장음표시 사용
351쪽
7. Si Festum Annuntiationis B. 14.V. occurrat in Peria VI. in Parasceve, vel in Sabbato Sancto, transferatur un1 cum praecepto audiendi Missam , si vacandi ab operibus servilibus ad Feriam secundam post Dominicam in Albis, etiam quocumque alio Festo impeditam; ita ut eadem Feria praedicto casu eveniens, perpetuis futuris temporibus pro sede propria & fixa , memorato Festo Annuntiationis assignata , & stabilita intelligatur; & in illa eo prorsus modo, & forma praefatum Festum quoad OG ficium & Missam celebretur, quibus propria die 23. Ma tit in Kalendario Romano appositum celebraretur , pro tractis ad aliam diem non impeditam juxta Rubricas Breviarii Romani omnibus aliis Festis in eadem Feria occurentibus, quae non sint altioris Ritus. S. R.C. II. Febr.& II. Mart. I 69o. approb. Alexand. VIII.
I U. Et si secundum Regulas Breviarii Romani,cum plura Festa aequalis Ritus trans serenda sint, unum ante aliud transferri debeat eo ordine , quo erant celebranda propriis diebus; attamen quia anno I 69o. specialis prae rogativa concessa suit translationi Festi Annuntiationis B. M. V. incidentis in Feriam VI. Parasceves, vel Sabbatum Sanctum : idcirco ob specialem reverentiam Dominicae Incarnationis hoc speciali privilegio decoratur idem Festum Annunciationis , nimirum ut quotiescumque conti
gerit Festum praedictum, etiam quoad solum Offcium post Oictavam Paschae transferri, idem caeteris semper Festis aequalis Ritus praeponatur, licet temporis ordine si i Kalendario posterius illis. S. R. C. I 4. Iun. I 69 I. I9. Non est tolerandus usus , qui in aliquibus Ecclesiis servatur Feria VΙ. in Parasceve , incensandi iterum SS. Sacramentum post incensationem oblatorum , omittendo consuetam Crucis incensationem, cum sit contra Rubricam illius diei. S. R. C. g. Aug. I 697.2o. In Feria VI. in Parasceve thurificanda sunt
352쪽
3 8 CAEREM. SERAPH. ORD. MIN. CONU.
Oblata , sed post thurifieationem oblatorum , non estiterum thurificandum Sacramentum , Ob cujus tamen praesentiam non est omittenda thurificatio Crucis, sed Crux& Altare thurificanda sunt eo prorsus modo, quo fit in aliis Missis, non omissis debitis genuflexionibus transeundo ante SS. Sacramentum . S. R. C. S. Iul. I 698. a I. Sacerdotes tam Saeculares , quam Regulares etiam privilegiati non possunt in Feria VI. Parasceves, occasione SS. Annuntiationis in dicta Feria occurrentis celebrare in qua vis Ecclesia , seu Oratorio, aliquam Missam Solemnem, vel privatam, nec facere Festum, vel parare,& ornare Ecclesias, aut Altaria, licet dicata B.V.M. etiam Annuntiatae; cum ob dolorosam mortis nostri Redemtoris recordationem tenendae sint coopertae Sacrae Imagines,& Altaria expoliata, sed tantum debet fieri solita sacra Functio, prout praescribit Missate Romanum , in Ecclesiis scilicet, in quibus Feria V. in Coena Domini collocari solet Uenerabile in aliquo Altari, vel alio decenti loco: & per hanc prohibitionem pro Feria VI. in Par sceve , non possunt in Feria V. in Coena Domini & Sabbato Sancto celebrari Missae privatae, sed solum Conventu alis iuxta Ritum S. Ecclesiae, & iterata Decreta Sac.
Rit. Cong. Ita Clemens XI. rs. Mart. III 2. Constit. II. aa. In Processione Feriae VI. in Parasceve norias
sunt a gestantibus Hastas Baldachini adhibenda Pluvialia , sed solum Cottae. S. R. C. II. Sept. 736. 23. Non est reprobandus Parochus, qui desertSS. Viaticum Infirmo Feria UI. in Parasceve, dummodo private & submissa , quin imo submississima voce recitet Psalmos consuetos per vias publicas , etiamsi dicat Gloria Patri quia in tali circumstantia actio talis nullam habet connexionem cum Functionibus Ecclesiae hujus diei: .& considerandum est quod desert cum Stola
atque Pluviali albi coloris, quando in Feria supra dicta
353쪽
PARS TERTIA CAP. XIX. 3rsicolor Paramentorum est niger pro Ecclesiae Functioni in bus. Ideoque si desert privatim pro aliqua necessitate non est reprobandus , si Populum absque benedictione dimittat Feria VI. in Parasceve; quia in publica Ecclesia non debet recondi. S. R.C. i 3. Maii II S.
De eadem Feria VI. in Ecclesiis Minoribus. r. Icta in Choro Nona , Celebrans Planeta nigra indutus ad . Altare Majus tecto capite , mani busque junctis procedit, cum uno, pluribusve Acolythis. Ibi procumbit, & diutius orat , & interim Acolythus, brevi facta oratione cum ipso, Tobaleam extendit super Mensam Altaris, & in cornu Epiltolae Missale apertum cum suo Cussino collocat. Celebrans surgit ab ora tione, & amoto per Clericum Pulvino , Altare conscendit, illudque osculatur in medio. Accedens inde ad cornu Epistolae, legit , vel cantat , si nesciat Acolythus, primam Lectionem in Tono Prophetiarnm; dc Tractus,
quem submissa voce recitat , cantatur a Choro , si fieri potest. Postea subdit orationem Deus , a quo ... prae in ista Oremus , dc Hectamus genua ab ipso mei genuflexo, cui Acolythus, vel Chorus respondet Levare. Secundam I.ectionem cum Tructu legit, vel cantat, ut supra, in Τono Epistolat, quam mox sequitur Passo, Ritu, & ordine enunciato in Cap. X. XI. R XVI. huius tertiae partis. a. Finita Passione, Sacerdos in eodem cornu Epistolae cantat Monitiones manibus iunctis, orationes vero extensis ; & interim Acolythus Tapetem ante Altare explicat, aptat desuper Cullinum , Velum pro ad Oratione Crucis . Tum expletis orationibus, Planetam deponit, inde genuflectit in medio Altaris, ac reverenter Crucem inter Candelabra existentem accipit, postea in
354쪽
angulo posteriori Epistolae, facie versa ad Populum, &Clerico sustentante Missale ante ipsum, dextera summitatem Crucis discooperit, 3c ambabus manibus illam aliquantulum elevans , gravi voce solus incipit Eere Liagnum Cruc/r , & prosequuntur Clerici, si adfuerint, Dia quo Satur Mundi pependit : Chorus vero subdit Venite adoremus, & tunc omnes se prosternunt, excepto Celebrante. Postmodum in anteriori parte anguli ejusdem cornu Epistolae brachium dexterum Crucis una cum capite figurae Crucifixi detegit, & in medio Altaris totam Crucem, illam semper , & vocem altius extollendo, alii Gque cantantibus, & adorantibus ut supra. 3. Dicto tertio Venite adoremus, Sacerdos solus desert Crucem ad locum ante Altare praeparatum , Mgenu flexus ibidem eam collocat; & interim discooperiuntur omnes Cruces per Ecclesiam, non tamen aliae Ima
gines. Mox surgit, & facta genuflexione , ad cornu Epistolae accedit, ubi calceos deponit, ac deinde ad Crucis adorationem, ut supra, procedit ; qua tertio adorata,& osculata , genu flexionem repetit , ac postea calceamenta , & Casulam resumit, Sc redit in cornu Epistolae, ubi alta, δc clara voce Ii 3roperia legit , dum fit ad ratio a Religiosis, Sc Laicis, nisii a Choro decantentur. Circa finem adorationis accenduntur Ceret Altaris hucusque extincti, dc Acolythus Bursam Corporalium cum Purificatorio desuper desert ad Altare . Celebrans ipsum Corporale in medio explicat, dc prope illud a parte Epistolae Purificatorium colloeat, translato inde a Ministro Missali eum Cussino ad cornu Evangelii . Completa ad
ratione, Celebrans Crucem reverenter accipit, 3c repor
tat . ad Altare, ac deinde facta genuflexione, in planum descendit, ubi aperto capite, manibusque iunctis stat in medio Altaris, donec ordinata sit Processio. q. Procedunt autem , praevia genuflexione Cruci,
355쪽
per breviorem viam ad Sacellum Sepulchri hoc ordine romnium primus incedit Thuriferarius cum Navicula, &Thuribulo non fumigante, inde Crux Processionalis de nudata, & delata ab alio Acolytho, postea sequitur Clerus, & denique Celebrans te sto capite , manibusque junctis. Cum perventum fuerit ad locum Sacramenti, Crinciser e regione sistit se, & Religiosi bini & bini, facta
adoratione, collocant se hinc inde suis in locis, ibique manent genuflexi . Celebrans verb Sacellum ingressus genuflectit utroque genu in plano, & prosunde se inclis nat; deinde surgit, iterumque genufleetit in imo Altaris gradu, ubi aliquantulum cum omnibus ora te & interim accenduntur Intortitia, & Candelae albae in Pr cessione deserendae, quae non extinguuntur nisi post summtionem Sacramenti. Brevi saeta mora, assii rgit Celebrans,
aperit Capsulam, genuflectit, & descendit ad primum , Altaris gradum , ubi stans Thus immittit in Thuribulum sine benedictione, ac deinde genuflexus Sacram H stiam incensat. Exinde surgit, & praevia genuflexione sex trahit e Capsula Calicem, quem in medio Altaris super Corporale reponit ; tum facta alia genuflexione descendit ad primum gradum , & genuflexus in Suppedaneo, accipit Velum humerale album. Quo facto, Aram conscendit, genufleetit, stansque Calicem accipit, quem extremitatibus Ueli cooperit , & sub Baldachino , vel Umbella albi coloris ad Altare Majus procedit, Τhu- riserario continue Sacramentum thurificante , & interim cantatur Hymnus Vexilla Regis prodeunt quem ipsemet
Sacerdos submissa voce recitat.
s. Cum Processio pervenerit ad Altare , Saeculares, si qui sint, Cereos deferentes, remanent ex ra Cancellos . Acolythus Crucem a latere Epistolae deponit, &Coenobitae Presbyterium ingressi, quin Cruci genuflectant, procumbunt hinc inde, vel quasi in gyrum, vel locaia sumunt
356쪽
; a CAEREM. SERAPH. ORD. MIN. CONU. sumunt in stallis, si Chorus sit prope, & ante Altare,
sicque dispositi remanent omnes usque ad finem Officii cum Cereis ardentibus. Celebrans autem, amoto Baldachino, ac in loco congruo ante Cancellos reposto, Altare ascendit, Calicem super Corporale reponit; inde genuflectit, Velum humerale deponit, largit, & descendens a Suppedaneo, ibique stans imponit in Thuribulo In censum ni bit dicens, neque benedicens; postea genuflexus super Suppedaneum triplici ductu Sacramentum t hurificat. 6. Incensato SS. Sacramento , Celebrans accedit ad Altare, genuflectit , soluta Vitta Calicem di- cooperit , & ex eo Hostiam Sacram super Patenam de ponit, inde e Patena super Corporale nihil dicens, neque s gnum Crucis producens . Advertat ne Sacramentum digitis tangat : quo casu lavat illos in Vase ibi praeparato , & deinde Purificatorio extergit. Tum genuflet hit , R in cornu Epistolae vinum imponit in Calicem non extersum, & super Pallam repolitum, deinde aquam, praetermissa Benedictione, & Oratione consueta . Rediens ad Altare genuflectit , ibidem Calicem collocat, & Palla cooperit, nihil dicens. Reliqua tamdem respective prosequitur , ut in praecedenti Capite disponitur ; quibus expletis , Calicem de more aptat , R in medio Altaris relinquit : deinde saeta genuflexio ne Cruet , discedit , & dicuntur Vesperae sine cantu , denudando interim Altari, sed relietis Candelis accensis .
De Sabbato Sancto. I. Ummo mane mundatur Ecclesia, & ornatur; pamo rantur etiam omnia ejus Altaria pretiosioribus ornamentis albis , sed Pallio violaceo super album , si fieri
357쪽
fieri potest , ad finem usque Litaniarum . Ara autem Princeps duplici omnino vestitur Pallio , interiore albo perpulchro, R exteriore violaceo facile amovendo. Et dem Altari sex superponuntur Candelabra cum totidem Cereis albis ad initium usque Sacrificii extinctis , &Crux in medio discooperta. Conopaeum item Tabernaculi subtus sit album, supra violaceum, si fieri potest,
alias uno tegmine obducatur albi coloris , cum Balda chino desuper appenso, seu Umbraculo concolori. Gradus vero Altaris Tapete operiantur rubro. a. Ad cornu Epistolae in plano apponatur Scamnum oblongum violaceo panno coopertum, super quo Celebrans & Sacri Ministri sedere valeant, sed paulo ante Missam Solemnem Festivo tegatur panno. In eodem Ia tere super Abacum , praeter consueta pro Missarum ci Iemniis, collocentur duo Custini , violaceus unus, alter
albus ; duo item Missalia iisdem coloribus tecta; Planeta cum Manipulo violacei coloris pro Celebrante, &duo Manipuli ejusdem coloris pro Diacono, & Subdiacono . Haec autem omnia cooperiantur ante Officium, & usque ad Missam exclusive aliquo Velo violaceo , deinde albo. Parentur ibidem prope Credentiam tres alii Cussini coriacet, vel violacet, capiti Celebrantis, & Ministrorum supponendi ad Litanias. 3. Ad latus Evangelii in plano , ubi nimirum cantari a let Evangelium , aptetur Legite panno albo serico, vel auri phrygiato usque ad terram coopertum , cum Missali desuper haud absimili tegmine obducto, pro decantando Praeconio . Retro dictum Legite collocetur Candelabrum magnum , affabre elaboratum, & eminens, vel loco illius Angeli simulacrum , seu Brachium inauratum parieti adhaerens pro Cereo Paschali sustinendo . Cereus vero ille speciosus sit, Sc praegrandis, cerae albae , in quo intra Crucis effigiem quina aderunt foramina in
358쪽
modum Crucis disposita , pro infigendis in eo quinque granis Incensi ; infra vero dictam Crucem possunt Sancti Patroni , vel Titularis , aut Religionis Insignia depingi . Praeterea prope dictum Candelabrum in plano
paretur Pes marmoreus , vel ligneus ad sustinendam
Arundinem post Ceret Paschalis Benedictionem . Et in medio Chori, seu Presbyterii ante Altare locetur aliud Legite nudum cum Missali desti per pro dicendis Prophetiis. 4. In Sacristia suis disponantur locis Paramenta violacea pro Ossicio , Pluviale nimirum , duae Planetae plicatae cum totidem Stolis. Pro Missa autem Solemni Planeta, Dalmatica, & Tuni cella cum suis Stolis, & Manipulis
albi coloris, nec non tres Amictus, Albae , & Cingula. Item praeparentur quatuor Super pellicea pro Caeremoniario , εἰ Acolythis, duo Candelabra cum totidem Cereis, Crux Processionalis denudata cum Flamine pendente violacei coloris, Thuribulum cum Navicula Incensi , Uas Aquae Iustralis cum Aspersorio , & denique Lanx argentea , , vel ex alia decenti materia , in qua quinque adsint Thuris recentis grana , pulchre elaborata in modum nucis Pineae, serreisque clavis suffulta, & in extremitate auro vel argento celata , modb tamen plus thuris appareat. s. Pro novi ignis Benedictione opportunε paretur extra Ecclesiam, vel in Atrio, aut aditu ipsius Mensa aliqua linteo mundo undequaque contecta; eique superponantur Missale , Dalmatica , Stola , & Manipulus albi coloris pro Diacono. Item ibidem in medio altera erigatur Mensula cum Laterna desuper, forcipibus, Iignis sulphuratis , Candetulis , aliisque instrumentis necessariis ad excutiendum novum ignem e silice, necnon cum Vase pro Carbonibus idoneo . Paulo ante accessum Celebrantis deportetur ibidem Arundo , non vero
Baculus, eleganter circum ornata ', ita tamen ut ex aliqua parte Arundo appareat, altitudinis competentis, in
359쪽
cujus cuspide tres assigantur Candelae cerae albae, & quae in ima sui parte desinant in unam Candelam , & postea
distinguantur in tres quasi Ramos ex eodem trunco nascem tes aequaliter inter se distantes,& desinentes in triangulum. Locus autem ille, prout etiam via, qua procedendum est
ad Altare, floribus, herbisque odoriseris conspergatur. 6. His omnibus dispositis , datur signum cum Crotato hora competenti, & deinde recitantur in Choro gravi dc humili voce sine cantu & sine luminibus Horae Minores . Et interim, dum dicitur Nona , excutiture. silice ignis extra Ecclesiam, veteri extincto , ex quo, accenduntur Carbones in praedicto Vase ; eodemque tempore Superior, vel aliquis peculiari prerogativa fulgens ex Patribus in Sacristia induitur Amictu,Alba,Cingulo, Stola , R Pluviali violacei coloris per Diaconum , 8c Subdiaconum , qui deinde Stolam , & Planetas plicatas concolores sine Manipulis accipiunt, & in Ecclesiis minoribus remanent in Albis. . Dicta Nona , in Sacrarium se conserunt universi, & ex eo, praeviis inclinationibus ,. ad locum Benedictionis sequenti ordine procedunt. Viam sternit Thuriferarius dextera Thuribulum absque igne sustinens , sinistra vero Naviculam cum Incenso, & Cochleari intus;
inde Minister de Vase lustralis Aquae , ad cujus sinistram incedit alter Acolythus, quinque grana Thuris, superius
enunciata, in Pelvi deserens. Sequitur Subdiaconus Missae absque Manipulo cum Cruce sine Ceroserariis, tun is Clerus per ordinem, denique Celebrans cum Diacono Gne Manipulo asinistris, Pluvialis fimbriam non elevante, manibus junctis. Procedunt autem omnes nudo capite, excepto Celebrante, & Cruci Arae Principis genuflectunt , demtis pariter Sacerdote parato , qui eidem profunde tantum detecto capite se inclinat , 8c Subdiacono de Cruce, qui nullam exhibet reverentiam.
360쪽
a 6 CAEREM. SERAPH. ORD. MIN. CONT8. Cum ad locum extra Ecclesiam designatum pervenerit Subdiaconus , sistit se ad Ecclesiae ejusdeirta januam in medio , ei renes vertens, faciem vero suam , R Crucifixi Imaginem Celebranti . Clerus autem hinc
inde , vel quasi in gyrum disponitur , ita ut juniores
Cruci viciniores sint, & Seniores Celebranti; qui Celebrans sic se locat ante Mensulam ibidem praeparatam , ut Subdiaconi Crucem directe respiciat , & Circulum , seu Tetragoni sinum , aut Quadrangulum efformet cum
Diacono , Sc Ministris de granis Incensi, Thuribulo , &Aqua bene di ista stantibus a dextris ejus , & a sinistris Caeremoniario, & Clerico de Libro, si adsit. Quibus se dispositis , Celebrans nudo capite , manibusque junctis benedicit novum ignem in Vase super Mensulam ante separatum, clara, & intelligibili voce dicens in directum,
sine cantu, ex Libro a Diacono, vel Acolytho sustento, Daminus vobiscum cum tribus subsequentibus orationibus , prout iii Missali ; & dum format signum Crucis ,
Diaconus a dextris anteriorem Pluvialis fimbriam elevat , Sc in fine orationum Chorus eodem vocis tono respondet Amen. 9. Igne novo benedicto , ante Celebrantem cum inclinatione accedit Clericus elevatam ad pectus Pel- vicula in sustinens ambabus manibus cum quinque Incensi granis. Tum Celebrans, non praemita Dominus vobiscum, neque oremus , quasi novam conjungens Benedictionem Thuris cum illa praecedenti ignis , eodem vocis tenore legit orationem Veniat, quaesumus ; quo tempore Thu riserarius, acceptis forcipibus, prunas ardentes jam benedietas in Thuribulum imponit, ac deinde prope Celebrantem se recipit . Supradieta oratione expleta , Sacerdos , ministrante Diacono cum solitis osculis , Thus immittit in Thuribulum , & benedicit more solito , dicens: Ab illo benedicaris . Deinde accepto de manibus