Dissertatio medica inauguralis de variola vaccina

발행: 1802년

분량: 60페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

nullo ejus stadio talem effectum edere posset, adhibuisse verisimile videtur. Priusquam haec experimenta typis vulgata essunt, hujus morbi a morbo equorum generati historia Jennero ab amico comm

nicata CSt.

Amicus ejus ad aegrum Symplomatis febrilibus et delirio miti laborantem arcessitus erat. Quando pulsus statum explorabat, pustulam in uno digitorum observavit. Adstantibus de pustula hacce interrogatis, certior factus est aegrum equum calcium mo bo assectum curare solitum esse. Paucis diebus prius quam aegrotare caepi8Set, UnUS digitorum casu laceratus erat, cui materia morbi hujus admota, aborta est puStula, Unde symptomata Supra memorata sequutR

sunt.

22쪽

Materia ab hac Pustula desumpta morbum vaccinae omnino similem generavit. Ex supra dictis morbi hujusce originem jam esse Satis compertam SperamUS. Verum Jenneri animi acumen et observationem nunquam Satis admirari possumus; is, enim, solus primum morbi Originem, tanta caligine submersam, in lucem protulit. Patefacta, igitur, morbi Orgine, quam essicax sit morbus adversu8 Variolarum accessionem futuram, propria eXPerientia edoctus jam

ostendam.

EX tempore quo primum de hoc morbo scripsit Jennerus, summa attentione investigatus est, et inter Omne8 jam convenit, Veram Variolam vaccinam in variolarum locum suffectam morbi posterioris futuram acce8Sionem certissime prohibere. Quoniam brevi postquam de morbo scripserat Jen' Deru8, ejus esticaciam opportune mihi obi

23쪽

ta est occasio experiendi, quo pacto id acciderit fortasse haud alienum erit narrare. Mense Julio an . I 798, postquam Jenneri

Opus Perlegeram, centum et Septuaginta homines, omnes Glocestrienses, variolarum insitioni subjiciendi necessitas mihi occurrit; namque tunc temporis testimonia Vaccinae Praestantiae nondum satis ampla fuerunt.)Ιnsitionem perfeci, atque ex toto numero duodecim se morbum vaccinum olim exper

Quum hanc faustam Occasionem morbum explorandi, ducerem, virus Variolosum utrique brachio horum duodecim hominum insevi, idemque in quibusdam eorum decies vel duodecies iteravi. Et quamvis levis inflammatio circa ulcusculum orta Sit, Paulatim tamen evanuit, ut plerumque accidit quando allectus non generalis sit,) neque ullus morbus universi corporis SequutUS

24쪽

est. Iidem homines viginti dies et amplius aegris variolis laborantibus, praesertim gravissime assectis, inservierunt, ideoque aerem Iniasmate varioloso omnino scatentem trahebant, neque tamen contagione ullo modo affecti sunt.

Sic certior factus de vi, quam possidet Vaccina, Variolarum contagioni resistendi,

Vere PTOXIme 8ubsequente complures vaccini viri, quod a Jennero acceperam, insitioni subjeci. Postquam hi solita morbi symp- tomata eXperti erant, et Vigesimo primo circiter die postquam Omnia cesSarant, horum decem brachiis virus Variolosum more solito insevi. Hoc decies feci, neque tamen Ullus effectus generalis sequutus est; quamvis in uno ex iis brachium per duas hebdoma das dolore assemini sit. Eventu hocce non contentus, eosdem homines in nosocomit parte, aegris variolosis dedicata, in aere variolarum eiu uviis praegnante aliquamdiu de

25쪽

DE v ARIOLA VACCINA. 23tipuit. Hic per tres hebdomadas aegris invicem inserviebant, et infectioni omnino resistebant. Mirum est hoc ipso tempore du-Os homines, qui vaccinae insitionem adeo timebant, ut eam subire iis Persuaderi non potuerit, variolis correptos CSSe; alterumque ad plures descendisse, alterum Vero e morbo aegerrume evaSisse. Ex illo tempore vaccinae insitionem saepius pari succe88U perieci, et plurima eorum exempla huc adferre PO Sem. Verum satis sint eXempla supra allata, unde, ut spero, liquido constat, Vaccinam adversus Variolarum accessionem hominem omnino tutum reddere. Jam, igitur, morbi de ilionem moliar.

Quamvis nomen, quo Jennerus morbum designavit, naturae ejus Satis arridere videatur, ab aliis non adoptatum eSSe, reperio. In tribus dissertationibus inauguralibus Edilaburgi editis morbus solum Sub Vacciniae nomine descriptus est; neque cur Verbum,

26쪽

24 DE VARIOLA VACCINA . variola omittatur causa datur, Vel, ut opinor,

dari potest. Quum, igitur, morbus hicce

solum una pustula stipetur, nisi a causis se tuitis infra memorandis pendeat, cum JeΠ-nero nomen variolae vaccinae retinebo. Morbus hicce forsan satis accurate definiri potest verbis sequentibus. Morbus, a contagione specifica ortus, sti- satus infammatione et sustula, quae circa diem duodecimum, vel decimum tertium, ambitu subrubro circumdatur, es foveolam semper relinquit. NDe morbi insitione, quae res Summi momenti eSt, quoniam persuasissimum habeo plurimos erroreS, Unde morbus VaccinUS nonnullis habitus est vilis, admissos fuisse; ObserVandum est, ab ea esici posse morbum spurium, vel Si virus es laetum adhibeatur, vel si morbo nimis provecto desumptum fuerit.

27쪽

DE VARIOLA VACCINA. 23

Propria experientia edoctus reperi Virus, etiam quando inter binas vitri laminas se Vatur, morbum Verum tribus elapsis mensibus cssicere nequire. Saepe nullam omnino inflammationem excitare potui. In paucis exemplis insammatio levis quidem sequuta est, quae tamen intra paucos dies evanuit.

Exemplum morbi spurii materia morbi veri nimis sero adhibita generati mihi octodecim

abhinc mensibus occurrit. Materia, quam a Jennero acceperam, in tribus exemplis morbum ecticere conatus sum. Admodum imperfectus erat morbus ante diem nonum, quando aSpectum Consuetum ostendit. Die decimo viri portionem a brachio detraxi, et in trium aliorum corpus immisi. In iis die secundo vel tertio Symplomata manifestiora fiebant quam Plerumque antea quinto vel sexto animad-Verteram. Die quinto vel sexto inflammatio multum aucta est; et septimo et OctaVO

28쪽

z6 DE VARIOLA VACCINA. Erusta spongiosa coloris albescentis apparuit, quae die undecimo decidit, solumque cutis subjectae colorem rubrum reliquit. His periculis nondum contentus materiam ex uno horum detractam quibusdam aliis insevi. Inflammatio modo memoratae simillima, curSilque non minus celer, genita e8t. POSt quam circiter triginta homines hoc tabo inficiendos curaram, quoniam utrum VCTUS ES set morbus anceps haerebam, Virus a medico vicino procuravi. Hoc virus in vitro Fematum, Verum puriforme, erat. Quo8dam homines materia hacce infeci, morbumque priori similem generatum mirans ObSer

vavi. Tabi hujus insitioni subjeci homines

Sept laginta, quorum UnUSquisque pari modo aflectus est, morbo cursu celerimo Pro grediente, nullamque ulcerationem relinquente. Tandem, hujusmodi viri insitione dimissa, hominibus, qui ei subjecti erant,

nunclavi, eos morbo genuino non assectOS fuisse, ideoque adversus futuram Variolarum

29쪽

accessionem non satis tutos habendos esse, me vereri. Deinde portionem viri recentis ab amico meo Jennero accepi, cujus insitione morbum genuinum generaVi; et quamvis nulla mihi oblata sit occasio effectus ejus observandi in hominibus modo memoratis, tamen eos revera morbo idoneo minime laborasse, postea dolens accepi, Ut eX Sequente narratione patebit.

Quidam chirurgus, cui viri spurii porti nem praebui, complures eo infecit. Quum

erroris mei conscius factus essem, eundem cum eo communicaVi; et, Postquam virus idoneum acceperam, ad eam Portionem ejus misi, et ut eos, quOS materia spuria infecerat, tabo hocce recente denuo imbuendos esse curaret, eum hortatus sum. Monito hocce neglecto, Unus eorum Variolis correptus supremum obiit diem. Alium quoque ex illo tempore variolis correptum CSSe audivi. Quae omnia satis demonstrant adsec-

30쪽

Quamvis enim infans insitioni primus subjectus proculdubio morbo genuino a sectus sit; viri es eii, vel forsan in Statu puriformi, usus, huic errori originem praebuit; et quamvis inflammationem, quae quendam progre8Sam percurrit, eXcitarit, Verum morbum vaccinum creare nequivit. Sic verae Vaccinae PUStulae Virus, Si morbo nimis provecto adhibeatur, morbum spurium e D sicere pote8t. Materiam etiam in equorum morbo vim suam specificam eodem modo perdere, ab

experimentis ingeniosi Loy colligere est. Virus ab equorum calcibus detractum, nisi morbi initio id fiat, quando limpidum eSt,

morbum non efficere repertum est. Idem quoque de variolarum insitione dicendum eSt. Hae observationes necessitatem VirUS

SEARCH

MENU NAVIGATION