus apud Pollentiam victus est a
Stilicono Alaricus. atque ultra Italiam remotus: ob quum victoriam Honorius Aug. quum ad urbem venisset, triumphavit. subinde vero memorabili lege ci spectacula gladiatorum abolevit. idem, quia metus erat ab Alarico, et exere itus augeri oportebat, delectum, in Asrica etiam. fieri jussit: cujus rei caussa turbatum in Numidia scimus, et tironum tumultu prohibitos Episcopos, no Carthaginem, quo ad synodum voca-hantur . iter susciperent is . II. Verum a Donatistis quoque gravia rursus pericula impendebant. aemulta jam a Calamensi Crispino Possidius. multa alii ab aliis pertulerant : Augustinus vero in diserimen capitis venerat, nisi divinitus ser-Vatus Zsset. erat ipso o numero Episcoporum, quos Concilium Carthaginiense hiennio ante ad Donatistas Legatos proficisci voluerat, qui eos ad Catholicam Ecclesiam allieerent . et communi nomine invitarent. his Vero polissimum duces Circumcellionum indixerant bellum, et insidias
secus viam, qua Iransituri essent, moliebantur. multos ab his jam vexatos caesosque ad notum erat; sed Augustinus semper evaserat, quum
plures jam urbes ob eam legationem adiisset. itaque eo diligentius latrones illi de proximo itinere ejus perquisieram, et insidias rursus in via instruxerant. qu. m tum urbem peteret, non scripsit Augustinus, sed quo pacto mortem vitaverit, sic testatum reliquit: Nobis ipsis, inquit cr), accidit, ut in quodam biolo falleremur, et non iremus Per eum locum, tibi opperiens transitum nostrum Donatistarum manus armata subsederat: atque ita factum est, ut eo, quo tendebamus, per deseium es euitum veniremus; eognitisque insidiis illorum, nos gratularemur errasse, atque inde gratias ageremus Deo. ceterum Augustino elapso, furorem illi suum in alios converterunt, et in Presbyterum ejus in primis . n mine Restitutum, Villae Victorianensi praepositum: quem, ut Clerici Hipponenses narrant l4 , quia propria et libera voluntate unitatem Ca-
19쪽
iliolicae communionis elegerat. de domo sua raptum, et pro artitrio immaniter caesum , in gurgite etiam caenoso volutatum, buda, id est storea e juneis intexta, vestitum, quum quibusdam dolendum , quibusdam ridendum in pompa sui facinoris ostentassent, abductum inde quo voluerunt, vix post dies duodecim dimiserunt. pari crudelitate saeviisse oos in Marcum Presbyterum Casphaliensem, qui a secta defecerat, testatur Augustinus, qui prope semianimem, concursu Catholicorum sacto . de manibus eorum ereptum ait cs . eandem ob caussam Marcianum Episcopum Vrgensem aggressi sunt; et quia is arrepta fuga eluserat, impetum in IIypodiaconum ejus secerunt, quem ad mortem caesum lapidibus denique obruere t6 . III. Inter haec tamen Aurelius, quum maximo interesset, Episcopos ad res gravissimas pertractandas convenire. synodi cogendae consilium non distulit: quae indicta est in diem v IiΙ. kal. Sept. nec vero in tanta rerum perturbatione tamque infestis itineribus irrita ea convoeatio suit, adsuere enim pro temporum conditione satis multi, et stato die Concilium Carthagine ineoliatum est in Basilica regionis secundao tr . primum autem Aurelius do eorum legationibus retulit . quos biennio ante ad transmarina legaverant, inductique Legati ipsi sunt, qui res a se gestas in consessu Patrum exponerent; ut eae demum . quoniam in congressu diei superioris explicatae fuerant. etiam in Concilii Acta referrentur.
deinde legationis suae litteras obtulere, qui a provincia Byzacena missi fuerant. Philologias, Geta, Venustianus et Felicianus: quique a Mauretania Sitifensi venerant, Lucianus et Silvanus: quas item Aurelius in Aeta referri jussit. tum e senioribus Episcopis provinciae Proconsularis Numidius Maxulitanus interloquutus, do legatis Numidiao et Tripolitanas
et Mauretania Caesariensis edoeeri voluit. hie vero Legati Sitifenses testati sunt. Tractatoriam in Mauretaniam Caesariensem serius es
perlatam, quam opus erat, ut inde Legati mitti possent: speraro se tamen propediem adfuturos. vel certe, quidquid in Concilio decretum esset, consensu omnium probatum iri. de Numidia autem advenerant Alypius, Augustinus et Possidius. sed absentiae Legatorum eam Alypius cxcvςationem attulit 8 . quod Xanthippus, Tractatoria accepta. os tumultum tironum, quem superius commemoravimus. synodum ea de re Vocaro non potuisset. nec Caussam rejecit Aurelius, sed illud tantum adjecit , non dubitare se, quae Concilium sanxisset, ea Numidicis Episcopis vel absentibus accepta fore: sibi autem curae futurum. ut decreta omnia ad eos perferrentur. de Tripolitanis demunx Episcopis ipse Aurelius cognovisso se affirmavit, legatum ab illis esse Dulcitium; qui quidem
se mari commisisset, sed, ut ex iis audierat, qui recens ex ea provincia venerant. tempestate retardatus moram interponera coactus esset:
itaquo videri sibi, ad eos etiam decreta Concilii transmittenda esse.
20쪽
I9 universi autem Episeopi Aurelio assensi sunt, et ad ea jam, quorum
Caussa convenerant, curam omnem contulerunt.
xii Ι. Actum inter Episcopos Carthagine modo suerat, quanam ratione Donatistae ad concordiam invitandi viderentur. quumque privatim quisque quod optimum videbatur, in medium attulisset, jam inter omnes convenerat, ut singuli in sua civitate, adscito sibi collega vicinae Ee-elesiae, siqui clem soli non auderent, Donatistarum praepositos adirent, aut si opus esset, interposita magistratuum vel decurionum auctoritate, eos ad colloquium adigendos curarent. hoc igitur Aurelius in Concilio ut confirmaretur, postulavit. Episcopi vero nihil eunetati, placero id omnibus responderunt. ac simul petiere, ut epistolis, quae ad judices Concilii nomine mittendae erant . ipse Λurelius pro universis subscriberet. sed ille formulam ante perscribendam censuit . ut ne quid in retania alter ab altero discreparet, et impetratis a Proconsule Vicariovo publicis litteris, singuli eodem modo Donatistas in suis civitatibus ex Catholici Coneilii sententia adloquerentur: quao ut exarata fuit, a Laeto Notario eoram Patribus recitata est. et omnium suffragio comprohata. in ea autem praescribebatur, ut Episcopus quisque magistratus urbis suao adiret, exhiberetque litteras, quibus Proconsul aut Vicarius audiri euma Donatistis juberet; illos simul rogaret, ut de his Acta conficienda curarent: tum denique Concilii mandata Donatistis exponeret conceptis Verbis, quibus petebatur. ut e numero suo deligerent, qui certo loco ac tempore ad disputandum cum Catholicis convenirent, et quae caussa suae patrocinari crederent, candide libereque proferrent: quo denique tanta dissensio tolleretur. ac finem veternosus error acciperet. atque hac sunt, quae in hoc Concilio pertractata ex Codico Canonum novimus: nam ipsa Acta vetustatem non pertulerunti paullo post. id est idibus Septembribus. litterae ab Aurelio scriptae sunt Concilii nomine . quibus a Proconsule jus eonveniendi Donatistas, et Magistratuum Municipalium ad eam rem auxilium petebatur sq): rescriptumque est a Septi inino, Antistitibus legis venerabilis in quolibet loco ob quietis imperium gestorum consciendorum tribui facultatem. par autem rescriptum a Vicario Africae
impetratum esse, ambigendum non est: nam Proconsulis auctoritas provinciao ejus finibus circumscripta erat: ceterarum autem provinciarum rectores Vicario suberant.
V. Enimvero Episcopi. quos jam et Concilii sanctio impellebat, et
summarum potestatum rescriptum confirmabat. muneri suo minime desueriant, et Donatistas passim ad colloquium adducere conati sunt. Factum est, inquit Augustinus cio , conMenti aunt: quid tamen indet quum pacis studium ubiquo Catholici praeseserrent, nec aliud. quam ceram uno
bonum salutaremque concordiam quaererent. Donatistae non modo non consenserunt, sed aperte etiam recusarunt: quιbus Terbis, addit Augustinus,
quo dolo, maledictione, amaritudine plenis, nunc longum est demon-