장음표시 사용
41쪽
4Csione terribilium judicum ac legum ne in aeterni judicii poenas incidant,
corrigi eos cupimus, non necari; nec disciplinam circa eos negligi xolumus , nec suppliciis, quibus digni sunt, exerceri. sic igitur eorum Peccata compesce, ut sint, quos poenit cat peccasse. huic autem Augustini curae alias hoc anno accessisse. epistolae ejus declarant, quibus ad questiones varias a multis propositas respondet si 4 . eaedem etiam ostendunt, vel in tantis illis Donatistarum motibus, non exiguum eorum suisso numerum, quos errorem detestatos in Ecclesiam Catholicam recepisset. nam ad Vincentium schismatis Rogatiani sectatorem, eundem quo Episcopum Cartennensem. longam epistolam scribens, ut eum a veteri sententia dimoveret, et recto imploratam a Catholicis legum auctoritatem confirmans, ne plures perirent; diserto auctum Catholicorum nomen demonstrat. O si Possem, inquit sis , tibi ostendere, ex ipsis circumcellionibus quam multos jam Catholicos manifestos habeamus. damnantes suam pristinam vitam et miserabilem errorem , quo se arbitrabantur pro Ecclesia Dei facere, quidquid inquieta temeritate faciebant: qui tamen
Od hanc sanitatem non perducerentur, nisi legum istarum, quae tibidiUlicent, vinculis tamquam phrenetici ligarenturi sunt et litterae ejus ad Nectarium decurionem Cala mensem, Paganum hominem, qui civibus suis ob facinus in Catholicos perpetratum vehementer metuebat ci6ὶζ et quas de divinis rebus ad Paullinum Nolanum scripsit cir : item quac ab eo ad Italicam matronam Romanam missae sunt, consolatoriae, postquam de urbis obsidione cognoverat, quam aegre hoc anno Romani, nec, nisi Alarico magna auri vi placato, depulerunt ci8 . pertinet ad hunc annum Uticense ostentum . quod in altero Tironis Prosperi Chronico legimus:
Vticae, inquit ille, in foro Troiani terra diebus septem mugitum dedιt try .
ANNUA CHRISTIANUS CCCC v IIII.
Aurelio DiscoPo Carthaginiensi
I. CONsULATUM Augusti iniverunt. Imp. Fl. Honorius VII. Imp. Theodosius junior Ii I. at Asrieam Proconsul administravit Donatus, Vitaria praesectura lanctus est Gaudentius. rursum autem Donatistae, ac simul haeretici omnes et Indaei et Pagani lege nova coerciti sunt: poena item in Iudices et administros eorum constituta. si qui negligentius s0 gere Tent, neque in eos ex lego animadverterent ci . lata haec dicitur XVi I. Ial. Febr. nec multo post Augustinus, quos Princeps metu ab errore
revocare conabatur, cohortatione litterarum suarum ic ad studium cognoscenda veritatis excitare conatus est. longam enim ad omnes Dona- i Cint. Theo t. l. b. a I. I it. r. L. 46. 2ὶ epist. iob. ad Donati t.
42쪽
tistas epistolam emisit, quae singulas eorum dissicultates dissolveret. et Catholi eorum Episcoporum erga eos animum et communia vota explicaret. cujus extrema haec erant verba: Vindicet nos Deus de vobis, ut Usum errorem vestrum itι Nobis Occidat, et nobiscum de veritate gaudeatis. eodem tempore quum cognovisset, hypodiaconum suum ad Macrobium, quem Hippone adversarium habebat, transfugisso, idquo jam agi, ut apud ii ei triam sectam baptismo iterato pollueretur; certos homines ad Macrobium cum litteris misit, ut eum a tanto scelere deterreret: quumque ille talo responsum dedisset, Non possum nisi ad me venientes
susc*ere, et iisdem suem, quam ρostulaverint, dare: alia epistola refutare non destitit, ac simul quis esset, quem reciperet, ac baptizaro vellet, edocuit. Isto, inquit agro Suodiaconus Rusticianus, cujus
caussa haec ad te scribere magno cum dolore ac timore co uisus, Pr Pter reprobos et peruersos mores excommunicatus a Presbytero suo,
multorum etiam in illa regione debitor factus, et contra Ecclesiasticum vigorem et contra creditores suos aliud ρraesidium non qtiaestole, nisi ut abs te iterum plagaretur, et ab ipsis quasi mundissimus amaretur. Cum Festo praeterea viro primario. qui tum in Numidia negotium publicum ogebat, consilium iniit, quo pacto, auctoritate ejus interposita, quidam e Donatistis Hippone habitantibus, quum ad familiam ejus pertinerent, ad Eeelesiam Catholicam adduci possent l. . his enim compendiis
Augustinus maximo delectabatur . nec alia eum victoria juvabat, quam qua o victis libertatem et salutem afferret.
II. Iam quae Hippone Augustinus persequebatur, ut schisma omne, si fieri posset, do medio tolleretur, multi quoquo Episcopi suis in urbi-hus exemplum ejus imitati urgebant, quos neque urinorum terror, nequo collegarum caedes a proposito revocare potuerant. Aurelius vero, quum
res Ecclesiae Carilragino , egregii Proconsulis opera , quietis plus aliquid
et tranquillitatis haberent. cetera etiam . quae ad provinciam suam spectabant, ordinare facile potuit. quippe et Concilium ab eo celebratum accepimus i si xvii I. kal. Iulias in Basilica regionis secundae: quam qua Mex omnibus diei illius decretis unum ad nos tantum pervenit, quo san- Cilum est, ne Episcopus sibi solus cognitionem vindicaret: nam qui Codicem Canonum consecit, ea consulto a se omissa tostatur, quod i a Concilio unius provinciae Proconsularis tacta essent , nec ad universam Africao Ecclesiam referri possent. multum porro viderat Aurelius, qui Patres Iunio mense convocarat: reliqua enim anni pars armorum strepitu non caruit, et periculorum plena fuit. ac dudum quidem desectionibus provinciarum debilitatum Imperium nutare coeperat, tyrannis Gallias sibi atque Hispanias vindieantibus. modo autem. dum Honorius Ravennam incolebat. Romae Alarici opera Attalus Imperator renunciatus erat:
qui statim Africa potiri conatus est. id primum legatione se impetrara
43쪽
posse existimaverat: sed ea insecta, et legato occiso, exercitum submisit. et bello rem geri jussit 63. ceterum Heraclianus, qui rei militari praeerat. copiis eductis. omnem Asricas accessum intercluserat; itaque Attalianos vim inserentos ot proelium committero ausos tacito omnes disjecit: tu iune frumentum Romam conveheretur, prohibuit; idem quo magnam pecuniae vim ad Honorium perserendam curavit, qua illo militibus suis distributa revixit, et vires paullatim recepit. III. Enimvero rubus in Asriea tam fausto belli exitu celeriter pacatis Catholici in primis. quornm maxime intererat Honorium imperare, laetitia omnes gestiebant, eamque pecuniam, quam in Principis pientissimi
subsidium contulerant, optimo collocatam existimabant. verum non multo. Post magnus per totam Africam gemitus suit, nunciis adlatis, logem ab Honorio promulgatam esse . quae Omnes haereticos Et Paganos ipsos veteri legum metu liberaret. in illa enim rerum perturbatione. quum pericula undiquo nunciarentur, et aditus malis quoquo consiliariis paterct, nihil tum utilius rei publicao jactahatur, quam ut omnia animorum dissidia tollerentur. subinde Principi graviora in dies metuenti sicito persuasum fuerat, quamdiu in Africa dissensiones essent. Imperium in
ambiguo suturum: et aequum tamen esse, ut liberae serent hominum Voluntates, nec ea quisquam sequi a inplectiquo cogeretur, quae libernnimus respueret ac recusaret. ita impetratum dΗniquo suerat . ut lex
pro neretur, Donatistis non minus, quam Paganis accopia r . Vt libera voluntate quis cultum Christianitatis exciperet: qua una lego quidquid catentis contra adversarios Catholicorum constitutum erat, nihil jam Valere, et inutilo esso omnes intelligebant. quamobrem incredibilo dictu est, quanto ea lex doloro Catholicos Episcopos affecerit: qui
nempe, Donatistarum caussa, magnis plane laboribus ex antlatis, diem j tu adesse speraverant, qui nefariao se lao finem asserret, et Catholicam Ecclesiam latissime propagaret : repente autem , tamquam tempuState coorta, se e portus conspectu in altum abreptos vidcbant, incerti post
tantam rerum conversionem quinam eventus futurus esset.
II il. At post haec alia etiam impendentium calamitatum haud levis significatio fuit. nunciatum enim est, Vandalos in Hispaniam irrupisse: undo illis trajectus in Africam futurus erat. tum graves domi hostes ferro rursum oportuit, quibus nova lex audaciam addiderat. de quibus Augustinus Victoriano Presbutero. qui eum de exterarum provinciarum vastatione edocuerat. haec sub anni finem rescribebat: Sed quid longe, inquit 33, imus t ecce in regione nostra Himonensi, quoniam cambarbari non attigerunt, Clericorum Donatistarum et Circumcellionum latrocinia sic Σtistant Ecclesias, ut barbarorum fortasse facta mitiora sint. Commemoratisque eladibus, quas multis intulerant, illud quoquo
addit: Pridie, quam ista ad te diet api, ex uno loco per hujusmodi
C, aliud uaria Conc. T. I. p. 926.
44쪽
terrores quadraginta et octo animae mihi rebaptietatae nunciatae sun atque haee quidem atrocia: sed graviora imminebant . quae Augustinus vix sensit. posteri diutissimo ferre coacti sunt, Ariana subindo Vandalorum tyrannide dominante, qui jamdiu ab Septemtriona in Oee identis regiones irruperant so . nam accolae antea erant Maeotidis paludis, quos sumes primum in Germaniam atque ad Bhenum compulerat, mox ne Europa quidem reliqua. Alanis praesertim in societatem e Sarmatia
vocatis , satiatura videbatur.
1 roe p. II. Vand. lib. I. e. 3.
Aurelio Disco o Carthagis sensi
I. Si GNANT hunc annum Consules Fl. Vara nos, Pl. Tertullus: quamquam hunc, quem Attalus Lyrannus Romao renunciaverat, nec Oriens agnovit, neque occidentis provinciae . quao Honorio parebant, receperunt. Donato autem Asricae Proconsuli dudum successerat Macrobius, qui ante anni finem Palladium successorem habuit. Heraclianus Comes εἰ Imperii limites tuebatur: Numidia Consularem Generosum acceperat, cujus adiit inistrationem laude et praedicatio no celebratam Augustinus as-
firmat si . atque idem Donatum . quem ortu Asrum credere licet, positis fascibus in Africa subsedisse ostendit i M. nam eum hoc anno ad pietatem impensius colendam litteris hortatus, haec practerea rogat: Te Obsecro. inquit, ut rescribas mihi, tiaosque omnes, quos in Sinitensi vel HU- ponensi habes, ad Catholicae Ecclesiae communionem comiter et benigne adhorteris: in cujus gremio etiam patrem tuum laudabilem et egregium Nirum abs te genitum esse cognopi; quem ut debito meritis ejus a me incio salutes, Peto, et nos visere nou graUeriS. II. At vero Episcopi cum eo omnes , quibus Ecclesiae salus ac dignitas cordi erat, dolebant jamdiu ac vehementor angebantur, nova Honorii lege se de spe conatuque depelli, ut schisma denique deleretur, cujus
tollendi caussa tantopero ad laboraverant. jamque Aurelius. quum in re tanta diutius eunctandum non duceret. ipsa inque moram Ecclesiae universae detrimento esse videret. litteras ad Primates provinciarum miserat, ut legati undique ad Concilium magnum convenirent, et ex omnium sententia quod maximo expediret, mature decerneretur. porro Acta quidem ejus synodi desiderantur . sed Patres in Basilicam regionis secundae Convocatos constat xv III. kal. Iulias, eosdemque censuisse, ut legatio ad Augustum mitteretur: quae mandata dicitur Florentio, Possidio, Praesidio et Benenato. eos autem cum liberis mandatis profectos esse, ut non
modo recentem legem aboleri postularent, sed etiam, si quid praeterea
45쪽
tempori idon um, et dissidio Donatistarum oppositum videretur, ultro urgerent impetraremque, paullo post eventus demonstravit. quo lyg.iti
appulerint, ut se Ravennam conferrent, ignoramus: sed Romam eos non adiisse manifestum est: jam n nim ab Alarico rursum obsessa, in extremo discrimine versat,atiir: quam et captam VIIII. kal. Sept. et direptione incendiiςque vasta iam, quum Ravennam pervenissent, audierunt. ceterum
ante quam infausti illi nuntii ad Principem perferri potuissent. logatione
sua praeclaro lancti, negotium consecerant. quippe VI il. halondas easdem promulgatam ab Honorio logem scimus, quae superioris anni indulgentiam abrogarPL ea Heracliano Comiti scripta erat his verbis l. . Oraculo penitus remoto, quo ad ritus suos hsereticae superstitiones Armserant,aciant omnes sanctae legis inimici, plectendos se poena et ProscrUtionis et aanguinis, si ultra conpenire per Publicum execranda sceleris sui
temerit&le lentaperint. hoc pacto sanatum est vulnus, quod Ecclesiae impositum suorat, compressique Donatistarum motus, qui jam ad ingenium rodierant, et veteri mcre atque audacia furebam. laudanda vero
in primis Honorii pietas est . qui osticii sui putavit esse. ut quod do-Ceptus peccasset. cognito errore emendaret, neque existimationi suac
detractum iri metuit. si religioni dignitatem posthabuisset. III. Lex luterea in Asrieam perserebatur, nec dubium erat. Catholicos omnes, ea promulgata, laetitiam ac voluptatem incredibilem percepturos. verum Legati nondum de reditu cogitabant. optime de Ecclesia merituros se existimantes. si ante a Principe i inpetrassent, ut Donatistae, quod jamdiu erat in votis, ad colloquium denique ac disputationem convenire cum Catholicis cogerentur. nec caussa rogandi deerat: nam qua driennio anto Legati eorum Ravennae apud Longinianum Praesectum Praetorii se audiri paratos esse professi erant: eamque professionem in Acta relatam esse constabat tS . rnrsiam igitur Principem adiere. Conciliique Africani vetus decretum proserentes, quo Episcopis omnibus praescriptum suerat l6 . ut adversarios suos, in sua quisque civitate, ad colloquium invitarent. enixe ab eo petierunt, ut parti utriqne publicum conventum indiceret: hane unam restare viam, qua dissensiones tollere, et animos distractos in concordiam , quam optabat. reducere ipso posset: Catholicos Episcopos nihil vehementius cupere, nec Donatistas recusare Congressum posse, quem olim ultro postulassent. enimvero Honorius, qui pacis studiosissimus erat . et Catholicam Ecclesiam unice amabat, in Legatorum sententiam perlibenter venit nec jam illi quidquam antiquius suit, quam ut virum legeret prudentia et aequitate praestantem, qui tanto coetui praeesse, et omnia graviter ac sapienter gubernare mode- Tarique posset. nec diu quaerendus is suit: parem enim muneri tanto in Consilio suo habebat, in quo etiam religio inerat maxima, et summa animi virtus eminebat. erat is Marcellinus vir clarissimus, Tribunus et
46쪽
Notarius, quo tum nomine negotiorum pul licorum curatores designabantur. huic pridie idus Octobres litteris amplissimis ea cura commissa est γὶ: in quihus analis Λugusti testabantur, se studio pacis et gratia venerat,ili una virorum Episcoporum legationem libenter admisisse, qua
congregari Donatistas Episcopos ad coetum celeberrimae civitatis postulabatur: ut electis etiam sacerdotibus, quos pars utraque designasset, et disputationibus habitis, superstitionem ratio manifesta consularet. tempus deinde praescribebant, ut intra quatuor menses transigeretur : ae si Donatistae conventum declinassent, trini edicti vocatione . id est duobus mensibus contumacium tempora concluderentur . post quae victos eos caussa cecidisse pronunciaretur. Marcellini autem auctoritatem sitimnam esse Volebant. ejusque rei caussa Procotistili et Vicario Africae mandata se dedisse amrmabant . ut administros suppeditarent, quotquot opus esse videremur: ipsum autem admonebant. si quid i inpedimenti asserreis r. ne id Prinei pes diu celaret . quo celerius, irrogata poena, institutae rei exitum expedirent: nec minus diligenter, quae constituta essent, ad eos
perscriber t. ut omnia cognoscere et a uetoritate sua confirmaro tuerique
possent. haec litterarum summa erat : hisque acceptis et Marcellinus et Legati, nulla interposita mora, iter in Africam suscepisse putandi sunt. Iι I. Ceterum fama illue volocior jam omnia attulerat, ut luo Catholicos maxima laetitia assec rat, sic Donatistas caussae suae metuentes haud imi moeroro amixorat. exinde Episcopi tamquam ad pugnam instruero sese, ac domi meditari co perunt, quae in magno illo conventu prodesso P ssent. qui sorte alio vocati peregre abierant . ad sedes suas rediere: quos inter Alypius erat, qui hoc anno in Mauretaniam excurrerat t8 : et Augustinus ipse, qui valetudinis caussa, atque ut Vires reciperet, in agrum secesserat so . quamquam hic Veteranus strat miles, qui exercitatione non egeret ; μt quotidianis occupationibus distinebatur, quae eum otiosum esse non sin hant. responsis nihilo minus ad eos datis, qui eum consuluerant. maturius se impedimentis explicare nisus est, quo ad certamen illud liberior accederet. nam sub anni exitum quaestiunculas
Dioscori Graeci hominis singulas longa epistola dissolvit tio : Consentio procul in insula vitam solitariam agenti rescripsit, et quae de Trinitate augusta minus recto cogitabat credebatque, accuratissimis litteris explicavit lix : Paullino denique suo, jam Episcopo Nolanorum, quaestionibusque ab eodem si, i de vera quorundam locorum interpretatione propositis, quos in divinis litteris perlegendis sibi obscuros esse latebatur, hoc item
anno satisfecit . quamquam eae litterae sis Paullino redditae non sunt, biennioquo post, quum earum exempnim Augustinus nullum haberet, necesse fuit. M ad quaesita rursum responderet.
47쪽
Aurelio Discopo Carthaginiensi
I. VNos hoe anno Consul cietur Imp. Theodosius junior, qui quartum
Consulatum suscepit. neque enim Roma alterum aut Italia sufficere potuit.
ubi non jam de honoribus, sed de vita certa liatur. quin jam nobilissimus quisque ante ipsam urbis obsidionem profugerat, et multi iti proximas insulas, non pauci in Africam se contulerant: quos inter tota Melaniao senioris domus suit, Albina nempe, quae I'oblicolao uxor fuerat, et Me Iani a junior horum filia, et Pinianus, qui hanc in matrimonium duxerat. quum enim in Siciliam pervenissent, et seniorem Melaniam Hierosolyma redeuntem cum lacrimis dimisissent, ipsi proximo periculo admoniti, quod jam harbari Rhegium cepissent, Carthaginem navigarunt. atque indo hyeme ineunto Thagastam ad Alypiunt venerunt. quorum quidem adventus Ecclesia o Thagastensi jocundissimus suit: quae tantorum hospitum non modo exempla suspexit, sed etiam liberalitatem experta est li . nam et templa donariis ornarunt, praediisque adtributis locupletarunt, et ipsi oppido decus addidere, monasteriis duobus ibidem conditis. quorum alterum octoginta viros aluit, alterum centum triginta virgines . at Augustinus interea, cujus visendi desiderio magnopere illi flagrabant. quum ipso adiro Thagastam et cum eis colloqui non minus eii poret, domi tamen ob Hipponensis Ecclesiae pericula manere, et absentiam suam litteris
excusare coactus est 3J. nec multo post, quum ad eum Pinianus venisset.
gravem subiit molestiam, quod hunc populus sacris in templo adstancem ex improviso Presbyterum siseri postulaverit, et jurare coegerit, se Hippono non discessurum, nec alibi, si quando in Clerum adlegi voluisset. quam apud illos eum so honorem esse suscepturum. quae res Albinam in primis et Melaniam offendit . quibus Hipponenses pecuniam magis, quam virtutem Piniani spectasse visi sunt, quamquam eos Augustinus litteris εuis purgare nisus est s4 : ac se in primis nequo conspirationis illius conscium, neque ulla ejusmodi cupiditate tentatum facito ostendit. II. Porro alios per id tempus in Africam transmisisso, de quorum adventu laetari Ecclesia minime posset, satis compertum est. ex his suit,
qui se urbis Romae Episcopum jactabat. Felix Donatista Montensium hierarcha; quem Collationi Carthaginiensi cum gregalibus suis intermisso liquet. duo alii, quos illuc numquam appellero, plurimum profuisset, Pelagius et Caelestius suerunt. Siciliam hi primum ab urbe profugi
adierant, in eaque erroribus suis disseminatis mulios deceperant. indo Africam petiero, et Hipponem Regium attigerunt, quo tempore jam Augustinus Collationis, ut arbitror, Carthaginiensis caussa discesserat. ne diu illic morati, Carthaginem profecti sunt: qua in urbe faciem se
48쪽
Pelagii semel aut iterum vidiςse ait Augustinus. ceterum ibi Pelagius
caute versari coepit, Caelestius contra garrire impudentius. et quae sentiret, negligentius dissimulare, ut jam magistrum superasso videretur. quare, etsi tum Episcopos, qui Carthagine frequentes aderant, Donati. starum controversiae ac proximi conventus disputationes occupabant. nonnullis tamen prava illa doctrina suboluit, nec multo post magna omnium indignatione damnata est, sed postquam Pelagius se subduxerat, et in Orientem prosectus erat is . III. Nam anto quidem omnes Episcoporum curae eo spectabant, ut ex Augusti praescripto cum Donatistis convenirent, et longo schismati optatum denique sinum afferrent. ea de caussa Fl. Mareollinus. monso Ianuario Vertente, edictum per omnes provincias promulgavetat, quo In p. Honorii consilium et jussa complexus, Episcopos utri v. quo partis Carthagine
undique convocabat. Cunctos, ajebat 6 . per Africam tam Catholicae , quam Donatianae partis Discopos hujus edicti tenore commoneo, ut intra tempus lege praeacriptum , id est intra quatuor menses, qui dies intra diem kalendarum Iuniarum sine dubio concludetur, ad tacitatem
splendidam Carthaginiensem Concilii fiaciendi gratia convenire non differant, ne eam Partem de merito propriae Idei amareat judicasse,
quam defuisse constiterit. ntque idem univorsos provinciarum curatores, et magistratus qliosquo atque ordines cujusquo loci admonebat, ut Episcopos ipsi publica auctoritate urgerent, et qui rure essent, p'rquirerent. nec uspiam latere paterentur. quo autem Donatistas facilius adliceret. iis, qui se adlaturos polliciti essent, Basilicas, quas olitii proprias habuissent. reddi jubebat: paratum se quoquo profitebatur, si sorte alium secum judicem in congressu sedere voluissent, eum sive superioris sive similis dignitatis socium accipere; et sive cum hoc. sive solus esset iudicaturus, se summa sido, atquo ex iis, quae prolata et demonstrata essent, pronunciaturum: nec eos molestiam ullam subituros osso: sed ad Ecclesias suas liberos intactosque redituros jurejurando confirmabat. eos demum . qui contra Donatistas publica auctoritato missi fuerant. cohibebat. no quid jam in eos sibi permissum putarent, et jus Donatistis largiebatur. ut si quid injuria passi essent, nomen eorum deserre, et lego agere possent. Porro tam adqua conditione effecit . ut magno plane numero convenitent: quamquam et multitudinis suae ostentandae caussa frequentissimi adfuisse videntur; quum . ut hoc ipsum populus Carthaginiensis et Catholici omnes animadvorterent, uno agmine X v.' kal. Iunias in urbem ingressos esse sciamus, eaque pompa, quae Iantae civitati
Ili I. Plena jam Episcopis Carthagine, ossicii sui putavit esse Marcellinus. ut coetus illius celehrandi et disputationis habendae rationem normamque praescriberet. itaque edictum ea de re proposuit, in quo, do
49쪽
Episcopis quaedam Itonorifico praefatus, consilium suum aperiebat. Omnes, inquit β , utriosque partis Discors censui commonendos, ut ante cognoscant, non amplius quam septenos ambarum Episcopos partium muttiae inter se disceptationis habituros esse colloquium, quos in o=cium disputandi suarum partium subrogarit electio: siquidem certum deligi ex partibus numerum praeceperit Imperialis auctoritas. aderunt
alii quoque septent, delecti judicio suae cujusque partis Episcopi: qui
rem ala Primitus per omne colloquium moderatione silentii, ad hoc se tantum intelligant interesse , ut si qui ex disputantibus ti trinque sePlenis conferre consilium cum suorum quoque Noluerit, cum eodem ιllic 1ecedat in partem , atque ibi communicata patienter ratione tractandi, proprium repertatur ad locum, sdem serpaturus ossicii, ut alter, cui id necesse est, tacendo audienda commendet: alter, cui id munus est, loquendo suscepta consimet. locum subinde Collationi, sic enim appellarunt, valdo idoneum, Thermas Gargilianas designabat, magnificentissimum
urbis illius aedificium, quo Lalendis Iuniis soli ii Episcopi convenirent,
quos pars utraque elegisset; atque adeo nullus eo concursus populi fieret, nullusque turbarum strepitus esse posset. Sic autem convenire electos
volebat, ut reliqui omnes utriusque partis Episcopi ante eum diem scripto confirmarent, ratum se habituros, quidquid utrinque a septenis Coepiscopis suis actitatum esse constaret, idque ipsum singuli subscription o
sua teStarentur. Lum eorum, quae agerentur , ut summa esset auctoritas.
et fraudis suspicio omnis abesset, hoc servari praecipiebat. non modo ut quae quisque diceret. litteris mandarentur, sed ut etiam simul atque Scripta essent . ea quis lust recognosceret subscriberetque : deindo ut iis,
qui dicta exciperent, praeter publiea Ossicia, quaterni do singulis partihus notarii adstarent Ecclesiastici, alterna vice: ac praeterea custodes adderentur Episcopi ab utraque parte quatuor, qui per Vices adessent, ct scriptionem moderarentur. praeterea die primae Collationis elapso, postridio rediro Episcopos jubebat, ut Aeta coram describerentur atque sui scriberentur: quae postea ipsius Mareellini et octo custodum signis obsignarentur: cetera, de quibus rursus disputandum foret, in diem iertium rejicerentur. Maximianistas demum convontui interesse vetabat, quod ii neque in Catholicorum neque in Donatistarum numero censerentur, quos solos ad disputandum Principum lex coire jusserat. a Primatibus autem petebat, ut, auditis Episcopis suis, litteras ad se mitterent. quibus profiterentur omnium nomine, singulos in edictum consensisse eisquo litteris ut iidem subscriberent, ceteris, quae Actores electos et prohatos testari dehebant, omnes omnino Episcopi, ut jam monuerat, manu sua subscriptionem apponerenti qui haec amplexi non essent, satis eos ostensuros, quid molirentur; et populum Carthaginiensem. qui tum testis esset, quanto singula consilio, quantaque side constituta fuissent, mox judicem fore eorum caussae, qui repugnarent.
50쪽
v. Ceterum Donatistas ea clausula non deterruit. ut promulgatum edietum est, clamare coeperunt, frustra se e suis sedibus excitos esse, nisi omnibus Concilio illi liueresse permitteretur: litterasque ad Marcellinum misere plenas querelarum, quod primum edictum altero immutatum esset: In quo, ajebant ty , quum multa nos m eant, tum praec uemagnam sollicitudinem facit, quia nos ipsos edicto tuo epistolis nostris adstipulari oportere censuisti, quum hoc nec mos publicus habeat, nec iudicum consuetudo. qua de re sinceritatem tuam plurimum eaehortamur. tit prioris edicti me servata, cunctos nos ad te venire Praecipias, ut quamprimum de numero nostro constet, quos adνersarii paucos esse saepe mentiti sunt, ut rite omnibus ordinatis, quae nostris partibus competunt, disceptatio subsequatur; ne aut edicta se tuae sinceritatis impugnent, ami nobis quidquam praejudicet, ut quum omnes venire Praecesteris, paucos nunc adesse velle videaris. hoc enim decet et expedit, ut cunctis Praesentibus commune negotium Pauci loquantur. haee illi, exemplum se harum litterarum apud se retinuisse admonentes: subscripserantquΘ Ianuarianus et Primianos sectae antesignani, illo Casarum NigrΡnsium, hic cartilaginis Episcopus . amho Primates inter suos, alter Numidiae, alter provinciae Proconsularis. at vero Episcoporum Calliolicorum longe alia epistola suit. nomina haec praeserebat Αurelii Carthaginiensis et Silvani Sumna usis Numidiae Primatis: qui omnium nomine testabantur lio . probari silia singula, quae ipse Marcellinus statuisset de loco et tempore ipsius Collationis, et de numero eorum, quos pracsentes esse vorteret: tum se ratum id esse habituros. quod ii egissent, quibus conserendi ossicium delegarent; idque subscriptiona
Confirmaturos: operam etiam daturos, ut populo remoto et quieto ea disceptatio haboretur. quin et multo majora promittere non dubitarunt, ut caussae suae quantum omnes fiderent, appareret, et Donatistact intelligerent, haec una esse Catholicorum vota, ut discordia tandem tolleretur. Illo etiam, ajebant sit , nos vinculo conditionis obstringimus, ut si nobis ii, eum quibus agimus, demonstrare potuerint, quum Secundum Dei promissa populi Christiani usquequaque crescendo jam magnam partem orbis implerent, et in cetera dilatarentur implendam, subito Ecclesima Christi nescio quorum , quos isti accusant, Periisse Contagis, et in sola remansisse parte Donati: si hoc , ut dictum est, demonstrare potuerint, nullos apud eos honores Discopalis muneris requiremus, sed eorum sequemur pro sola aeterna salute consilium, quibus tanti gratiam beneficii pro cognita veritate debebimus. Si autem nos Potius valuerimus ostendere, Ecclesiam Christi omnium nou solum Africanarum , Neriam etiam transmarinarum ρωνinciarum multarumque gentium spatia feracissima populorum copia jam tenentem, et sicut εcriptum est, ioco mundo fructifcantem atque crescentem, nullorum