장음표시 사용
531쪽
De Asa Turcica. Etiam his in terris non desunt hodie Christianis Sacris instrueti incolae, qui partim Turcis, partim Persis subjacent. Hactenus de Turcarum Imperio Asiatico plura dicere libuit, quam de sequentibus. Argumentum longioris morae fuit terra Olim Hebraeorum populo habitata, & in Sacro Codice Dei digito nobis descripta, atque adeo seris Lectoribus etiam commendata.
DE PERSARUM IMPERIO. TABULA CHOROGRAPHICA
UNIVERSIE PERSIDIS.. L I. ΡErsia Septentrionem versus jungitur Caspio mari; ab oriente
Imperio Tartarorum ; Ab Occidente Arabiae Turcicae; a M ridie Arabico mari. Tantae videtur esse magnitudinis, ut longitudine Aoo. & totidem fere aequalis sit milliaribus Germanicis latitudine. Persia universa vel in XII. vel plures dividitur Provincias totidem Regnis propemodum pares ;Earundem haec sunt nomina: I. Persis seu Perlia propria, hodie, - Farsistan. II. Susiana, in qua Susa, - - Chusistan. III. Parthia, aliis Iraca, - - Erali.
V. Servania, in qua Derbentium. - Scirum. I. Gilania. - - Κilan. VII. Chorosaniaci olim Bactriana, - Chorosan.
XIL Chermania, olim Caramania, - Cherman. Imperium Persicum, aliis Regnum dictum frequentius, maximam sui partem est urbibus & oppidis excultum, multis abundans
532쪽
De Persarum Imperio. 4sy& naturae & artium beneficiis. Persae quamvis speltae & avenae s mina rejiciant, nihilominus copia magna seminant triticum, hordeum, origam, lentes, fabas, pisa aliaque legumina. In pascuis maximc frugifexis cernuntur grcges ovium, boum, camelorum, &ma. xime equarum, quibus ex oriZa & hordeo pabulum projiciunt, ut ingens eorundem sit pretium & robur ad ferenda belli onera: nam Persarum militia fere solis constare consuevit equitibus. Vineas c lunt , tametsi Alcorani lege prohibeantur vinum bibere, quod tamen permagni aestimatum vicinis vendunt Armenis, aliisque advenis s&Christiana Sacra vel ideo etiam tolerare didicerunt eum fere in m dum, quo Christiani in Europa tolerant Hebraeorum focos & aras. Mensas ipsi onerant ovina & altilibus praesertim avibus, quibus accedit potus ex aqua & vino decocto, Cavee, Thee, ut vocamus, &tabaco. Mercimoniorum maximus est usus,& vigor Europaeis etiam jucundissimus: inter merces vero eminent sericum, byssus & bombyx, unde ingentes colligit proventus annuos Rex Persarum. Habitus, mores & religio Persarum etsi multis in rebus sit fere eadem, quae Τurcarum, revera tamen sunt plurimum diversi, & hostes eoruncem perpetui; cum mutua pariant odia& mercimoniorum ratio, &diversimma Alcorani, quo utuntur & Persae & Turcae, interpretatio. Gubernandi & conservandi methodus Persis, quam Turcis, est longe
mitior, & in exteros etiam mansuetior; unde Germanorum in Perside aestimatio magna, quod efferos Turcarum mores & sacra det stentur, ac saepe armis persequantur communem Germanorum &i Persarum hostem victores Germani. Inter Persas non minus, quam inter Europaeos honoratur nobilitas; cui eam ob causam ad honores& haunera publica ante alios patet accessus. Nobilibus pares h hentur viri doctrina exculti, ut puta, Mathesi, Persarum Historia de Philosophia, quibus conservandis ac promovendis erexerunt Acad mias & Gymnasia. Imperium Persicum est Monarchicum simul &haereditarium adeo, ut si deficiant proles legitimae, aditus ad Solium pateat filiis ex concubina natis. . Imperatores suos appellant Persae Sophi & Suhach quae Vox gemina Regem sonat, qui universas suas Provincias per duodecim nos seu Suis os gubernat: eosdem Geu- . Mmm 3 mani
533쪽
so De Persarum Imperio. mani aut Latini Regis Vicarios aut pro-Reges dicerent, quorum interest destinatum sibi conservare militum numerum ad nutum Regis intentum. Chonii proximi sunt Kalenteri & Darugae, quorum hi umbibus praesunt, illi proventus Regios curant tanto numero, ut anni singuli, quos Persae una nobiscum ex solis cursu dimetiuntur & dies
3 6. numerant, II. aureorum milliones aequare dicantur. . H.
N Serie Regum Persarum reperiuntur quatuor classes tribus intem regnis distinctae: classis prima nasciturum praecessit Christum; clas.ses tres natum Christum sunt secutae. Primam classem abrupit Alexander M. Darii ultimi cognomento Codomanni victor. Clausis secunda est extincta a Saracenis victoribus an. Christi 63o.& duravit interregnum hoc Seculis pluribus, donec nimirum Tamerianes Τartarorum Dux potentissimus sub finem Seculi XIV. Saracenos &quosvis etiam in Perside hostes ad internecionem delevit, relinquens ex genere suo haeredes simulque Persarum Reges quatuor, quos de Ariete nigro appellarunt. Seculo XV. an. I 69. classis quarta & uutima coepit regnare, & regnat usque hodie: cujus stemmati de albia canti Ariete nomen indiderunt Periae. Totidem sunt Regum Persa. rum stemmata, veluti praesens Series demonstrat:
I. Cyrus an. Mundi 3 soo. Persarum Rex. II. Cambyses, Cyri filius. Ii I. Darius Hystaspes, nobilis Persa ex Regio stemmate IV. Xerxes, Hystasipsis filius.
V. Artaxerxes Longimanus, Xerxis frater.
VI. Xerxes II. Longimani filius. Vil. Darius Nothus, Longimani ex concubina filius. Vil I. Artaxerxes Memnon, Darii Nothi filius. IX. Artaxerxes Ochus, Memnonis filius. X. Orsames, Ochi filius.
534쪽
De Persarum Imperio si Xl. Darius Codomannus, Memnonis ex filia nepos. Regnarunt Reges hi ad annum M. 37a . per annos 2o8.
I. Artaxerxes ab anno Christi XVI. Peroras. 227. Persarum Rex. II. Sapores I. II l. Hormisdas I. IV. Varanes I. V. Varanes l . l. Varanes III. Vi I. Nasses. VilI. Hormisdas II. IX. Sapores II. X. Artaxerxes II. XI. Sapores III. XII. Varanes IV. XIII. Isdigerdes I. XIV. Varanes V.
XV. Isdigerdes II. C L A S SIS III. De Ariete nigro. I. Caraissus Tamerianis haeres ab III. Jooncha.
an. I o9. Rex Persarum. IV. Acenhaly. II. Amiscander. CLASSIS IV. De Ariete albo. Ussum - Cassan ab an. I 469. IX. Sophi Ismael. XVII. Obalas. XVIII. ObadeS. XIX. ZamaspeS. XX. Cosroes M. XXI. Hormisdas IILXXII. Cosroes II. XX II. SiroeS. XXIV. Adeseri
XXVI. Borane Regina. XXVI l. Hormisdas IV. prope Μergam urbem a Sarac nis victus & Regno pulsus,& secuti sunt in interregno Reges diversi. Persarum Rem
XI. Scha Ismael. XII. Scha Mehemed. XIII. Emir Hemse. XIV. Scha Soff. XV. Scha Abas. XVI. Scha Ismael α nostri S culi Persarum Rex.
535쪽
DE TARTARORUM IMPERIO. TABULA CHOROGRAPHICA
UNiversa Tartaria intra Moscoviam, mare Glaciale, Sinum I
ponicum, Chinense&Persicum Imperium, nec non mare I dicum latissime & longissime extenta tantae est magnitudinis, ut non multum inferior sit universa nostra Europa, tametsi I Grium Mogolicum a Tartaria separatum foret. Dividitur universa Tartaria in Provincias sane multas & magnas, nimirum in I. Tartariam Maritimam seu Lapponicam, ouae est mari Septe trionali proxima, & complectitur novam Zemblam insulam Septe trioni proximam. In Tartaria hac sunt ostia, promontoria & stati nes I apponum instar Regionum diversarum circiter a o. ΙL In Tartariam Moscorum Tartariae Lapponicae conjunctam, in qua sunt fluvii prae reliquis celebres obius, Jeniscea & Lena. Subditur Tartaria haec utraque Magno Moscorum Duci.
appellatam, quae Tartariae Moscoviticae ad flumen Obium est adsita ,& vagabundis inquilinis est repleta, quorum pars magna pendit tributa Moscorum Duci. .
tum & Regnum Persicum adjacens, cui dominantur hodie diversesuli. Olim erat Tamerianis princeps sedes.
quae fuit patria Tamerianis. Persis magnam partem tributorum solvit.. VI. In Tartariam Tibeticam majorem & minorem, quas M golicum & Chinense Imperium tenent medias, unde venerunt olim Turcae in superiorem Asiam & inferiorem Europam.
536쪽
' et . De Tartarorum Imperio. 463 VII. In Tartariam Sinicam orientalem & occidentalem, quarum ultimam Catayum appellant, unde torrentis instar cum exem' citu egressus est priori Seculo Rex Niuhi totius Chinensis Imperii viactor & triumphator.
VIII. Tartariam Mogolicam, seu hodiernum Imperium Mogolicum. Atque de his duobus postremis amplior erit Icribendi locus, postquam de Tartarorum origine & progressu pauca fuerint praemissa, ut inde Imperii Mogolici principium, Imperii vero Sinici muta tio innotescat amplius. I. II. .
DE ORIGINE ET PROGRESSU TARTARORUM. TArt ri vetustissimis Seculis Scytae nominati habitarunt cis & ul
tra montem Imaum, nobis Caucassim dictum, versus Austrum& ortum ; victoriis dein celebres longe lateque extenderunt terminos, rapto vivere assuetus populus; qui quamquam saepius ab exteris Principibus petitus armis, nunquam tamen cst subactus, Viaetoria aut fug1 tutus & fretus: Cyrum namque Persarum Regem cum omni suo exercitu Tomyride duce foentina prostravisse fertur; D rium vero turpi fuga sese recipere coegit. Alexander quoque Mac . do fere universas perdidit copias, quas adversus Scythas eduxerat. Romanorum denique famam Scytae audierunt, vires tamen & arma. non sunt operti. νNom n Tartarorum, aut Veluti placet aliis, Tartarorum Seythis
dedit fluvius ritis Scythiam superiorem secanr, quod nomen non ita pridem invaluisse tradunt: forte tamen antiquius est, quam de eodem Europaeis innotuit, qui ante 4oo. annos primum Τmaros co perunt cognoscere suo etiam detrimento maximo, postquam nimiarum Duce & Imperatore suo supremo Gingis-Chano universam propcinodum Asiam jugo suo subaiderunt, & tnm Seculo XIII. quatuor validissimos exercitus adversus totidem mundi plagas direxerunt, ut universarum terrarum orbem unius Monarchae dominio subjugarent. Nec suo caruit fructu spes Martis Tartarici; victoriis namque ovans non paucis penetravit in Poloniam, Hungariam, Bohemiam, Sile, sam Sc. Vcrum haud longo tempore stetit erectum a Gingi Chano
537쪽
Imperium; eodem quippe Seculo XIII. intestinis dissidiis convulsum in partes abiit, ubi Tartarorum Praefecti compluribus Re nis suum iii commodum institutis experti sunt, Regna divisa facile desolari
aut dissolvi: quod tamen ne perpetuo eveniret Tartaris, Tamerta nes Seculo XIV. Tartaricam Monarchiam restituit, sed in Partes denuo post ejusdem fata divisam, veluti superius allata Tartariae unia versae distributio ostendit. Tametsi vero toties & tot in membra sint divisi Tartari, hodie tamen duo nobilissima per Asiam universalia Imperia tenent, nimirum Mogolicum & Sinicum. Caeterum inter Tartaros religionis diversitas est admodum magna; plurimi quippe sequuntur Mahometis doctrinam, quam probarunt jam ab anno I 2 6. Testimonium recti animi & firmae fidei
prodituri crebro exclamare solent: non est Deus alius. nisi uarus rus muri
Elatis in clium vocibus jungere dicuntur Varios corporis motus persuasi firmiter, Deum non corde duntaxat aut spiritu, sed toto corde & cunctis Viribus esse adorandum. Tartarorum alii praesertim Sirus proximi & mari vicini sunt idololatrae, quorum religio est, duos credere Deos, unum coeli, terrae alterum. A priore, cui diebus singulis thus adolent, petunt, ut mens sit sana in corpore s no: ab altero abundantiam fiugum, & augmentum pecorum pec niarumque flagitant. Ins nem quoque honorem soli, lunae,&quatuor elementis exhibent, iisque sacrificia offerunt. Animas homianum immortales dicunt non uni corpori annexas, sed pro meritorum diversitate in nobiliora aut ignobiliora corpora migraturas. De Tam rarorum maxima potentia hunc in modum disseris P. Henricus Ahὸνὸν
in Geograph. Polit. pag. 778. Quods tota Tartaria ab una c. ite
regeretur, tum amplum vix silet in Asa, imo in toro terrarum orbe Imperium,
utpote quod ab Austro in Boream par 3LO. O ab ostio Danubii versus O tam inra 9 . leucas decurrit. Gens tota ferὲ militaris, ct licet hodie titulus Magni Tartaroram Cham deserit, ipsumque Imperium in complura R Ina ct dominia sit divisum, habent tamen singula potentiam formidabilem, qua quocunque se vertit, sine clari inde non recedit. Ducenta ct trecenta mi lia sabinde ex pluribus Hordis sive turmis collecta ex improviis regionem ricianam invadunt. O veluti torrens inundant O Opprimunt. Causa progres.
suum maxima est constans concordia subditoriun & reverentia
538쪽
- De Magni Mogolis Imperta 'in supremum caput ad superstitionem usque exactat vereri enim &revereri summopere Principem ducitur honori & merito inter me rita supremo: a Principe laedi, spoliari bonu & vita non Vertitur vi
tio. Vide dicenda de Metolis Imperio.
lMperium MogoIicum maximam totius Indiae partem comprehendens jungitur Tartariae versus Septentrionem; tangit vero montes inter se & Chinense Imperium versus orientem ; mo tes alios & Regna diversa & fluvium Gangem versus Meridiem; &denique Persicum Regnum versus occidentem. Longitudo & l titudo Imperii hujus intra duos fluvios, nimirum Indum & Gangem maximam sui partem contenta est talis ac tanta, ut haec 4oo. milliaribus non multum inferior, illa vero .sit superior. Numerant hoc in amplissimo Imperio authores plerique o. aut plura Regna, quae ejusdem ferme sunt nominis, cujus sunt urbes in Regnis Principes . uti ab exemplis mox patebit. PARS. I. In orientis parte sunt Regna, verius Provinciae L Agra, cujus nominis urbs & XI. Karahatacta. Imperatoris sedes. II. Buchar. III. Kaliarum. IV. Narvari V. Iessehmer. VI. Gor. VII. Gualeor. VIII. Hardinare. IX. Jamba. X. Jen M. XII. Multan. XIII. Nagracuti XIV. Naval.
XVII Pitanis XVIII. Resapor XIX. Rantipor.
539쪽
L Attoch. II. Bando. III. Belahar. IV. Baliaris
De Magni Mogolis Imperio. In occidetitis parte sunt Regnat
DE ORIGINE ET PROGRESSU ALIISQUE REBUS
IMPERATORIS MOGOLIS. I perium Mogolicum Tamerianis Tartarorum Ducis supremi dicitur ine partus posthumus, cui ante duo Secula datum exordium: atque adeo testibus passim multis Magni Mogolis Imperium aliud non sonat, quam Tartari Magni Rcgnum , aut Imperium Tartarorum Magnum, ob magnitudinem locorum, multitudianem subditorum & divitiarum copiam hoc nomiue appellatum. D scripta iam superius multitudine Regnorum seu Provinciarum fas sit
paucis etiam enarrare hominum eo tu Imperio numerum maximum& redituum Imperatori solvendorum summam sane non exiguam. Varii varie de utrisque reliquere nobis potius dubia argumenta,quam certa testimonia. In sola urbe Imperatoria Agr1 inveniri circitera ooo oo. hominum asserunt, qualem ac ouantum numerum Christia. anus H,ucius de solis militibus intelligendum esse existimat: unde si ex eodem authore oetius Mogolici exercitus colluviem intelligerς aveamus, testis idem nobis erit, M. Mogolis Imperatorem ex universis suis Provinciis equitum computare 3 ooooo. pedituin vero millia sere absque numero praeter quinquagesies mille elephantos in prΡlium educi solitum. Hyperbolem intelligimus, sed simul ex ungue leonem colligimus; si namque ramus sit M. Mogolis exercisus, quai
tum nunc singulorum, nunc universorum inquilinorum immarium: . esse
540쪽
De Magni Mogesis Imperio. . - 467 esse censebimus longe ulti a so. milliones qui dixerit, nimium dixisse nemo Zoilorum dicat faciles Redituum annuorum aureos montes potius, quam colles ob oculos nobis ponere coriatus cst idem μὴ ιius his verbis: M. Mopol omnium hujus universi Regum ditissimus es. perhibetur : dicunt autem ejus aerarium continere mille quingentos milliones Joachimicoruin nostratium : quam summam his
vero commoda Imperatoris singularia collocemus modo una cum incommodis hunc in modum ab eodem authore allatis:
Primo abundat quidem ibi miles. sedmilitaris rei peritia non adeo est instructus. Secundo Portubus destituitur. .Tertio Porrugalli totum senum babent Camb ensem insiua potestate. Quartst fiunt Ulpraterea multa Regiones steriles. Quinto obstat quoque progressibus M. Rivolis locorum natura : Caucasius enim diffundit se in illis confiniis mille ramis, quorum aliqui terminant Regna ς aliis non si ficit terminare , sed Θ cingunt ea murorum instar: abi concludunt ea prorsus i ati; autem reddunt transitus diss-ς ς ciles. His adjungitur temporisjactura, quam Principeι Mogolici, quibus magnum d minium , necessurio faciunt in itineribus: astasenim elabitur, antequam eo, quo tendunt cum equis semi-enebis exercituque lassato perre erint, iurusique brevis, qua ipsis adversa, hostibus commodo oc. Sic ergo obstacula hic sunt moralia, obstacula civilia, sed θ obstacula naturalia, qua M. Mogoli vias evagandi latius pracludunt. Huct
Regimen Mogolicum est vere Monarchicum, quin & Despo-ticum; Imperator quippe totius Imperii solus dominus pro majest te sua de rebus subditorum potest disponere liberrime bonorum hasn res omnium, quin & vitae & necis arbiter subditorum etiam com muni licet corrupta sententia definitus. Ex Imperatoris nutu pendent leges, Magistratus, curia, toga & sagum. Ex Ducibus & Prmfectis Imperatoriis tanto quisque est dignior in aula, quanto plures sub sua potestate numerat milites; unde in aula magnates iidem fere sunt, qui bclli duces, suorum primi Omrahi appcllantur. Filii
Imperatoris suis sub signis Iangulis numcrant eqitum Iso oo. Minorem numerum ducunt Duces etiam supremi, quos rite observato o
dine .ac proportione sequuntur Marsubdari & Rufindari inherioris