장음표시 사용
2쪽
LUGD UN BATAVOR UM, Apud ABRAHAMUM ET IANUM HONEOOP.
3쪽
Anat e carere posse neminem, qui hominum sanitatem tueri vult, aruque juvare, res est de evidens atque explorata, ut de ea addubitare turpissimum videatur. Quamvis ero vix non omnes concedant, tirones qui arti discenda nomina dederunt, demortuorum corpora incidere debere visceraque scrutari , plures tamen iis conνitiantur, quianatomia paulo exquistius sudent, e solerti ac subtili sectisne, variaque encheires, ut corporis compagem investigent, amittuntur. Nemini autem ignotum es, admirabilem humani corporis fabricam, summamque ejus perfectionem ex minimis constare, omnem saepe sensuum aciem fugientibus; quare si in anatomicis exercitationibus ea rimum oculis exponuntur, quae Obvia sunt, E cuivis in sensus incurrunt, neglectis aliis, quae, quod recondita sunt, majori solertia erui S in lucem exponi debent, rudis manet scientia Nmanca, qua nec tironem satis instruere nec artem salutis humana pras dem ad majorem certitudinem, nobilitatemque perducere potest.
4쪽
super de steriolis Lymphaticis agens, promisi
laboris mei in hac materia assiduitatem cum autem Opportunus praecedenti hyeme defuerit locus ad operis tam subtilis tractationem, mecum statuebam, quasdam colligere observationes anatomicas, subtiliorem pariter partium quarumdam fabricam exhibentes, iisque contemplationem status morbosi ejusdem partis, cujus sanam fabricam explicaveram, subnectere, atque tandem observationes addere anatomico-pathologicas, quibus constet, quaenam sit, sanam inter atque morbosam partem differentia, ne omni utilitate practica carere dicanthii nostra anatomica scrutinia. Licet autem observationes anatomicae, quas primus hicce fasciculus continet, novae non sint,
de eodem morbo antea, quando Musis Leidensibus Valedixi, egerim, attamen, quantum scio, a nemine tali modo figuris illustrata est, Oe integrarum ac a lae-
5쪽
laesarum partium fabrica, quali candem postea investigavi, quamque nunc in lucem emitto, ut pingverim hac demum ratione transitum a sanissimari, brica ad lethalem degenerationem cognosci posse, ac mereri hunc perniciosum morbum, qui denuo plenius examinetur observationibus, quae sese mihi obtulerunt, illustretur. Itaque oesophagi sani structuram, morbosi degenerationem, morbi symptomata, causas, curationem, Xaminare hoc fasciculo scopus est, qui si non plane displiceat, aliarum partium fabricam, carundemque morbos, simili modo investigatos, insequentibus describam, qualium Observationum numerus non eriguus ad manus est.
6쪽
Inter omnes Corporis Humani partes , quibus, ut rite suas
functiones peragat, quam maxime integris opus est, post illas, quae vitales peragunt, nullam nominare ausim, quae plus in totum hominem valeat, quam oesophagus. Si enim vel subita vel lenta laesione adtio hujus partis multum imminuitur , aut tandem plane intercipitur, non aliud iter cibis potibusque ore assumtis ventriculum versus patet: Horum autem in statu sano ad firmandam nutriendam reparandamque laboriosissimam machinam, justa requiritur quantitas qualitas deficientibus enim his, deficiet in ventriculo bonus chylus, neque reddetur intestinis, unde aut lactis aut lymphae nutrititiae debitam parando sanguini copiam ducant organa humores hosce vehentia, sanguis tandem ipso deficiet, & omnium ceterorum humorum secretio embit, nascetur lento in circuitu, spissitudo in glandularis systematis succis obstructiones molesta in in toto vasculari ambitu omnium succorum aerimonia. Neque fluida sola sedistiam solida detrimentum inevitabile hinc capiant necesse est, exsiccantur enim fibrae musculares, marcescit, qui antea pinguedine nitebat homo, nervorum vis infringitur,' sic concursu atrocissimorum symptomatum, quae non minus animum quam corpus assiciunt, vita exstinguituri Itaque ogendum quam maxime est, non raro in ca via,
7쪽
quam transire deglutita debent, ut in ventriculum perveniant, oriri morbos, qui vel dissicilem roddant hunc transitum, vel plane intercipiant, adeoque vel molestam morbosam vitam secum trahant, vel inevitabilem post dirissima symptomata summam corporis emaciationem mortem producanti Saepius animum meum percussit dirus ille morbus, quidusphagi seu dissicilis aut impedita alimentorum depulsionis nomine Medicis innotuit, qui frequentius' hodie, quam olim, perhibetur exstare Mihi quidem dum in Academia batava versabar, varia ejus exempla videre contigit, cita attentionem ad se traxit, ut pro specimine academico, hujus morbi examen instituerim praesertim cum inter plures, quos benevolus semper
erga me tractandos concedebat, aegrotos, celeberrimus, jam praematuro fato ereptus, an Doeveren, quaedam faemina erat Lei-
densis, quae diro hoc morbo atroeissimis stipato symptomatibus laborabat, ex quo casu morbi progressum atque decursum non tantum notare potui, sed etiam illustrare figuris ad naturam partium, uti sus post mortem habebant, paratis, ex quibus causa Cindoles malli, quas detegendi tam rara opportunitas
Addidi etiam tunc temporis figuram glandulae praeter modum
tumentis' induratae, quam in cadavere infantis quinque circiter annorum aspera arteriae atque oesophago adjacentem, occupatus exercitiis anatomicis, fortuna ita volente, deteXeram, unde
8쪽
xinde intelligi potest, A ex aliis additis vel addendis nunc observationibus, mali sedem esse aliquando in ipsa partis fabrica, aliquando extra oesophagum. Postea mihi licuit etiam investigare vitium oesophagi ipsius, in cadavere virginis cujusdam, quae Goudae degens, cum sub finem anni 1779 dysphagia inciperet laborare, usu succi inspiS-
sati cicutae verae tantum levaminis acceperat,4 tam diu symptQ-matum silentium operta suerat , ut spes sanationis affulgeret; postea vero sui negligens malo paulatim ingravescente exstinἀcta est. Et quum intimam membranarum oesophagi texturam, exqua dispositio ad modo dictos morbos deduci potest, accuratius examinare potui, hunc ordinem servandum esse censui, ut primo Capite accuratiorem praemittam membranarum oesophagum constituentium descriptionem, figuris illustratam. Secundo brevi tabella morbi initium decursum ac finem nar
Τertio examinem illas causas, quae partem sanam in hoc illudve vitium proclivem reddant, vel occasionaliter agentes directe, vel per sua effecta oesophagi actionem quovis modotadentes, depulsionem ciborum dissicilem reddere vel penitus impedire possint. Quarto ex his praesentibus vel praegressis atque concomitantibus symptomatibus in indolis morbi cognitionem inquiram. Quin-
9쪽
io INTRODUCTIO. Quinto regulas prognosticas ex malignitate vel benignitate harum omnium vel ominosas vel faustas eliciam. Sexto subjungam varias curandi methodos, varietati caussae constituentis accommodatas, quae in tristi hoc morho a Medicis pro dolor plurimum minus felici successu adhibita suerunt. Quibus Tandem septimo supperaddam illas Historias anatomico pathologicas, hujus morbi malignitatem confirmantes, quaru mentionem supra j decimus.
10쪽
EXHIBENS DES RIρTIONEM E SOPHACI NATURALITER CONSTITUTI ET FIGURAS UARIARUM EIUS MEMBRANARUM, UTI OCULO ARMATO INSPECTAE, APPARENT.esophagus est canalis cylindriformis membranaceo-musculosus, e pharynge, infra ione cartilaginem crimideam, uti ex insundibulo exortus, inde recta deorsum inter asperae arteria partem mollem sive membranaceam atque corpora vertebrarum descendens ad quintam usque dorsalium, ubi reclinaturparumper versus dextrum latus .ita liberum spatium magnae arteriae aortae concedit, hacque directione descendit ad nonam vertebram,is hic medium spina dorsi iterum occupans, per- sorat diaphragma' superiori ventriculi orificio sive mistro, quod cardia vocatur, sese inserit. In brutis nonnullis reclinatio versus dextram partem, jam ad quartam dorsi vertebram locum habet, ejusque insertio ad duodecimam, uti cumus in Mato a vivorum notaviti