De variolarum morborumque contagiosorum origine, causa, atque facili extinctione Ferdinando quarto utruiusque Siciliæ, et Hierusalem regi ... Nunc primum proposita simul atque demonstrata a presbytero phil. et med. doct. Francisco Maria Scuderi ... P

발행: 1789년

분량: 393페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

des , vel proprio contactu, vel fomitibus, vel per aerem purum ad aliquod perbreve dipans . in sana corpora transmisisse . quibus variolae longe lateque progressiva contagionis propagatione disseminantur ρ Sub liujus scriptionis tempore & quonam hactenus nullo δ) quot Europae, Americae, Miae Africaeque per saluberrimo loco positas urbes , purissimoque aere gaudentia oppida. variolae depopulantur s Nuperae observationes demonstrant in magnis urbibus emporiisque , crebro ac quotidiano advenarum concursu frequentibus, quovis anno Variolas aut epidemice grassari, aur sporadicorum mor-

horum more hac illac vagari. Id ipsum ab Ill. Ioanne H xamio, viginti annorum observationibus, Fl muto institutis, edocto , monemur. Num hisce urbibus aer pestiferus, patriadus, malignus, & contagiosius continuo incubuit 8 Nobis persuadere nequimus. Incumbat vero : at quidnam esse causae dicemus, cur ab una semper statione in alias lentissimo quidem pede variolae progrediantur as imo per integram Natio-Nem eodem tempore varia atque dissita occupantcs loca, cetera interposita vel vicinissima deserant illaesa ' Num aerunicam tantummodo civium commorationem, divisosque locos inficiet, sanissima, qua populorum coetus reliqui fruuntur , interjecta atmosphera ρ Sane quidem a temporum, ab aeris nimirum , repentina Vel magna mutatione promanan tes morbi, integras familias, civitates, provincias, nationes, imo totam Europam brevissimo temporis spatio non semel oppressere , quorum I. 27. erit mentio. Haec etiam momenta ruentem Fernelii opinationem , Variolarum essicientem

causam ab e sublimi coeloque superiore dclapsam , totique

acri occulte haerentem adstruentis, infringunt. Quum etenim Variolae a saeculo ut minimum decimo per Europae civitates. regionesque continua circuitione sese volutantes . ne punctum temporis hucusque saevire atque proseminari desierint, ex hac sententia consequens essct. Supremum naturae Auctorem coelestia corpora ad hoc condidisse, ut lethisero corum

amatu in humani generis excidium perpetuo pervigilarent s

42쪽

adversantibuς praesertim quae sub finem g. r. innuimus. g. 9. Britannicus ille Hippocrates , febrium epidemi- earum eximius illustrator , Thomas Syrinhamus a) , Variolas a vulgari Peste gradu tantum discriminari animadvertens , simul & utrasque certa uti opinatur in quadam tempestate epidemice grassari , alias autem sporadicorum more,

Communiorem causam, occultam, nempe, aeris cras in , sive

texturam , a Rhaziano statu aeris pestiferi minime discre-Pantem ; rursus procatarcticam , miasmata , sive seminia ab infecto corpore in aliud per contactum , vel fomiIem , aut ad dissans transmissa , progumenam vero corporis recipiendo contagio dispositionem, perbelle statuit. g. Io. Haud incassum Hippocratem inj scripsisse autumamus : De non apparentibus is di illimis aegritudinibus plane opinio magis, quam ars ipsa judicat. In his ergo plurimum refert experlusne si quis, an omni experientia earens.

Unum autem es horum omnium judicium, Boe scilicet, quaerandem eausa sit morborum . se quod principium is quasi

fons sit , ex quo eorporis mala omnia scatur ant . D quis enim causas corporis Gem probe cognovit, potens est valde ea adferre, quae corpori commodent, nimirum contraria cor poribus morborum natura perspecta. Est enim maxime secum

dum naturam ipsa Medicina . Iuxta ingenui Syden hami doctrinam g. 9.ὶ ad vulgarem Pestim simul atque variolas

gignendas tria causarum genera concurrant necesse est , e Cienx nimirum, quam ipse occultam aeris erasia, a qua mo bificus illorum apparatias promanat. decrevit , procatarcti , sive mi asma contagiosum ab infecto corpore in aliud insiliens; & proegumena , corpus scilicet ad hos morbos suscipiendos aptum . videamus an hic celeberrimus Medicinae AEsculapius rem acu tetigerit. I. II. Essicientis morborum causae desinitionem GaD-nvr o sequentibus exscripsit verbi, : Id, quo nos tangente hic

43쪽

hie aliquis assectus fit, is quo separato satim ressat, eau-

fam e se apud omnes homines in confesso est : se enim is ignem usurationis , O gladium semonis causam esse credimus . atque de singulis aliis similiter dicendum es. Praesens

igitur aliquis morbus e cientem sui causam vel praesentem, vel saltem paulo ante praegressam luculenter evincit a repuis gnat enim sibimetipsi, quidpiam alicujus rci efficientem cau- in constituere, ubi, codem nec Praesente , neque praegresso, res haec existat. Ipse Srdensamus de bubonica Peste Londinensi anni 166s. & I666. sequentia sa exaravit: Nee v ro nullius es momenti illum usum annum tot millium strage funesum alioquin nuti um o saluberrimum extitisse .

omnesiue, qui a pese immunes persiterunt, nunquam meli ri valetudine usos fuisse ι quin is eos, quι ab eadem eonum luissent, cacheriae alii que assectibus a residua priorum mor loram labe provenire solitis non magis obnoxios deinceps vixisse. Luibus accedit quod o quantaecumque latiIudinis πο- semata o earbunculi , posquam insummatae particulae una cum sanie decessissent, chirurgicis auxiliis, isque non admo dum conquisitis , facile sanata fuerint . Sub initissima igitur

saluberrimaque aeris cras atque textura , a reliquis morbis immuni, pestis bubonica Londinum incessit . unde absonum videtur ipsius e cientem causam a vitiata aeris eras repetere . Objectet quis , Ssdenhamum haud sensibilibus atmosphaerae vitiis , sed occultae aeris erasi morbos hosce tribuere: nos vero reponimus , quidquid hoc sit a sensibilibus acris qualitatibus longe discretum, atque a miasmatibus contagiosis procatarcticam solum causam Syrinhamo constituentibus pariter diversum , speciosa potius excogitatio nobis videri, quam quidpiam in rerum natura existens. Quod si unquam

dari posse contendatur , totius orbis terrarum universo aeri perpetuo inhaereat oportet, ut Observationes G. 8. adnotatas

explicare queamus. At, nemo non videt, Sydenhami θρο- thesin, circa vulgaris pestis atque variolarum e cientem causam . horum morborum theoriam implicatam magis , quam expeditiorem reddidisse . F. IL

Oo Tom. I. Sect. II. Cap. II. p. 33, .

44쪽

as I. I 2. Procatarctiearum causarum notionem & ipse Galenus variis in locis hisce verbis nobis exhibuit a : Unum Me es praeeipuum Furium 'femerarum indιcrum , ab aliqua incipere causa recenti ac manifesta , quae ante praecesit , quam omnes Mediei juniores usitato vocabulo procatareticam sive prae incipieniem appellant . Et alibi b . Perquam necessarium es. praescire evidentes causas extrinsecus advenientes , quas proprie procatarcticas , ides initiatrices

Medici vocant . Tandem o ait: Uuod mamfosas causas, graece , proFhaser, hoc est occasiones appellet Hippocrates bdidicimus. Auctor vero Libri , cui titulus Introductio , seu Medicus, apud ejusdem Galent codices dὶ ita fatur : EO

dentes causae ), quae Graecis vocantur procatarcticae, ides, antegre ae, sunt quae, dum adversam valetudinem crearunt. separantur . ut frigus L labor, solis exusto , eruditas. Bu-bonteae pestis, vel variolarum Masmata sive seminia manifesta atque evidentia minime sunt , sed subdole & per tenebras gradiuntur ; neque genito morbo recedunt . sed ita Comitantur aegrotum, ut vel ipsa redeunte valetudine ad certum temporis spatium ab illo in alia corpora involent. Causam igitur procatarcticam non constituunt , quum evidentia non sint. Sint vero : Egregius ipse Syrinhamus ad describendam vulgaris pestis atque variolarum relasmaton sive seminiorum propagationem, sub vigente isthae aeris occulta dia-rhesi, comparatione utitur se . qua aptiorem invenire cuilibet desperandum est, exiguae nimirum gnιs scintillae . quae sensim Per combustibilia corpora proserpens in magnum tandem e Crescit incendium. Sit itaque ingens nemus siccescentibus sagis quercubusque abundans . & sicco obsitum stramine , inque idem scrvente syrio . ventoque flante decidat haec ignis scintilla , quae per conceptam jam voracem flammam longe illud lateque comburat. Quaeso : cuinam ex concurrentibus hi

45쪽

hisee causis immediate ac proxime hoc tribuendum incendium , M ex iisdem quaenam dicenda inciens iplius causa Z Pol nec arborum straminisque siccitas . quae proe-gumenae causae Vice fungitur , nec aeris nimius aestus, aut flammam dispergens Ventus , qui ρroeatarcticam referunt psed procul omni dubio ignis scintillula, cui urere proprium

est & peculiare, inque sui naturam analogum quodvis eorpus rentasta vertere, itaque sese in immensum propagare : quum& siccissimum nemus sub torrida zona furenteque vent neutiquam ardeat, nisi in ipsum scintilla ceciderit ι Be contra vircntissimum media in hycme flatuque silente eomburi poterit , ubi ad idem intensior accesserit ignis . Haec effiei ns incendii causa , procatare Iicis , proegumensque causis fota dissutaque, latius disseminatur, irretita vero atque coer cita . vel extinguitur, vel ultra non progreditur. Hac stante comparatione , cui nullum adversatur discrimen , facile intellectu est, cur vulgaris pestis Variolaeque aliquando populariter grassentur , quandoque vero sparsim vagentur . Utinam ingenuus Syrinhamus, in costruenda horum morborum pathologia , occultam aeris crasin omitisset , unisque adhaesisset miasmatibus, ne ccleberrimi eumdem sequuti recentiores Medici eam ulterius infausto sydere irretire perrexissent. Epidemicum idem sonat ac Contagiosum. I 3. Immortalis equidem Batavorum 2Esculapius Boe-rhaavius ne hilum hae super re a Syrinfami placitis discedens, inter alios sequentem edidit aphorismum a): Malum Boe variolosum licet epidemicum, contagio suscipitur communicato ab homine, qui prius laboravit, quod primo videtur aeri inhaerεns pulmonibus, ori . naribus , ae sophago , so macho, intestinis dari: adeoque hoe tempore admodum piarum materiei veneratae habere . Res, quo ad assequendum sunt dissiciliores , eo vehementius acuunt desideria , viresque exsuscitant adaugentque majores . Ut abstrusa itaque arcanaque

46쪽

que Boerhaaviana locutio quodammodo aperta nobis evaderet, operae pretium duximus Epidemici atque Contagii natu. ram perspectam prius habere. g. x . Diimios a es epitheton morborum ex genere communium , ides , populariter grassans , a communi, sed tamen insolita familiari eausa ortus . Galenus asserit Hippocratem libro de Aquis aere M Iocis regionatis aegritudines, quae per singulas habitationes fiunt, dc veluti cognatae nullo non tempore incolas comitantur, docuisse; in libris vero de morbis vulgaribus descripsisse aegritudines , quae per aliquod tempus ρvisim vel civitates , vel nationes adoriuntur . Ill. teten ce) refert Scaligerum Hippocratis interpretes carpsisse, quod ipsius libros peri ton epissimion latine reddiderint de morbis popularibus, quum inscribi debuissent de vulgaribus morbis, vel potius de vulgivagis morbis , utpote quod Endemici morbi populares sunt, Didemici autem vulgares : Nam Endimon sunt Scaligeri verba est . quod in populo. Didimon vero, quod vagatur per populum, graffatur is popularur . Verbum vulgari apud latinos idem sonat ac rem mente reconditam aliis committere ι & saepisti. me apud accuratos scriptores occurrit vulgatur fama . id- est. rei occultae notitia ab uno in quam plurimos veluti contagione transscrtur & ubique disseminatur. Galenus tandcm Atticae locutionis peritissimus clariorem verbi Dadimion significationem nobis exhibuit e : In primo, inquiens, atquerertio libro Epidemiorum) quasdam aeris constitutiones Ἀρ- pocrates exponit, pos quas morbi in vulgus grafati enum rantur . Hanc enim dictionem cpidemi tanta tuis altribuere

Apocrates conspicitur, is faue ob causam librorum insor ptιonem talem fecit, populares illos appellans grece epide-mios ) , quia de morbis in populum passim saevientibus iuus is agitur , non autem peri ton epidimion , hoe es , de

47쪽

2 si as Hippocratis peregrinationibus , quibas multas civitares peragravit . Ex qua Galeni interpretatione patet verbum epissimion percgrinatorem denotare . Unde qui morbi ultra sinim natale solum in exteras insiliunt regiones, dc ubique locorum propagantur. Fidemici . si ve ρε regrinatores Proprie vocantur: hanc autem peregrinationem nulla alia ratione conficere valent, quam mediis suis seminibus congenerem sibi morbum producentibus , qtribus successu a stupendaque generatione sese in i inmensum proseminantur; quod Variolarum instio luce meridiana clarius demonstravit. Ex his itaque perspicuum est contagium epidemicis morbis naturaliter inlitum ; coque ablato eosdem sui naturam amittere: unde perinde cit dicere morbum epidemicum, ac morbum contagiosum.

Contagium s=De Dirimitum quid δg. I s. Contagium quod spectat , ab Hippocrate se

morbida excretio, ab Alexandro Aphroditaeo et lusinis pesι-lens vocatum, omnium primus , quantum novimus . inter latinos accuratissimus contagiosorum morborum Scriptor, Musis atque Apollini percarus, Hieronymus Fracastorius ita definivit b): Vuod contagio sit quaedam ab uno in aliud tranfitens infectio vel ipsum nomen ostendit e m duobus enim semper contagio versatur. Diligentillimus praetcritae Medicae doctrinae investigator Seianerius , post multarum contagii definitionum perpensationem, suam ipse e sequentibus astruxit verbis : M hi itaque commodissisne defixuri posse videtur

contagium , quod sit Inquinamentum , seu corpus e corpore aegro emissum, quod in analogo animatis corpore receptum sis utem in eo morbum producere valet. Luae ut clariora flant,

ct natura contagii recte cognoscatur , tria explicanda sunι:prImo corpus inum contagiosum , secundo usum nuasma per

48쪽

quod alters morbus communicatur . er per quod aliud inficiatur; tertio eorpus quod inficitur. Ut quilibet igitur contagiosus morbus populariter grassari queat , tria solummodo sunt necessaria , corpus nimirum contagioso morbo coinquiis natum , hujusmodi morbi feminium a corpore affecto iaquam plurima analoga emissiim ; corpora , quae recepto seminio ab eodem afficientur morbo . Ut omnibus vero numeris haec inquisitio absolvatur . modos atque rationes , quibus contagiosi morbi diversimode propagantur. assequamur oportet . Triplex , inquit laudatus Fracastorius ca) videtur esse prima contagionum omnium digerentia .

Ita enim contactu solo a iuvi ; alia praeter hoc se fomitem quoque relinquaut . is per i rem contagiosa sunt . ut scabies , phthisis, are.e, elepBantiasis , ct id genus . Fo- mitem appεuo vestes , ligna ct ejusmodi , quae incorrupta quidem ipsa exsentia , conservare nihilominus apta sunt contagionis feminaria prima , se per ipsa a cere . Nonnulla porro sunt, que non contadiu solo , non solo fomite , sed is

quod ad disans etiam Iransferunt contagionem , ut pestilen

ies febres, ct phthisis , ct lippitudines quaedam , is exan

themata illa, quae Variolae vocantur , similia . Videntur autem ordine quodam se habere haec : nam quae ad distans faciunt eontagiorram, ea o fomite o eontactu incere con- Devere : quae vero fomite contagiosa sunt , eadem is contactu contagiosa sun , ad disans autem non omnia r at con-ractu omnia. uapropter o simplicii a est o natura prior ea contagio , quae Iolo eontactu incit. Adiiciendum intcrea est, feminia sive miasmata contagiosa , quum sint diversae naturae atque indolis , diversum , suaeque speciei perpetuo similem producere morbum, atque sibi propriam possidere propagativana generationem. a suo primigenio semine repetitam: unde quovis ipsa adsucrint loco, necessario g. I s. semper indicant praesentiam vel viventis eorporis suo contagio affecti, vel cadaveris eodem extincti, vel fomitis ipso contaminati , vel domicilii , ubi e penu naturae per phrscas causas educun-D a tur .caa Lib. I. de Morb. eontag. cap. II. p. 77. C.

49쪽

28tur. Quum itaque bubonieae pestis atque Variolarum domicilia apud Europam nulla reperiri gravissimi sui auctores qui

tueantur, ut inferius demonstrabimus, reliquum cst . ut In minia horum morborum contagiosa , ad distans assicientia, necessirio emitti debeant vel a vivente infecto corpore, vel 'eadavere ab ipsis extincto, vel smιιιbus ab iisdem conspurcatis : s ex his tribus unum non adst, apud Europam nu-spiam nec unquam ulla adesse poterunt vulgaras pestis vel Variolarum contagiosa seminia. I. I 6. His summatim prael batis , ad Boerha avium regrediamur oportet: Malum hoc, dixit, variolosum, licet πλ' demicum, eontagio suscipitur communicato ab Lomine Oe. Paristicula licet disjunctos imius objecti characteres , sive distinctas proprietates indicans , aliud definit Fidemicum , longe aliud contagiosum . Quae vero g. I . perpensa sunt ,

evincere videntur perinde esse dicere FI emicum, quam con-ragio m. tauod primo , subdidit, videtur aera inhaerens . . . admodum parum maIeriei venenatae habere . Quae I I s. exin Posuimus , absentibus corporibus . cadaveribus , fomitiis ueanfectis , nullum vulgaris pestis atquc Variolarum seminium , nec primo . neque sub horum morborum vel ipsa grastatione aeri inhaerere posse demonstant , & Gynecaeorum in centro Civitatis. ιυoonicae pestis funeribus cumulatae, pomtorum custodiae felicissimo eventu firmatae apertius id ostendunt: unde Boerhaavianum Aphorismum Obliterata particula ocet, exeintoque a culpa aere , ita enuntiandum ducimus: Malum hoc epide cum contagio fuscipitur communica-

Io vel ab homiue, qui prius laboravit, vel a fomitibus υ dem tabo maculatis o quidem ab utrisque etiam ad p/rbr me di ians. g. II. Nec minus implicatam superiori locutionem hic

Aphorismus prae se fert: O , inquit a Uariolosus morbus ut plurimum epidemicus. Adverbium hoc ut plurimum nonnullos mihi peperit labores s a quibus ut me expedirem, nulla alia mihi praesto fuit via, quam universalia mor

50쪽

κ.. 29borum omnium Genera , & peculiares quorumcunque ipsorum proprietates explorandi , assequendique . Missa itaque in posterum hujus particulae interpretatione , modo prOPO-stam disquisitionem , hactenus summa rei medicae pernicie despectam, nimiumque perturbatam , evolvere sategi. Hactenus subversa morborum omnium , is praesertim epid micorum Pathologia ad mentem Hippocratis , eosdem in quatuor generitas elasses disribuentis ,resitata. I. I 8. Diligenter inspectis Hippocratis monumentis ,

quatuor solummodo morborum Genera hunc magnum Medicinae Parentem admisisse comperimus, epidemicorum, nimirum . Joraricorum , endemicorum , & ex temporum magna mutatione venientium, quos brevitatis gratia constitutronales vocare possumus. Priora bina Genera a sequentibus exposuit verbis: dunt autem febrium genera duo , ut hoc quoque nunc a Iingam , quorum alterum commvne pestis appellatur salterum proster malam Getam privatim his conringit . Reliqua definivit alibi b ita : Morbi , inquiens, regroni peculiares is patriι . . . . Et: Atque hi quidem morbi ipsis vernaculi sunt a praeterquam si morbus atiquis omnrbus

communis ex temporum mutatione oboriatur ; nam hujus articipes fiunt . Praeter haec quatuor morborum Genera a

liud apud Hippocratem invenire nobis minime datum fuit. Populariter gra ari omnibus consenit Morborum Generibus . g. I9. Quodcunque morborum Genus omnibus esse commune . is populariter grassari posse ipse Hippocrates asseruit. Et quidem de γνῶ micis c): Auando autem, ait, ab

uno morbo multi homines eorripiuntur eodem Iempore , cau

SEARCH

MENU NAVIGATION