장음표시 사용
31쪽
DE VARIOLA VACCINA.29 tempore idoneo detrahendi ostendunt. Adhibendum est tabum, igitur, intra diem morbi quintum et nonum, et nunquam, si id fieri potest, seriUS. Nequaquam vero adhibeatur postquam pars crusta tegi caepit. Nuper cum Jennero colloquium habui,
in quo hoc summa ope inculcare nisus est. EX tempore quo spurium hunc morbum observavi, non dubitavi affirmare exempla quae , contra vaccinae insitionem allata sunt ejusdem generis fuisse, et saepius quam hactenus vulgatum est accidisse. Hinc constat quam necessarium sit Verum morbum distinguere, et quo tempore, quove modo, adhibendum sit Virus, pro scire. Tardum primi eXempli progreSSUm, quamVis morbus Verus esset, a materia jUS-to diutius servata provenisse, manifeStum est ut opinor. Atque ita concludere eX rationis similitudine vellem. Ipsum enim Vi-
32쪽
3o DE VARIOLA VACCINA.rUS Variolosum, quum aliquamdiu fuerit ser-Vatum, multo tardius agere inVenitur, quam cum recens sit. Hoc ipse Saepius testatus Sum. Hinc virus quam recenti8Simum adhibere adducimur, quoniam tunc temporia certe majorem vim possidet. Profecto, quando id fieri potest, virus recens ab uno CO pore in aliud sine mora transferri debet. Verum ubi hoc fieri nequit, virus in vitrum rem ceptum sub dio siccetur, non subito ante focum, sic enim viri pars suidior et praestantior dissipatur. Vitri laminae applicetur altera ejusdem magnitudinis, et utraque cha tutae duplicationibus involvatur; et sic Virus ab aeris externi actione defendetur, et aeque bene ac ullo alio artificio servari potest.
Non in loculo portari debet, propter nimium corporiS calorem; omnisque calor adventilius evitandus est. Jennerus mihi nunciavit exemplum ubi virus irritum factum
33쪽
DE VARIOLA VACCINA. 31 erat, hinc quia medicus scalpellum eo intinctum in braccae loculo portare, et, quando frigidus erat, ante focum stare, solitUS est: neque ab ulla alia causa insitionis eventus infelix derivari potuit. Utrum hoc ab exsiccatione, vel a compositionis mutatione,
cui favebat calor, profectum esset, dissicile dictu est. Verum inde patet quomodo interdum rerum, adeo levium ut attentionem Omnino evadant, interventu eventu8 Optatus
Suadet ingeniosus medicus Pearsonus Se Vandum esse virus in phiala aetolicum vel Bb drogenium gas continente; et Jennerus ipse opinari propendet, compositionis mutationem, Si in Saccaro non praeparato SerVetur,
prohiberi posse. Sed de hoc non confidenter loquitur. Ipse morbum efficere frustra molitus sum ope fili tabo intincti, quamvis virus intra paucos dies post ejus detracti nem adhibuerim. Neque, ut Opinor, si t
34쪽
3a DE VARIOLA VACCINA.bum aliquamdiu servare velimus, id bene fiet in scalpelli cuspidem id recipiendo. Fe
rum oudationem subire periclitatur, et forsan viri compositionis mutationem promOVet. Certum enim est tabum 8ic Servatum duabus tribusve hebdomadis elapsis vim Suam perdere. In uni Versum, igitur, virus in tra binas vitri laminas, ut supra prae8crip tum est, certissimc Servatur. Detrahendum est quoque ab homine alioquin Sanissimo, et, ut nulla alia contagio in corpus immittatur, scalpellum recentissimum adhiberi debet. Namque monito hoc neglecto morbi vaccini loco ipsae Variolae obortae sunt; et nuper ulcera vere syphilitica, quae solum hydrargyri usui cessere, generata Sunt.
Hujusmodi monita atque praecepta nimia videri possunt; verum quoniam ab eorum
35쪽
DE VARIOLA VACCINA. 33 neglectu tanta provenere mala, non nimis inculcari posse opinor.
His, igitur, praemissis, quando detrahendum est virus, leviter pungenda est pustula in variis partibus, ita tamen ut sanguis non erumpat. Horae minuto elapso, vel paulo
serius, suidum limpidum exudare incipit, et in planam vitri laminam recipi potest.
Altero minuto elapso, alia vitri Lamina eodem modo adhibenda est, posteaque materia in iis exsiccari sini debet. Iterum eodem mOdo admoveri possunt, donec viri satis collegerint. Virus ab eodem aegro non Saepiusquam bis vel ter, forsan quam semel, detrahendum esse arbitror, propter irritationem et inflammationem quae eXcitari POSSUnt. Prius quam virus adhibeatur, aquae calidae vapore humectandum eSt, quoniam eodem modo, quo Virus variolosum, dilui non debet. Scalpellum tabo satis imbutum ita immitendum est ut sanguinis pauxillum Se-
36쪽
34 DE VARIOLA VACCINA . quatur, et in vulnusculo Per pauca momenta detineatur sic ut virus Sua graVitate cUS-pidem versus descendat. Brachii parti, ad musculi delloidis insertionem, optimo eVentu inseritur virus; ibi enim ab musculorum
actione vel contractione motus minimus Occurrit. Partis infectae progre8Sus Plerumque hujusmodi est.
Die secundo vel tertio pars leviter inflammatur, centrum elevatum tactui percipitur, et, progrediente rubore atque tumore, ParVavesicula die quarto apparet, quae quinto manifestior fit. Die septimo et octaVO rubor solida nummi spatium occupat, et multo major sit pustula. Nono in medio deprimitur, et margine circulari, nonnihil elevato, circumdatur. Die decimo, undecimo, vel duodecimo inflammatio maxima CSt, SpatiUmque circumscriptum multo latiusitInc Occupat. Centrum ejus coloris fusci iit, et crusta ejusdem coloris a centro Oriens
37쪽
DE VARIOLA VACc IN A. 33 paulatim se diffundit; rubor et inflammatio in dies imminuuntur, annulumque eXte num et subrubrum relinqUunt, cyrius Pars interior a pustula digitum Circiter transve
sum distat. Die decimo fluidum limpidum
puris indolem nancisitur, et crUSta Per PUS tulae superficiem serpit. Die decimo septimo, vel decimo octavo, plerumque SUA SPOn te decidit, foveamque, Sive ulcerationis Vestigium relinquit. In teneris infantibus nulla irritatio febrilis
manifesta ut plurimum occurrit. Inquietudo, anXietas et languor die Septimo, Octa-VO, Vel nono Observantur. In quibusdam animae faetorem animadverti, et odorem percepi similem ei qui emittitur quando Ventriculus et intestina male se habent. Hoc autem minime perpetuum est. In adultis interdum leves rigores et nausea, quibUS Succedunt calor auctus capitisque dolor, hoc morbi stadio occurrunt, quae autem infra
38쪽
36 DE v ARIOLA v ACCINA . paucos dies paulatim decedunt, comitante tensionis sensu et glandularum axillarum
SaepiuS Vero nullum symptoma febrile manifestum observatur; et corpus UniVersum jam affectum esse concludere licet solum ab actione vaccina, ab inflammationis progressu, ab a8pectu Pustulae, a colore cruStae, demum lUe ab annulo externo, quo Ci cumdatur inflammatio, qui manifestus sit quando rubor circa pustulam imminui incipit. Postremum hocce SymPtOma semper pro argumento certissimo habui corpus universum morbo genuino jam esse assectum; nunquam enim mihi occurrit exemplum veri morbi eo non stipati, vel spurii affectus cujus comes erat. Postquam decidit crusta, in morbo vero fovea, sive ulcerationis vestigium, Semper relinquitur.
Hic loci morbi veri et spurii symptomata
39쪽
DE VARIOLA VACCINA. 37 inter sese comparare haud alienum erit. In morbo Vero rubor et elevatio a tertio ad undecimum vel duodecimum diem, quandoacmen attingunt, augeri Pergunt. In spurio autem inflammatio die secundo admodum manifesta apparet, et die septimo vel octavo summum Vehementiae gradum attingit. Ruboris quoque diversa est ratio. In morbo vero color ex flavo et rubro constatur; in spurio color ei similis est qui vulnera leviora comitatur. In morbo genuino ante diem decimum pars crusta tegi non incipit; in spurio die sexto vel septimo hoc fit. In vero pustula circumscripta occurrit; in spurio non ita. CruStae color in vero subfuscus est, in spurio coloris albidi et texturae cellularis est. In illo crusta decidit die decimo septimo, vel decimo octavo, in hoc die undecimo, vel duodecimo. In priori semper, in posteriori nunquam, ade8t areola. Ulceratio, quae Veri semper est essectus, in spurio raro bequitur.
40쪽
58 DE VARIOLA VACc IN A. Verum haud dissimulandum est, in quibusdam morbi spurii eXempli88upra memora iis, pustulam, primis quinque vel sex diebus, veri pustulae omnino similem fuisse. Sed
hoc tempore ex circumscripta et circulari forma in inaequalem et serpentem mutata est; cruStaeque color a Vero diVersus erat.
Atque haec plerumque sunt symptomata et progressus morbi veri. Interdum tamen citius vel serius supervenit morbus. Aliquando ad summum gradum die decimo pe venit; corporisque adfectus generalis etiam
die quinto interdum sequutUS eSt. Interdum progressus ejus multo tardior eSt, et, ut in exemplo Supra memorato, nullu8 adfectus manifestus observandus est ante diem octavum Vel nonum, quo tempore aeque provectus videtur ac Si omnia stadia cor Sueta paulatim percurriSset. Quendam a
grum in oppido Brightheimstone dicto cursevi, in quo morbus non ante diem decimum
