Primatus Hispaniarum vindicatus, sive Defensio primatus ecclesiae Toletanae adversus memoriale ecclesiae Hispalensis, in tres partes divisa. Hispanice conscripta a ... Nicasio Sevillano, ... Latine autem reddita a Cajetano Cenni ..

발행: 1729년

분량: 662페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

CAP V II' lo ante: cujus rei testis est Cardinalis Amirre. Quocirca priusquam Toletanam gubernaret Ecclesiam, qui eos inter nonus ordine recensetur , a seculi quinti primordiis , aut paucis ante annis aequum spatium temporis laberetur necesse est. Ab omni siquidem fide abhorret , quod octo cim citer interjectis mensibus , quum celebrata fuit Synodus, octo Sed is unius Praesules occubuerit. Asturius porro ex novem iis Toletanis Praesulibus ab initio quinti seculi, aut paulo ante , postremus fuisse dicitur. Itaque idem esse Concilii hujus tempore omnino non potuit, quod sub in Llium quinti ejusdem seculi fuit habitum. Unde pro certo habeo, Toletanum Praesulem Asturium, de quo mentio est apud Divum Ιldephonsum, ad Toletanam Sedem ascendisse annis amplius quinquaginta post istam Synodum celebratam , uti Auctores plures e nostris assi ant. IX. Ipsemet argumento evincitur, Patruinum, seu Paternum ea occasione Toletanum Praesulem fuisse; si enim

eorum noUem numerum ineamus, quo Ordine recensentur,

Patruinum offendimus secundo loco. Quum autem initium sumi oporteat ante quarti seculi eXitum , nosque lateat, quando potissimum Pelagius electus fuerit, qui primus p tatur , hunc verisimile est jam decessisse. Praeterquamquod quum minime dubium sit, quin Patruinus quidam per ea tempora Toletanam Sedem tenuerit, probabile admodum videtur , Praesulem , qui Concilio huic subscripsit, ipsum eumdemque esse , quem catalogus secundo loco recenset. Huc accedit, Patruinum illum , qui principe loco subscribit Synodo , non esse , neque esse posse Patruinum Emeritae Praesulem , quod ni fallor , satis superque comprobutum est. Enimvero quum Synodus eXeunte anno quadrim gentesimo fuerit absoluta, Divi autem Innocentii responsum post biennium datum fuerit, ut refert historia, nae GregOrii expostulationi, si1 Patruini succestar is seret, neque esset locus, neque stabilis ulla ratio, cur fieret, Romamque mitteretur a nam constat, quam impedita ea tempestate Hispuniarum Episcopis ad limina Apostolorum esset accessio, necnon quam operosum esset superare dissicultates bellorum, quibus Hispania tota premebatur ob tam immanem barbarorum illuviem , qui nostra invaserant Regna . Rationem

εο ςssp ' O rei locupletissimam vide supra capite decimo

442쪽

c. Iure quidem ac merito asserere videor posse, Sirmondum praepostere accepisse Patruini Episcopi Emeritensis nomen , quod epistola Divi Innocentii praeseseri, nullo qui pe discrimine habito, Patruinum esse ipsum eumdemque comtendit, qui primae huic Synodo Toletanae praesedit: contra vero veteres Hispaniae rerum Scriptores recte ne suspicatos quidem, Praesuine is fuerit Emeritensis. Unde prudenter ait Ecclesia Hispalensis: In me em illis Hispanis Auctoribus

non Seuerat hinerite em VJcopum Iuisse, cui Iam ae)Mucto Grogortiis , hoc tempore successerat. Neque enim divinare illi poterant rem, quam cur amrmarent ratio nulla erat , ut i cupletissime demonstratum fuit : quin item negarent tamia multae illae, tamque ad superandum dissiciles ambages , qu rum mentionem fecimus, impedimento erant; quas si animadvertissent Eminentissimus Amirre, atque Excellentis mus Marchio de Monddar, ut mihi persuadeo , a Veterum ΙHispaniae Auctorum opinione haud recessissent, & Sirmondi eruditione minime contemta , ejusdem tamen in sentemtiam non ivissent pedibus. X I. Montanum autem Toletanum Praesulem, totiusque Carthaginensis provinciae Metropolitam, uti planum est factum, negare potest omnium nemo , auctoritate hac fuisse praeditum ab omnium arbitrio soluta ; altero enim eX Toletano Concilio , anno 32 7. celebrato , aperte constat: ubi statuitur, ut Montanus, quando commode intelligat posse fieri, Concilium indicat , Praesulesque ad id celebrandum convocet. Frater , o Coepi copus noster Montanus ad Com cme. Tolet. a. proυinciales nostros Domini Sacerdotes , literas de congreganda S nodo , a eviente tempore debeat destinare. Quod sane Concilium , utut vulgo habeatur Provinciale, idemque allata Verba videantur innuere, secus tamen subscriptiones suadent: etenim ex iis Praesulibus, quicumque suarum Sedium nomen Pronunciant , nullus erat Toletanae Metropoleos Suffraga-ncus. Duo scilicet eorum , Nebridius Egarae , & Justus AragaeZ, Episcopi Suffraganei erant Tarraconensis: Ma racinus ignotae licet Sed is Episcopus, certum tamen scitur, eum minime fuisse Carthaginensis Provinciae ; utpote qui

Toleti degebat exul ob Catholicam Fidem , uti ex ejus subscriptione palam est : qui reliqui sunt alii quatuor Episcopi , suarum ii nomen Ecclesiarum minime posuerunt.

443쪽

Quamobrem pro certo assirmari non potest, quod Concilium illud fuerit Provinciale. XII. Quod praesertim observandum reor , prima in Montani epistola multa occurrunt, quibus probabile admodum redditur, Toletanum Praesulem ea tempestate non modo Provinciae Carthaginensis Metropolitam fuisse, ut capite nono docuimus, & Padilla, aliique confirmant, hac ex epistola id colligentes; verum etiam Hispaniae totius Primatem, prout sentit, colligitque ex eadem epistola Ambrosius de Morales, quod recte monet Cardinalis Aguirre in adversariis ad saepe laudatam Montani epistolam. Mihi autem ut videtur , si ejusdem Ambrosii verba sedulo considerentur, liquido perspectum id erit. En ipsemet verba: Hujus osseu necesstatem me suscepisse nou nesciens, sudere curavi, ne cujusdam perditi animam de manu mea Christus inquirat ; praesemrim , quum Toletanae urbi Metropolitani prietilegium metus compuetudo tradiderit, o eo magis non solum Parroquiarum, sed orurbium cura, hujus urbis solliciter Sacerdotem. XΙΙΙ. Νeminem fugit , qui Ecclesiastica in historia nonnihil sit versatus, Parrochiae nomine vocari olim sol,

tam , quam nos Dioecesim nuncupamus, ut antea docuimus,

Ecclesiaque Hispalensis non negat. Hoc posito ad Montani Archiepiscopi dicta me verto. Ait is Toletano Praesuli non Parrochiarum modo, sed & civitatum curam, & soli, citudinem incumbere. Hac in verborum antithesi Parrinchiarum , & Civitatum , vox illa urbs majorem praeseserat extensionem tum auctoritatis, tum finium, quam alia vox Turrochia, necesse est. Haec scilicet Dioeceses significat, ad quarum terminos auctoritas, & jurisdictio Toletanae Sedis, tanquam Metropoleos extendebatur . Illa igitur urbium VOX, majorem lignat potestatem ad terminos, quam Dioecesium ampliores pertingentem. Quae profecto Metropol,lae auctoritas putanda est, nam prae auctoritate , atque j risdictione Episcoporum , proxima est intropolitae pol stas. Quocirca perquam verisimile est, Montanum nosse, quod sui esset muneris, tanquam Praesulis Toletani Epist

Porum , ac Metropolitarum cura: Ita enim notant Verba

illa: Νon solum Parroquiarum , sed & urbium cura hujus urbis sollicitet Sacerdotem. . XIV. Rem enucleatius expendam. Id sibi vult Mom

444쪽

tanus allatis Verbis , quod nempe praeter Parrochiarum, seu Dioecesium curam, sollicitudo etiam urbium sua intemsit . Quae quum ita sint, quaero abs te, Hispalensis Ecclesia, atque ab iis omnibus, qui Praesulem Toletanum fuisse id temporis Primatem Hispaniarum negant: quidnam rei

sunt urbes istae praeter Parrochias, aut Dioeceses sitae, quarum cura & sollicitudo ad Montanum pertinuit Z Porro si ad Suffraganeas Dioeceses eae spectabant , coloniae amplae, quantumvis frequentissimae neutiquam erant δε has quippe ut amplas, ut inclytas suis Diomeses finibus claudebant: quum autem liquido constet , ad quem territorii alicujus cura pertinet, ipsius Vel partes tam eXiguas , quam ampliores eidem incumbere ; dubitari ut videtur , non potest , quin urbes tanquam pars a Dioecesibus distincta, appellatae, quarum cura itidem Montanum sollicitabat, Metropolitarum Sedes forent ; namque Montani sollicitudo prae Dioecesibus non augebatur , nisi ejusmodi urbes extra Dioeceses ipsas essent sitae. Enimvero Hispalensis Archiepiscopi sollicit dinem Suffraganearum Sedium non auget cura Malacitanae urbis; dum alia non suppetat ratio , quam comprehendi hanc urbem in Hispalensi Metropole. XV. Altera Montani epistola ad Turribium tradita, novum suae jurisdictionis propriae , nec non Primatialis dbgnitatis tota Hispania argumentum praebet. Turribium

hunc non esse Asturicensem illum Episcopum , cui scripsit epistolam S. Leo Magnus, ad quem ipse Pontificem librum tradidit a se lucubratum adversus Priscilliani sectam . mihi

quidem convenit cum Eminentissimo Aguirre. Incredibile enim est prorsus, Turribium Asturicensem Episcopum literis, virtute, prudentia celeberrimum ab anno - . , quum ex Divi Leonis mandato sua in Ecclesia Synodum congregavit , fortasse adversus Priscillianistas, ad 627. fuisse supe stitem, quo anno Concilium Toletanum secundum est ha- bitum, nempe octoginta post annos. Verumtamen est, quod mirer, virum hunc Eminentissimum objectare , in dubium vertere, quin etiam ad credendum propendere , quod hic

Turribius non fuerit Praesul ; res quippe in aprico est ι & ,

ita Deus me adjuvet, ab eodem Montano affirmatur. XVI. Verba ipsius, quatenus huc spectant, audienda sunt: Quod p ikDum , ait, 'Decessori nostro ... Ceser Coepi-ν..es.

445쪽

AP. XVIII. Ibi. eap. 2ν Ibidem is

piscopus fecit. Turribius igitur , ad quem Montanus dedit

literas, erat Episcopus. Huc accedit, quod Montanus eum alloquens, adeo liberaliter secum agit, ut dignitate ipsum . non mediocri ornatum demonstret. Quae , inquit, ex Talentino con ventu ad nosper uenerim, celsitudini mestrae indicare cura-Si. Profecto suspicio omnis procul videtur habenda es taminime suturum, ut Μontanus officio tam liberali, ac titulo praesertim Coepiscopi merum Presbyterum prosequeretur. Huc non respexit Cardinalis Amirre. XVII. Cujusnam Ecclesiae Turribius hic Praesul esset, non facile conjectu est: si enim Palantiae is fuerat, id minime reticuiss)t Μontanus, quando ait ab incolis ejus Dioc-cesis ad se delatum de corruptis in eadem moribus. It que iisdem ex literis dignoscitur alius Ecclesiae Praesulem fuisse Turribium, cui Montanus id oneris demandavit, ut collapsam disciplinam, corruptosque mores , qui in P Iantiam irrepserant, corrigeret, emendaretque. Caeterum quo jure alienae Sedis Episcopo curam committit Μontanus in vitia Palantinae Dicecestos animadvertendi; addens praete ea , ut proterendi causa ejusmodi vitia, severissimum sese Episcopum gerat t Et ideo spero , inquit ; ut pro enerSanda hac ipsa superfluitate, sequerissimi Sacerdotis auctoritate utaris, e

tantae rei temeratores districtiori increpatione coerceas. Haec ΜOmiani verba, majorem sibi, quam pro Metropolita, jurisdictionem atque auctoritatem suisse demonstrant ; etenim Metropolitae in causas tantum appellationis , aut provinciam obeundi, de criminibus in Suffraganeorum Dioecesibus perpetratis cognoscendi potestatem habent. XVIII. Ex dictis haec colligimus. Sunt nobis praeclara indicia stabili haerentia fundamento , Μontanum praesedisse Concilio , quod Nationale potius, quam Provinciale

videtur fuisse . Vidimus ad eumdem, tanquam Praesulem Toletanum, curam spectare locorum , atque urbium eXtra Suffraganeorum suorum Dioeceses a tradere praecepta, resque. maximi momenti committere Praesulibus neutiquam Suffraganeis δε absolutam sibi esse potestatem Synodos congregandi; Toletanos Praesules apud semet, suamque ipsorum Sedem convocare Synodos Nationum 3 quamobrem Concilia omnia Nationalia Toleti celebrata esse praeter Illyberit num , convocatum scilicet loco Patribus advenientibus t tiori

446쪽

tiori ab vi Tyrannorum. Quocirca legitima illatio' fiet, Metropolitae Archiepiscopo Toletano principem Primatus proprietatem congruere , idest posse congregare Concialia , nec rogatione adhibita , nec aliena explorata volum

tales

CAPUT XIX

Tres etiam reliquae proprietates Primatus conveniunt Archiepiscopo Toletano.

SUMMA CAPITIS

I. Ex Concilio Toletano XII. Archiepycopus Toletanus majorem etiam babuit potestatem , quam quae Primatis est propria, quod attinet ad secundam proprietatem Primatis praedictam. II. Regis electio nω erat rara , nisi Toletani Praesulis approbatio accederet. III. Nun modo in Su aganeos alienae Provinciae , sed in in Metropolitas ejus auctoritas extendebatur. IV. Abbatia quoque ab eodem pendebant. V. P. Aurii a oritas Toletani Primatus Goliarum evo Agnitarem cons

mala

VI. VII. Idem cincilium XII. non recentem αἱ itatem concessit Toletano Praefidi, sed antiquam ccinfirmarest. VIII. Tertia Primatis proprietas, nempe a nullo Primate alis pendere, Tolet no Praesuli cunveniebat Gothorum aevo. IX. X. XL uaria Primatis proprietas e Concilio Toletano XIV. evincitur in Praesule Toletam. XII. Ut Concilii Oecumerici decreta aeceptentur , non sum opus alia particularia cincilia. XIII. concilia particularia in Occidente babebantur, in acta Oecumisiccinfirma rentur ab Di pii. XIV. XU. In Hispania duae alia erant caulae Minymodi Concilia congregam A. I. De disii ina agebatur. XVI. a. De Domina, in Molariit agebatur , sis, ut melius dicam explic batur quidquid in Oecumenicis desinitum erat , ne forte vocum varia notio

aequus in errorem traberet.

XVII. X VlII. Id aurem in Toletana arbe fieri consuevit, a cujus Praesule Metropolita omnes, Ur Discopi mandata accipiebant de rebus agendis qua quarta est proprietas Primatis.

447쪽

Chy F I D Riinatus altera est proprietas, juris ac potestatis essex Praesulis, nulla praevia rogatione, aut consilio, Episcopos consecrare. Hujusmodi autem potestate, quin etiam multo majori post Gothorum memoriam est praeditus A chiepiscopus Toletanus. Duodecimae Synodi Toletanae P, tres Archiepiscopo Toletano facultatem faciunt Episcopos ordinandi aliarum provinciarum. Verba ipsamet, utpote digna, quae audiantur in medium prostram. Pacuit, inciae. rotet. 11. , omnibMT Ut cibus Hispaniae, ut salvo prioilegis Ous --.6. cujusque promisciae , licitum maneat deinceps Toletano Pontifici ,

quo cumque RIgalis potestas elegerit, or jam dicti Toletani DApopi judicio , dignos esse probaverit, in quibuslibet provinciis, in praecedentium Sedibus, praeficere Praesules, o decedentibus Episcopis , eligere successores . . . Hanc definitionis formam sicut de Disc pis, ita de cateris Ecclesiarum I Ictoribus placuit obstrCandam. II. Constat ex Canone isto Concilii Τoletano Archiepiscopo jus, & potestatem suisse omnibus in Hispaniae provinciis Episcopos ordinandi, quod alteri Primatus proprietati respondet , neque hac in re minima quidem suspicio

inest. Quamobrem nonnulla mihi videntur consideranda esse, quae apertissime ostendunt , quantae auctoritatis foret tum temporis Toletanus Praesul. Primo: qui praeficiendus erat Ecclesiae Antistes , eum electum a Rege esse non erat

satis , Archiepiscopi autem judicio probandus erat, cujus erat in mores, & doctrinam Electi inquirere, nec Regiae electio suum sortita esset effectum absque hac praevia probatione: quare ait Canon: Et jam dita Toletani Episcopi judicio dignos eb se probaeteris. Singulare quidem privilegium , unius hodie Pontificis Romani proprium , quod Praesulitum Toletano conveniebat, tanquam Hispaniarum Prim ti , ut Franciscus Hallier penes Cardinalem Aguirre test, uallire. des te. tur his VerbiS: Videtur hoc primilegium eo praesertim titulo , T Hcβ-ρE 696- letam Antistiti tributum , quod antea ut restri Rhodericus 'μ

x.pag. 639. maria agnitatem a Summo Tonti Ice ... obtinuisset.

ΙΙΙ. Deinde : auctoritas haec non modo in Suffraganeos, sed in Metropolitas etiam, tum quod spectat ad comsecrationem, tum quod ad probandos per Regem electos,eXtendebatur: verba enim Synodi sunt adeo generalia, ut nullam patiantur eXceptionem a itaque universaliter accipiemda eadem sunt; quod patebit si sedulo considerentur. LA

448쪽

citum maneat ... Toletano Tomi fici quoscumque Ragalis potestas' ' 'elegerit in quibuslibet pr incus. Universalia quidem ista sunt: quoscumque Regalis potestas elegerit: qua in universalitate haud dubie Metropolitae comprehenduntur , juXta regulas juris docentes a lege universali excipi non debere , quod lineo ipsa nequaquam excipitur : & Divus Bernardus alloquens Eugenium Tertium; nihil, inquit, excipitur, ubi insis itur a . u. . tinihil. Toletano igitur Archiepiscopo erat potestas conse- ci H p. 8.crandi, praeficiendique Episcopos omnibus omnium Hispaniae Provinciarum Ecclesiis , neque ab ullius auctoritate ipse , quin ab ipsius omnes approbatione pendebant. IV. Huc accedit, quod vel Abbatiae saeculares juris potestatisque erant Archiepiscopi Toletani. Id enim verba illa notant: Hanc definitionis formam, sicut de Episcopis, ita de caeteris Ecclesiarum Risoribus placuit obstruandam, Ubi pro RIctoribus Ecclesiarum Parrochi, aut barbare Curati non accipiuntur ; ab omni enim fide abhorret, quoscumque 'Parrochos Regni eligi a Regibus consuevisse ι quumque Episcin Pis accenseantur Ecclesiarum Rectores laudati, simile cum iisdem aliquid videntur habuisse , quemadmodum Abbates perquam similes sunt eorumdem. Quocirca Patrum Comcilii ea videtur mens suis le , ut scilicet quicumque Hispaniarum Ecclesiis Metropolitanis, Suffraganeis, & Abbati libus praeficerentur , ab Archiepiscopo examinandi essent, per quem si probarentur, ab ipsomet ordinari possent. C nonem hunc sextum Toletani Concilii confirmavit, ac st bilivit iterum Toletanum Concilium tertium decimum Ca e-rinfaminone nono, affirmans id unanimi consensu sancitum jam esse c-ν. in duodecimo. Et sane legitur eodem in Canone . quod Iicet unanimi consensu decretum suerit a superioris Concilii P tribus , illius hic denuo confirmatur decretum , uti Certe Canon ille sextus Concilii Toletani XII. confirmatur. V. Sed antequam venio ad tertiam Primatus proprietatem, quid de sia Canone, quatenus loquitur de Tolet no Primatu sentiat doctissimus Joannes Agorius , Auctor

sane non contemnendus, audiri debet: Certum est, ejus Verba sunt, in Concilio Toletano XII. capite sexto Emigio regnante, concessam esse a toto Concilio Archiepiscopo Toletano facultatem p. a.M. 3. e. 36.

creandi Episcopos per uniGersam Hispaniam , o Pq,rbonensem Galliam , quae Gothorum Regibus parebat, qui in defunctorum

449쪽

CAP. XIX.

locum succederem . . . Ex hoc decreto non laete argumentum desumitur, ad Trimatum Archiepiscopi Toletani comprobandum, tempore Gothorum Regum. Valdopere me quidem delectat ins mis adeo Theologi auctoritatem ad meas partes accedere. VI. Minime aequum esset, quam rem verba Concilii supra allata ob oculos ponunt, praeterire ; etenim nisi studium me fallit, ex iisdem constare arbitror, Toletanum Archi piscopum potestatem jam istam & habere, & eXercere. Redeamus ad Concilii sensa, quae si probe eXpendantur, ipsamet argumentum erunt praeclarissimum instituti nostri. Placuit omnibus Pontificibus Hispaniae, ut ... licitum maneat deinceps Toletano Pontifici. . . in quibuslibet promisciis procere Praesim lis. Non ait Concilium 1e concedere, quod potestatis inbtium esset; verum, ut licitum maneat. Manere quidem non

usurpatur pro rerum initio significando, at pro rebus iis, quae jampridem esse coeperunt. Quare ente Concilio lic tum maneat Archiepiscopo Toletano in quibuscumque prinvinciis Episcopos consecrare, manifestum est, ipsum Archi piscopum jampridem uti, fungique illo munere. VII. Adverbio autem illo deinceps quidnam sibi tandem voluit Concilium ; etenim Ecclesia Hispalensis insum

git, & tragoedias certe agens in nugis, conatur evincere,

quod non antea Toletanus Praesul hanc potestatem habuerit , quam Concilium eidem facit in posterum t Non multi erit operis nodum hunc in scirpo quaesitum exsolvere ι d. pleX responsio a nobis erit tum amovendi causa dubit tionem Omnem , tum aperiendi gratia Patrum Concilii mentem. Dicam primo, ab allatis Concilii verbis alienam omnino esse Hispalensis Ecclesiae explicationem : si enim quem ipsa suo in Memoriali exprimit, eorum esset sensus, neutiquam Patres maneat pronunciassent, quod sane loquem di genus praecedentem denotat existentiam a ejus autem l co posuissent: licitum fit deinceps a ita enim concessio recenSintelligi posset. Aversatur igitur menti Patrum Concilii notio illa , quam ipsius verbis vult subjectam Ecclesia Hispalensis . Deinde dico , adverbium id deinceps fuisse additum , significantius exprimendi causa, quod absque imminutione ulla temporis privilegium id perpetuum futurum

erat a nulla enim erat vetustate temporis ea Toletani Pra sulis auctoritas defutura.

450쪽

VIII. Quod spectat ad tertiam proprietatem perquam

pauca dicta erunt , ob eXemplorum inopiam et ea tamen

haud dubie non defuit Toletano Praesuli: liquido enim comstat, quod quum, amoto ab Archiepiscopali Sede Sisberto. in Toletana Cathedra suffectus fuit Μetropolita Hispalensis

Felix, nullius Praesulis , aut Metropolitae consensio petita est , solumque Nationale Concilium Regis electionem accepit , probatumque electum in Sede Toletana constituit. PDtet ergo, Toletanum Praesulem, non modo Episcopos tum Suffraganeos, tum Metropolitanos a se probatos, dignosque qui Ecclesiae praeficerentur repertos, quibuscumque in Hispaniarum Ecclesiis consecrare ; at nec etiam , quum ordinandus ipse esset, ab alio Primate, qui sibimet auctoritate Praeiret, pendere consuevisse. IX. Proprietas quarta est , ut jus, potestatemque habeat in sui Primatus provinciis, ita ut Μetropolitae ab ipso mandata accipiant, & eXequantur. Rusmodi privilegium suisse Toletano Praesuli testimonium suppetit praesentissimum ex Toletano Concilio XIV. quod Provinciale fuisse , Ecclesia Hispalensis assirmat , Canonesque ipsius aperte

ostendunt: ac praeterea causa adjungitur, cur Praesules Νωtionis convocari Omnes nequiverint a quanquam Metropolitae per suos Legatos, Vicesque gerentes adsuerunt, ut diximus capite undecimo, numero item undecimo: quamobrem licet Nationale videatur, & re sit ejusmodi , ut observat Garsias de Lo fa citatus eodem loco ; ratione tamen Praesulum, qui advenere, Provinciale tantum fuit. Convocata fuit haec Synodus ob Petri Notarii Regionarii adventum , literas asserentis Pontificum Divi Leonis ΙΙ. ejusque successoris Benedicti II., itemque acta sexti Concilii Oec menici , in quo Μonothelitarum haeresis damnata erat, ut eVulgarentur, ac reciperentur in Hispania. Hae literae datae fuerant a D. Leone ad Catholicum Regem Emigium, &ad Archiepiscopos, & Episcopos Hispaniarum, ut Patet eX epistola Benedicti ad Petrum Notarium Regionarium, cujus mentio facta est partis primae capite quinto numero semo; in qua Pontifex oratorem hunc suum alloquens: Tuana, imquit , strenuitatem Dominus Leo Papa Hispaniam proCinciam ire

disposuit, ad Praecellentissimum, Christianissimum Ragem,

Sanctissimos Archiepiscopos, Ecclesiarum omirium Praesules.

SEARCH

MENU NAVIGATION