장음표시 사용
21쪽
strare: ut jactare etiam plerique auderent, se Catholicorum congressum vitare, ne cum Peccatoribus loqui cogerentur: quihus jam Primianus impudenti plane responso praeiverat. nani quum per magistratum Carthaginis ab Aurelio invitatus ad congressum esset, Diacono suo manda erat, ut apud Acta responderet ta , Indignum esse, ut in unum
conoenirent siti Martyrum , et progenius traditorum. ipse Procule jaiius, qui Donatistis Hipponis Regii praeerat, et spem aliquam Augustino
fecerat, se cum eo congressurum sis . Concilio suorum vocato, mutavit sententiam, fidem non praestitit. quapropter Augustinus, quum tantam hominum pertinaciam gravissime serret . et conspirationem illam restin guere maxime vellet, praeclaram quoque epistolam sub persona Ecclesiae Catholicae emisit , errores eorum resutantis ti3ὶ , et Maximianistarum exemplo urgentis, quos antea damnatos sic receperunt, ut etiam haptismum eorum probarent.
Aurelio Disco o Carthaginiensi
I. CONSULATDM inierunt Imp. Fl. Honorius v I. Fl. Aristaenetus, illo Romae , hic Constantinopoli. Africam magistratus iidem administrasse Videntur, qui anno superiore missi fuerant. multa hoc anno Possidius vir sanetus a veteri adversario Crispino serre coactus est, postquam eum bis . publiea Decurionum Cala mensium auctoritato interposita, ad congressum colloquiumque invitasset . nec aliud ab eo, quam insanum impudensque responsum impetrare potuisset si . nam paucis post diebus quum in fundum Figulinensem proficisceretur. ut Catholicos quosdam dioecesis suae inviseret, et Donatistas, quos unitatis cupidos invenisset, Ecclesiae reconciliaret l, a paratas sibi a Crispino insidias competit, in quas ne incideret, divertit in fundum Livetensem. verum illi, ut rescivere, quo confugisset . continuo illuc facto agmine contenderunt: Tum domum, inquit
Augustinus crin, in qua cum suis se Possidius incluserat, seρire armalis, lapidibus circumtundere, ambire flammis, aditum ex omni parte moliri. haec autem omnia Crispi iii Presbyter . Crispinus et ipso dictus, imperabat , urgebatque. sed quae aderat incolentium multitudo, addit Augustiniis , memor periculi sui, si in eo loco aggressum tantum facinus impleretur, partim illum deprecabatur, ut Piarceret, quem resistendo non audebat Ossendere, partim vero ignes sumositos exstinguebat. quum ille nihilo segnius coeptis feroidus atque inexoratus instaret, cessit aliis
quando ictibus janua, ingressi sunt, sauciatisque caede jumentis, quae
22쪽
in inferiore domus parte compererant, de superioribus Discopum deposuerunt, vicientes plagis et contumeliis: ubi ne grapius saepirent, intercessit ipse Crispinus, velut aliis rogantibus flexus; quorum non tam τHebruur in ira sua curare deprecationem, quam in facinore testimonium formidare. tam crudelis facti perlata illico sama est Calumam. expectabant omnes, quo pacto Crispinus Episcopus in Preshyterum suum animadver Surus esset: praesertim quum et magistratus Calamenses publice questi essent, et ex Theodosii magni lege. qui multam librarum auri decem in omnes haereticos constituerat μὶ, nomen ejus se delaturos minitarentur. at Crispinus nec pudore nec metu adduci potuit, ut gravius quidquam in Presbyterum illum suum statueret. et Catholicos, qui quotidie in discrimen vitae veniebant . praesidium legum et praesiduiu auctoritatem implorare coegit. itum ad Proconsulem est: credo, quod Consularis Numidiae tum abesset: Exhibitus Crispinus, ut apud Augustinum legimus is , et quod se esse Proconsuli quaerenti nega perat, facillime conuictus haereticus , multam solvere jussus est. ceterum Possidius, qua erat mansuetudine etiam erga inimicos, precibus exoravit Proconsulem, ut Crispinus ea poena liberaretur: hoc enim unum ille quaerebat, de hoe laborabat, ut aliquando resipisceret. nihil tamen profecit Possidius: nam, testo Augustino, mitissima sententia non conitinius Crispinus, nescio quo consilio,1nquit idem . quod displicuisse vestris omnibus dicebatur. ad ejusdem Theodosii filios prouocandum putaoit. acceptatum est, rescriPtum est: s
quid Gliud, nisi quod pars Donati jam sciret, se ad illam poenam
aurariam cum ceteris haereticis pertinere ' quamquam ne tum quidem , supplicantibus pro eo Catholicis Episcopis , poenam legis subiro
II. Nondum vero haec Carthagine peracta suerant, quum illuc Episcopi ad Concilium vocati, undiqua conveniebant. maturins autem ho anno coactum videtur . no Legati, qui ad Principes mittendi erant, sub hyemis tempus. mari jam procellis infesto, navigare deberent. anta diem xv I. kal. Iulias incohata synodus dicitur 6ὶ in Basilica regionis secundae: ipsa vero synodi Acta non habemus; sed illud potissimum a
Patribus disputatum novimus, quanam ratione Donatistarum vim reprimi, et reditum iis, qui in Catholicae Ecclesiae gremium confugere vellent, patefieri munirique par esset constabat enim, post superioris anni curas et invitationes opistolasque Episcoporum, magnam Donatistarum partem schismatis sui pertaesam de desectione cogitare: unum esse, quod maxime obstaret. minas et vim Circumcellionum, qui crudelissime in eos Saevire pergebant, qui sectam deseruissent: eos, nisi legum sevecitato et militari manu coercerentur, magno seniper impedimento suturos, ne Catholicorum numerus illorum accesςione augeretur. ergo Legatos ea de
re ad Principes mitti placuit, eamque legationem dari TLeasio Memblo-
23쪽
sitano et Evodio Uzalensi. magnis et spectatae virtutis Episeopis, qui
eo munere egregio fungi posse viderentur. subinde vero Commonitorium perscriliendum censuerunt, quod iis proficiscentibus traderetur, ne quid nisi ex Concilii sententia vel peterent vel susciperent. sed gravis erat dissensio inter Episcopos, quum alii, quibuscum sentiebat Augustiuus, negarent, quem qua es ad Catholicam professionem vi cogendum esse, alii contra ne vim quidem . si cetera non prosicerent, praetcrmittendam contenderent tet , et exemplis etiam non modo id alias factum, sed utiliter quoquo ac magno Ecclesiae bono factum esse demonstrarent. nam Macarianis temporibus integrae urbes armorum terrore perculsae schisma ita abjecerant . ut ab ea die Catholicae adhuc essent, nec Donatistam ullum in sinibus suis latitare paterentur. horum tamen brevi sententiam vicisso accepimus, et Augustinus ipse se eorum judicium sequutum esso
postea testatus est. His, inquit 8 , exemplis a collegis meis mihi pro-Positis cessi. nam mea primitus sententia non erat, nisi neminem ad unitatem Christi esse cogendum e verbo esse agendum, di*utatione pugnandum , ratione vincendum , ne scios Catholicos haberemus, quos vertos haereticos nos eramus. sed haec opinio mea non contradicentium verbis, sed demonstrantium superabatur exemplis. nam primo mihi opponebattir ciςitas mea, quae quum tota esset in parte Donati, ad unitatem Catholicam timore legum Imperialium conpersa est, quam nunc videmus ita hujus vestrae animositatis ρerniciem detestari, ut in ea numquam fuisse credatur. ita aliae multae, quae mihi nominatim commemorabantur; tit ipsis rebtis agnoscerem etiam in hac caussa recte intelligi posse quod scriptum est ογ, Da svienti occasionem, et sapientior erit. haec Augustinus, Vincentio Episcopo schismatis Ilogatiani
scribens, et mutatae sententiao caussam defendens, quam in Concilio omnes amplexi fuerant.
ii I. Mandalum igitur in Commonitorio Legatis est, simul atque ad
piissimos Imperatores admissi essent, accurate exponerent . quae singuli Episcopi ex superioris Concilii Dccreto cum Donatistis egissent, lit eos ad colloquium pertraherent, et quaedam pacis concordiaeque laudamenta
jacerent: tum eos, quam irritus labor et Vatia ea cura fuisset, edocerent. comme Inorarentquo armatorum audaciam , insidias . Vim , scelera omnia ,
quae ab illis instaurata essent. quidquid jam spei restaret, in Augustorum elementia totum esse positum : ipsos efficero posse, ut Ecclesia Catholi- ea. quae eos genuit, eductosque in sinu suo aluit atque firmavit, providentia eorundem atque praesidio munita sit; temerarii autem homines. qui terrore labefactare conantur, quos dolo corrumpere nequeunt, COmmovere so contra Ecclesiam non possint. multis jam legibus insanassuriosasquo Circumcellionum cohortes damnatas esse, gravissimisque poenis TeVinctas: contra eos fas quidem esse, Paulli etiam Apostoli exemplo
24쪽
praesidia quaerere, et factiosorum conspirationem militari auxilio sui movere: sed Africanos Episcopos illud poscero. Et Catholicis Ecclesiarum ordinibus per ciuitates singulas et vicinorum quorumque Possessorum per diuersa loca sine ulla dissimulatione tuitio Praebeatur. simul autem ab Augustis Legati petere jubebantur, ut Theodosianam legem, quam superius indicavimus, ita confirmari praeciperent. In tu eos valeret, contra quos propter eorum insidias Catholici propocati eontestationem dePOsuissent: nec minus rogare. ut quae lex haereticis vel ex donati nibus vel ex testamen iis aliquid capiendi vel relinquendi denegabat facultatem, ea quoque ab eorum pietato instauraretur, Vtique eis relinquendi vel sumendi jus adimerent, qui pertinaciae furore coecati, in
Donatistarum errore Perseoerare Noluisserit: ita tamen. ut ne quid ea lex iis obesset . qui deindo ad Ecclesiam Catholicam transiissent. eorundem autem partes fore admonebantur, ut ea sine praesidio potestatum Praestari non posse ostenderent. ob eamque caussam quidquid in Ecclesiao utilitatem cedero intelligerent , ut ipsi libera legatione per
xii I. Post haec litteras scribi plaeuit ad gloriosissimos Imperatores et
eminentissimas Potestates, quibus Legatos commendarent, eosque a Con- Cilio et communi omnium eonsensu missos testa rontur: quibus litteris Aurelius totius synodi nomino subscriberet. ne qua vero molestia. dum
Legali redirent, a Donatistis afficerentur, litteras per Africam quoque ad judices mittendas censuerunt. Vt tuitiones Per Ordines ciMitatum et Possessores praediorum Ecclesiae Catholicae impertirent: eosque de Equilio etiam rogandos. Vt improbitas ejus, qua sibi jus sacerdotum vindicabat, ab Hipponis Diarrhyti dioecesi secundum decreta Augustorum
reρelleretur. deniquo epistolam et ad Innocentium Pontificem maximum scribendam esse, qua Legatos ei pariter commendatos so plurimum optato significarent, itemque ad alios, qui apud Honorium Aug. auctoritate et gratia valerent: quas epistolas ah Augustino perscriptas suisse, indicat non obscuro Possidius, qui in epistolarum ejus censu numerat ab eo scriptas Innocentio Episcopo , Imperatoribus , Stiliconi, Praefectis Ita liae : quamquam eas jamdiu amisimus. hic vero Concilii Carii agitii ensis, quod nonum quidam vocant, exitus suit: Episcopi enim, quum decretis subscripsissent, dimissi, ad Ecclesias suas redierunt. V. Iam multum Patres vidisse, qui a rectoribus provinciarum postulandum sanxerant, ut Catholicorum tutelam contra Donatistus susciperent, brevi eventus comprobavit. nam quum illi, ut arbitror, rescivissent, quid Episcopi Carthagine adversus sectam eorum deliberassent; rehus suis prope desperatis facti insaniores, arma rursum tractare, et vim Catholicis inferro coeperunt. ac primum Thubursi cubure in provincia Proconsulari, ubi Servus Dei Episcopus Catholicus locum . quem Donatistao invaserant, destinato procuratore a Proconsule repetebat, repentina Circumcellionum irruptio laeta est, tanto impetu, ut ille vix vivus aus
25쪽
geret; pater vero ejus Presbyter tam grandis natu, post paucos dies ovi vis excederet cloa. Bagat deinde in Numidia Maximianus Episcopus Catholicus, qui dicta inter partes judiciaria sententia, Basili eam landi
Calvianensis evicerat tri . et Donatistis cedere jussis retinebat, quum in eam confugisset, et sub altari lateret, irruentibus armatis. ita caesus vulneratusque est, ut totum eum locum et altaro ipsum subversum sanguine impleret. inde, quum et grando in inguino vulnus accepisse L, ex quo. Cruor large manabat, semivivum pronum quo pertraxerunt, nudato jam magna ex parte corpore, ut pulvis adhaerescens vulnerum cruorem stitisse seratur. quum denique uesarii latrones tamquam mortuum reliquissent, et a Catholicis elatum, paullo post vivere eum et spirare eo gnovissent , rursus in eum irruentes abreptum gravius multarunt, et noctu de excelsa turri praecipitem egerunt. qui tamen substrato sorto cinere simoque exceptus, sensu quidem amisso, sed vivus j.icuit, repertusque mox et in pauperis oppidani domum portatus . mirabili curatione convaluit, quippo qui in corpore suo plures cicatrices, quam membra numeraret. similia vero alii nonnulli, vel non multo inferiora, testo Augustino, perpessi sunt: qui omnes. quum ad propria revertendi nulla saeuitas patero videretur. ad transmarina navigarunt, testes immanium facinorum , quae Donatistae in Africa patravissent. VI. Inter haec ne Augustinus quidem vexationis expers fuit . quae illi praVior accidit, quod non corpus ejus. sed animum vulneravit, nec a Donatistis, sed a suis illata est. Hipponem ille nondum redierat, quum inde litteras accepit, quae illic monachum quemdam nomine Spem a Bonisaelo Presbytero impudicitiae accusatum significarent. magna populi offensione ,- praesertim quum monachus crimen deinde in ipsum Bonifacium
Tejecisset, nee satis constaret, uter eorum reus nocens habendus esset.
atque illo quidem laetum celari voluisset; sed quia in vulgus emerserat. populum de ea re litteris qnam tristissimis admonuit lix , ne judicio suo quemquam damnarent. et qui olim adversus Doliatistas gloriati fuerant,
nihil tale in Clericis Catholicis exstitisse, ii jam intelligerent, nihil osso
haereticis objiciondum, nisi quod Catholici non essent. tum ne se quidem facti judicem esse voluisse professus est, in eamque deliberationem venisse. ut medium quid eligeret, nempe ut certo Placito se ambo constringerent , ad locum sanctum se perrecturos , ubi terribiliora opera Dei non sanam cujusctimque conscientiam multo facilius aperirent, et ad confessionem vel poena vel timore compellerent. proficisci autem jusserat Nolam ad sepulcrum celeberrimum sancti Felicis: quia inde, inquit ti
uobis facilius fideliusque scribi potest, quidquid in eorum aliquo dis i-
Ilitus fuerit propalatum. erat enim illic Paullinus sanctitate clarissimus. jam tum Presbyter, quem sibi amicitia conjunctissimum norat. ceterum quinam prosectionis illius exitus suerit, ignoramus: nisi quod Bonifacium,
26쪽
quem potiora indicia innocentem prodebant, Episto puni Cataquensen Postea iactum esse, quidam opinantur ii xvi I. Sub anni fine ni Augustini lacrimas moeroremque victoria detorsit. quam de Felice Manicitaeo retulisse scimus. Hipponem hic se contulerat, ut ante eum alii, sectae suae propagandao caussa; et erat hic, ut Possidius testatur Las . do numero eorum, quos Electos appellabant, et unus e doctoribus, quamvis ineruditus, este Augustino ci6ὶ, lit,eralibus litteris . sed tamen versutior Fortunato. enimvero quum apud Curatorem Coloniae haeresis accusatus esset, et scripta ejus omnia ex auctoritato Publica ablata sui Ment sir , libellum Curatori dedit, et clamitarct noudestitit, Paratum se cum codicibus suis incendi. si quid mali in ipsis suisset inventum i 3 : posse autem so Manichaei scripturas defendere, et asserere, quod Veritatem haberent sty . quare Augustinus libentissimo disputationis hujusmodi occasionem adripuit, quae coepit VII. idus De- Combres, populo adstante habita in templo maximo Hipponensium, notariis ea excipientibus, quae utrinque dicerentur: undo gemini exstitere libri. qui in operum Augustini censu numerantur. porro Felix quum eo die ab Augustino interrogationibus premeretur. dilationem petiit, custode accepto, ne sugam meditari crederet: et adsuit rursus pridie idus Decembres , quo dio quum se Varias in partes vertisset, et vim argumentorum sentiret . adversari uiuque victorem agnosceret . manus denique dedit, et sectam suam detestatus, rejecit ac subscriptione damnavit cxo . subinde etiam , ut in vetori codice scriptum est M . Manichaeos p codidit, qui in Africa latitabant: apud Caesaream seminas duas Mariam et Lampadiam uxorem Mercurii argentarii, et Electum Eucharistum, apud quem Felix ipse cum illis ad preces sundendas convenerat: tum alias mulieres, Caesariam cum Lucilla silia. et Candidam . quae Thipasaodegeret. Victorinam Hispanam, Simplicianum Antonini patrem. Paullum cum sorore, qui Hippone essent.
I. CONsULLs suere Fl. Anthemius. Fl. Stilico iterum, hie in Occidente . ille in Oriente: iisque Consulibus rex Rhadagaisus, qui immensum Gothorum exercitum, tamquam Imperio Romano finem adlaturus esset, in Italiam insuderat , divina plano virtute apud Florentiam victus Captusque est ti . porro Africa Proconsulem habuit Diotimum li), cujus
iὶ Aug. de C. D. Ita. r. c. 23. ot serm. io5. 2 Chron. Cod. Theo I. P. IT . c. io. Oro,ius Hiat. lib. ra I. c. 37. V. III.
27쪽
opera hoe anno Leclesiae perutilis suit. nam ut Legati conellii Asrieani
Theasius et Evodius Ravennam ad Honorium Aug. pervenerunt, et quae a Patribus mandata accepissent, ex commonitorii praescripto exposuere;
nihil pientissimo Principi antiquius suit. quam ut opem Ecclesiae ac praesidium Episcopis, quod petebatur. afferret, legibus iis ad rectores
Asrieae datis, quae, Donatistarum audacia coercita, optatam jamdiu Catholieis securitatem tranquillitatemque praestarent. quin ante ipsorum adventum . quum edoctus suisset, quae contra Maximianum Bagajensem aliosque Episcopos a Circumcellionibus per summum scelus patrata suerant s . lex jam aliqua ab eo emissa in Africam asserebatur, quae graves poenas nefariis illis latronibus constitueret. at Legatis auditis, edictum ab eo his verbis promulgatum est : Nemo Maniciareum, nemo Donatistam , qui Praecipue, ut comperimus, furere non desistunt, in memoriam reoocet: una sit Catholica veneratio, una salus sit: Trinitatis par, sibi congruens , sanctitas expetaturi quod si quis audeat interdictis sese inlicitisque miscere, et praeteritorum innumerabilium constitutorum et legis nuper a mansuetudine nostra prolatae liaqueos non eoadat: et si turbae forte conoenerint, seditionis concitatos aculeos acrioris commotionis non dubitet exerendos. prodiit autem Edictum hujusmodi pridio idus Februarias in eoque et de eorum poena constitutum videtur, qui Baptismum iterarent: nam quae id vetant leges, eodem die editae dicuntur sS , nec magistratus nomen cui missae fuerint, praeseru nt, ut omnino Edicti paries esse videantur, quas deinde junior Theodosius, quum Codicem suum adornaret, rejecerit in alium titulum . ita porro Edictum ab Honorio vulgatum est, ut simul Hadriano Praesecto Praetorii mandata daret Q, ne quid impune contra illud admitti pateretur. Ad ersarios, inquit, Catholicae fidei exstirpare hujus decreti auctoritate
prospeximus. iaeoque interdicendam specialiter eam sectam n Opa cOustitutione censuimus, quae ne haeresis vocaretur, anellationem schismatis praeferebat. refutata autem perversa Donatistarum doctrina, addit:
Hac lege sancimus, ut quisquis posthac fuerit rebaptirasse detectus, judici, qui pro 'inciae praesidet, offeratur , ut facultatum Omnium Publicatione multatus, inopiae poenam, qua in perpetuum assciatur, eXPendat. bona tamen filiis servat, qui paternam pravitatem deseruerint: contra domos et praedia eorum, qui coetus Donatistarum apud se celebrari passi fuerint, adjudicat fisco: qui operam in eam rem tantum praebuerint, carcere et exsilio puniri jubet: haeresi insectis testandi jus adimit, legati et hereditatis adeundae. contractuum agitandorum copiam in perpetuum deneg1t. demum Moderatores, inquit, provinciarum , si in contemptum sanctionis hujusmodi consensum putaMerint commodandum, sciant se Niginti librarum auri poena esse multandos:
28쪽
ieia etiam sua simili condemnatione subiuganda: Princ*ales vel Defensores cipitatum, nisi id, quod praecipimus, fuerint exsequuti, vel his praesentibus Ecclesiae Catholicae τis fuerit illata, eadem multa
se n erinι adtinendos. II. His jam Praesecto Praetorii mandatis, cui Vicarius Africae et Consulares ac Praesides suberant, reliquum erat, ut et Diotimo Proconsuli
Africam provinciam summo jure administranti Edicti promulgandi eura deserretur: quod Honorius III. nonas Martias lego ad eum data praestitit. Edictum, inquit s7 , quod de Unitate per Africanas regiones clementia nostra direxit, per dioersa proponi Nolumus, ut omnibus innotescat, Dei omnipotentis unam et veram sdem Catholicam, quam recta credulitas confitetur, esse retinendam. enimvero ut Edictum Augusti a Diotimo Carthagine primum, deinde passim per Asricae urbes propositum est, apparuit illico, providentissimo opem Principis cssu imploratam, nec utilius quidquam excogitari potuisse, ut qui errore potius quam voluntate
schisma sequebantur, depulso metu, veritatem agnoscerent. et ad Ecclesiam Catholicam reverterentur. ipse Augustinus, mitiorum antea Consiliorum auctor, si postea scripsit': Quum ipsae leges venissent in Africam, Praecipue illi, qui quaerebant occasionem, aut saeoitiam furentium metuebant, aut suos verecundabantur ossendere, ad Ecclesiam continuo transierunt. nati iti etiam, qui sola illic a parentibus tradita consuetudine tenebantur, qualem vero caussam ipsa haeresis haberet, numquam antea cogita erant, numquam quaerere et considerare voluerant; mox ubi coeperunt adrertere, et nihil in ea dignum inpenire, Pro 'ter quod tanta damna paterentur, sine ulla dissicultate Catholici facti sunt. docuit enim eos sollicitudo, quos negligentes securitas fecerat. istorum autem omnium Praecedentium auctoritatem et Persuasionem 3equuti sunt multi, qui minus idonei erant per se ipsos intelligere, quid distaret inter Donatistarum errorem et Catholicam velitatem. Ii I. Carthagine in primis non jam pauci aliquot clam accedere. sed magia a palam Donatistarum agmina confluere ad Ecclesiam Catholicam visa sunt, qui publica laetitia et sollemnibus caeremoniis recepti, annum hune memorabilem reddidere. quare postea Idalius hujus anni Consules quum recenseret, adscripsit is , His Consulibus inter Catholicos et Donatistas Vnitas facta: quam utique Carthagine maturius Aurelii studio et Proconsulis opera incohatam, reliquae subinde urbes, quantum per rebellantes factionis duces licuit . amplexae sunt. itaque Aurelius ante mensem Septembrem ea cura desunt tus, X. kal. mensis ejusdem Concilium . quod de more indixerat, celebrare potuit. actum id quoque est in Basilica regionis secundae, et multa in eo pertractata dicuntur, quas ratio temporum in controversiam adducebat. sed de his nihil ad nos pervenit. ceterarum sanctionum haec summa fuit tio , Ut libera legatio
29쪽
ab omnibus provinetis ad Concilium dirigeretur: cujus rei causga delecti.
qui eum litteris ad Migonium Primatem provinciae Byzacenae proficiscerontur, ut eum repugnantem, ut opinor, et liberae legationi adversantem de Concilii sententia commonerent. dein do. quia Lli in apud Cartilaginem tantum Vnitas facta erat, Vt litterao darentur ad judiees. quo per alias item provincias et civitates eorum opera Vnitas celebrar tur. tertio Vt Carthaginiensis Ecclesia pro universa Asriea gratius Honorio per litteras ageret . quibuscum et Episcopi ceteri suas mitterent . plurimum so Augusto debere lest Mates, quod Donatistas denique Ox orbe Romano exclusisset. post liaec recitatae sulit litterae Innocentii Pontificis maximi Patres admonentis, ne Episcopos ad Comitatum aulam vo Principis facile ita re paterentur: qua uiobrem mouitis ejus obsequitii. quum mittendi esse ut qui gratias Augusto Ecclesiae nomine redderent, ejus rei eaussa Clericos duos legaverunt. IIII. Absoluto Concilio, ac litteris aeceptis, quas ad civitatum magistratus judicesque perferrent, celeriter ad Ecclesias suas Episcopi rediero. daturi operam, ut resipiscentes Donatistas, quos leges ad Catholicam professionem impellebant, benevolo animo et ossiciosa sedulitate reciperent: Simul autem caverent, ne ab iis, quibus voluntas esset obstinatior. pax turbaretur, atque in tanta illa Ecclesiae laetitia tristes repento caussae moeroris ac luctus exsisterent. et magna quidem agmina populorum in sinum redeuntia Ecclesia mater complexa tum est ri : sed multi etiam obduruero , nee sociorum exemplo , nec Catholicorum pietato deliniti: alii etiam . terroru legum contempto, ad acina rursum aedos
incitati, Catholicos et maximo Episcopos et Clericos horrenda et dura perpeti coegerunt: Quae commemorare, inquit Augustinus si, , longum est; quando qltoriandam et oculi extincti sunt, et cujusdam Episcopi manus et lingua praecisa est, nonnulli etiam trucidati sunt. taceo crudelissimas caedes et domorum depraedationes per nocturnas aggressiones et incendia non solum prioatorum habitaculorum , verum etiam
Ecclesiarum , in quas sammas non defuerunt qui et codices Dominicos
mitterent. haec illo tot malorum non modo spectator. sed etiam particeps: nam in Numidia potissimum debacchati tum sunt Donatistae illi desperatae iactionis vindices , et Hipponensem tractum iii primis vastaveru ut. quapropter Augustinus ipse Praesidis auxilium imploraro non dubitavit. erat hic Caecilianus vir pietato et virtute clarissimus, qui Unitatis caussa diligentem operam multis jam Episcopis navaverat, Vicarius Africae, aut provinciae Sitifensis, quae proxima Numidiae erat , Praeses; nam ipsa Numidia a Consulari regebatur. cujus egregia facta Augustinus commemorans, Quantum, inquit cib), per aὶias Africae terras te Vnitati Catholicae mirabili scacia consuluisse gaudemus, tantum dolemus regionem Hipponensium Regiorum eo ei vicinas partes constres Numi-
30쪽
eximie. cre libito quippe est, Honorium id temporis sanxisse, ut adversus Donatistas rectoris cujusque nullis circumscripta sinibus esset auctoritas.
et addit subinde . Quantum etiam in campo Hilmonensi haeretica praesumat audeteia , si ex fratribus et collegis meis, qui haec tuae sublimitati narrare Poterunt, vel ex Presbiero, quem cum litteris misi, fueris audire dignatus, adjuoante Domino Deo nostro, Procul dubiostmoidebis, ut tumor sacrilegae vanitatis terrendo satietur potius, quam
ulciscendo resecetur. verum quaecumque summarum potestatum vel auctoritas vel diligentia sperit, multa etiamtum a Calliolicis aspera et crudelia serenda suerunt, quae sexennio post in Collatio no Carthaginiensi ab Episcopis. qui ea toleraverant, adversus Donatistas prolata legimus: nisi quod Ecclesia o Catholi eae ea vexatio plurimum profuit, ut et virtutum exemplis et Martyrum gloria nobilitata, caelo beatos insereret, quoscumque adversariorum crudelitas sustulisset. Nos, a jehat Augustinus ci 4 , hujusmodi inicios malis consequens consolatus est fructus. nam ubicumque a Perditis ista commissa sunt, ibi sementius atque perfectius Vnitas Christiana profecit, et tiberius laudiatur Dominus, qui donare dignatus est, ut semi ejus passionibus suis lucrarentur fratres suos,
et Osees ejus mortifero errore dispersas in Pacem salutis aeternae suo sanguine congregarent. V. Sub anni finem Honori ux Aug. Africam denuo respexit, edoctusque jam . qui rerum illic status esset. et quam multi Douatistarum sectam Suam pertinaciter tuerentur; Theodosianam legem, quam Legati superioris Concilii Asricani confirmari ab eo postula vorant, ut, quemadmodum The dosius manifestos haereticos decem auri libris multaverat . eadem poena Donatistae tenerentur, quicum quo Catholicos molestia affecissent, non modo iterum tulit, sed etiam in omnes valere voluit, quos ea labe insectos esse constaret. sic enim N I. idus Decembres edixit sis : Donatistae superstitionis haereticos, quocumque loci vel fatentes vel conpictos, legis tenore serὐato , Poenam debitam cibaque dilatione persol ere decernimus. porro lox ad Diotinium Proconsulem data dicitur: eamque pio mulgatam esso veri omnino simile est. Verum neque contra tot millia Circumcelli num cohortes et turmae Romanas sino magno periculo educi potetant; 'et ipsi Episcopi Catholici, quum de Donatistae poena ogebatur, misericordia permoti, veniam homini atque impunitatem petebant i 16 . itaque
legum exigua sere vis erat, etiam quum magistratus servari eas et vigere maxime vellent.