Caeremonialis ordo Romanus ad usum totius seraphici ordinis minorum S. Francisci conventualium jussu reverendissimi patris magistri Jo. Baptistae Costantii de Assisio ... generalis 86

발행: 1759년

분량: 610페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

361쪽

Diaeoni Aspersorio, ter praedicta grana Incensi, dc ter novum ignem aspergit , in medio , a dextris , & anistris eorum , dicens interim submissa voce Antiphonam perges me sine cantu , & sine Psalmo , & ter simili modo, nihil dicens , adolet Incenso. Io. Quo facto, Diaconus ille idem, qui in Officio , & Missa inservire debet, ad Mensam pridem praeparatam accedit, ubi dimissis Paramentis violaceis, assumit Manipulum , Stolam, & Dalmaticam albi coloris,

nihil dicens . Subdiaconus vero , uti contendunt sere omnes allegantes Caerem. Epist. lib. a. cap. 28. num. I., Manipulum hoc tempore, dc loco accipit. Verum ex cap. praecedenti ejusdem Caere m. num. I a. manifeste colligitur Subdiaconum assumere debere Manipulum violaceum, quando Celebrans, cantato Praeconio a Diacono, Planetam , & Mauipulum violacei coloris accipit ; quod ultimum conformius est Ritualibus Legibus. Interim accenduntur Candelulae, una, vel plures de novo igne, & si

opus sit, in Laterna includuntur, ne a vento extinguantur. Lumina item universa Ecclesiae , iis dumtaxat exceptis , quae coram SS Sacramento ardent , extinguuntur , ut de novo igne benedicto suo tempore accendantur. -i II. Diaconus vestimentis indutus albis ad dexteram Celebrantis redit , ut eidem in impositione Thuris de more ministret . Advertat autem Celebrans talem

Incensi quantitatem in Thuribulum immittendam esse , ut lassiciat pro Processione , & thurificatione Libri, cum Thus aliud imponi non debeat , prius quam Diaconus Praeconium cantet. Imposito Incenso, redditaque Thurifer arici Navicula, Diaconus dextera accipit Arundinem ipsi a Caeremoniario delatam, & sequenti ordine dirigitur Supplicatio . Praecedit Thuriferarius cum Thuribulo fumigante , ad cujus dexteram incedit Acolythus cum Bacili dc granis Incensi , quod ambabus manibus ele-

. - X X a vatum l

362쪽

χ 8 CAEREM. SERAPH. ORD. MIN. CONU.

vatum desert. Sequitur Subdiaconus solus cum Cruee tum Clerus per Ordinem; exinde Diaconus elatam Arundinem gestans , cum Caeremoniario , vel Clerico , qui

prius de Aqua lustrali inserviebat , ad ejus sinistram gerente Candelulam , vel duas simul nexas de novo igne accensas . Ultimus omnium procedit Celebrans manibus iunctis , & tecto capite . Et interim asportantur omnia extra Ecclesiam praeparata , ibique relicta e Paramenta autem violacea Diaconi reponuntur ad Credentiam, ut

cantato Praeconio , mox ea resumere queat.

32. Cum Diaconus Ecclesiiam fuerit ingressus , N post eum Celebrans, sistunt se omnes, idemque Diaconus caute Arundinem inclinat , cuius unam ex tribus Candelis accendit Minister. Mox Diaconus dictam Arundinem elevans genua flectit , & omnes alii cum eo , etiam Celebrans, nudo capite, excepto tamen Subdiacono Crucem deserente & eandem Arundinem aliquwntulum attollens solus tono mediocri cantat- si , cui Clerus adhuc genuflexus eodem vocis tono respondet Deo gratias . Tum assurgunt omnes , ulteriusque procedunt, & cum Diaconus ad Ecclesiae medium devenerit, iterum sistunt se universi, & altera accenditur Ca dela, ut prius; eodemque modo ipse Diaconus cum omnibus, demto Subdiacono, genuflexus altius elevat Arundinem, solusque altiori pariter voce canit Lumen Christi, Choro postea respondente Deo gratias . Tamdemia, versus Altare Maximum pergunt , ante cujus infimum

gradum in plano sistunt se Thuriferarius, & Minister de granis Incensi, facta prilis debita Cruci reverentia . Post eos Iocum sumit Subdiaconus, inde Diaconus , nunc Celebrans: Clerus verb hinc inde consistit , Senioribus Altari magis proximis, & Cruci primo genuflectit , deinde transeunti Celebranti inclinat se . Ibidem Diaconus tertio inclinat Arundinem, dc per Acolythum ultima ac

363쪽

cenditur Candela ; qua accensa , Diaconus genuflexus Arundinem, & vocem adhuc altius elevans in cantu dicit Lumen Chrisi , cui ouises , ut supra, genuflexi respondent Deo gratias . ir g. Quo dicto , recedunt Coenobitae ad Ch rum cum debitis reverentiis , praecedentibus junioribus . Celebrans vero , aliquantulum e medio discedentibus Ministris, Aram conscendit , eamque osculatur in me dio , ac deinde se recipit ad cornu Epistolae , ubi stat conversus ad Altare, donec Benedictionem impertiatur Diacono sic eam exposcenti . Deposita ibidem Arundine in manibus illius Acolythi, qui Candelulam detulit, accipit de manu Caeremoniarii Librum Uelo albo tectum , eodemque Caeremoniario comite, genuflectit in medio, & ascendit ad supremum' Altaris gradum , ubi fere in medio super oram Suppedanei genu flexus , absolute ,

non ministrans de novo Incensum , neque praemittons Munda cor meum . . . . petit Benedi stionem a Celebrantestante in cornu Epistolae versa facie ad ipsum Diaconum, dicendo : Iube Domne benedicere , cui Sacerdos respondet : Dominus At in eorde tuo , G in labiis tuis , ut dignΘ in eo Nenter annunties suum Paschale Praeeonium. In Nomine Patris, σε Fuia , cy' Spiritus Sancti, Amen. Et interim dextera eum benedicit , quin manum deosculandam porrigat, statimque ad Altare, ut prius,

se convertit '

De Ceret Benedictione, Prophetiis, O' Litaniis . I. Iaconus, accepta Benedictione absque osculo ma-

nus, descendit in planum, ibique in medio genu flectit una cum aliis Ministris,exceptis Subdiacono,&Αcolytho

364쪽

sso CT; REM. SERAPH. ORD. MIN. CONV.Crucem, & Arundinem deserentibus; tum ad Pulpitum ,

seu Legite in cornu Evangelii paratum hoc ordine procedunt. Primus omnium incedit Caeremoniarius manibus junctis, tum sequitur Thuriserarius . cum Thuribulo sine Navicula, habens a dexteris Acolythum deserentem Pel- vim cum quinque granis Incensi; postea advenit Subdiaconus cum Cruce , & a sinistris eius Mini iter de Arundine ; tamdem Diaconus solus Missale clausum ante pectus gerens. a. Cum ad locum designatum pervenerint, Diae onus in medio se collocat , & Legili ornato Librimi apertum superponit. Subdiaconus cum Imagine Crucifixi tunc versa ad Celebrantem locuta sumit prope Diaconum a dexteris ejus , & a dexteris Subdiaconi Thuriferarius. Minister autem de Arundine, & alter de granis Incensi stant a sinistris Diaconi, omnes vertentes faciem , prout ipse Diaconus , dc rectam cum eo efformantes lineam , ita tamen ut latera , non terga vertant

Altari. Quibus sic dispositis , Diaconus, accepto de manibus Thuriserarii Thuribulo absque osculis , prius Librum triplici ductu incensat, ut ad Evangelium , ac deinde Thuribulum reddit Clerico, qui ad locum suum , nempe ad dexteram Subdiaconi mox redit . Tum Diaconus, praetermissis supra Librum, Fc se ipsum signo Crucis, alta & sonora voce, manibus iunctis incipit absolute in cantu Praeconium Exultet. go vix inchoato , asesurgunt omnes , stantque versus Altare , detectis Cervicibus e Celebrans vero mox se convertit ad Diaconum,& consistit in latere Epistolae , manibus junctis, ut ad

Evangelium.

h. Post verba illa Cursat Imperia Diaconus cantum intermittit, & ad Cereum , comite Acolytho de granis Incens, Ec Caeremoniario, accedit, in quo quinque Thuris grana infigit in modum Crucis, quae faciem Celebrantis

365쪽

PARS TERTIA CAP. XXI. Is

respiciat , hoc ordine: primum in superiori parte, alterum in media , tertium in inferiori , quartum in dextra Ceret, quintum in sinistra ; & interim Chorus sedere potest, non vero Celebrans . Exinde Minister de granis, deposita super Abacum Lance , ex eoque accempta Candeluia pridem extin icta , ad locum suum, idest ad sinistram Acolythi de Arundine illico revertitur, ut, cum opus fuerit, Lampades accendat. Diaconus vero, infixis granis, cum Caeremoniario a sinistris ejus redit ad Librum, & surgentibus cunctis de Choro , prosequituris hujus igitur usque ad illa verba Rutilam ignis aecen dii inclusive ; quibus dictis iterum Chorus in Stallis co sidet, si velit, & ipse Diaconus cum Ministro de Arun dine , & Caeremoniario denuo vadit ad Cereum , quem cum una ex tribus Candelis in ipsa Arundine positis accendit . Tum pristina repetunt loca , & Diaconus , erectis omnibus, sequitur Irui licet AEt divisus .... 4. Dicto Apis mater eduxit , Diaconus cessat aliquantulum a cantu , & Choro sedente , si velit , Acolythus, qui supra , ianito cum Candelula lumine de

Cereo , vel de Candelis Arundinis , proximas tantum Lampades accendit , ac deinde omnibus surgentibus , Diaconus cantum resumit ab illis verbis O verὰ Beata Nox . Sacrista interim alias Lampades remotas ex eo dem Cereo accendit ; sed quia Lumina coram SS. Sacramento continuo ardere debent, ideo videntur nunc ex tinguenda, & statim novo igne bene di isto accendenda . s. Circa finem Benedi stionis semper exprimitur nomen Papae viventis cum inclinatione capitis r Se de autem Romana vacante, omittuntur verba illa Beatissimo Papa nos o 8c dicitur Und eum Antisite nostro N. absque ulla capitis inclinatione , nisi ratione Sed is Episcopalis vacantis praetermittendum pariter foret nomen Episcopi Dioece sani . Additur etiam nomen Imperatoris

366쪽

que a C FREM. SERAPH. ORD. MIN. CONTviventis , qui si non fuerit coronatus , dicitur RespIce

etiam ad devoti mum electum Imperatorem no rum N. ripso autem vita functo , sic nuper memorata mutantur verba Respice etiam ad Romanum Imperimn, cujus tu Deus Fidelium vota praenoscenI ....

6. Expleto Praeconii cantu , omnes inde Ministri recedunt cum debitis reverentiis, & Chorus sedet . Τhuriferarius Naviculam cum Thuribulo in Sacrarium reponit, statimque ad Credentiam revertitur ; Acoirthus Arundinem firmat super basem suam a latere Evangelii non procul a Cereo pridem praeparatam , ac deinde Abacum petit . Subdiaconus vero , Cruce in loco congruo deposita , acceptoque Manipulo violaceo , 3c Diaconus, clauso Alii sali , quin Celebrans illud osculetur , vel thurificetur , ad cornu Epistolae se conserunt, ubi Celebrans , di miisso in plano Pluviali , & Diaconus Para inentis albis, Manipulum ille , Planetamque violacei coloris induit , iste vero Manipulum , Stolam Diaconalem ,& Planetam plicatam ejusdem coloris , nihil dicentes ;& adjuvantur ab Acolythis , qui Sacras inde Vestes in

Sacristiam reportant . Eodem tempore super Altare in cornu Epistolae ponitur Missale eum Cussino violacei coloris, a ortatur Legite cum suo Libro, in quo cantatum est Praeconium et aliudque , vel idem Legite denudatum collocatur ante medium Altaris cum Missali desuper tegmine violaceo Obducto . Celebrans vero, & Sacri Ministri, statim ac Indumentis violaceis fuerint ami sti , ad Altare in cornu Epistolae se conserunt, ubi Celebrans , dum a Lectore cantantur Prophetiae , easdem submissa voce legit, adstantibus Diacono& Subdiacono , ut in Introitu Missae . . Caeremoniarius, omnibus ut supra dispositis, accedit ad juniorem Coenobitam Cotta indutum, factaque ab invicem inclinatione , a sinistris deducit illunia

367쪽

ΡARS TERTIA CAP. XXI. 3sa

tenentem manus iuni has ante pectus ad Legile , assurgentibus ei interim omnibus aequalibus & inferioribus . Tum ambo genuflexionem Cruci, Choro autem ab utraque parte reverentiam exhibent , & Lector propius accedens ad Legite , manus hinc inde super Librum extensas ponit , omnibusque consedentibus primam Prophetiam sine titulo intelligibili voce decantat in Tono consueto Romano, in cuius fine vocem aliquantulum inflectit . Qua expleta , ibidem cum Caeremoniario genua fleetit, donee Subdiaconus dixerit Levate, vel, subsequente Trai tu, immediate post debitas Altari & Choro reverentias ad suum Subsellium revertitur, manibus junctis , & comite eodem Caeremoniario cum solitis po-1tea inclinationibus ab invicem , quae omnia in reliquis pariter observantur. Singulae autem Prophetiae a singulis, si fieri potest, Religiosis decantentur per ordinem, iunioribus primum, deinde Senioribus. Si tamen necessitas cogat unum plures legere, id non continuatim , sed cum interruptione quorundam fiat, & ita ut qui sortiori voce pollent , longiores ipsi decantentis Caeremoniarius autem, vel qui vices illius gerit, nullam canere sdebet Prophetiam. 8. Si sedere voluerit Celebrans post lectam ab ipso Prophetiam , facta prius ibidem cum Sacris Ministris inclinatione Cruci, per breviorem viam nudo capite ad Scamnum in latere Epistolae praeparatum pro cedit ; ubi medius inter Diaconum & Subdiacon unis considet tecto capite , & circa finem Prophetiae , vel

Tractus iterum per eandem viam breviorem accedit cum Ministris , aperto capite , ad Altare . Idem Celebrans manus jungens, caputque Cruci inclinans cantat Oremus,& Diaconu a tergo illius genuflexus Hectamus genus ,& omnes genua flectunt , excepto Celebrante et Subdiaconus vero post Diaconum erectus dicit Levate , 8c sur-

368쪽

gunt cui isti. Tunc Celebrans prosequitur orationes manibus extensis in Tono Feriali , stantibus universis nudo capite . Sed ante ultimam orationem non praemittitur Flectamus genus , nec Levate , sed tantum oremus. s. Absoluta ultima Prophetia cum sua Oratione ,

Acolythi amovent Legite cum Missali , & hinc inde super infimum , vel secundum Altaris gradum aequali distantia tres praeparant Cum nos Cor iaceos , seu violaceos. Celebrans vero, & Ministri, e locis suis exhibita Cruci reverentia, prope Credentiam, sive Scamnum Planetas deponunt, retentis Stolis, & Manipulis ; ac deinde per planum ad medium Altaris accedunt, ubi, saeta prius Cruci debita reverentia , in Solo procumbunt , superponentes capita sua praedictis Pulvinaribus . Clerici autem juxta Abacum , & reliqui in locis suis genu flectunt

tantum, quin sese prosternant. Tunc, & non prius bini Cantores superpelliceati, ac voce aequales, ex Libro ante se posito super Scabellum Litanias in medio Chori genuflexi inchoant, & prosequuntur, utroque Choro idem simul respondente. Praedictae autem Litaniae absque ulla detrachione , additione , vel immutatione decantantur , prout in Missali novo; nec Versus Per Sanctam Resum

rectionem tuam geminatur et additur tamen , ubi non adsit,

nomen S. Ioseph immediate post S. Ioannem Baptisam.

Io. Cum perventum fuerit ad Pe, reliqua morosius decantantur, ne silentium Litanias inter& Missam ponatur. Celebrans vero, & Ministri assurgunt , & peracta Altari debita reverentia, sic in Albis ad Sacrarium si . proximum fuerit, alioquin ad solitum Scamnum prope Altare in cornu Epistolae ) Paramenta alba pretiosa sumturi pergunt tecto capite , manibus que junctis , unus post alium , praeeuntibus Thuriis- rario sine Thuribulo , & Ceroserariis simul absque in Candelabris, deinde Caeremoniario, nudo capite , man nibus-

369쪽

nibusque iunctis . Interim alli Ministri Cussi nos ab Altaris gradibus removent, accendunt Cereos ejusdem hucusque extinctos , Scamnum Celebrantis exornant , Pallium & Conopaeum Tabernaculi violacea tollunt, ut appareant Alba , ac denique omnia pro Missarum Solemniis requisita praeparantur . Rursus , expletis Litaniis, discooperiuntur Imagines, sive Icones per Ecclesiam.

CAPUT XXII.

De σ Vesperii hujus Sabbati. r. Elebrans & Ministri Sacri , sumtis Missalibus In -

a dumentis, ad Altare, ut alibi e nunciatum est, procedunt, ibique Sacrum de more inchoant cum Psalmo Iudica me Deus , & Guris PatrI , & interim solemniter cantantur in Choro serie elemon , Chrise elemon & Drie novies alternatim , donec tempus intonandi Hymnum Angelicum advenerit. Celebrans , finita Consessione, Altare conscendit, illudque in medio osculatur,& imposito thure iacenset, ut moris est. Tum ipse thurifieatur a Diacono , & ibidem ad Aram conversus novies recitat cum Ministris Myrie elemon submissa voce ;quibus ab eo, & a Choro finitis , solemniter de more intonat in medio Altaris Gloria in Exee s Deo , & il- Iico pulsantur organa & Campanae , quae sunt intra parietes Ecclesiae et majores vero in Turri Campanaria non debent pulsari, nisi jam dato signo in Cathedrali vel Maiatrice Ecclesia , excepta tamen nostra Sacrosancta Patriarinch li Basili ea Assisiensi , 3c locis iis ubi ab immemorabili

suit invecta alia consuetudo. a. Brevi facto Campanularum sonitu , Chorus prosequitur Hymnum, Celebrans in suo ornato Scamno assidet, & deinde orationem cantat , stantibus universis. Finita Epistola, Subdiaconus osculatur de more ma-

370쪽

3 16 CAEREM. SERAPH. ORD. MIN. CONRnum Celebrantis, & ab eo Benedictionem accipit ; deinde, & non prius, ipse Celebrans stans adhuc in cornu Epistolae cum Ministris Sacris, ut ad Introitum, ter so Ius decantat Alleluja , semper elevando vocem gradatim, & Chorus post quamlibet vicem in eodem tono &voce illud idem repetit . Postea Chorus & Celebrans respective prosequuntur Confitemini , & Trachum Laudate Dominum . Evangelium more solito cantatur a

Diacono, petitur Benedictio & adhibetur Incensum; sed Ceroserarii stant hine inde a lateribus Subdiaconi inanibus iunctis, sine Candelabris, & signant se cum Diacono, cum non siint impediti. In hac missa praetermi tuntur Symbolum, offertorium , pacis osculum, Agnus DeI, & Postcommunio.

3. Facta a Celebrante purificatione & ablutione, Dignior de Choro prae intonatam sibi ab aliquo Antiphonam Alleluia in cantu incipit pro Uesperis absque

signo Crucis , & Chorus eam prosequitur . Tum duo Cantores in medri consistentes intonant Psalmum Laudate Dominum omnes Gentes , quem Caeteri alternatim absolvunt, cum Gloria Patri in fine, & repetitione praefatae Antiphonae. Celebrans vero, sumta ablutione, ac

cedit ad cornu Epistolae, ubi , adhuc retenta Planeta, nuper memoratam Antiphonam , & Psalmum , loco Post- communionis dicit submissa voce cum Saeris Ministris stantibus, ut ad, Introitum Missae . Deinde Celebrans, repetitis in Choro Alleluia , mox praeintonatam sibi a Su diacono Antiphonam ad minissaeat nempe Hespere su em Sobbati in eodem cornu Epistolae intonat,quam postea ipis cum Ministris submissa voce prosequitur,& Chorus in cantu. 4. Expleta per Chorum Antiphona, iidem Cantores, qui supra , solemniter intonant cum signo Crucis Canticum Magnificat , Choro alternis prosequente. Et

Celebrans, facto sibi ibidem cum Ministris signo Crucis

SEARCH

MENU NAVIGATION