Dissertatio medica inauguralis de variola vaccina

발행: 1802년

분량: 60페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

DE VARIOLA VACCINA.

MORBI HISTORIA. Most sus in Glocestria diu familiaris fuit; sed ex tempore quo primum de eo scripsit Jennerus, in reliquis quoque Angliae partibus, Ut et in Hibernia, notus fuisse videtur. GAcestricte, autem, incolis non solum notu8 est morbus, Veram etiam effectus ejus salutares non delituere. Namque apud eos semper Valuit Opinio, quicunque morbo vaccino laborarit, eum nUnqUam Postea variolarum contagione infici periclitari. Sed hujus morbi notitia generalis debetur solum benevolentiae et perSeVerantiae, nunquam satis laudandae, ingeniosi Jenneri, qui anno I 798 primam ejus descriptionem

typis VulgaVit, et phoenomena, quae in VaC-cis hoc morbo affectis occurrere ObSerVantur, accuratissime tradidit.

12쪽

IO DE VARIOLA VACCINA.

Papillas primum assicit pustulis, quae inflammatione livide rubra, fluidum continente, paulatim circumdantur. Hae pustulae in ulcuscula abeunt, sed ambitum circumscriptum habent. Interdum lactis secretio morbi particeps est, verum in adfectu benigno hoc non accidit. Plerumque Vere, quo tempore aer humidior est, occurrit. Interdum, quando inflammatio diuturna est, ulcuscula multiplicantur, et attentionem Peculiarem sibi vindicant. Morbus quo mi-nUS Vaccae pascantur ViX Unquam impedit. Brevi post mulgentes in morbum trahuntur. Parvae vesiculae circa digitorum arti culos oboriuntur. Hae paulatim majores factae in pustulas circum Scripta8 abeunt, quae rubore et inflammatione circumdan

tur. Facta absorptione glandulae axillares tument rigidaeque fiunt, et motu brachii dolor excitatur. Hoc die septimo vel octavo, aliquando citiu8, accidit. Lenes rigores Succedunt, quos eXcipiunt calor, cordis arte-

13쪽

riarumque actio solito paulo major, nausea, capitisque dolor. Est ubi delirium mite accedit, quod unum, duos, vel tres dies, i

terdum, autem, Ut nonnulli assirmant, multo diutius, manet. Inflammatio die duode cima, decima tertia, Vel decima quarta ac-men suam attingit. Interdum ulcuscula opem chirurgicam postulant; Verum qUOniam nunquam mihi oblata est occasio videndi quemvis morbo sic affectum, de eorum tractatione silere melius videtur, donec ad Phaenomena, quae viri insitionem subsequ-Unter, sit perventum. Non hic autem praetereundus est morbus spurius, cui eodem tempore, et, ni fallor, qUOVis anni tempore, obnoxiae sunt Vaccae. A morbo vero differt quia nunquam in eo occurrit margo

circumscriptus, Vel lividus rubor, qui priorem perpetito comitantur.- In morbo Spurio ViX unquam Sequitur, eXulceratio. Pustulae formam inaequalem aSsumunt, et crUS-ta molli brevi obducuntur, quae cito decidit,

14쪽

cutemque subjectam solum coloris diversi, Verum nequaquam Ulceratam, relinquit. Hanc speciem prae se fert morbus in variis partibus, talemque ipse in Cambria septentrionale observavi, et morbum materiae ejus insitione essicere frustra conatUS SUm. Assirmatur, autem, mulgentium manUS Ulcusculis interdum assici. Verum haec ulcuscula asseruim generalem non gignUnt, morbi vaccini indolis nequaquam participia SUnt, neque, me judice, ad ullum errorem insignem ducere POSSUnt. Morbus hic spurius gigni potest vel a nimia Pre88Ura quam Sustinet papilla dum vitulus lac sugit, vel a lacerationibus earum quas sentes faciunt, vel ab insectorum morsibus. Quidam hunc morbum derivant a pascuis nimis nutrientibus, alii vero a papillarum pertractatione nimis violenta; ingenue autem profiteor hujusce rei me non satis gnarum esse ut ullam opinionem de ea

15쪽

hic proferre mihi liceat; neque ullius momenti esse videtur. De veri morbi origine multum disputatum est, cujus inVe8tigatio multo ma)oris momenti est, quamvis de ea nihil novi litie asserre possim. Aliorum autem opiniones perstringam, quaeque mihi maximam veri speciem prae se ferre Videntur, oStendam. Jennerus in prima hujus morbi historia eum a morbo peculiari, quo equorum calces assici solent, vulgo Grease Anglice appellato derivandum existimaVit. In huJus opinionis confirmationem multa argumenta gravia adduci pOSSUnt.1mo. In Glocesrid viri tam equos curare quam Vacca8 mulgere Solent. ado. Nondum pro certo hacterius deprehenSUS est Verus morbus vaccinus nisi in

16쪽

DE VARIOLA VACCINA.

iis locis ubi viri duplice hoc munere funguntur.3tio. Morbus, variolae vaccinae similis, eos homines, qui equos sic morbide assectos curare solent, interdum adoritur.

qto. Jennem8 materia, a pustula desumpta, quam morbi equini tabum efferat, quaeque vix omnino ab morbi vaccini pustula diversa fuit, eundem morbum in puero insitione ejus generaVit. sto. Multi, qui materia ab equorum calcibus infecti erant, exinde Variolarum contagioni resistere potuerUnt. Contra, variolam vaccinam interdum o servari dicitur, etiam quando ad tales causas minime attribui potest ejus origo. Verum hujusmodi argumentum parvi pendendum est, quando in mentem revocamus, nullum

17쪽

DE VARIOLA VACCINA. Is morbum, a contagione specifica Ortum, Umquam SPonte Occurrere. Porro Woodville et Coleman, materia ab equorum calcibus deprompta, Se nunquam morbum vaccinum gignere potuisse, testantur. Hocce argumentum, quamvis Solum negativum, Jenneri opinionem nonnihil infirmare posse Vide

tur.

VerUm Omnia argumenta, quae contra hanc Opinionem allata sunt, Omnino refU-

tantur ab experimentis faustis ingeniosi medici Loy, quae non umbram dubitationis jam reliquerunt. Vir quidam, equum calcibus morbidis affectum curare solitus, in digitis complures PUStulas eXpertus est. Ab una harum PU8tularum depromptum est virus. Viri hujusce insitione homo quidam, qui variolas nunquam Perpessus erat, morbo affectUS est, Vero morbo vacino omnino simili, quique

18쪽

DE VARIOLA VACCINA . diversa sua stadia eodem modo percurrit.

Altera pars ejusdem materiae in Vaccae uberfuit immissa. Ante diem quintum nullus essectus secutus est. Die autem nono formata eSt Vesicula, quae margine coloris rosei circumdata est. Magna pars uberis indurata est, et dolore affecta. Vesica Per complurium dierum spatium mansit; tandemque Pars absque ullius remedii ope sana factaeSt. Hrius materiae, nono morbi die adhibitae, insitione in infante generatus e St morbus, inflammatione et caeteris morbi phaenomeniS Variolae Vaccinae prorsus similis. Postea facto periculo, variolarum contagioni

omnino resistere repertus est. Pars tenuis,

limpidae materiae, ab equi calcibus morbidis manantis, Vaccae uberi insita est, unde die quinto inflammata egi pars. Die nono formata est vesicula, quae fluidum tenue continebat. Hujus fluidi pars infantis brachio insita vaccinam genuinam creavit. In eodem infante variolarum insitio postea inanis evadit.

19쪽

DE VARIOLA VACCINA.

septimo depromptum et in infantis corpus immissum, quaedam symptomata febrilia arcessivit, quae tamen die nono ProrSUS evanuerunt. In hoc aegro variolarum insitionem nullus sequutus est effectus. Quinque alii materiae ab hoc aegro insitione morbo sunt correpti. Hi quoque variolarum insitionem pari eventu passi sunt'. Ab hisce periculis omnino confirmatur

Jenneri opinio de morbi origine; imo ipse

modus, quo morbus estici opinatus est, in his experimentis imitatus quoque fuit. Primum enim morbum in Vacca generatum a materia equi calcis videmus. Deinde eadem materia similes, quamvis nonnihil vehementiores, effectus gignit in corpus humanum, quam cum Per vaccam vel corpus

20쪽

DE VARIOLA VACCINA .

humanum impertiatur. Ingeniosus medicus Loy iteratis periculis factis, materiae

equorum calcium insitione morbum essicere

non potuit, nisi quando fluidum limpidum

esset, die morbi circiter decimo quarto, vel circa diem septimum a Symplomatum Principio. Imo, existimat binas hujus morbi species eXi8tere, quarum altera Solum quodam adfectus generalis stipatur, et hos essectus praestat. Materia ab eodem equo Provecto morbi stadio desumpta nullum effectum gignere potuit, monetque, Ut eXPeri mentum felix eventus sequatur, deSUmendam esse materiam quam maturrime Post Primam morbi accessionem; porro limpidam et sedi quam proxime depromendam, esse debere. Ex eventu infelici quorundam periculorum ejus facile colligere est, quomodo hi crearint qui experimenta ante eum facere conati SUnt, quoniam virus sive morbi stadio

SEARCH

MENU NAVIGATION