Antonii Perezii ... Institutiones imperiales erotematibus distinctæ, atque ex ipsis principiis regulisque juris, passim insertis, explicatæ

발행: 1755년

분량: 531페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

88 INSτIT. IMPER. ixia, hostile est iudicatum, & poena capitis

constituta in eos, qui aliquid in muros deliquerint , & munimenta nituntur violare civitatis . Unde & ea legum pars, qua P Πλconstituta est adversus eos , qui contra Ie gem iecerit, Sar iis vocatur . v

aue denique sunt res singulorum g. 'gui. Quae in cujusque misato patrimonio sunt Avel quarum dominium acquiri potest lingulis , jure aut gentium , veluti per occup tionem , inventionem, traditionem, &c. Aut civilio per usucapionem, donationem. 1uccessionem ex testamento, vel ab intestato De illo jure prius agitur , 'uod verilitius& faeculis omnibus viguit, vicitque semper, Ars t. t. Suntque ex eo , modi dominii acquirendi I. Rhet. c. varii , qui ad quatuor capita resurri pos-33. sunt : videlicet ad Occupationem , Accessi nem e Specificationem , Traditionem 3 vel ad tria tantum, cum Specificatio sit acceiasio quaedam, quae industria fit hominum .

DE OCCUPATIONE. auid os Oecupatis 3βferae is EI' opprediensio earum rerum , quae ante in tur bestiae . nullius juere dominis , neque de fudis. dom nium babent: & versatur circa capturam se- rarum bestiarum ; & hostium rerumque ii stilium ; item circa inventionem gemmarum in littore maris. Quid iuris in animalium captura 'Ferae bestiae , inquit Imperator , cdi volu cres , spisces, s omnia animalia, quae caelo, mari or terra nascuntur , ιιι atque ab ari-qus custis fuerint , iure gentium statim illius esse iocipiunt. Rationem sub icit; quod pnim ante nullius est , id naturali ratione occ

92쪽

an in alieno pNon in terest , quoniam ferae , quae su per l. 3. F. eod.

terram gradiuntur , non terrae , cujus non censentur pars , cum non haereant terrae ,

aut fundo, sed aeris, in quo spirant, conmilitione aestimantur z atqui aer omnium est communis. Nec domini obstabit prohibitio, 'mplano quo minus in eius fundo capta fera fiat ca- h. i. pientis: cum ea non faciat, ut sera ibidem existens desinat esse communis. Nolὶ est ta I 1, g. mere omnino frustranea taliS prohibitio , e. isime quia domino fundi salva est actio injuria-' rum ad versus eum , qui contempta prohi-hitione ingressius fuerit fundum alienum, V nandi aut aucupandi gratia ouuoresque fera capta manet capsentis Quamdiu cussodiam non eυώferit occupamir ἰ j. quas . quam si evaserit , & se in naturalem liber- quia istitatem receperit, desinit esse oceupantis, S rem l. is. rursus cuivis alteri postea occupanti cedit. oe 1 s. t is Nam , ut animalium acquisitio possessione R. I. nititur , ita & conservatio , atque amissio

eorumdem niti possessione debet ; cum con- 'trariorum eadem sit disciplina . Caeterum naturalem libertatem tum demum recipere intelli 3untur, cum vel oculos nostros penitus effugerint , vel ita sint in conspectu , ut difficilis, vel nulla sit recueerandi spes. Quis enim manere nostrum dicit R simili rex. b. .M. Pomponius demonstrat ) quod avis transvolans , e X area , aut ex agro nostro tanstu- lit aut quod nobis eripuit 'Fera ita vulnerata , ut capi pust, cui eeit 'Vulneranti , an cumenti ΤTrebatio artisque placuit , eousque vi- β. illud ideri vulnerantis, donec eam persequantur : qua situm-quafi Iicere non debeat, suram ab alio

93쪽

f. apium l

furta

I. s. q. s. po INSTI T. . I M P E R.

neratam eidem eripere , & vulnerantem , dum eamdem persequitur, insidiose anteve tere ; quae sententia hodie inter venatores recepta videtur . Inspecta tamen verborum proprietate , sola vulneratio ante apprehensionem non faciet occupatam videri feram ;uti sentit hic Imperator rejiciens sententiam Trebatii, eo quod multa accidere & soleant

S possint , ut quis feram , etiam lethaliter

vulneratam , non capiat , vel quia occurrens alia sera progredi eum vetuerit , aut vulneratam eripuerit, vel quia persequendo in tam aspera concesserit loca , ut investigare amplius non potuerit.

Eademne in feris omnibus animalibus quoad dominii acquisitionem est ratio p Non est i nam animalium alia sunt fere

omnino , quae nullo hominum commercio mansuescunt , ceduntque ea occupanti: alia ferae quidem naturae sunt , quae tamen ita mansuescunt, ut a nobis abeant redeantque, avolent , revolentque : Veluti apes , PλVones , cervi , &c. alia denique mansuetae ab initio sunt naturae. Ergone a tum sera quoque natura est ;Eas inter volucres refert Imperator, quae serae naturae sunt , & ob id concedi occupanti ; occupatas vero tum demum videri eum alveo inclusiae sunt is Unde si examen apium ex alveo avolarit , in eadem causa

erit, in qua sera bestia , quae custodiam e v sit capientis : ut etiam fiat occupatis , si quis in alieno fundo , & eκ aliena arbore apes exemerit, quamvis , re integra , a domino ab ingressu landi arceri possit . Quid iuris est de caeteris animalibus, quae natura quidem fera sunt, hominum tamen commerciis mansuria fieri possunt .

In iis , si quidem ex consuetudine abire

94쪽

regulae comprobata eii , ut eo usque itia esse intelligantur ,. donPp animiam reverIendi habeant quem si habere desierint etiam tua esse detinent, & fient oceupantium o Revertendi autem animum: videntur desinere habere, cum eund hac redeundi consuetudinem deseruerint censenturque tunc se recepisse in naturalem libertatem. .

uuid de animalibus natu'ar mansuetae

seu Amsicis De iis traditur haec: regula; Ea nostra in gauisar. telligi & manere , quocumque loco sint li' I. et .ff. decet conspectum nostrum effugerint. Et pro- inde ,. si qui . lucrandi animo ea animalia occupet ac detineat , furtum Committere intelligitur, cum non cenicantur habere animum vindicandi se in libertatem , uti superiora Nec obstat , quod res minima sit , N ι quia non rex furto ablata, sed mens furan- 'τὶSi attenditur r autem apes, columbae , paυoves, feri

sunt 3 gallinae, an sex es , domestici ZQuia , ut recte Iustinianus hoc β. aliae d. ζ. gallia . quoque gallinae sunt , quas feras alii: an-

feres , quos seros vocamus .. Estque regula

Phisicorum se animaliae esse domestica , qui bus aliae eiusdemi speciei opposita sunt sera. Iuri consulti pro seris ea habent animalia , quae faci lime evolant & aufugiunt .

Quid μris es iis iis , qme ab hosti s

capiuntur tra jure gentium flatim nostra fiunt, sive mo- β. item eabilia sint, sive immobilia ; sive in animata , quae ex bo-1Eu animata , uti jumenta adeo, ut & li- stibus. l. s.fieri homines capti ire servitutem redigan- iusne stur , & cedanto capientibus. Quod constitur l.s Ist.b.t. tum videtur, ut scelerati homines coercea

tura

95쪽

o1 IN ST IT. IMPER.tur, iusto bello victi: & ut milites redda

tur alacriores spe praedae. Observandum tamen , quod &'hic Imperator ait, eos Potestate domini evasent , & ad suos reversi fuerint , pristinum statum , id est, libertatem, civitatem, omniaque pristina iura recipere. Ceduntne eo cuis indisincte omnia eapientibus λLpen. fide Minime di distinguendum enim est interj.Jur. pec. res mobiles & immobiles. Illae interdum ser-Lden. I. I. vatae victori ejusque arbitrio permissae , in C. de Gn. terdum in aerarium relatae, interdum ab Im-I. zo. I. I. peratoribus divisse inter milites. Immobiles,

F de cap. puta agri, arces , oppida, publicantur , id ust, fiunt Principis , aut Reipublicae, cujus auspiciis bellum geritur. Lapilli, gemmae, o caetera qua in litore ma

ε. it miri Iure naturali statim inventoris fiunt, cumsidit. a. m. sint nullius , eiusdemque conditionis cum ..d. ' mari , modo re ipsa occupentur & apprehendantur . Inventio enim fit, non oculis , sed manu , sive non visione , sed apprehensione : unde nihil iuris dat videnti , ante possessionem occupatam . Dicitur , iuiliors mιris I nam si in itinere publico in- I. I. f. . . veniantur , habentur potius pro deperditis,ari. pus. λ manent prillini domini.

DE ACCESSIONE. Quid es Accessis , O quotuplex Zβ. item ea Accessio est , per quam res aliena fit alte-qAc. . ris , qμia ei res occeriat . Estque alia Naturalis, alia Industrialis. Ad Naturalem spectat nativitas, sive foetura animaliumlitem alluvio, & circumluvio, sive acquisitio insulae: ad industrialem specificatio, intextura, confusio commixtoque, aedificatio, scri

96쪽

L Ι B. II. Υ Ι Υ. I. plura ac pictura : ad accessionem denique cum naturalem, tum industrialem , plantatio , satioque , ac perceptio fructuum ex aliena re a bonae fidei posse Gre. 9uomodo per nativitatem acquiritur dominium 3 ἡ Hoc modo foetus seu partus cedit domi' s. it me no animalis vel ancillae: Et, inquit Imperator , quae ex animalibus dominis tuo subje-Ectis nata sunt, iure gentium tibi acquiruntur. Partum enim quasi pars ventris est, eomque tamquam accussio sequitur . Praevalet quippe conditio ventris quod & in fructibus ter- 79 Π serae Videre est , qui iure non seminis , sed rei νἐπο- soli percipiuntur. Quomodo per alluυionem 3Iuod per aureυionem agro tuo men adis' I. Praetereaeerit: iure gentium tibi acquiritur . Nam Ab h. t. l.7.1. r. I is es incrementum latens , sumpta Voce ff. M aeq. pro eo, quod latenter & paulatim ita adji- r. dona. citur, ut intelligi non possit, quantum qu que temporis momento adjiciatur : & quod hoc modo adjicitur fundo , sit pars fundi . In quo etiam punitur negligentia eorum ,

qui prope ripam praedia possident, quia sci- 'icet ripam suam non munierint . Cur dicitur incrementum latens

Quia si vis fluminis de tuo praedio ali' l. . I.r. quam partem detraxerit , ct vicini praelio seq. ff. de

adiecerit , palam es eam tuam permanere . acq. rer. Nisi longiore tempore fundo vicini haesierit i dom. arboresque , quas secum traxerit , in eum fundum radices egerint . Ex eo enim tem

pore videntur coalitae & acquisitae sundo , a quo etiam aluntur . Estque quod sibi , suaeque negligentiae imputet dominus , quia tam liu tacuerit ; nec partem agri sui vin- e dicarit. Interim eidem ex aequitate datur in ν/V

97쪽

I. Insula

I. Quod si

. naturali.

quod si . q. alia

M IN ST IT. I M P EI'. factum actio, qua pretium ejus quod accesserit , consequaturisu d de Insulae aequisitions iuris es ZEa, si quidem in maνi nata fuerit quoda aro accidit fit communis , uti & ipsummi re commune est , nulliusque e me creditur ac propterea cedit occupanti : si vero infumine quod frequenter accidere solet) fiteorum , qui ab utraque Parte suminis proprripam praedia possident, si nimirum in medio fluminiς fuerit nata . Quod si alteri parti pronimior fit, eorum, qui eN ea parte prope ripam praedia possident , quia de horum ripis insula illa quasi decerpta est. Quid, ' flumen ita fundum alicujus occupet,

ut evidenter abi alveum novum quaerat,

. relicto priori r Tum fundi illius dominium mutatur pellnovum alveum & is alveus , ut flumen fit publicus: prior vero alveus, a flumine derelictus , fit eorum qui prope ripam praeridia possident, pro modo scilicet latitudinis cujusque agri , quae prope ripam sit ; quia ex eorum agris alveus iste olim factus videtur . Quod ii post aliquod tempus ad priorem alveum reversum fuerit flumen , tunc novus alveus non reddit ad priorem suum dominum ; sed eorum esse incipit, qui prope ripam proxima praedia possident - Equitas quid em vult eum pristino concedi domino , at e diverso striis a iuris ratio nihil domino in hoc novo alveo concedit et quia ager totus sit mutatus , & alius factus , amissa ejus forma, qua mutata prope interire dicitur substantia .rei. Uns idem ius afluυionis Me inundationis , quod aIυei noυi 'Non: nam ager a fiumine conversus in atri

98쪽

L Ι B. II. T I T. I. psveum , noster esse desinit , & sit Publicus, 3 , si rursus a flumine derelinquatur, fit vicino ι ibrum. Sed ager inundatione occupatus, ma- λά . εnet prioris domini . Ratio differentiae est , auisti, moia quia alveus, cum sit diuturnus, plane mutat L uia, formam & substantiam agri . InundRtio , 6 6 .

cum fere exigui sit temporis, non item quamvis inundatio nonnunquam sit perpetua, quae tunc rei formam immutat.

auid es Deciseatis , S cui per eam acquir

rur dominium ' Mi confestio noυae speciei; cum scilicet eX . eum ex materia vel propria, vel aliena, Vel partim ahena. propria , partim aliena , nova species Con- nituitur . Ex propria quidem materia species faeta ejus est, qui eam fecit. At si quis

ex aliena materia sbeciem novam consecerit, interest, qua fide id feeerit, malane an bona. Nam, si mala fide, species ad mate- I. 12. a. f. riae dominum pertinebit . Itaque si quis e exhib. uvis meis mulsum fecerit, vel ex oli vis l.7.

oleum, vel ex lana vestimentum , cum sci- b. t. xet haec esse aliena , tenebitur eo nomine actione ad exhibendum: quia quod eri re nostra fit, nostrum esse verius est.

Quid ergo , si bona fide re aliena materia species aliqua facta myDiverse olim hac de re fuerunt senten' n=c setiae. Alii, ut Proculej3ni, existimabant eum di bo/ esse dominum, qui speciem secisset : quip-s

Pe quae, antequam facta esset, nullius fuerit in honis. Alii, ut Sabiniani; eum, qui dominus fuit materiae , ejus quoque quod ex materia illa factum est, dominum Esse credebant, quia, sine materia species nulla eo

fici possit, & quia , quod ex re nostra fit ,

nostrum esse dIcatur.

Alii denique, ut Caius & Paulus, medi/m d I 6 γλsententiam tenuerunt, quae & Iustiniano hic ἡ

99쪽

de R.I. tibi Probatur, quaeque distinctione utitur: ut si in notura species illa ad priorem & rudem materiam tam oua Ieduci possit c veluti vas ex aece vel argensarum conato conbectum, potest reduci ad rudem masi Aictis. -- ssem aeris argentive vera maneat Sabinia diis ita norum sententia, quae speciem noQam , m etiamda teriae tribuit domino, hac ratione , quod eois casia materia videatur praevalere formae, quartantum est accidentalis ; sin vero non posti species reduci ad pristinam materiam , ut tunc verius sit, quod Proculejanis placuit , & species cedat 1 pecificanti: quia jorma dat e rei, ut Physici loquuntur, id nova forma ad se rei essent am trahit, praesertim cum pristina species jam interiisse videatur, eo quod ad suam reduci materiam nequeat. ια6. f. h.t. Et propterea si quis ex meis tabulis navem secerit, navis non erit mea, sed facientis , quia non manent tabulae si ve quercus t sicuti nec lana, vestimento facto , nec olivae,

consecto oleo .

Quid , F partim ex sua materia, partim ex aliena, speciem quis feceνit Vers quod me casu dubitandum non es, eum esse dos patrim. minum qui fecerit ; cum non solum operam I. s. I. I. suam dederit, sed & partem ejusdem mate- ff. de rei riae praestiterit: veluti si ex mente meo & vi vind.I.ar. no alieno faetium sit mulsum , ejus erit quis. GR. f. fecerit, quoniam mulsum speciem pristi nam

non continet. Itaque cum plus contulerit, quam is, qui tantum eri aliena materia speciem novam fecerit , minus iuris habere

non debet.

Quid de specificatione accessoria, veluti intextu- ω, est 1uris tr. ro. I. idi. Hic recepta est regula, quod accetari im riati . seu accessio cedat suo principali, licet pre- tiosius sit principalis : quia , ut Ulpianus est, istsnper, cum quaerimus quid cui cedat,

istud

100쪽

L I B. II. T I T. Ι. . 97 . istud spectamus , quid cujus rei ornandae

causa adhibeatur , ut accessio cedat principali. Unde si alienam purpuram vestimento I. si tamρπ1uo quis intexuerit, licet pretiosior sit pur- Α.t. l. 23. f. pura, tamen accessionis vice cedit vesti- z.s 54 . mento. Nec refert , inquit Paulus , quanti rei vind.

fit accessio , sive plus in ea sit, quam in ipsa l. 3 F. de

re, cui accedit , an minus: plerasque enim contr. res propter accessiones emimus . empl.

Datur ne eo casu actio aliqua domino purptiret . , Datur in factum actio , ad aestimationem V ' 'purpurae, adversus eum , qui purpuram suo vestimento intexuerit. Qui, si eamdem sub- ' iripuerit, etiam surti actione , & condicti ne furtiva tenetur. Rei vero vindicatio non datur domino quia illa praesis p ponit dominium , quod in re extincta nullum est : hic autem Purpura pro extincta habetur: atqui extinctae res licet vindicari non possint, ta-.men a furibus, ct quibuscumque aliis posse Gibribus , recte condicuntur . Inter omnes' 'enim conssim, inquit Ulpianus , etiamsi ex- l. 6. f. de tincta res sit, furti manere actionem adver- - - .sus furem , non ideo quia nunc abest , sed . quia mimquam beneficio suris assuexIt.

Quid es Confusio ' ut materiarum , ad diversos pertinentium , I. s δεο--υν se s in unum corpus permimo : Mi vel rtim. i.7.f. in aliam speciem misent, ver dissicilis sit ea- 7. F se A. Fum Ieparario e ut sit in liquidis . 'Veluti si t. f. 3.I.ult. qui vina sua confuderint, aut massias argen- l. q. s S. ti , vel auri conflaverint, si ex vino & mel-df. de rei Ie mulsum fiat, ex auro & argento electrum . vina. Quo Casu , si materiae vel ejusdem generis veI Aiversae , dominorum voluntate c fuistini, totum id corpus , quod ex confusione sit , est commune , ita ut suae quisque par tis in toto sit dominus . Quod si fortuito &nori voluntate dominorum confusae fuerint, E idem , .

SEARCH

MENU NAVIGATION