Dissertatio medica inauguralis de variola vaccina

발행: 1802년

분량: 60페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

DE VARIOLA VACCINA. 39quintum acmen Suam attigit. Atque ut certissime constaret Utrum morbus verus fuis-Set, necne, Virus Variolosum brachio ejus saepius insitum est, unde tamen nulla aegritudo generalis Sequuta est. Hinc manifestum est, Si morbus symptomatis ei propriis

supra memoratiS stipetur, quamvis solito citius Vel serius appareat, eum Variolas certi8sime arcere POSSe.

Medici opem raro, si unquam, POStillat. Si symptomata generalia systematis Vehementius Urgeant, acre catharticum e salibus mediis petitum prodesse invenitur; Verum nullum aegrum unquam curavi in quo hujusmodi remedium necessarium fuit. Interdum inflammatio sese satis late distundit; quod ubi accidit, parti assectae unguento

mercuriali bis vel ter leniter astricto compescenda est. Huic quoque scopo satisfaciet cerUSSae acetatae in aqua solutio. Unguentum mercuriale et semper bono eventu adhi-

42쪽

DE VARIOLA VACCINA.bui. Interdum ulcus serpere propendet. Huic malo obviam eundem est applicationibus ex acido sulphurico, et ulceri mundo unguento hydrargyri nitrato applicando. Verum hoc rarissime necessarium eSt. An- non, quando pars morbida curatu dissicillima eSt, causticum lunare ita applicatum ut partem assectam exedat, prodesseti Sed quoniam mihi nunquam occurrit exemplum morbi hujusmodi tractationem postulantis, remedia ei accommodatissima indicare non

Supra dixi aequabilem pustulae progressum, inflammationis et crustae rationem argumentum Optimum praebere corpus Uni-Versum esse assectum, etiam quamvis non

adsint febrilia symptomata. Hanc opinionem confirmat exemplum quod sequitur. Infantem tres annos natum viri vaccini insitioni subjeci. Die morbi nono digitus infantis casu vulneratus est. Die decimo ae

43쪽

grum vidi, et in parte ubi inflictum erat

vulnusculum pustula apparuit aeque matura ac ea quae in brachio extitit. Hoc esse effectum universi systematis viri vaccini actione assecti manifestum est; et quoniam omnibus bene notum est, priUS quam co Poris partes, quarum continuatatis solutio facta est, iterum sibi invicem adhaereant,

inflammationem quandam nece88ariam e8Se, in hocce caSu, corpore tabo Vaccino quasi saturato, inflammationis loco orta est pustula vaccina. Sic rationem reddere possumus pustularum in diversis corporis partibus interdum existentium, quae a cutis ab rasione vel culaneis eruptionibus oriri possunt. Si enim hae pustulae solum a viri vaccini applicatione, ut nonnulli volunt, Provenirent, et adfectus corporis generalis essectus non essent, virus sic applicatum idem temporis Spatium postularet quo sie nethae pustulae. Verum hoc minime Verum est. Namque in modo dicto eXemplo

44쪽

DE VARIOLA VACCINA .

die proximo post Vulnusculum infictum Oborta e8t pustula, quae omnino ei similis fuit, quam generarat Virus Vaccinum decem dies ante id tempus applicatum. Huic si mile invariolarum insitione Saepe Occurrit, ni fallor, ut ipse frequenter observavi. QUatuor vel quinque a materiae insitione diebus elapsis, interdum alterum vulnusculum infligitur, vel punctura sit, ne vulnusculum primum irritum evaderet. Si harum puncturarum alterutra inflammationem variolosam gignat, morbus die octavo ab inflicto primo vulnusculo apparebit. Inflammatio quae alteram puncturam comitatur passu haud minus celeri pergit, neque aequabilem

morbi tenorem ullo modo turbat, Verum prioris mutationes accurate observat. Effectus hujusmodi a systemate tabo varioloso Sc tente profici8catur, necesse est; in Secunda

enim punctura gignitur pustula, quae quatuor dies amplius, prius quam matura factaeSset, postulasset. Atque hinc patet, mani-

45쪽

DE VARIOLA VACCINA. 43festum corporis universi adfectum non ne cessatio requiri, ut inde concludere liceat,

virus vaccinum mutationem SystematiS Optandam effecisse; Verum hoc pro certo accidisse colligere est, si pustula stadia sua more solito perfecit. Saepe essiciuntur pustulae in diversis co poris partibus viri pustulae primariae insitione. Hoc saepius iteravit ingeniosus medicus Woodville: et sane quum insitionem irritam factam fuisse, suspicio subsit, hoc

faciendum esse sudeo, ut nosmetipsi de ea certiores fiamus, vel ut aegri parentibus vel consanguineis satisfaciamus. A Jennero accepi in infante, cui materiam vaccinam inSeverat, tempore quo Systema tabo vaccino praegnans erat, fluidum a fonticulo in brachio altero effusum qualitate mutatum eSSe. Brevi postea alterum infantem ejusdem familiae, in cujus brachio quoque fonticulus erat, insitioni subjecit, et pari eVentu. Se-

46쪽

M DE VARIOLA VACCINA . cretionis mutationem in utroque horum exemplorum ad viri vaccini actionem referendam esse, nemo est qui negare potest. Hinc in materiae insitione cautissime nos gerere debemus; et quoniam pustulae Vac- cinae Sic oriuntur, conSultius putaverim, si

id fieri possit, eos qui eruptione cuticulari

laborant, vel quorum cuticula casu sit abrasa, in aliquod tempus tabo non inficere. Quum autem inflicta sint vulnera, minime tunc temporis id faciendum. Utrum insitionem perficere debeamus quum vetera et curatu difficillima adsint ulcera, dubitatur. In tali casu inflammatio vaccina certe nimis late serpere periclitatur; econtrario, autem, mutatio, quae in systemate fit viri insitione, ulceri quommodo Prode88e potest. In infantibus capitis eruptioneS Cuticulares haud parvae interdum Occurrunt. Tunc non proficienda est viri insitio, sed di- ferenda donec morbus eruptivus superatus sit.

47쪽

Haec, quoad scio, omnia argumenta sunt quae adversus viri vaccini insitionem quovis vitae tempore, vel in quibusvis rebus, al

lata SUnt.

Mihi verisimile videtur, viri vaccini insitione quosdam morbos sublevari, imo, Progre88um eorum retardari, posse. Rus Ope pertussim, ni fallor, sublevatam observavi ; et Jennerus, periculis nuper factis, canes tabo vaccino infectos adversus illum morbum, qui iis adeo perniciosus est, tutos reddi, reperit. Tanta est morbi hujusce benignitas ut hujusmodi pericula tutissime fieri possint ;et utilitas, quae ex iis forsan derivanda est, nos ad ea perficienda impellere debet. Quidam corporis habitus viri vaccini actioni resistunt; verum ipse reperi quosdam homines, qui variolarum contagioni restite-

48쪽

46 DE VARIOLA VACCINA.rant, viri vaccini insitione assici posse. Quendam hominem quoque vidi qui neque

Variolis neque vaccina ullo modo assici unquam potuit. Verum hoc tempore morbo hepatis chronico laborabat. Quando cor-Pus sulphure scatet, vaccini morbi contagioni resisistit. Hoc confirmatur narratione sequente, quam ab ipso Jennero accepi. Petente copiarum Britannicarum summo duce, se recepit ad praesidium milites vari ola vaccina inficiendi causa ; omnes autem

milites scabie affectos invenit. Insitionem eorum igitur in diem distulit. Scabie sulphuris usu tandem depulsa, brachiis triginta eorum Virus vaccinum insevit, ut ab his caeteri materiam reciperent. Die quinto vel seXto ad eos rediit, verum ne unum quidem morbo correptum fuisse admiratus eSt. Deinde complures alios Summa cura, et ma

teria quam optima, infecit; sed quinque diebus elapsis nullus effectus sequutus ebi.

49쪽

Dg VARIOLA VACCINA.

Tunc Secum reputans hoc ad statum cutis et sulphur quo corpora impregnata erant Te-

serendum esse, eos in balneum calidum descendere jussit. Duabus elapsis hebdomadis experimentum eventu felici instituit. Hominibus labe scrosulosa affectis Vac- cinae insitio admodum prodest; dum variolae etiam maxime benignae inflammationem Scrofulosam semper accendere pericli tantur, et si graviores sint dirum hunc mo bum plerumque arcessere solent. Progrediente pustula vaccina quaedam leVeS Papulae apparent. Verum quoniam hae nullo stato tempore oboriuntur, eas a Ventriculi vel intestinorum statu, vel forsan a dentitione pendere, probabile videtur. Cur interdum diversae verae pustulae in diversis corporis partibus appareant, Veram caUSam, ut spero, supra tradidi. Ingeniosus medicus Anderson, qui in oppido Leilb medicinam facit, hujusmodi pustulas Se Saepe Vi-

50쪽

48, DE VARIOLA vACCINA.disse, et semper eas ad tales causas reserre

potuisse, mihi nunciavit. Verum quum primum morbus hicce publicam attentionem sibi vindicavit, alius eruptionis speciei me lio facta est a Woodville. De ea, igitur,

pauca disserenda Sunt. In prima dissertatione de hoc morbo, plurima exempla memorat, in quibus eruptiones variolas referentes in corpore Summo prodiere. Idemque quoque in variis Angliae par tibias observatum est. Istas autem PUStUlas variolas revera fuisse, nullus dubito. Imprimis, Dr. Woodville homines tabo vaccino inficere conatus est in Nosocomio aegris Variolosis recipiendis diu destinato. Quoniam igitur aegri aerem essiuviis variolosis plenum

assidue respirabant, non mirum est Si complures eorum, quibus tabum vaccinum insitum erat, qui autem morbo generali non affecti sunt, contagione variolosa correpti fuerint. Hanc rem confirmat tempus quo

SEARCH

MENU NAVIGATION