장음표시 사용
481쪽
nis miniis principalibus non tenentur recitare , nis sint descripti in Kalendario Romano, vel in dii horum Religiosorum proprio . Caeterum de ossiciis, quae ab Apostolica Sede concessa sunt , vel concedentur recitanda ad libitum a toto Clero tam Saeculari quam Regulari utriusque Sexus in aliquo Regno, Provincia, Dioecesi, vel Loco , in quibus dicti Religiosi morantur , possiant quidem ad libitum de ipsis recitare; sed si aliquod ipsorum occurrat in die in eorum Kalendario impedita Festo novem Lectionum, debent illud ad libitum omittere dc
recitare de Sancto in eorum Kalendario occurrente, ad formam Decreti declarativi alterius Decreti de Sanetis ad libitum non transferendis emanati die a Ian. I 682. S. R. C. ut supra. go. In repositione duorum , vel plurium Festorum eundem ritum habentium , oc diverso die occurrentium , attendatur prioritas translationis , nisi attendenda sit maior Dignitas, quae attendi debet in illis tantum Festis , quae exprimuntur in Rubricis Generalibus de Translatione Festorum num. 7. & de Concurrentia Ossiciorum sub num. a. ab illis verbis : Inter Fesa aequalis ritus σc. S. R. C. ut supra. 8 r. Quando contingit transferri Festum alicuius
Sancti Consessoris a die sui obitus in diem proxime sequentem, si fiat a Capitulo de ipso, tunc in primis suis ' esperis dicitur in Hymno Meruit beatas sanaeere sedes;& in reliquo ossicio diei sequentis debet continuari idem
82. Dies Natalitii ii omnes habendi sunt , qui licet vere non sint Dies obitus, tamen ex Decreto Apostolico assignati sunt Festivitati alicujus Sancti , veluti fixi , & veluti propria eorum Sedes. S. R. C. 28. NO-vemb. I 682.
Cirea dubium Decreti sub die as Ian. 1682.
482쪽
emanati, in quo habetur ut ossicia Sanctorum ad libitum etiam sub ritu Duplici in diebus Domini eis & octavis occurrentia non possint transferri, sed omitti debeant, quaesitum fuit : λn illa verba In OdyasIs intelligi debeant de die proprio Octavae, vel de tota octava, &an de qualibet octava, vel saltem de Octavis privilegiatis. Sae. Rit. Cong. respondit verba illa intelligenda. eue de tota octava, & de quacumque octava, a8. Nov. I 682.24. Ubi habetur quod praetermisso ossicio semel in Hebdomada, vel in Mense ex Indulto Apostolico recitando, recitari possit ossicium ad libitum eadem die occurrens , quaesitum fuit an illud verbum PraeteYm ointelligi debeat de interna issione illius diei quo occurrit, vel praetermittendum sit omnino infra totum illum Mensem; & responsum fuit consideranda esse verba Indulti Apostolici, eaque servanda, prout sonant. S. R. C. ut
83. Quando transfertur Ossicium Patriarchae S. Iosephi & Annuntiationis B. M. V. ambo secundae Classis, quocumque in contrarium non obstante , prius debet transferri, 8c recitari ossicium de Annuntiatione, & p ste1 de S. Iosepho. S. R. C. ut supra, & Iq. Iun. I 692.86. Regulares non possunt uti Kalendario Dioe-eesano, tenentur tamen ad recitationem ossicii Patroni principalis I.oci, ac Titularis Ecclesiae Cathedralis; sed
ad eorumdem octavas celebrandas non tenentur. S.R.C. ao. Mart. I 683.
87. Regulares possunt & debent recitare ossicia ad petitionem Regum, & Principum re eitari concessa in aliquibus Regnis, Provinciis, Ditionibus &c. a toto Cle
ro tam Saeculari, quam Regulari. S. R. C. ut supra . 88. Regulares tenentur eelebrare sub ritu Duplici primae Classis Festum de Patrono principali Loci,ae Titularis Ecclesiae Cathedralis, Patroni principalis Regni,
483쪽
gni, Provinciae, sed ad octavam non tenentur. S.R. C. ut supra. 89. In occurrentia aliquorum ossiciorum , quae
recitari debent in aliquibus Regnis cum propriis Kalem dariis ordinis Regularis, servanda est Rubrica de Transelatione Festorum in dispari ritu, vel Dignitate. S.R. C.
9o. Si ossicia quae recitari debent in aliquibus Regnis sint ejusdem ritus dc dignitatis, an sit praeserendum ossicium Loci ossicio in proprio Religionis Kale dario descripto Responsum fuit praeserendum esse ossi-eium , quod cum majori Solemnitate Sc Populi concursu celebratur, ad formam Rubricae de Translatione Festo
rum num. 6. S. R. C. ut supra: . . 8
9 i. Quando aliqua ex ossiciis concessa sunt recitanda in diaus Dominicis , si aliqua ex diistis Dominicis impediatur aliquando ab alio Ossicio major Ili ritus vel Dignitatis , in tali casu dictum ossicium ex supra concessis non potest transferri ad aliam Dominicam, vel ad primam diem non impeditam, sed debet omitti quando nempe dicta Ossicia sunt particularia, non vero universalia, aut de praecepto, vel pro aliquo Dominio, seu Statu . S. R. C. ut supra. 92. Disponente Sac. Rit. Cong. quod Regulares ad Octavas Patroni principalis non tenentur, quaesitum
fuit an ly Non excludat etiam libitum ; it aut Regulares non possint de dii ha Oetava recitare , si velint ὶ Responsum fuit excludi etiam libitum, & non posse, nisi id specialiter ipsis Regularibus indultum fuerit ex vi crincessionis Apostolicae, vel Constitutionis Religionis ab Apostolica Sede approbatae. S. R.C. ut supra. 93. An per Decreta de non transferendis , sed omittendis ossiciis Sanctorum ad libitum, quando Dies eorum Festivitatum sunt impediti alio Ossicio novem I .e-
484쪽
4 o CAEREM. SERAPH ORD. MIN. CONU.ctionum de praecepto, nempe Diebus Dominicis , Octavis,& Natalitiis Sanhorum &c. comprehendantur, & revo centur concessiones ossiciorum ad libitum ab Apostolicata, Sede peeuliariter factae &fixae diebus, qui ab eadem iam alteri Festo , & ossicio novem Lectionum in Kalendario Romano erant assignati Z Sac. Rit. Congr. respondit, prout alias in Neapolitana die a 8. Novem. I 682. non comprehendi . Verum si praedictum ossicium eo die juxta Rubricas recitari nequeat, tunc eo casu non esse transferendum , sed omitti debere. S. R. C. a. oistob.iI68 3. 9 . Quando pro aliquo Festo , vel ossicio con cesso, reperiatur ritus Duplex absque expressione majoris , vel minoris , concessio intelligenda est de duplici minori , etiamsi ad honorem Deiparae facta fuerit. S. R. C. a. o. h. & ao. Nov. I 683. 93. Dum dicenda sunt Suffragia Sanctorum in L cis gaudentibus duobus vel pluribus Patronis principalibus , facienda est Commemoratio tantum de Patrono principaliori. S. R. C. ao NOD I 683. 96. Concurrente Sancto antiquiori Patrono Civitatis cum alio Sancto recentiori pariter Patrono , nulla habenda est ratio de posterioritate Patronatus, unde Ve- sperae dimidiandae sunt. S. R. C. I7. Iun. I 68 9 . In Festo SS. Nominis B. M. V. quod ab Universis celebrari debet Dominica infra octavam Nativitatis ejusdem B. M. V. non est facienda Commemoratio de dicta Nativitate , & in seeundis Vesperis de Nativitate eadentibus in Sabbato, non est facienda Commemoratio de praedicto SS. Nomine . S. R. C. 2 3. Sept. I 68 . 98. In occursu non licet transferre ossicium proprium ordinis, vel Dioecesis, causa faciendi ad libitum aliud. S. R. C. a. Decem. I 68
99. In die infra Octavain non potest fieri ossicium de Sancto ad libitum. S. R. C. ut supra .
485쪽
I . Si Festum SS. Nominis B. M. V. quod sub ritu duplici majori celebrari debet Dominica linis1 octavam Nativitatis ejusdem , occurrerit in die octava dictae Nativitatis, ossicium erit de dii ho SS. Nomine, omissa in
utrisque Vesperis & Laudibus Commemoratione de praedicta Oetava Nativitatis. S. R. C. IS. Sept. I 68S.IOI. In concurrentia plurium ossiciorum aequalis ritus, sive Martyrum, vel Consessorum , aut Virgi num, vel Viduarum , minime attenditur dignitas eorum sed praeserenda sunt Festa posteriorum , si celebrentur pompa solemniori, aut sint ex illis Festis, quae celebrantur in propriis Locis &Ecclesiis ; 8c hoc juxta verba Rubricae de Concurrentia ossicii tit. I s. num. a. Inter Fessacquam ritus . S. R. C. ao. Iul. I 686. I 2. In die Commemorationis omnium Fidelium Desum horum potest fieri ossicium de Festo Duplici minori etiam translato , sed Missae privatae sunt celebrandae de Requiem. S. R. C. s. olfh. I 636. og. Festum Nativitatis S. Ioannis Baptistae praeferri debet Festo Dedicationis Ecclesiae, & habere integras secundas Vesperas cum Commemoratione tantum , sequentis. In festo autem Dedicationis Vesperae sunt dimidiandae , & a Capitulo debet fieri de Sanctis Patronis cum Commemoratione Dedicationis, ut in utroque casu praescribitur in Rubr. de Concurr. num. a. Versu Inter ει- pariter infra octavas dictorum Festorum , nempe S. Joannis Baptistae & Dedi eationis &e. faciendum est ossicium de Octava S, Joaennis Baptistae cum Commemo tratione octavarum Dedicationis & SS. Patronorum , seu Titularium Ecclesiae , ut in Tabella de Conzurr, nMn. 7.& Gavantus in Rubr. Semi . eap. 8. num. 6. Et occurren te Die octava Dedicationis cum Festo Visitationis B. M. V' faciendum est Offcium de ioctavi, translato .Ossicio Vi
486쪽
Io . occurrente eodem die Festo novem Leetionum Kalendarii particularis cum altero Festo Kalendari in niversalis, quae tamen sint ejusdem ritus 3c dignitatis, prius
recitari debet de Festo Kalendarii particularis, & postea
universalis. S. R. C. 22. Ian. Hs89. Ios. In Patronorum , sive Protectorum praecedentia , servandus est ordo Hierarchiae Ecclesiasticae , & inter ordinem Hierarchicum attendenda est anterioritas in electione . S. R. C. II. Mart. I 69 io6. Non licet aliquid ex devotione , seu aut horitate privata miscere , mutare, vel apponere inter ea ,
quae integrant odicia cuiusvis diei; quia in ossiciis Sanctorum nihil est addendum , vel immutandum , nisi a Sancta Sede Apostolica concessum suerit. S. R. C. Ita Iunii IDO.ro . Offcia Sanctorum ratione Corporis, seu insignis Reliquiae recitanda , intelligi debent de Sanctis dumtaxat in Martyrologio Romano descriptis , 3c dummodo constet de identitate Corporis seu Reliquiae insignis illiusmet sancti, qui reperitur in Martyrologio Romano descriptus: De caeteris autem Sanctis in praedicto Martyrologio non descriptis, aut quibus a S. Sede nonsuerit specialiter concessum , ossicia recitari , & Missae celebrari non debent , nonobstante quod ipsorum Corpora , vel insignes Reliquiae in EccIesia asserventur ;quibus tamen ab Ordinariis Locorum approbatis, debita Fidelium veneratio pristit hactenus servatum est exhibeatur, sed absque Offcio & Missa, sub poenis de non satisfaciendo praecepto recitandi ossicium , aliisque in Constitutione S. 3Pii . contentis S. C. II. Aug. I 69l. in Decreto Generali approb. Innoc. XII. : έ. Io8. I Quae curisque dies Oictava B. M. V. debet liadbere integras utrasquo Vesperas in concurrentia cum ossi
cio Duplici minori. S. R. C. ut supra e
487쪽
io9. Ossicia ad libitum occurrentia infra Odhavas non privilegiatas, etiam particulares & propriae Religionis omittenda sunt. S. R. C. ut supra . Iio. Ubi celebratur Festum SS. Gabrielis, vel Raphaelis Archangeli , ad oehavam Benediistionem dicatur Cujus Festum colimus , non vero LEorum Festam . . . .
iii. Quaesitum fuit a Sac. Rit. Congr. declarari, si ossicium Duplex Romanum de praecepto cadat in die , quo fit ossicium de Sancto proprio alicuius Dioecesis , vel Religionis , & tale ossicium propriam habeat Octavam , utrum Romanum transserendum si post octavam ossicii proprii, vel de eo fieri infra octavam , & ei assignari dies fixus t Si Romanum sit Semiduplex ad libitum , utrum transerri post Octavam , vel locus fixus infra octavam ei assignari possit Z Si Romanum & proprium sint ejusdem Classis, neutrum habeat Octavam , de quo fieri debeat ossicium, de Romano, vel de proprio, si occurrat eodem diei Sac. autem Congr. respondit in occurrentia ossicii Duplicis Kalendarii Romanicum ossicio proprio habente Oetavam , de eo scilicet de Duplici Romano ) fieri debere infra od avam prima die alio Festo Duplici, vel Semiduplici non impedita ,
juxta Rubr. II. Bre v. Rom. de Oct. n. 3. & Io. de Translat.
Festorum num. 3. Quoad secundum , de ossicio Semiduplici fieri debere die immediate sequenti , scilicet secunda die infra eandam Oilhavam ; quae si fuerit alio Festo Duplici, vel Semiduplici impedita, praedictum Oseficium trans serendum esse post octavam juxta Rubr. Io. de Translat. num. s. Neutrum tamen transferri debere in
diem fixum, nisi aliter indultum fuerit a Sede Apostolica. Ossicia autem ad libitum sive sub ritu Semiduplici, sive Duplici insta dictam octavam oecurrentia non posse transferri , sed debere omitti ex Decreto Generali de o Looo ficiis
488쪽
CAEREM. SERAPH. ORD. MIN. CONU.
ficiis Sanctorum ad libitum non transferendis , edito sub die a . Ian. i 68 a. Si officium Romanum & proprium sint
ejusdem ritus , servari debere Rubr. Io. de Tramlat. Hinstorum nain 6. S. R. C. IO. Ian. 1693.
ii 2. inaesitu in fuit an officium Translationis Pa. troni, de quo hi , ut de Apostolo , & de quo si Duplex per Annum, praeserri debeat alteri Duplici per Annum,& habere 'esperas integras in concursu i Et responsun fuit exprimi casum, & doceri de Indulto recitandi ossicium Translationis Patroni. S. R. C. ut supra .
II g. Cum praeter Ecclesiae propriae Dedicationem fieri debeat ossicium Dedicationis Ecclesiae Cathedralis in Urbe cum Octava , extra Urbem sine octava, quaesitum fuit utrum extra Urbem in Ecclesia, quae pro priam non habet Dedicationem fieri debeat Oetava Dedicationis Ecclesiae Cathedralis r Et responsum fuit negative ,& Regulares degentes in Civitate debere recitare ossicium Dedicationis Cathedralis sub ritu Duplici tantum eundae Classis sine Octava , ex Decreto edito I. April. I 662. extra Civitatem non teneri neque ad recitationem ossicii in die Festo, ut alias pluries. S. R. C. ut supra. ii 4. Quaesitum fuit si uno die occurrant plures Martyres , quorum ossicium unum sit Semiduplex , &aliud Simplex , utrum in Vesperis pro Commemoratione Simplicis dicenda st Antiphon a Gaudent in Cartis
de secundis Uesperis, ut exemplum est 36. Sept. & utrum detur ibi regula, vel exceptio regulae Rubr. de Commem. num. 8. Et responsum fuit servandam esse Rubricam 9. Commem. num. S. nisi aliter assignetur in propriis Locis, ut ibi docet eadem Rubrica . S. R. C. ut supra . II1. Utrum in ossicio Martyris, qui Sanguinem non sudit, semper pro secundo' dicendum sit Domine pr. venisi, quaecumque Occurrat Feria ; vel tantum dum
occurrit Beria sexta Et responsum fuit dicendum esse
489쪽
Domine prae empi in quocumque ossicio Martyrum , , qui parierunt non effuso Sanguine. S. R. C. ut supra. II 6. Occurrente in die octava Sancti proprii F sto Praesentationis B. M. V., transferendum est dictum F stum Praesentationis juxta Rubri Io. de Translat. Fesortinna . a. & in Tastbella de occurrentia. S. R. C. ut supra. Ii 7. Tertiarii S. Francisci degentes in Saeculo potant uti Breviario ordinis Minorum, & illius Kalendario conformari. S. R. C. 7. Aug. I 69 II 8. Odhava omnium Sanctorum tanquam dignior praeserenda est Octavae Dedicationis Ecclesiae. S. R.C s. Mart. I 793. Ii9. In Ecclesiis B. M. V. sub quocumque Titulo, sive Assumptionis, Conceptionis &c. dicatis, debet fieri Commemoratio de eadem tanquam de Titulari juxtae Rubricas, etiamsi ejusdem ossicium parvum in Choro suerit recitatum; & lassicit consueta Antiphona Sancta Maria Decurre Miseris . S. R. C. 23. April. I 693.1 2O. Cum nonnullorum non rite sensum Generalis Rubricae Breu: Rom. tD. io. num. 7. de TranIIst. ει- sorum percipientium obrepserit opinio , quod de Festo trans serendo, quod potest in sequentem diem immediate transferri, sit recitandum ossicium ante alia aequalis ritus prius translata, Sac. Rit. Congr. supra dictam Generalem Rubricam omnino servandam, & quocumque alio Decreto in contrarium nonobstante in casu proposito servato semper ordine Κalendari i) Ossicium de primo translato prius recitandum esse declaravit. Ita tamen, ut per hanc declarationem nihil penitus circa Semiduplicia infra Octavas occurentia veniat immutandum , pro quibus praedictam Generalem Rubricam tD. Io. num. s. pariter omnino servandam esse censuit, & ita servari mandavit
iai. Ossicium semel in Hebdomada concessum
490쪽
4 6 CAEREM. SERAPH. ORD. MIN. CONU. recitari potest die Sabbati , si tota Hebdomada sit impedita , & in tali casu omittendum ossicium B. M. V. in Sabbato . Prima item die Mensis non impedita Festo Duplici vel Semi duplici , & in qua occurrit recitari OG ficium Defunctorum , potest recitari supradictum ossicium semel in Hebdomada conces una , transferendo , vel etiam aliquando omittendo Ossicium Defunctorum. S.R.C. 27. April. I 697. I 22. Consuetudo go. annorum non habet vim ad
hoc ut continuari possit recitatio Ossicii de aliquo Sancto in Ecclesia , in qua asservatur ejus Corpus , nisi doceatur ausi descriptus in Martyrologio Romano , & de ejus identitate constet. S. R. C. s. Iul. I 698. I 2I. Quando in Mense Novembri sunt eadem die ponenda plura initia Prophetarum, dicenda est tantum unica Lectio. Item non possunt poni plura tribus Initiis Prophetarum unica die . S. R. C. ut supha .ra . ubi sunt plura ossicia habentia primas Lectiones proprias possunt omitti aliqua ex dictis Initiis
Prophetarum, occurrente legitima causa . S. R. C. ut supra. I 23. Commemoratio de S. Dominico ex concessione Clementis X. a Minoribus facienda, quando fit OG ficium de S. Francisco , fieri debet tantum in ossicio S. Francisci, quod semel in Mense ab iisdem recitatur, post alias Commemorationes. Et in Offciis per Annum semel in Mense recitandis de SS. Bonaventura , Antonio Patavino, & Clara, non debet attendi ordo Dignitatis.
Ia6. Festum SS. Fabiani & Sebastiani una si inulcelebratur in illis Locis , in quibus S. Sebastianus est Patro'nus minus Principalis. S. R. C. a 2. Nov. I 698.ia . Festa Duplicia & Semi duplicia translata praeferenda sunt ossiciis per Annum semel in Hebdomada vel Mense concessis. S. R. C. 7. Febr. I 699.