Steph. Antonii Morcelli e Societate Iesu ... Africa christiana in tres partes tributa. Volumen 1. 3.

발행: 1817년

분량: 441페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

Victore Disco o Carthaginiensi

I. DECIΜUs llic annus habetur Constantis Augusti. et a Consulatu septimus. Saracenos id temporis ad Siciliam quoque appulisse, et ex-scensione facta urbibus multis potitos esse. Olympii Exarchi expeditio declarat, qui dudum Platoni successerat. nam eum hoc anno Constans Aug. in Siciliam contra Saracenos proficisci jussit ci . quo in bello Romanus exercitus caesus est : ea inque post cladem ipse Olympius morbo interiit. I. Saraeenis interea bello occupatis, reditus in Asricam Victoriano patuisse putandus est: quo utique reduce Africani Episcopi, quae Romae adversus Monotheletas peracta essent, denique cognoverunti his vero Victorem ante omnes laetatum crediderim. Martini litteris edoctus, quo ille animo bellum haereticis indixisset. cujus quidem viri, quum omnibus virtutibus abundaret. haec praecipua deinceps fuit laus, quod parem semper adversis animum et maximam in proposito constantiam habueriti

ci Lib. Pon. In Martis. n. 7.

ANNUS CHRISTIANUS DCLI.

post Victorem Disc. Cariamin.

I. CONATANTIA Augusti annus hic undecimus est, post Consulatum ejus octavus. supremam hoc anno diem obiisse Victor Episcopus Carthagianiensis dicendus est. nam Martini Pontificis maximi litterae , quas Monachi duo Sabaitae Theodorus si et Leontius in Africam pertulerunt,

titulum habent hujusmodi: Electo spirituali consensu Catholicae Camthaginiensium Ecclesiae , et omnibus , qui ei subsunt , Discopis , clericis populisque Christi amantibus lx . porro Victorem Episcopum

Martinus profecto non ignorabat, qui et virtutem ejus summis Iaudibus extulerat. Omissum igitur in titulo nomen est, quod Victorem quidem decesisse nosset, at nondum . qui in ejus locum iactus esset, Afrorum litteris edoctus esset. nec vero nomen hujus efferre nos possumus: numVoquispiam designatus tum fuerit. an Saracenorum id minis imperiouctvetitum sit, affirmare licet. temporum enim istorum perobscura historia es II. Sed Martini ad Africanos Episcopos litterae plenae erant ossicii et dignitatis. Vos merito, ajebat. de sincero corde amplectimur, quum maTime tamquam Perennes lucernas confessionis Nestrae characteres nobis expresseritis sipe huic Apostolicae Sedi per Synodales litteras Testras. Commemoratis autem , quae adversus haereticos in synodo Lη te ranensi decreta suerant, fidem doctrinamque eorum disertissime exponit:

Dissiligod by Corale

382쪽

Qua, inquit, pie praedicastis, ipsum solum potentem Deum ac Dominum nostrum Iesum Christum duas habere naturas in hypostasi in confuse et in dioise unitas, duasque naturales voluntates ac duas naturales operationes, increatam et creatam, dioinam et humanameolinerenter unitas; ad demonstrandum eundem et unum Dominum nostrum ac Deum, ρerfectum in dirinitate, et perfectum eundem inhumanitate absque solo Peccato esse: ut Deo et Patri consubstantiatim secundum ejus dioinitatem, et perpetuae Virgini consubstantia Iem secundum ejus humanitatem: et totum eundem in proρriis sempiternae ac sine principio, eundemque totum in nostris, in ultimis temporibus. sine diminutione ac sine phantasia. nam in hac praedicatione dioina firmiter fundamentum Ecclesiae integrum liat, inconcussum signaculum habens verae Patrum confessionis. AΝNUS CHRISTIANUS DCLII.

Post Victorem Disc. Carthagin.

. Ea T hie Constantis Augusti annus duodecimus et a Consulatu olus nonus. Saracenis provincias impune diripientibus. Romanum Imperium adsumebatur: nec usquam pares contra hostium impetum vires erant. in tantis reipublicae malis id boni Asris suit. quod deinceps a Monotholetarum labe intacti immunem sceleris religionem servaverunt. neque enim Constans nesariae haeresis sauior auctoritato quidquam aut armis iaAsrica valebat. suror praeterea quidam in Martinum maxime agebat . a quo suos magnifice victos perculsosque angebatur. idcirco etiam hoc anno, quum OlTmpium apud Siculos mortuum comperisset. Theodorum Calliopam Exare liuin in Italiam destinavit, quem nempe paratum ad scelus norat, et parteidarum cohorto stipatum nihil non ausurum sperabat.

ANNUS CHRISTIANUA DCLIII.

Post Victorem Disc. Carthagin.

I. DECIMus tertius Imperii Constantis numeratur hic annus. qui post Consulatum ejus decimus suit. Calliopas ineunte Iunio digressus Ra-Venna , Romam cum exereitu venit . ac Basilicam Constaritinianam. apud quam Martinus Pontifex maximus deversabatur . armato milito implevit. mox virum sanetissimum eaptivorum more abduxit, et navi impositum Constantinopolim deportari jussit. navis vero quum a portu Romano solvisset, Messanam tenuit. deinde post varios errores Naxum pervenit, in eaque insula in annum proximum hyemavit ci . eodem tempore captus quoque est Maximus Abiras. et in regiam urbem missus:

383쪽

praeclaro videlicet tonsilio, ut vincius uterque trIum plium illum ornaret..iuem Constans do Catholica Ecclesia demens se acturum speraverat is .

Theoph. in Chron. ad an. sto. Heracl.

Ost Victorem misc. Carthain.

I. ANNOM Constans Imperii sui decimum quartum inivit, qui a Consulatu ejus undecimus erat. magna omnibus per occidentem Leelesiis calamitas visa, quod parens populi Christiani de honoris sui sedo detuliabatus Italia abesset, ni tuo inter impios versaretur. Romae autem . quamquam vix ulla reditus ejus aut vitae spes erat, nihil do successore designando actu mi est: sed ejus loco Archidiaconus. Αrclii presbyter et Primicerius Notariorum Ecclesiam administrarunt: id enim moris jamdiu obtine hat, si sorte Pontifex maximus ab uriae abfuisset. at Martinus

interea Naxo avectus tandem Constantinopolim appulit: atqvo o navi in carcerem conjectus, dies tres et nonaginta in vinculis suit. eum demum de custodia eductum delecti accusatores ante judicem constituerunt, ut Pontificalibus insignibus nudarent . reum suo peragerent. haec illo Omnia quum ob constantiam Suam ait versus haereses toleraret, nullam ei da damnatis haereticis mentionem inferre licuit: tota tuo accusatio in perduellionis crimine versata est, a quo nemo magis alienus suerat. habebad autem interpretem Thomae viri clarissimi ex Africa filium Innocentium ci : hic quum ejus verba Graeco redderet accuratius . tacere jussus est. nec multo post, catena collo injecta, Martinus in carcerem rursus tamquam ad mortem ductus est, quum jam morbo consectus nec starct nec vestigium sacere posset. II. Iamuero , qui tantae crudelitatis auctor fuerat . Constans Aug. sequenti die Paullum Patriarcham, a Martino damnatum, periculoso lumaegrotantem invisere ausus est, ut quae in sanctissimum atque innocen iissimum virum egisset. familiariter enarraret. illo vero morti proximus, quamquam malorum tantorum ipse potissimum caussa fuerat, mi mihi. exclamasso dicitur , , et hoc ad abundantiam judiciorum meorum actum est. quumque Imperator percontaretur, quorsum ea spectarent,

respondisse sertur: Numquidnam, Domine, non est miserabile, talia pati Pontifices' idemqtie Augustum exorasse, no saeviret diutius, iraeve impensius indulgeret. ceterum Paullus brevi defunctus est, et Pyrrho locum reliquit, cui ipse successerat. nam postquam ad veterem redierat εectam, dignus illic habitus est, qui regiae urbis Pontificatum rursus

administraret.

III. At Romae haec inter metus haud levis Ecclesiae incussus fuerat. ne sorte per vim, Martini loco, quem in vinculis esse audierant, Pon-

384쪽

tifex sibi do seeta aliquis imponeretur, qui Principi velis eatus humana omnia ac divina perverteret. quamquam autem do Martini consensu nihil eonstabat, e re Christiana tamen fore putarunt, ut de successore quamprimum deliberarent. itaque egregium ei virum et optimo de Ecclesia sentientem suffecerunt, Eugenium nomine: quem et Martino postea acceptum fuisse, in litteris ejus cs) significatum reperies.

I. ANNus hic Constantis Augusti decimus quintus, et a consulatu duodecimns numeratur, quo et Constantinus filius in Imporii societatem adscitus regnare coepit. Martinus hoc anno, quum rursus quinque et octoginta dies carceri addictus in squalore et aerumna exegisset, in exsilium denique ejectus, Chersonem deportatus est, ubi Martyr invictus obiit xv I. kal. Octobres si, pertinet ad eundem annum Pyrrhi quoquo Mors, quem Deus quinto risui Pontificatus menso perculit. post hunc quartus etiam ex eadem secta inventus, qui Constantinopolitanam Ecelesiam contaminaret, Petrus nomine, vafri ingenii haereticus, cujus dolos Catholici aegre declinarunt cain. II. Afros hoc anno, Osmani Calisae interitu audito, spes aluit. Principem nempe Saraceni aliquando designaturi videbantur. qui pacis studioso ad mitiora consilia referret. latissimumquo Imperium certis denique sinibus circumscriberet. sed quum diu inter eos certatum esset . qui Si-riam Aegyptumque incolebant tI . pervicerunt, tu: Mavias Tenunciaretur: quo Principe Afri libertatem penitus amisere.

Post Victorem Disc. Carthagin.

. FUIT hic annus Constantis Augusti decimus sextus, et a Consulata ejus decimus tertius, quo Maximus Abbas, Catholici nominis assertor Og regius, post magna certamina Bizyam in exsilium actus est. epistolam eodem temporo Asri acceperunt, quam Catholicus vir ex Oriente, ut iatitulo ejus legitur si , scripsarat His qui sunt in Occidente seu Romae eo in Africa orthodoxis Patribus: qua scilicet eomplexus fuerat Martini Pontiscis maximi, ab eo die, quo Romae captus est, perpetuos labores, quas lud Constantinopoli ignominias et aerumnas pro religione tulerat, tum con

385쪽

sessionem ipsius praeclaram, exsiliumque et mortem sepulturamque ejus. quam in templo sanctae Dei Genetricis prope Chersonem conditam tradit. atque ea omnia visa sibi aut audita, et diligentissime declarata vi epientissimus testahatur: precatus seniores quosque Ecclesiarum, ut eadem populis explicarent, eosque hortarentur, no post tale exemplum remitterent animos. nevo Patrum sanctorum doctrinam obliti, ad haereticorum societatem et prava commenta deflecterent. ANNES CII RISTIANUS DCLVII.

post I ictorem Diso. Carthagin.

I. ANNUII Imperii sui decimum septimum Constans incohavit, qui a Consulata ejus decimus quartus suit. Eugenius lontifex maximus hoc anno decessit, cui altero post menso Vitalianus suffectus est. revocatum id temporis Bizya Maximum constat si , atque in regia urbe caussam iterum dicere jussum : qui quum Monotheletas eadem constantia detestatus esset, synodi haereticae sententia manum ei dexteram praecisam, et linguam avulsam accepimus: tum rursus exsilii poenam additam, ut ita Colchido exsularet ta).

post k ictorem Disc. Carthagin.

I. ANNus hic Constantis Augusti decimus octavus numeratur, et a Consulatu ejus decimus quintus. Saraceni quartum jam annum contrariis acii studiis bellum intestinum fovebant, duoque duces do Principatu certabant. enimvero Mavias. Cui Syria potissimum atque Aegyptus parebant , ut Ali in in Perside regnantem facilius coerceret, ultro pacem cum Romanis fecit, ipse legatione lanctus, conditionesque ab Augusto accepit, ut tributi nomino millo nummos et equum ac servum quotidie Romanis daret si . quid autem de Imperii utri u quo finibus constitutum tunc fuerit, num Augusto rursum Africa cesserit, an eam Mavias tributariam aeque habuerit. historia silet. veri tamen similo arbitror, Saracenos, quae superioribus annis adepti suerant . ea sibi omnia retinuisse. certe Afros deinceps a Constanto , hostium loco habitos esse, exploratum est, quos utiquo Imperio iterum adjectos delinire ac fovere conatus

esset.

386쪽

ANNUS CHRISTIANUS DCLVIIII.

post Victorem Disc. Carthagin.

I. ANNuM Imperii decimum nonum attigit Constans, qui post Consulatum ejus decimus sextus habetur, et novis semiliae Augustae honoribus nobilitatus est. nam ille hoc anno Heraclium atque Tiberium filios suos Cacsaros appellavit. I. Mahometanorum hoc anno dissidium ortum est. Alim sequentibus Persis. Omarum Arabibus, quem et Turcae jamdiu sectantur: utraqua autem factio oppositam haeresis damnahat . et desectionis arguebat: utraque se a Nahometis lego et doctrina no transversum quidem unguem discessisse gloriabatur. Oiliari autem partes Navias in primis tutatus, Saracenos sibi conciliavit, adversarios coercuit si . pace mox cum Romanis firmata, repressit audacius: Alis ipse interemptus est: nec filius ejus Hasenus, qui Persicum regnum tamquam hereditarium susceperat, ultra sextum mensem Imperium obtinuit, sese abdicaro coactus cs . itaque solus jam Mavias arbitrio suo regnare coepit, ae regiam sibi Damasci

constituit. Pierii li. Chiron. p. 2::9. Pa) talem ibid.

ANNUS CHRISTIANUS DCLX.

Post Victorem Disc. Carthain.

I. VICE si MUs hic Constantis Augusti annus fuit, et a Consnlatu ejus decimus septimus: quo Afri certiores saeti. Damascum a Mavia dule- clam , ubi regiam haberet, se quodammodo sibi relictos putaverunt: nec jam . Principe tam longe agente, formidandum esse, no is Africae opibus inhiaret. quamquam non ita eos de periculo suo securos suisso arbitror, ut in tanta illa harharorum dominatione ae licentia Caelestium sibi opem ad giduis precibus non implorarent. II. Renunciatus nuper in Hispania fuerat tiὶ Episcopus Toletanus Vir sanctus et Monachus religiosissimus Hilde sensus. quum autem hic , Pol tificatu Vix suscepto. perpetuam Matris Dei virginitatem edito libro Contra Iovinianum, Helvidium et Iudaeos luculenter adseruisset; opus Nil desensi in Asricam quoque quam primum ad Catholicos populos puria tum credere est . idque plerisque omnibus inei tamento suisse, ut caelestis Beginae patrocinium impensius requirerent: ejus, inquam, quae, ut ait Augustinus cxὶ, Plane morer membrorum Christi. quod nos sumus; quia cooperata est caritate, ut fideles in Ecclesia nascerentur, quae illιus capitis membra sunt. antiqua certo apud Afros, atque ab ipsis

387쪽

Christianis temporibus incohata pietas erga Mariam Dominam nostram .eujus vel in Tertulliano vestigia manent serius vero et Iu tiniani Principis cohortatio accesserat . qui tompla magnificentissima honoii eius Carthagine atque ad Septa et Lepti magna dicarat.

Post Victorem Disc. Carthagin.

I. ANNUS Imperii Constantis vicesimus primus hic cietur et post Consulatum ejus decimus Octavus. quae apud Asros Ecclesiae vices essent, quae tot Episcoporum, quos superstites vidimus, curae; frustra qui eramus. nam et historiam Asricanam externi sere neglexerunt. et incolae, si quid sorte per haec tempora scripsissent, cum Italis. quorum jacebant litterae, minime communicarunt. quamobrem barbaroriam infuso exercitu, quum vitae quisque suae fortunisque consuleret . cetera incuria aut incendiis periere. illud sane comperium est omnibus. quum in Museis Christianis non pauca veteris aevi monumenta apud alias nationes vetustatem tulisse videamus; instrumentum nusquam antiqui ritus, aut

vestigium reperiri ullum . unde Africam Christianis aliquando sacris addictam fuisse cognoscas. ANNUS CHRIATI AN Us DCLXII.

Post Victorem Disc. Carthagin.

I. ANNUM Constans Imperii sui vicesimum secundum incohavit, quem a Consulatu ejus decimum nonum numeramus. hoc demum anno vir sanctissimus et praeclaris consessionibus nobilissimus, Naximus Abbas. qui in Colchide exsulabat, ea testem beatamquct vitam . morte mutavit. hujus certaminum prima veluti palaestra Carthago suerat, ubi cum Pyr-Tho congressus proluserat : eo tuo tyrocinio posito major tu dies visus. ac plurimarum palmarum victor coronam Martyrum tulit. ANNUS CHRIςTIAN Us DCLXIII.

Post Victorem Disc. Carthagin.

I. ANNUS hic. Constantis Augusti vicesimus tertius, et post Consulatum ejus vicesimus suit: quo illo multis jam invisus regiam ui hem deseruit, eo consilio, ut sedem sibi stat, item domiciliumqne Romae collocaret. Athenas autem primum accessisse dicitur: indo Tarentum usque

388쪽

navigasse. subinde quum Beneventum atque Neapolim adiisset . Iulio mens re Romam ingressus est. Occurrente ad milliari uin sextum Vitaliano Pontifico maximo, nec plane invito, quod fama esset. Constantem Catholicorum se moro gere te, nec jam de haeresi laborare. Romae certo ita versalut est . ut offendet et neminem. qui quum urbem lustrasset, templaque invisisset, die ab adventu ejus duodecimo Neapolim rodiit, atque indo in Siciliam transmisit. illic locorum amoenitato delectatus Constantinopolim prae Syracusis Contempsit, eoque uxorem et liberos adduci voluisse sertur, ne jam de reditu deli herare cogeretur. sed Constantinopolitani, quos consilium illud non latuit, Augustae animum precibus molliverunt, eamque eL liberos in Palba retinuere.

ANNUS CHRISTIANES DCLXIIII.

post Victorem Disc. Carthagin.

Ι. Vi EsINUM quartum Imperii sui annum Syracusis incohavit Constans, quem a Consulatu vicesimum primum agebat. gravis omnino ea Augusti apud Sieulos commoratio finitimis populis suit. classem enim STracusis habuisse videtur, quae ad nutum ejus piratarum more praedabatur. porro et Asricam ab eo id temporis saepe vexatum constat ci): totque illataseivitatibus clades, ut uxores suas mariti desererent, ac parentes filiorum obsequio subsidioque Carerent. nec vero in tanta illa temporum conversione spes jam ulla assulgebat, adlaturos aliunde. qui rem publicam restituerent: quum fractae omnium vires essent, nemo Saracenorum Vim atque impetum non metueret. itaque eos unos in m felices suisse jure dixeris. qui tot inter aerumnas, omni rerum cura abjecta . eaolum spectare unice, atque in aeterni aevi patriam sibi iter virtute munire instituerint. i Lib. Porus in m aE Ino n.

ANNUS CHII ISTIANUS DCLXV.

Post Victorem Disc. Carthagin.

I. VICESIΜUs quintus Constantis Augusti annus hie suit, idemque a Consulatu ejus vicesimus secundus: quo pestis per Italiam in primis pervagata mortales multos absumpsit. ceterarum provinciarum non impar conditio visa est. nam Saraceni foedere contempto Romanos fines passim vastarunt; ipsamque Siciliam prope in Augusti conspectu compilantes, praeda acta, Siculos etiam magno numero captivos abduxerunt . qui quidem Constantis exemplo tueri se poterant . qui nuper provincias eas diripuerat . quas jam ipsi armis sibi vindicaveranti neque illud rarum,

389쪽

ut quae in barbaris nesaris suscepta damnamus. eorum Christiani Pri cipes exempla primi prodidisse reperiantur. quod sanis in nobis longe gravissimum est, qui optimis instituti praeceptis vii tutu in omnium studium et religionis sanctitatem p rQsitemur. AN MIS CI1RISTIANUS DCLXVI.

Post Victorem Disc. Carthagin.

I. ANNus coepit Constantis Augusti vicesimus sextus, qui post Consulatum ejus vicesimus tertius suit. ecco jam Mavias ipso. Imperii sui rebus compositis, Africam aggreditur . neque ea solum monte. ut exercitum suum Afrorum opibus ditet, sed etiam ut tutam sibi sedem, munitum ad praedam servandam locum inveniat ac paret. ipse enim Cairoanum oppidum aedificasse sertur, milliariis a mari triginta sex dissitum, et centum sere milliariis ultra Tuneta Numidiam versus lia eductum. quo Asrieao spolia congereret: eique praesidium imposuisse, moenia addidisse. arcem Saracenorum secisse perhibetur. indo Asris initium ejus servitutis suit. quam deinde numquam a cervicibus suis depulerunt c, . ausi quidem feruntur armis aliquoties rem gerere, et pro patria proque religione pugnare. sed barbarorum numero opprimebantur: qui abacta praeda, et in oppidum suum recepta, prodibant rursus copiis eo commeantium aucti, et quidquid antea intactum reliquissent, quaquaversus dissust rapiebant asportabantque. II. Catholicae Ecclesiae hoc anno. quae Constantinopoli reliqua erat. non parum profuit Siciliensis illa Constantis Aug. eommoratio. nam quum Petrus Nonoiheletarum ille fautor Patriarcha Dei beneficio e vivis ereptus esset; Thomas in ejus locum vir Catholicus ac pietatis cultor eximius

factus est. εὶ l .eo Asrie. Deseri Agr. lib. r. p. 575. v. γγ Elmae. Πώγ. 46. ali'uae

Alarm. lib. VI. c. II.

ANNUS Cii RISTIANUS DCLXVII.

Post Victorem Disc. Carthagiti.

I. ANNUs coepit Imperii Constantis vicesimus septimus, a Consulatu ejus vicesimus quartus. quem SalΗγrii Armenorum ducis rebellio memorabilem secit. nam is Maviam Calisam Saracenorum. logatione missa, in suas partus perduxerat si , militemque ab eo impetraverat, quo contra Augustos uteretur. sed tantos illos motus ipse Angusti silius Constantinus per Nicephorum Patricium brevi repressit, et Arabas otiam, qui AIuorii in Phrygia praesidii caussa relicti fuerant, internecione delevit.

390쪽

1 I. At in Asilea multi jamdiu do salute sua desperaverant, nee quidquam sibi a Saracenis tutum spondebant. itaque oblatam quisque sugae occasionem libens volensque arripiebat, probus aeque et improbus, Catholicus et Haereticus. nam et malorum civium copia erat, qui per Europam in aliquot Ecclesias perniciem intulerunt, filiosque ibi sua labo in laetos reliquere. in ipsa Germania. quam magnus Bonifacius multis laboribus excoluit, sectam Afrorum fuisse, qui Manichaeorum et Donatistarum errores disseminarant, ex ejus epistola accepimus sa . quin et Gregorius P. M. hoc nomine secundus Episcopis ejus regionis praescripsit. ne Afros passim ad Ecclesiasticos ordines praetendentes ulla ratione susciperent 3 .

post I ictorem LPisc. Carthagin.

I. V Leti Mus hie Constanti Angusto Regni vitaeque annus fuit . cui filius Constantinus cognomento Pogonatus successit: isquo Imperii sui eum Patre annum decimum quintum numerabat, Consulatum vero hoci ipso anno primum gessit, ut consulatus ejus pari deinceps numero cum annis Imperii post patrem administrati recenserentur : quem subindo morem alii Principes retinuerunt. porro Constantis violenta mors fuit: num eum Syracusis sextum jam annum agentem conjurati in balneo ex insidiis occiderunt ci). qui mox Armenum hominem Mietigium ola formam ejus praestantemquo speciem Imperatorem salutavere. haec scilicet praemia Constantem manebant, qui nefarium propagatae haeresis scelus crudelitate atque avaritia cumulaverat. II. At Constantinus, quum do patris exitu certior sectus, tyrannum repente contra se exstitisso. Imperiumque nutare comperisset, instructa

classe in Siciliam illico navigavit, Deoque auspice, quem Catholica ro-ligione venerabatur, captum Mi Zizium cum reliquo conjuratorum grego sustulit, patris caedem egregie ultus; et Constantinopolim brevi reversus provincias in ossicio continuit. remque publicam tyranni metu liberavit. III. Huic anno adscribit Beda Theodori Archiepiscopi Cantuariensis Consecrationem , quas Romae Vitaliano Pontifice maximo peracta est: cujus sano mentio praetermittenda non erat. nam Beda eodem auctore si discimus, eum honorem a Vitaliano oblatum antea suisse Hadriano Ab-hati , viro natione Afro. do quo haec illo mandavit litteris: Erαι , inquit, in Monasterio Niridano, quod est non longe a Neapoli Campaniae, Abbas Hadrianus, Sir nationes Afer, sacris litteris diligenter imbutus, monasterialibus simul et Ecclesiasticis disciplinis institutus, Craecae pariter et Latinae linguae peritissimus. hunc ad ae accitum Pora jussit, Episcopatu accepto, in Britanniani venire: qui indignum

SEARCH

MENU NAVIGATION