장음표시 사용
471쪽
CAP nans, si Τoletanum Primatum agnosceret, loco eidem com cederet . Alterum vero est, Ioannem Tavera praecedentiam
eo in conventu de facto habuisse, siquidem Garsias de Loa sa certe non modo electus , sed confirmatus jam erat Archiepiscopus urbis Hispalis, necnon Pontificia erant Diplomata expedita , fiatque Archiepiscopatus inierat possem nem. Et sane Cardinalis Alphonius Μanrique cui suffectus is fuerat , Septembri mense denatus erat anni Is 38. conventus autem est actus Husdem anni mense Novembri quum ait Didacus Ortig de Zuniga tantum erat electus nondum enim expediri potuerant Bullae propter angustiam temporis) productusque est in multam partem sequentis amni is 39. ; siquidem Calendis Majis obiit diem suum Isabella Imperatrix nondum soluto conventu. Credibile quidem non cst, tot interjectis mensibus Garsiae Bullas expediri non potuisse. Archiepiscopus tamen Ioannes Tavera ad extremum usque diem conventui, uti coeperat, praesidere pers quutus fuit. Ergo de merbo , ct sacto amplissimus Ecclesiae Princeps , Praesulque Hispalensis Garsias de Loaysa loco Archiepiscopo urbis Toleti concessit. XXV. Reliquum est, ut tertium, quod sum pollicitus feram exemplum : id autem ab Eminentissimo, ac Vener, bili viro repetam Toletano Archiepiscopo Cardinali Fr. Francisco Ximenio Cisnerio. Praesul hic magnus Primati lis potestatis alio munere functus est cum Archiepiscopo Compostellae: quum enim Vallisoleti Regius esset Minister excommunicationis poena innodatus ex Judicum Archiepiscopi Compostellani praescripto, is ad Archiepiscopum Toletanum , tanquam Hispaniae Primatem provocavit, qui provocationem non rejecit, suasque dedit literas adversus Compostellanum Praesulem Alphonsum de FOnseca , quarum ipse compos est factus. Qui tametsi delationis contestationem effugere curavit, eaque de re acutissime praescripsit, inanem tamen operam lusit : quidquid enim ait, Bulla Innocentii octavi diluitur, cujus mentionem habuimus cap. s.
XXVI. Iterum Primatiali potestate usus suit Vener bilis Cardinalis in Compostellae Metropoli cujus Suffraganea est Dioecesis Abulensis. Res ita se habet: Abulensis Cathedralis Canonicus Pontificio Diplomate obtinuit , ne .
472쪽
Canonicis horis interemet, sibique is tantum arrogabat, ut vel absens, particeps esse distributionem praesumeret, quae fieri erant solitae inter praesentes Canonicos . Cardinalis vero ubpote Hispaniarum Primas essecit , ut irrita ea immunitas foret. Sic refert Illust. Nemausensis Episcopus in Card, natis hujus vitae libro tertio sub initium anni is 1 . Actio ejusmodi fuit propria suae jurisdictionis , quam exercuit in alienam Dioecesim , non suam Suffraganeam, at Comp stellanae Metropolis, cujus cum Archiepiscopo fuerat paulo 'P, ante Praesuli huic Eminentissimo controversia. XXVII. Omnia quae attulimus hucusque testimonia locupletissime testantur Archiepiscoporum Toleti Primati lem dignitatem : aliud tamen superest , tum firmius, tum insolubile argumentum petitum ex evento quodam Basileensis Concilii. Quod ut percipi possit , ponendum est,
Martinum U. ad controversias quascumque paecidendas mam dasse, ut Toletanus Archiepiscopus tanquam Patriarcha, caeteris omnibus Archiepiscopis anteiret, praeter Romani Imperii Electores, utut ordinatione antiquioribus quibus,cunque in Oecumenicis Synodis , Conventibus , Cappellis Pontificiis, aliaque praeterea omnia privilegia in eumdem
Toletanum contulisse, quae nos cap. s. num. ΣT. & 28. ret
limus . Quibus positis, quae prima fuit habita Synodus post
Martini V. concessionem Basileensis est, ab eodem Pontifice indicta, quanqnam eo denato postea celebrata Eugenio IV. Catholicam Ecclesiam moderante. Hac autem in Synodo Primatus sui possessionem iniit Toletanus Archiepiscopus Joannes de Contreras , tum considens , tum suam ferens sententiam loco sibi debito tanquam Primati. XXVIII. Eventi hujus testis est Iacobatius in cujus conspectu contigit, namque Concilio adfuit, viditque Ioamnem de Contreras sedentem, ac sententiam dicentem e loco Primatis Hispaniarum proprio. Privilegii hujus Toletano Archiepiscopo per Martinum V. concessi Garsias de Loa se mentionem facit: Concessione hac , inquiens , o privilegio riari. usus es in Concilis Basileensi , ubi Cardinalis Pacobatius refert, orsedendo , o sententiam dicendo, Trimatem egit Hispaniarum. Fortasse Hispaniarum Ecclesiae Caesaraugustana , Tarracinnensis, Bracarensis, Hispalensis, recens facti hujus decreti non insciae, antiquis suis praetensionibus nuncium remisere.
473쪽
CAP- labile quidem iundamentum est easdem non obstitisse Cardinalibus Petro GonZalea de Mendoeta , &Fr. Francisco Ximenio Cisterio , quos historiae scriptores referunt ingreos esse Hispalim , ac Caesaraugustam erecta Cruce , nullo protinus inclamante . Aptissimum huc ine re visum fuit Basileensis Concilii testimonium ex primissessionibus, utpote tunc Oecumenici, ac legitimi a nihilo tamen secius capite insequenti suturum confido , ut idem , proseratur aptiori loco.
Summi Pontifices , atque OecumenicaeS3nodi Toletanum Archiepiscopum Prim
I. Mula omittuntur te munia, ne eorum turba meret potius quam ornet. II. Paschalis II. Literae ad Toletanum Primatem amo IIIq. XVm Cal. Maj. III. Gelassi IL III s. Cassini II 22. IV. Hadriani IV. mmo in Udetur II 38. M. Calendas Marias at urbe Te
V. Alexandri III. II 66. In M. Decembres. VI. Urbani III. II 87. VII. Caelestini III. II92. VIII. Innocentii III. IΣO9. IX. X. Martini U. ΙΑΜ. I 628. XI. XII. Clementis XI. nuperrimum testimonium amo ITo8. XIII. usque ad X VIII. fasileensis cilii testimomum allatum superiori empite , enucleatius expenditur, probaturque evidentia Tolerani Primatus. XXVIII. Conesim capitis. Magna ex Memoriati utilitas venit 3 nam omnium oculis est pro ta Primatus Toletani dignitas. Co-
474쪽
tum seculi principes viros , qui ab immemorabili Toletanam Ecclesiam , nusque Archiepiscopum Primatis
Hispaniarum honore prosequuntur, Visus est horum numerus potius per secula ineundus , quam per annos singulos, aut quinquennia: eorum quippe multitudo annorum numerum aequat. Neque vero ausim documenta omnia huc aD serre ab memoria ultima: nam, praeterquamquod parum ad rem nostram facit ingens adeo exemplorum vis, nisi animus me fallit , vereor ut mihi molestiam colligam , si eximiae UOlumen magnitudinis confecero: quum praesertim mihi certum sit, atque deliberatum, quae ad propositum comprobandum sint fatis , caeteris minime necessariis omis sis , proserre. Quamobrem contentus ero e Principibus,& Monarchis nonnulla repetere testimonia, eaque dignissima quibus fides integra adhibeatur. II. Atque omnium primum e Pontifice Summo, a quo tanquam Ecclesiae capite omnis honor, ac potestas omnis, dignitasque Ecclesiastica dimanat, necnon judicium persectissimum habetur praestantiae , atque excellentiae Omnium Ecclesiarum : tantam enim vim habet vox Principis hujus Supremi, ut sicuti ejus potestas divinae, atque infinitae potentiae Dei participatio est , ita solummodo loquens facit. solummodo affirmans confirmat, ac perpetuo dignitatem illi adjudicat, quicumque semel ab ore ipsius collatum in se honorem accepit. Paschalis junior aliquanto post Toletum urbem instauratam Nationale in Hispaniis haberi Concilium v luit , qua de re ad Bernardum Archiepiscopum dedit literas, caeterosque omnes Hispaniae Praesiues: quibus acceptis Bernardus Oveti Synodum congregavit anno III Omnium Regni Praesulum. Eae vero literae hunc prae se titulum ferebant. TU Uus Episcopus Serτus Semorum Dei. Vener bilibus Fratribus Ternardo Trimati, o caeteris Episcopis, o Trimcipibus Hispaniae. Dataeque sunt duodevicesimo Calendas Μωjas anno III q. , quas vide apud Eminentissimum Aguirre immo tertio Conciliorum. III. Anno II I9. Gelasius ΙΙ. ad eumdem Archiepiscopum Bernardum scribens Pontificatus sui anno altero, necnon ad Omnes ejus Successbres , Primatem appellat, imquiens: Gelastus Episcopus, Servus Semorum Dei. Rsvere
475쪽
Ill. Cast. to. I. Primatu Tolet. Alex. III. anno II 66. Urb. III II 86.
dsimo Ternardo Toletano Primati, effusique Succe Foribus canonicesib illiendis in perpetuum . Perinde est Callixti II. literarum titulus, quas dedit anno II 22. Callistus Di copus , Ser vus Servorum Dei. Venerabili Fratri libernaria Toletano Trimati, ejusque Succe foribus canonice substituendis in perpetuum . IV. At vero aliquis, nequicquam, sed tamen objecerit, per laudatos Pontifices Bernardum Toletanum duntaxat Pr, matem vocari: quamobrem alia producenda eXempla erunt, ex quibus liqueat , Praesiilem Toletanum Primatis Hispaniarum nomine a Pontificibus Summis nuncupari. Quum Pontifex Adrianus IV. audisset quae crimina fuerant admissa per Pampelonensem quemdam Episcopum, medicamque
admoUere manum cuperet malo eXemplo , quo NaVarrae
Regnum asiaciebatur, Toletano Archiepiscopo Joanni mandavit, ut reum Episcopum accerseret, atque illius accusationem, quae ad ipsum Pontificem delata fuerat, per capita eXpenderet, quae post , Acta eadem Archetypa , ad Summum eumdem Pontificem mitteret. Hujus sane Diplom, tis inscriptio ita se habet: Toletano Archiepiscopo totius Hispania Primari. Quae quidem expressio ea occasione fuit necessaria, quia citandus, atque examinandus Episcopus alienae erat ditionis Regni scilicet Navarrae. Diploma Beneventi datum fuit undecimo Calendas Martias ; annuS Vero desideratur: at si res, quade agitur, ac tempus, quo Petri Cathedram hic Pontifex tenuit , attendatur, annuS fuisse
videtur II 8. Diploma ipsum videre est apud Illustrissimum Cast On. V. Adriano successit in Apostolica Sede Pontifex ille magnus tertius Alexander. Hic dato Diplomate pro Asechiepiscopo eodem Joanne , quo Toletanae Primatum E
clesiae confirmat, a. d. quartum Idus Decembres anno II 66. Pontificatus septimo, ex . Edibus Lateranensibus. Hoc eXO
dium apposuit Praedecessoris sui verba ipsa usurpans : Al xander Disicopus , Seretus Seroeorum Dei. Venerabili Fratri anni Toletano Archiepiscopo, inspaniarum Primati, o qNe Succeioribus canonice substituendis in perpetuum. VI. Unum & viginti post annos , anno nempe II 8 P. Urbanus ΙΙΙ. Pontificatus sui anno tertio Diploma dedit superiorum quammillimum, pro Archiepiscopo Gundita, Vo , cujus initium: Urbanus Episcopus Semus Seroeorum Dei.
476쪽
Veneratali Fratri Gimisaho Toletavo Archiepiscopo , Hispani ritin Trimati , ejisque Successioribus canonice substituendis in per
VII. Urbani III. Succetar Caesestinus item tertius in Gundisalvi locum suffecto Archiepiscopo Martino scribens officio eodem illum prosequitur, Primatem appellans: Caeli Anus Episcopus, Servus Sei Sorum Dei. Venerabili Fratri Marti io Toletano Archiepi)copo. Hispaniarum Primati, ejusdemque Succe foribus substituendis in perpetuum . Datae hae literae sunt anno II 92. Pontificatus sui altero. y III. Quanquam caetera exempla Pontificum silentio
praetereo, Innocentii tamen tertii eorum, qui Petri Cath dram occuparunt, facile maximi, ac praestantissimi nobilutate generiS, literis, Virtute , ac supremae auctoritatis muniis testimonium praetermittere non possum , nec debeo.
Magnus hic Pontifex perinde atque sui Praedecessores sese gesserant erga Toletanos Archiepiscopos , agit cum Rhωderico Ximenio de Rada , qui omnium sibi admirationem collegit in Synodo Lateranensi quarta, quum trium spatio
horarum idiomate vario peroravit Patribus tacentibus, ejus que eloquentiam admirantibus. Innocentii rescriptum anno I 2O9. incipit: Innocentius Episcopus, Ser*us Seret
rum Dei. Venerabili Fratri Nyoderico Toletano Archiepiscopo Hispaniarum Primati, ejusque Successoribus canonice substituendis
in perpetuum. Ita Pontifices seXcentos supra annOS ante
nostra haec tempora Toletanis Archiepiscopis perscribebant. IX. Martinus quintus ad supremae dignitatis fastigium evectus in Constantiensi Concilio Redemtionis anno IqII. ob tranquillitatem Catholicae Ecclesiae reddendam quae diutissimo illo schisnate vexabatur , cujus simile nunquam ullum passa est, annos quippe supra quadraginta productum fuit et quo electo Pontifice vera unitas Ecclesiae fuit reddita : etenim, ut alibi est dictum , nullo haberi debet in numero Petri de Luna pertinacia, ejusque succetaris rigidii de Munio maxime compendiaria obstinatio ι ille siquidem in mundi angulum, nempe in arcem Penischolae amandatus fuerat. Martinus hic Pontificatus sui anno septimo, nempe I qa . duo dedit Diplomata , quae Cardinalis Aguirre affert in tertio Conciliorum volumine , in quibus quum Toletani Archiepiscopi sit frequens mentio, semper Primas Κkk 3 nun
477쪽
nuncupatur. Horum alterum habet: Declaramus Venerabilem Fratrem nostrum Ioannem Archiepisicopum Toletanum, qui Hispaniarum Primas est i c. X. Altero item Diplomate agens Pontifex de Archi piscopo Toletano: Quem, inquit, Hi paviarum Primatem esse tenemus, o asserimus. Et paulo infra eumdem Archiepiscopum alloquens: Quum tu , ait, Primas existas. Aliud ejusdem Pontificis Diploma datum anno I 28. sui Pontificatus undecimo easdem expressiones eXhibens videre erit supra in quinto capite ubi id produxi. Hujusinodi luculemtissimum loquendi genus suspicionem omnem eliminat, quam suo quis arbitratu adoptare Voluerit, remque adstruit quam capite hoc probandam suscepi. XI. Quae jam attuli exempla ea vetustate sunt, ut propria sibi auctoritate colligant fidem : attamen sicui sorte in mentem Venerit, antiquatum aliquando esse apertum id genus loquendi de Toletanae Ecclesiae Primatu, aliud proferam nuperrimum hujus nostri seculi , e sanctae, caeloque dignae memoriae Clemente undecimo. Hispaniarum Rex, ut rerum felicissime potitur . eo necessitatis auriliorum evenerat. ob Regni incolumitatem tuendam, ut coniugium necesse habuerit ad Ecclesiae ditionem, a Ciero impetrandi gratia ingens auri pondus ad pia opera in aerario conditum , ea se obligans conditione ut acceptam pecuniam quam iocyus redderet cum certo scenore quemadmodum postea,quae est singularis ejus pietas, praestitit si sorte detenta aliquid intertrimenti habuisset , idque animo abstinendi ab imporandis tributis pro suscepto consilio.
ro Toletano , tum Eminentissimo Archiepiscopo Cardinali Portocarrero , quare suo aliarumque Ecclesiarum nomine pacti sunt eam pecuniam in aerario servatam mutuam Regi, juxta conditiones ab ipso latas, se adstringentes peric lo suo eam pecuniam solutum iri. Ita tamen ut probatio facti, nam consensionem per temporis angustias non licuit, a Pontifice Summo peteretur. Res tota quemadmodum acta est Clementi undecimo denunciatur. Magnus hic Pontifex quae a Toletanae Ecclesiae Clero confecta erant, commendans , quasdam addidit conditiones , quas videre est in hujusmodi Diplomate dato a. d. tertium Iuus OctobreS am
478쪽
no IIo8. Diploma idem haec habet: Dilecti Filii, Capitulamor Canonici Metropolitanae , o Primatialis Ecclesae Toletanae ἐπαTestimonio quidem hujusmodi nullum recentius, nullumque luculentius: quod ut proserrem , certe non Veterum mon menta mihi adeunda fuerunt, neque immania versanda V lumina , ita ut mirer oppido , Ecclesiam Hispalensem tamia , ac tam veteri praeuitam eruditione documentum hoc praestantissimum , & juxta nuperrimum latuisse.
XIII. Liquido jam constat. Pontifices Summos Iesu Christi Vicarios Primatis honore prosequi Archiepiscopum
Toletanum. Restat nunc , ut ad Oecumenica Concilia me vertam, quidque hac in re praestiterint doceam, postea praesens caput absolvam. Superiori capite memorabam. Ca dinalem Iacobatium testem oculatum confirmare . quod in
Basileensi Concilio Toletanus Archiepiscopus erat tum Ioannes de Contretas & sedendo . & sententiam serendo inter praestantissimos eos Patres , locum habuerit Primatis Hispaniarum proprium a quod pro testis dignitate , satis
superque comprobat rem. Verumtamen quid opus est testibus . dum idem Concilium incorruptum, apertum, ac manifestum maxime testimonium est XIV. Trigesimo ex Conciliorum volumine regiae editionis habetur quidquid hac in Synodo actum fuerit, tum quando legitima, tum quando Schismatica esse coepit. P gina trigesima tertia narratur, quod , quum Basileae PM tres congregarentur, sancitumque esset ut ea in urbe Comessium celebraretur . convocati eo loci fuerunt Nationum Praesides i quos inter principem occupavit locum Archi piscopuν Toletanus e stilo loco taliter electo ... vocati fuerum in locum dictae Conνregationis Reverendissimi Patres, o Domini, Mannes Archiepiscopus Toletanus 'Nationis Hispaniae Praefidens. Postea resert tres alios Praesules aliariun nationum, quae ad
XV. In his Concilii verbis duo sunt consideranda, ex quibus patet, Archiepiscopum Toletanum tanquam Prim rem esse habitiun Hispaniarum. Primum , quod Archi piscopus idem totius Hispanae nationis erat Praeses, quae natio quatuor comprehendebat Regna , scilicet Castellae. Magoniae, Navarrae, ac Portugalliae, quibus singulis quamquam siti Reges erant a e quatuor tamen hisce Regnis,
479쪽
CAP advenere Concilium, eorum omnium unus erat Praeses Archiepiscopus Toletanus. Deinde , quod ante quatuor caeterarum nationum Praesides, quorum est mentio , idest Italae, Germanicae, Hispanae, & Gallicanae, Toletanus Praeses primus Omnium nominatur, primumque Obtinet locum, quum enim Primas esset, ita oportuit fieri ex Martini V. Diplomate. XVI. Persequor autem dicere: siquidem ratio alia fimmissima referenda mihi est, non levi consideratione e emdenda . Nunt Patres Concilii, quatuor hosce nationum Praesides unanimes consensisse , ut Basileae Concilium celebraretur ; postea adjungunt: Excepto quod dictus Remerendis Dus P. D. Dannes Archiepiscopus Tolitanus Hispaniarum 'Amas quaeso , ut vox ista Primas Hispaniarum a Concilio Pronunciata memoriae mandetur Regnique Casellae major Caucellarius, ct supradictae nationis inspanicae Praeshm, res mdii se habere duas voces: unam, ut Prasidens nationis Hispanicae, aliam mero , ut Archiepiscopus , ct Primas. Quantum ad primam vocem, non posse consentire , nisi requisita , o consentiente natione sua: quantum ad secundam Vocem , Sidelicet ut Archi
piscopus , o Primas, dixit , se consentire, o de facto consentit. Sic Basileensis Concilii Patres, quod certe Concilium qua occasione. & qua in sessione ita ii loquuti sunt legitimum erat, minimeque dubium. Quid desiderari, quid peti potest amplius , dum Oecumenica Synodus Toletanum A chiepiscopum Primatem appellat tXVII. Quae quum ita sint, quaero ab Hispalensi E clesia doctissima. Quid i num Synodus ista, neque dignitate perspecta, neque explorata subsistentia Primatus, imprudenter , ac temere locum . & nomen attribuit Primatis
Toletano Archiepiscopo t Putidissimi quidem, audacissim, que esset oris id dicere , alienumque ab Ecclesiae Hispalem sis prudentia, mihique ut videtur prorsus incredibile. Numaequitatis non insciens , atque privilegii, vetustaeque adeo possessionis veritatem intelligens . Joanni de Contreras Α ehiepiscopo Toletano , prout ipsius poscebat dignitas, &jus . id honoris filii elargita t Prudentis sane hominis rectissimum judicium hoc foret , ab Ecclesiae Hispalensis i genio non absonum ; siquidem non ea Synodorum consu tudo est, ut ejusmodi praeeminentias concedant, nisi eXplo
480쪽
ratam priuS compertamque habeant dignitatem ; praesem tim , quum gentium aliarum Praesules una simul conveniant .
XVIII. Quare quum necessario fatendum sit, a Comcilio rem esse perspectam diligentissimo adhibito examine. tenemus omni procul dubio, contentioneque omni, Prim tum Hispaniarum in Toletana Ecclesia existere, idque m ridiana luce clarius , ita ut falsae ab eruditionis nubibus. quas Ecclesia Hispalensis conatur offundere, celari non positit. Et si sorte aliquandiu istae nubes obfuerint, jure illud usurpabo : ms nubila Phoebus. Evoluta tandem integumen'tis erroris praestantior, atque aestimabilior veritas profertur in lucem ι gratiasque potest maximas reddere Hispalensi Ecclesia Toletana; fuit enim in causa , cur suum ipsa Primatum nulli non perspectum esse permitteret: magno scit, cet pudoris faenore, quem sibi ultro collegit , quum plunum jam factum sit, quot suo in Memoriali falsa docuit iquorum nonnulla Ostendam parte tertia. Ego vero eXemplis aliis lectorem meum non onerabo, tantis enim . ac tam apertis propositis tum ratio , tum intellectus acquiescunt,
persuasumque iis est, Pontifices Summos , atque oecumenicas Synodos Toletanum Archiepiscopum habuisse pro H, spaniarum Primate.
