Caeremonialis ordo Romanus ad usum totius seraphici ordinis minorum S. Francisci conventualium jussu reverendissimi patris magistri Jo. Baptistae Costantii de Assisio ... generalis 86

발행: 1759년

분량: 610페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

461쪽

PARS QUARTA CAP. XI.

cum aliis prosequetur, opportune postea quae omiserit recitaturus. At s diceretur tunc Deus in adjutorium , vel Gloria Patri , aut Hymnus , vel Oratio , aut Evangelium, vel denique sacrum quid aliud perageretur, ad quod Ch rus vel stat , vel est inclinatus, vel genuflectit per aliquam moram , expectabit respective stans , vel inclinatus , vel genuflexus separatim in medio, prout ipse Chorus, donec ea perficiantur; mox factis reverentiis & salutationibus, ut supra , ibit ad locum suum. ig. vii necessitate coactus egressurus erit e Ch ro , licentiam primo a Superiore petet ; qua obtenta Altari genu flexionem ,& Choro reverentiam exhibebit ac

discedet, quam primum postea reveriurus . Illud autem . prae caeteris attendatur, ne quis in Ecclesia , vel Sacrario, aut Claustro , seu in eorum vel Conventus ianuis, dum Divina celebrantur , commoretur , stet, confabule tur, seu deambulet. Absentis vero, aut legitime impediti Religiosi vices illico suppleat iunior.

. observandum insuper, quod in reverentiis peragendis haud attenditur sena per Personae Dignitas, seclut plurimum gradientis commoditas . Unde regulariter

reverentia prius fit ei licet inseriori a quo quis disecedit, mox Altari ante quod transit, ac tandem ei ad quem accedit. Et si plures in eodem loco adsint Prael ti, Majori tantum ex illis, & Celebranti reverentia e

hibetur .

s. Inviolabile in Choro servetur silentium , nec ulla ibi nisi ex gravi necessitate fiant colloquia . Nemo quid acturus sit quaerat clamando, sibilando, aut desistat cum scandalo ; sed omnia opportune praevideat , vel ab eo, ad quem pertinet, levissimo aliquo signo admoneatur. Errata, si quae in ipso actu eveniant , vel modeste

ac leniter corrigantur , vel prudenti silentio , maximes levia fuerint opportuno tempore admonenda, praeter

mittan

462쪽

mittantur. In suis Subselliis religiose omnes consistant, pedibus simul junctis , manibus intra manicas complica ris , mente in Coelos, Θc oculis in terram vel Librum defixis. Non sit qui risu, aliove incomposito , seu minus modesto actu Rem Divinam perturbet. Non qui cum caeterorum scandalo dormiat, vel litteras , aut alias Scripturas legat ; quinimo nec ipsum Breviarium, vel Diurismum prae manibus habeat, in quibus privatim Horas recitet , sed illas alta voce una cum Choro dicat aut can-ret , & ad id unice Librum habere ei permittitur. Nemo gestum aliquem ab aliis diversum demonstret , ut cum alii stant , ipse sedeat, vel genuflectat , aut e con-rra ; sed omnes uniformi ritu attente, devote , ac re sverenter Divinis assistant, eaque toto cordis affectu ad-Mairentur & contemplentur.

6. In demittendis, attollendisque subselliis, vel per Chorum incedendo, aut aliud peragendo , a strepitu caveant Religiosi. In psallendo item & concinendo de-Bitus servetur modus , non accelerate nimis , non pereturbate , sed reverenter, attente ac devote, cum pausa ad Asteriscum Divinae Laudes celebrentur . Ad Librum , seu Legite magnum, cum opus fuerit , non tumultuarie , sed reverenter , modesteque omnes accedant : In Choro nec Pileum, nec Pallium , nec Chirotecae deserantur.

CAPUT XII.

De Caeremoniti In Choro observandis tempore Divini Veii. r. 1' Principio cujuslibet Horae ad intonationem usique primi Psalmi standum in Choro nudo penitus capite . Item ad Invitatorium cum Psalmo Venite Disit jgoo by COOste

463쪽

ad Hymnos , a Versibus Nocturnorum inclusive Gad initium usque primae Lectionis, ad Textum Evangelii ante Homiliam , & dum Celebrans paratus ultimam decantat Lectionem. Cantores praeterea , vel Lectores , dum aliquid cantant , vel legunt , continuo stant nudo capite. Insuper ad Te Deum Chorus assurgit , ad intonationem Antiphonarum, ad Capitula , Responsoria brevia , Cantica Evangelica , Orationes, Commemorationes, & Su fragia Sancitorum , ad Incensationem, ad Symbolum Luneumque , ad Martyrologium in Vigilia Nativitatis Domini usque ad illa verba: In Bethleem Iudae exclusive, ad Lee iones in ossicio parvo B. M. V. in Adventu , ad Antiptio nas finales eiusdem Beatae Mariae, ad Pater , Ape , Credo in fine Completorii , nec non ad Salutationem Angelicam , quae dicitur mane , Meridie , & Vespere , toto tempore Paschali, & diebus Dominicis a primis UeL

peris . Standum item ad Omnes Horas , cum recitantur coram SS. Sacramento publice exposito , nisi ration , prolixitatis earumdem , vel alia rationabili de causa sedendum videatur; quo casu caput nulli mode operietur. Quoties item in prospectu Chori elevatur , ostenditur , administratur , vel circumfertur idem S S. Sacramentum,

dummodo Chorales actiones non perturbentur.

a. Ad ossicium Desunetorum stant universi , donec inchoatus si primus Psalmus; item ad Magnificat,& Benedictus, & dum in Matutinis recitatur oratio Dominica ante Leetiones . Ad orationes hujusmodi ossicii solus Celebrans ac Ceroserarii consistunt , caeteri genuflectunt. Superiori insuper, Generali praesertim Ministro, ac Provinciali Dioece sano ) Praelato, aut Personae Insigni Chorum ingredienti , vel egredienti assurgendum , nec prius illo sedendum : Omnes autem promte, ac sine mora surgant simul . Et si quis cum aliis stare , seu genuflectere , aut caput discooperire nequiverit , dispenset Su-

464쪽

4so CAEREM. SERAPH. ORD. MIN. CONU- perior in eo quod aequum fuerit, & dispensatio aliis etiam

innotescat, ne occasionem scandali inde sumant. g. Genuflectendum vero ab omnibus quoties acincedunt, vel recedunt, aut transeunt ante Altare SS. Sacramenti ; & si illud fuerit publice expositum sive in Pyxide , sive in Ostensorio , sue etiam super Altare post

Consecrationem in Missa, tunc utrumque genu fleetunt, uti observatur a S. R. E. Cardinalibus in Cappella Pomtificia . Genu flectendum item in loco suo , donec detura Superiore signum surgendi, & incipiendi ossicium: qui vero inchoato jam ossicio advenit, ante Altare parumper orat genu flexus , ut dictum est , ac deinde sedem suam petit . Genua insuper flectere debent Religiosi ad

haec verba Venite adoremus ... in Psalmo Venixe , ad Te ergo quaesumus ... in Hymno Te Deum . . , ad Veni Creator Spiritus . . . , Ave Maris Stella..., O Crux ade. . ., etiam tempore Paschali, ad Tautum ergo Sacramentum ..., si coram SS. Sacramento etiam in Tabernaculo incluso ossicium recitetur, alias non . Genu flectunt autem a principio ad finem usque Metri; Celebrans vero non nisi post intonationem . Cantaturus in medio Chori Lectiones, accedens & recedens a Legili genuflectit : quod in similibus semper servatur. . 4. Flexo item poplite orandum ad Preces Horarum tempore Adventus, Quadrages naae, Quatuor Temporum , R Vigiliarum, usque ad Benedieamus inclusi v Epost ultimam orationem, ad Preces ossicii Defunctorum,& Psalmorum Gradu alium, ad integros septem Psalmos Poenitentiales , & ad Litanias cum Versiculis & Orationibus . Hebdomadarius tamen assurgit a v. Dominus vobis eum ante Orationes usque ad finem . excepto Triduo ante Paselia, in quo ipse & alii genu flexi remanent ab intonatione p. Chrisur factus es , usque dum ossicium compleatur . Item in Vigilia Nativitatis Domini ab illis

465쪽

DARS QUARTA CAP. XII. ψ3r,

verbis Martyrologii: In BethleemJudae ad illa r m-tivitas D. MI. Cfecundum carnem inclusive genuflectitur. Denique ad Angelus Domini . . . & ad Antiphonas finales B. M. V. ad finem usque ossicii flexis genibus orandum, extra tempus Paschale , ac dies Dominicas. s. Illud vero notandum, quod si genuflexio per aliquod temporis spatium peragenda sit , tunc unum &alterum genu nectitur, sed prius in plano fit genu flexior

quae iterum repetitur , cum facta oratione discedendum erit . Quod intelligitur , si locus genuflexionem requirat , alioquin ante & post orationem profunda tantum Cruci exhibetur inclinatio. Porro genuflexio semper fit dextero non sinistro genu , in plano , capite aliquantulum inclinato, demissisque oculis, quin genua extendantur nimis, aut corpus indecore curvetur.

6. Quoties prosertur Nomen Iesu , Mariae, ScSanisti, de quo fit ossicium, vel Commemoratio, caput inclinatur, prout ad Nomen S. Francisci, & Papae vi venistis : sed ad Nomen Iesu tantum, non autem Chrisi proinfundius inclinatur, sic uir etiam ad Nomen tantum Mariae . Item ad s. Gloria Patri usque ad Sicut erat, iaquoties SS. Trinitatis expressa fit mentio, praesertim per enumerationem Divinarum Personarum , tam in fine Hymnorum & Orationum, quam in Antiphonis, Responsoriis, Lectionibus &c. quo tempore incedentes per Chorum sistere debent , atque versus Altare inclinare se . Praeterea ad Uersus sequentes e Sit Nomen DomIni benedi m ; Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus; Beneoeamus Patrem, a Filium eum S. DI-

risu ; aliaque hujusmodi. Item ad Benedictionem in Prima & Completorio , ad Sanctus alternatim in Hymno Te Deum , & pari modo ad Confiteor usque ad Misereatur. Ex prisco etiam more Religionis, Novitii saltem, ac Professi inclinati manent ad Pater noser , Ave Mario,

466쪽

7. Si Episcopus Dioece sanus, vel S. R. E. Cardis natis , aut alius Praelatus in loco suae iurisdictionis Divinis intersit , Celebrans, seu Hebdomadarius initio One ii dicturus Deus in adjutorium . . . & ad Primam ac Completorium Dominus nos benedicat. Benedicat σ eus dist nos ... ipsi Praelato inclinabit se , quasi licentianta, ab eo petens . Et Confessionem solus ac primus faciet die us Praelatus ad Primam , & Completorium, subdens inde Misereatur Indulgentiam Quod pariter observari pote sit, praesente Generali Ministro , aut Pr vinciali Dioece sano tantum. 8. Leetor post Iube Domne benedIcere inclinabit se profunde versus Hebdomadarium, ita tamen ut terga Altari non vertat , & sic inclinatus manebit ad finem, usque Benedictionis. Ad Tu autem Domine post Leeti ne iii, si a medio non discesserit , caput prosunde inclinabit. Ad verba item In Nomine Jesu omne genu . . . ., Et Verbum Caro factum es, Et procidentes adoraverunt eum , Et procidens adoravit eum, aliaque huiusmodi, in quibus genuflectitur in Missa , in officio fiet sola inclinatio. Insuper ad Incensationem, εc Antiphonarum prae- intonationem , mutua exhibebitur reverentia . De aliis tandem inclinationibus saepisis ante Altare & Celebrantem peragendis, suis in locis habetur. Porro dictae inisclinationes graviter & modeste fiant, servata inter eas

proportione. .

9. Quoad conversiones ad Altare vῖx certa re gula potest assignari propter varias Ecclesiarum consuetudines, & situs. Convenit tamen ut omnes se convertant ad illud , ab oratione Dominica ante initium H rarum usque ad Allelia vel Laus tibi Domine inclusive . Item a Capitulis Vesperarum & Laudum usque ad Deo

gratias inclusive . QuM si Hymni incipiant per invocationem, stant conversi ad initium hujusmodi Hymnorum.

467쪽

pARS QUARTA CAP. XII. 43

Ad alias verb Iloras conversi remanent a Capitulo usque ad finem officii. Praeterea ad Preces, orationes, &Ver sus qui dicuntur poli Hymnos Vesperarum ac Laudum, ad Psalmum Venite exultemus ... a Versiculo cujusque

Noe urni usque ad finem Benedictionis inclusive, ad Primam a s . Pretios in eo pectu Domini usque ad finem ;& tandem ad Antiphonas finales , Versus , & orationes Beatae Mariae Virginis cum Pater, Ave , & Credo. Αdvertatur autem ut in his conversionibus uniformitas ab omnibus servetur.

Io. Hebdomadarius ac Universi de Choro signahunt se signo Crucis a fronte ad pectus initio omnium H

rarum ad haec verba Deus in adjutorium , non autem

quando repetuntur in Psalmis, aut Precibus Ferialibus , nec quando ter dicuntur post Martyrologium . Item ad

Antiphonam Asserte Domino pro inito Matutini Epiphaniae ', & in principio cujuslibet Horae ultimi tridui Hebdomadae Maioris . Insuper ad Adjutorium nosirum ante Confessionem in Prima & Completorio, ad Indulgentiam, ad Dominus nos benedicat in fine Primae , & ad Benedicat , O' eustodiat nos in fine Completori. Similiter ad Cantica Evangelica Benedictus , Magnificat , 8c Nunc dimittis .

II. Gratis autem, ac praeter Rubricam fgnant se nonnulli ad Deus misereatur nosri , Ο benedicat nobis , & in fine ejusdem Psalmi ad Benedieat nos Deus , Deus noster. Item ad Deus in Nomine tuo Divum mesac, necnon Adjutorium nosrum , 8c Benedicite in ossicio Primae. Similiter a a verba illa Declinate a me maligni , Signarum es super nos lumen vultus tui Domine , Dominus det nobis suam pacem , Divivum auxilium . . . Benedimo tua

int super nos semper in Oratione Completorii Visita quae-fumu . . . . , aliaque similia , de quibus nulla apud Rubri- cistas fit mentio.' ia Ri-

468쪽

434 CAEREM. SERAPII. ORD. MIN. CONU.

II. Ritus vero signandi se signo Crucis iste est. Sinistra manus extensa cum digitis & pollice simul junctis infra pectus tenenda est, ita ut sit extra Crucis limites: dextera autem erecta & extensa, ejus digitis simul etiam cum pollice junctis , a fronte ad pectus , & ab humero sinistro ad dexterum , signum Crucis efformare debet , non inflectendo digitos, nec caput inclinando; & post signum sormatum dextera manus nec pectori , nec ori admovenda est, sed statim sub Caputio reponenda. Cum

autem Celebrans Pluviali indutus se aut aliquid aliud signat , Minister a dexteris ejus Pluvialis fimbriam aliquantulum elevat; & cum intonat Deus in afuroris; smeum intende, ad unumquodque verbum dextera tangit

primo frontem , deinde pectus , mox humerum sinistrum, ultimo dexterum , dc in fine jungit manus ante

pectus.

ig. In principio Matutini signatur os ad Domine labia mea aperies pollice dextero, reliqua manu mediocriter extensa, sinistra vero pectori admota . Similiter signatur pectus eodem pollice dextero, initio Completorii ad haec verba Converte nos Deus fututaris noser. 34. Ad Antiphonas , Psalmos , Lectiones, Responsoria , Benedictionem secundam & tertiam cujuslibet Nocturni , nec non ad Martyrologium Chorus tecto capite assidebit , exceptis tamen excipiendis , uti pluries dictum est . Quoties autem standum , vel genuflectendum, aut inclinandum erit, caput omnino discooperietur . Celebrans ac Ministri parati solo Amictu & nunquam Pileolo operientur. Caeremoniarius vero, & Acolythi detecto penitus capite stabunt in praesentia Celebrantis : quod pariter Clerici semper & ubique observabunt. Advertat autem qui e Sede sua surgit, ut caput prius detegat, deinde assurgat , R e converso prius sedeat, postea caput operiat. Postremo percutiendum sibi pectus

469쪽

pectus ter ad in Litaniis, sicut in Missa , & ad Mea culpa in Consessione ad Primam & Completorium.

De Decr. Sae. Rit. Congr. DIvinum eoneernentibus Metum. I. A D Horas omnes, quae recitantur in Choro, a deant in Altari duae saltem Candelae. Sac.Congr. 7. Aug- I93.

a. Completo ossicio potest recitari aliquis Palmus , oratio, vel Collecta ; quia hoc non est Ossicio addere. Sac. Congr. II. Jan. I 6 . g. Cima Antiphonae prae intonantur , omnes ab utroque latere Chori surgere debent juxta Caeremoniale, nonobstante consuetudine. Sac. Congr. 23. Mart. I 6O2.

q. Qui sunt de gremio alicuius Ecclesii ae debent recitare ossicium quod in Choro dicitur, licet morentur alibi. S. R. C. go. Aug. I 6Oa. 3. Tertiarii S. Francisc I degentes in Saeculo, qui fuerint de gremio alicujus Ecclesiae , & illius Choro obligati , debent recitare ossicia particularia illius Ecclesiae; secus autem , si sint de gremio, & nullatenus Choro intervenire debuerint. S. R. C. 28. Sept. I 6Oa. 6. De Sancto cujus habetur Reliquia insignis , fieri potest ossicium duplex minus in ejus Festo. S. R. C. 23.

Nov. 16oa. . .

7. oratio, quae dicitur in Festo SS. Fabiani & Sebastiani, non est alteranda; ita ut de S. Sebastiano. tantum recitetur , etiam in propria Ecclesia eidem dicata . S. R. C. 6. Sept. I 6o I. 8. Regularibus non convenit continuo ossicium& Horas Canonicas cum Canonicis & Clericis Saecularibus in Choro decantare. S. R. C. IS. Nov. I 6οῖ. 9. Non est relinquendum ossicium debitum Bre

470쪽

viarii pro Officio devotionis. S. R. C. 29. Novembrisio. Dedicationis Festum extra actum Consecrationis non potest amplius mutari ab Episcopo , inconsulta Sede Apostolica. S. R-C. I 6. Oct. I 6O . it. Si Ecclesiae Dedicatio accidat in Festo Nativitatis B. M. V., ossicium fieri debet de Dedicatione, &duae M ita possunt eadem die cantari. Infra Octavam vero fiat de Digniori. S. R. C. ut supra. I a. Episcopus Regularis debet recitare ossicium juxta ritum suae Dioecesis, non vero sui ordinis . S. R. C.

13. Ubi viget consuetudo immemorabilis , potest recitari ossicium de Communi pro Sanctis etiam non Can

nizatis. S. R. C. ut supra. I 4. Magister Caeremoniarum non potest alterare , seu mutare consuetudinem circa prae intonationem Antiphonarum ad Vesperas. S. R. C. 26. April. I 6 7. IS. Chorus universus ad Primam & Completorium debet replicare Misereatur & Consteor . S. R. C. 39. Maii I 6O7. I 6. Consuetudo , ut Hebdomadarius ad Vesperas capiat Pluviale ad Capitulum, & non a principio Vesperarum , servari potest. S. R. C. I. Sept. I 6O7. II. Antiphonae Feriales ad Laudes ante Nativitatem omitti possunt in Festo Solemniter celebrato , ut contingit in Festo S. Thomae r Sed Antiphonae Majores ante Nativitatem , etiam in Festis Solemnioribus dicendae sunt ad Magnificat . S. R. C. I7. Novem. I 6O7.18. Usus Missalis & Breviarii Romani semel introductus in Ecclesia , quae habebat particulare Missale & Breviarium, confirmandus est, nec licet redire ad usum antiqui Missalis & Breviarii. S. R. C. I s. Mart. I 6 8.

9. Usus semel introductus & receptus in Ecclesia celebrandi Festum solemniter de aliquo Festo tamquam de

SEARCH

MENU NAVIGATION