De variolarum morborumque contagiosorum origine, causa, atque facili extinctione Ferdinando quarto utruiusque Siciliæ, et Hierusalem regi ... Nunc primum proposita simul atque demonstrata a presbytero phil. et med. doct. Francisco Maria Scuderi ... P

발행: 1789년

분량: 393페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

. . . . Mihi vero invenire aliquia eorum , quae nondum inventa sunt, quod ipsum notum , quam occultum esse Prcstet, Scientiae vorum ac opus esse videtur: aimiliterque O semiper fecta ad inem perducere O absolvere.

22쪽

SCRIBENDI OCCASIO.

S Iqui ei Vilis hominum societatis, hisce nostris temporibus,

infensissimi simi osores, neque tamen humanitatem ipsam alisque recte ratiocinandi facultatem omnino exuerint , vel inviti cum cordatis viris omnibus fateantur Oportet, Supremas Orbis Potestates eo saltem munere in humani generis Bonum constitutas esse, ut sub quocunque omnium saluti impendente discrimine, dum ignarum atque incertum vulgus in contraria

se inditur studia, ipsae doctissimis firmissimisque illustratae conis siliis . ac heroicis impulsae virtutibus, Imperii vires pro Reipublieae incolumitate affatim insumant , & quandoque , ne illa pessum iret, quamprovide exhauriant. Ueritatis hujusce luculentum exhibent testimonium ilIae, eximiis cumulandae laudibus , ab Europaeis Principibus statuistae leges, quibus provisum est, ut Pestilentiae semina . morigeros cultosque Europaeorum coetus , si iis libere divagari daretur , funditus depopulatura . ab hominum feracissimis orientalibus Regionibus , & maxime ab Australi aethiopica plaga , ubi suum habent ortum suumque domicilium , in

Europeas Nationes natura saluberrimas, per mare Perve terras vel nunquam invehantur , vel in seliciter invecta vinculis sepimentisque angustum in locum coerceantur.

Quid enim dulcius , utilius quid , quidve optabiIius hominibus ab homine tandem praestari poterit, quam civium saluti consulere, eosque tutari a truculentissimo hoste, quem

non sapientia neque stultitia; non pax non bellum; non excelsae regum turres aut pauperum tabernaes honorum culmina, nec nominis obscuritas , morum elegantia neque rusticitas a non mascula corporis virtus aut imbecillitas , vultus amoeni - tas nec turpitudo; non artatis sexusque vigor aut infirmitas, preces nec minae ; nulla denique animi corporisve conditio arcere unquam, vel mitigare ita valuerit, ut non in omnes

23쪽

a Cunctis quidem viventibus binae insitae sunt a Summo rerum omnium Creatore physicae leges ι sui nimirum confervatio . atque oecieι propagatio. Principio, inquit Romanus ille sapiens Marcus Tullius Cicero ab . generi animantiam

omni es a natura tributum , ut SE v I TAM CORPUSQUE TUEATUR , dectinetque ea, quae nocitura videantur, omniaque quaecumque ad vivendum sint necessaria inquirat , ut pastum, ut latibula, ut alia ejusdem generis . Commune etIam

animantiam omnium es CONIUNCTIONII APPETITUS PRO CREANDI CAUsΑ , O cura quae in eorum , quae procreata

sunt. Et si vero organicae partes . quibus contexta sunt Cuninctorum viventium admiranda corpora , varia & inter sese longe dissita ad obeunda munia, constructae conspiciantur si tamen profundiori committentur perquisitioni, omnes, veluti circuli lineae ad centrum ductae , in id perpetuo concurrere comperientur , ut vitam vel in aevum si datum foret tectam fartamque servent atque custodiant. Hoc animantibus innatum principium ab incorrupto rationis lumine utentibus hominibus, ceteris vitae commodis utilitatibusque semper praelatum fuit . Urrhum , inquit LudO- vicus Caelius Rhodiginus b , qui Epirotis imperitavit i quiaque post Alexandrum rei militaris prudenti mus es adstudicatus . ferunt , ubi immolaturus templa inviseret , non regni ampliorem modum , non de Boste victor am praesignem, neque item gloriam illustriorem, aut divitias, ct id genus alia, quibus mortalium plerique attoniti inbiant,sed sanitatem modo a Diis compreeari solitum : ceu parte hac bene consituta, prosperius cessura viderentar omnia. Nam si toto sinu sese affundat fortunae affatue. absit autem valetudo recta, nullum Hunc profuit emolumentum, quod juvet. Propterea ANTIOCHUM cognomento SoTER A praelio eum Galatis congressurum legimus in quietem arbitratum Alexandram sibi assistere, monereque . ut priusquam in aciem milites perduceret, non aliud

proinc o De Ossici lib. I. pag. 46 .co Lection. antiq. lib. iv. cap. XXIII. p. 186.

24쪽

3 proponeret illis signum, quam hygienen , ides, bene valere. quod, quum is non neglexisset. nobilem de hostibus victoriam est assequutus. Scimus porro Mandatorum librum ab Imperatoribus dari solitum, in quo praeceptum primum erat de Sanitatis cura. PYTHAGORAS quoque in epistolis non alia estistis consalutatione, quam ut juberet Hygienen . Id insitim tum is Pythagorici mox servarunt, veluti animae corporique nil amplius congrueret , hoc uno hominis bona universa comprehenderentur . Vuin o Symbolum, quo inter compares uterentur, dicebatur Ygcia, id est Sanitas. Quorsum vero humana , hac super re, congerere documenta , si vel ipsius 2Ε-

TERNI NUMINis oraculo ab definitum sit, quod Non est census supra censum salutis corporis δId vero summae ceteroquin humanitatis atque pietatis ossietum haud ipsorum Principum maxima caret usura , m ximoque emolumento . In confesso enim est apud politices Scriptores Regnorum summorumque Imperiorum tutamen , robur atque potentiam vel una subditorum populorum multitudine frequentiaque firmari. Quantacumque si cunctis Principibus illimitata dom, nandi potestas , straces argenti aurique fodinae; opum magnificcntia, interminati provinciarum fines , ditissima fortissi. maque per mare perque terras armamentaria : vel pro nihilo haec fere reputanda forent, si eosdem affluens hominum concursus destituerit, quum, deficiente Virorum robore, hostium praesto erunt incursiones , & mortalium penuri agri vel frugiferissimi tribulis , sontibus atque retro obumbrentur silentio 1 obliterentur fere artes Omnes , mercimoniarum semia per erit curta supellex; egestas longe lateque peragrabit, MRegnorum inde Imperiorumque neccsse est consequatur inteis ritus , uti quamoptime norunt rerum politicarum sagacissimi. Quot praeterea eximiis excepti sunt laudibus atque ho. noribus qui divinam scientiam Medicam perdocte callentes. ejusdemque artificialem operam diserte scitissimeque navan.

25쪽

eamque ab iisdem incolumem magna ex parte servare 7 Unde , spretis profani vulgi. in sacram messem temerariam falcem ignaviter mittentis . improbis criminationibus , a viris doctissimis justissimisque vitae & sanitatis praesules a que rectores , optimeque de humano genere merentes omni aevo sunt consalutati , tantique habiti, ut a superstitiosis hominibus divinos quandoque consecuti sint honores , vel saltem illud a Marco Tullio Cicerone prolatum elogium a , quod Homines ad Deos nulla re propius aecedunt , quam salutem

hominibus dando.

Ast proh dolori Dum Europa a tot solertissimis invictissimisque moderata Principibus ab hoste infestissimo, qualis bubonica Pestis est, sedulo sibi semper eavit: Dum acutissimorum ingeniorum feracissima , undiqne & quovis aevo,

sed maxime nuperis temporibus , non secus ac olim Grae. Cia , uti in omni scientiarum genere , ita & in re Medica summos protulit viros doctrina exornatos , moribus gra-Ves , ingenio acres, studio rerumque omnium peritia sapientum numero recensendos : Dum regia magnanimitate eorum non Paucos , ut ad majora artis Medicae incrementa excogitanda provocaret , ad suprema evexit honorum culmina .

opibusque ditavit, interea temporis, arcano summi Numinis iudicio, aliam vel bubonica ferociorem Pestim, quam multis retro saeculis , dum perpetuis dirisque bellis discruciabatur, medicis destituta luminibus, veluti inscia in plenum admisitfinum , nostra autem tempestate utut ρ0sicis, Mymicis, ana-romicis atque holanicis expolita inventis, illustrataque doctrinis, etiamnum torpens & nimio prehensa sopore, nutrit, fo- et . amplectitur. &, quod mirum, eidem tanquam herculeaeterneae hydrae humanas addicit victimas . Quid ρ Si ingentem excidiorum cumulum, quem Variolae per Europam omni tempore a primo in ipsam ingressu coacervarunt, & hucusque congerere non destitunt, quisquam

ob oculos sibi ponere patiatur ι nulli dubitamus, quin easdem peste vulgari, fame , belloque Europaeis Nationibus per-

co Orat, pro Quint. Ligar. circa finem.

26쪽

niciosiores exstitisse, & adhue perstare, ultro daturus sit. Pestis quidem, fames, bellum post longa ut plurimum

temporum intervalla recurrunt ab suos habent circumscriptos augustosque limites, & ubi saeviunt. a plurima, quin & maxima hominum multitudine fuga & circumspectione eluduntur deflectunturque. Variolae autem, nullo Opposito impediis mento , Iibere per singulas Europae regiones veluti quemdam per orbem indes nenter circumvolvuntur, S ubique locorum longe lareque discurrunt, quinimo nostris diebus eo res proingressa est, ut in quamplurimis magna civium copia affluentibus urbibus , celebrioribusque emporiis statam ac firmam detineant sedem: omnesque, quos ostendunt, quosque prius non occuparunt, nullo discrimine aggredientes, quovis tempore , omni die, perpetua hominum clade universam vastarunt Europam , i inque dies populantur. Tahtorum malorum si rimemur causam. non aliam prosecto comperiemus, quam hactenus haud examussim pensitatam vel ab ipsis medicinae Proceribus Uariolarum naturam atque originem, uti & non satis accurate eruta ratiocinia ab

adhuc bene perpensis earumdem phaenomenis, & quidem ob hucusque minus perfecte evolutam Elidemicorum morborum genuinam Pathologian. Ineluctabili fere ducti philautia omnes perpetuo ruimur in nova condenda ostematas in peregrinas excogitandas hypotheses; in aliorum improbos, aliqua certe utilitate minime

carentes, evertendos labores. . .

- Mirum l.Dum abstrusissima, & a sensibus longe remota complecti contendimus i obvia , expedita, plana, &, quod summum interest nostra I ad hominum salutem atque incolumitatem quammaxime pertinentia, quae simplex rerum parens Natura quotidie nobis observanda meditandaque offert, tanquam spernenda praeterimus: Coelum speculamur , & pe. dem ad lapidem veloti coecutientes illidimus . Omnes h dienum hippocratici avemus conclamari, Hippocratis doctrinas exceptis nonnullis medicinae praesulibus ) leviter , ac ut plurimum primoribus degustata labellis : frustra interea d

lentes post tot praeclara Anai omes ac Phbices inventa, mor- horum

27쪽

6 horum Tathologian, atque Therapedian spissis adhue in tenebris versari.

Sed vel in ipso agonis limine unus aut alter ex Pecundissima pseudo-aristarchica familia antes gnanus, crispato supercilio, voceque horrifica, sequentia in faciem mihi forsan obtrudet : uis Iu , ut , consarcinat/s levi tars sententiis , tam audacIer illustres tot de medica repubtica benemerentissimos Ascleprades socordiae , vel praeconeeptae opiuionis insimulare non erubescis y Et quid tandem vana confisus audacia in animo voreis . quod in re tam an te perIractata , a millenis atque milianis , eximia ut plurimum doctrιna praei. iis , auctoribus absoluta , Cr veluti extremo perpolii a lapillo, tibi vindices tanquam ab aliis intentatum p Enimvero, ita me DE Us OPTIM Us MAxIMus sospitet, uti vere a mea abhorret natura quemquam scriptorem de hominibus benemeritum debita laude fraudate. Nullum hucinusque adii auctorem , a quo instructior non evalerim : Sed, quoniam, ipso acerrimi ceteroquin in nii, gloriaeque Percupido , Claudio Galeno sanciente cab: Nemo nostrum satis esse potest ad artem simul is consituendam is absolvendam ι sed tis superque videri debet si quae multorum annorum spatio

priores invenerint posteri accipientes, atque his addentes ali. quid , illam aliquando compleant , atque perseiant; non est cur alicui vitio vertatur, si quae falsa in artem prope divinam irrepserunt principia, pro virili enucleare studeat.

Variolarum , imo & omnium γιdemicorum morborum doctrinam mancam, incompletam, incertam. satisque obscuram etiamnum manere . ex ingenua doctissimorum Medicorum consessione compertum habemus idque luculenter evincunt tum inconstans ici dies excogitata eosdem curandi methodus , cum saepissime infelix eorumdem curationis atque prognoseos eventus . Unde nec longe a veritate aberraret,

qui epidemicorum morborum doctrinam inculto agro spissis obnubilato tenebris . saltibus ac barathris praerupto, imperviis Occupato sylvis, atque portentosi, mortiferisque obsito monstris

Extr. ord. elass. Comment. I. in Aphoriis. Hipp. I. p. a. G.

28쪽

stris eomparaverit : Obiurgandusne igitur colonus ille , qui falce haud inobsequiosa sentes ac tribulos in illius ingrcssum satos . vel incuria enutritos amputare saltem enititur, ut securiorem posteris viam commonstret , qua illum impavide lustrare , in lucem atque planitiem ducere , dirissi. mis expurgare feris , & frugiferum summo humani generis emolumento ipsi tandem reddere valeant; ne tribulis spininque sub ipso limine deterriti, vel ingredi non audeant, vel haerentes impingant Quod nos spectat: Quae nostras excitavit curas, haec fuit occasio. Mense Aprili anni l782., qui patriae meae, oppido mirum Viagrandensi prope Catinam sito , puerorum ex variolis confluentibus clade lacrimabilis fuit, quinquennis puer

plothoricus, cohaerentibus Varioli S prehensus meae curae committebatur . Dissicilis earumdem eruptio ad quintum usque totius morbi diem graviter aegerulum divexavit . Cclebrata quarto die sanguinis missione, appositisque escharoticis. mo hus in laudabilem morem se recepit. A quinto ad decimum- sextum diem pustulae ita suppurationis ac decessionis stadia peregi ste mihi visae sunt, ut . ceteris peroptime concurrenti.

bus lignis , sanitatis spem sollicitis parentibus iterum atque tertio facere non dubitaverim . Mane decimi septimi diei , ubi ad aegrotum accessi, sicca ipse corripitur tussi, a qua vel

momento temporis exorta haemoptyiis, perbrevi spiritus vias occludens purpuream pueri animam, pene inter manus meas luctantem , ad coelum avolare coegit. Dolenti atque insolito spectaculo commotus , consulto in memoriam revocare studeo quotquot legeram infelices atque extraordinarios Variolarum casus s at inter se collatis omnibus , hunc supra reliquos tanquam inobservatum Cominperi, ob praecipitem nec forsan praecognoscendum interitum. Nocte dieque ad diutinum tempus pueruli jamjam eX-pirantis e figies mihi ante oculos obversabatur , meam mihi increpans inscitiam. Huic molestiae occursurus, statui Uariolarum provinciam, veluti nunquam perlustratam, iterum atque iterum introspicere, inq e id omnes vires intendere, ut saltem probabiliorem tam diri morbi essicientem causam indagarem.

29쪽

Adversariis igitur per capita eomparatis . quotquot prae

manibus habui variolarum tractatus, atque Fidemicarum constitutionum historias , ad plures menses meditabundus perlegi i praecipuaque ipsarum phoenomena circa ortum. causam. invadenssi morem , prognosin. prophylaxin atque curationem ex observationibus tantummodo petita suis in locis exscripsi. Sub hac elucubratione sensim in eam deveni sententiam, in Variolarum morbo aliquid magnum subesse, factenus noveυolutum neque cognitum: Quidnam vero id esset, nunquam

intellecturum putabam , donec ipsarum Origo atque causa penitus perspelia non fuerit.

VARIOLARUM DOCTRINA IMPLICATISSIMA.

Ubi ad Variolarum doctrinam sedulo perpendendam animum appuli . mirum dictit quot praestantissimorum Medicorum haereses sibi invicem adversantes, praecipue in definienda e ciente earum causa obrepsisse haerens conspexit Spectavi insuper acres dissentiones circa earumdem originem atque aetatem. In ipsarum euratione inveni ferali marte pugnatum Pro sanguinis mimone , emetico , purgantibus, methodo antiphlogistica , vel diaphoretica , vesicantibus, balneis , optatis admittendis vel refellendis 1 Se quidem in medium prolatis ab utraque pugnantium parte repetitis obser vationibuς . Adnotavi clarissimorum virorum jurgia, amaru lentas contentiones, conscientiae anxietates , & vix non Ecclesiae anathemata pro Uariolarum insitione amplectenda vel

proscribenda ; dum interim comperi , isthoc ceteroqui utili invento Europam , uti olim Romani februae Deae sa) , ne

infensus in eosdem saeviret , templa sacrificiaque addixere, dira adacta necessitate non semel varioloso monstro hum nas hostias reipublicae chariores utilioresque sponte devoVisse. Non sine tandem stupore animadverti, Variolas, quae aequo pulsant pede pauperum rabernar, regumque turres, sacra Im Peratorum , Regum, Principum, Magnatum, maximarumque Fam,

30쪽

Familiarum capita . a bulonica Peste ut plurimum intacta , fatali falce obtruncaste , irritis heroicis Artis Apollineae auxiliis, contemptaque summorum Medicorum dexteritate. Hisce lugubribus eventis , ac dissimillimis sententiarum ideis obrutus ac pene exanimatus , neque hilum interea pro evolvenda Variolarum origine atque causa, quae mihi prae ceteris in votis erant, instructior effectus, ulteriorem hujus rei disquisitionem in aliud distuli tempus: ac ubi ab opinionum implicationibus me expeditum cognovi, novum insumpsi laborem , & veluti cribro . quae ad Uariolarum causam atque originem proxime spectarent, probe secrevi , accuratiorique disposui ordin . Hac ultima rerum discretione peracta, atque pensitata, clare persen si Variolarum doctrinam , a Rhane , omnium

primo earumdem accurato scriptore , ad nostra usque tempora veluti per manus traditam, tam Variis circa earum oristum atque incientem causam hypothesibus, oppositis judiciis, innumeris ambagibus, perniciosisque dissidiis fuisse impeditam, ut minime haeserim , quin crederem eamdem Gordii Vinculum adamussim referre, ea nodorum serie adstrictum a , ut unde nexus inciperent, quove sese conderent, nec ratione nec visupercipi posset.

Uerum enim Vero , quanquam plurimae , nec in unum locum congerendae de variolarum aetate atque Getentibus causis scriptorum opinationes recenseantur ; ad haec tametasumma capita quodammodo redigi posse cxistimo . I. Variolae veIeribus Medicis tam Graecis quam Latinis

fuerant notae.

II. Variolas Hippocrates nee Galenus neque Latini antiqui Mediei perspectas habuerunt. III. Variolae hominibus sunt connatae. IV. Hariolae ab occulto aeris maligno statu ortum δε-

eunt .

U. Variolae febrium Onocharum sunt veluti erises . VI. Variolae ab aliqua eausa semel a parentibus contractae

cc Quint. cuit. lib. III. P. 27.

SEARCH

MENU NAVIGATION