장음표시 사용
451쪽
X. Hac de causa, quartadecima Toletana Synodus celebrata est , quam licet haberi oporteret nationum ob rei magnitudinem pertractandae, prout Leo II. Pontifex postulabat , tamen neque rigidissimum anni tempus, neque sollicitudo ingens, qua paulo ante affecti fuerant , quosque secerant sumtus Regni Praesules', patiebantur, ut vix domum reversi a decimatertia Synodo celebrata iterum accirentur, ut refert Mariana . Quamobrem deliberatum fuit, ut Provinciale Concilium haberetur , cui adessent Procuratores, seu Vice erentes quinque Μetropolitarum absentium , ac singuli suos Praesules de iis rebus certiores facerent , quae a Toletano Metropolita ejusque Concilio sancitae larent, ut easdem ipsi evulgari curarent, observarique suis in provin
ciis per Suffraganeos Episcopos . Capite Concilii primo
loquentes Patres de Emigio Rege , qui literas acceperat Leonis ΙΙ. de hac Synodo convocanda, inquiunt: Me dedit
Edimnia , tu quia ficut oportebat , pro rautae rei negotio pertractando , generale Concilium feri maria adquersiuatum incuso non
flueret, 1altem adunata per proSincias Coucilia ferent. Et siquidem hic primum a nobis in urbe Regia S nodus ageretur a deinde in fingitiis quibusDe provinciis singulare haberetur Concilium: quo quidquid hic actum per Toletavam Synodum . reliqui primarum Sedium Praesules suorum Vicariorum relatibus comperissent , id etiam in postmodum ipsi per discreta P Cinciarum Concilia obsedi
XI. Sic legitur primo Concilii capite : quod sane testimonium est adeo firmum ι adeoque ad Toletanum asserendum Primatum emcax, ut Marchio de ΜOnddar, comtra quem insurgit Ecclesia Hispalensis , evidens appellare non dubitaverit. Ego quidem illud considerabo quarta tenus proprietate Primatus quade agimus ; neque in indagam do eam laborabo , ipsa enim per se patet , simulque fit Palam, quam recte a Marchione de Monddar testimonium evidens sit appellatum. XII. Multa est Ecclesia Hispalensis hac in re, multosque conficit numeros, ut Marchioni ad amussim respondeat. Profecto non enim dissiteor, quod mihi certissimum, omnique majus exceptione est neque Metropolitis . neque Episcopis , neque ulli prorsus Catholicorum opus erant Concilii Toletani consultum, ac definitio, ut Oecumenicae
452쪽
Synodi a Pontifice comprobatae decisionem . ac definitionem in doctrina , tanquam de Fide amplecterentur et Hac enim auctoritate major ulla neque est, neque es Ie potest; neque consilio ad eam accipiendam est opus; neque ulli fas est Catholicorum negare insallibilem ejusmodi definitionem. Nulli inquam Catholicorum, dicam afleveranter , dicam libere, fas est id negare. Enimvero audacter & aperte docere ut e Quesneli sectatoribus nostra hac tempestate albquis obfirmare non est veritus) quod, unam eamdemque sententiam Praesulum , suffragia libera , maturamque rei pertractandae cognitionem requiri nullus unquam hominum dixerit, dicturusque sit , nisi siquis Oecumenicis Conciliis omnibus obtrectare , definitiones eorum negans Voluerit; obligatio enim Principis libertatem judicii non fecit, neque de sententiae aequanimitate constat, licet constare videatur eXterne , neque de rerum maturo examine , de quibus db sputatum fuit : Haec inquam docere , maXime absurdum censeo , Viroque indignum non solum Episcopi dignitate praedito, sed qui Christiano etiam nomine censeatur a it que hac de re nobis convenit fuisse inutile Concilium aliud
XIII. Quum autem id certum , minimeque dubium sit ; aliquam tamen ob causam non modo utile, sed neces.sarium quoque fuit celebrari Concilium. Hoc affirmat Hispalensis Ecclesia eruditissima, agens de eadem re , cujus eruditioni acceptum resero , quod: is Leo II. succcstar Pon- ,, tisicis Agathonis , quo mandante sexta Oecumenica SP A nodus fuit celebrata , juxta Sedis Apostolicae morem, is generalem debebat Synodum sui Patriarchatus occidem M tis congregare, quo cognitis Actis celebratae in Oriente A Synodi, Catholica Ecclesia in unum conveniret, quae resis quum praestari nequiret adventu omnium occidentis Praeis sulum . . . Legatos mittere consuevere Pontifices, cogno- is mento Notarios Regionarios, quibus literae tradebanturis Pontificia: ad Reges, Principesque Supremos, necnon ,, Encyclicae ad Episcopos . Reges autem subditis sibi po-- pulis imperare rogabantur, ut simul alibi congregati ..., is cognitisque celebrati Concilii Actis . . ea probarent suaque is subscriptione firmarent . quae ita firmata Notarius idemia ad Pontificium Archivum deserret; . . . idque habitum
453쪽
CAP. XIM ., instar Concilii Oecumenici in Occidente celebrati. Haec tradit Ecclesia Hispalensis , quae facile admittimus , licet non paucis eorum suae sint dissicultates. At ipsemet ejus verba proferam, ut soleo: Leon II. amendo sucessiti m et Poni euri at Ante ice Agathon de cuso ordev se , utὸ la sexta Bu do Generat, segun et filo de la Santa Sede, aCia de jmnar cin-essio generat de se Patriarcado de et Occidente, para que misi lasscitas de A celebrari ev Oriente, reda la Visa concordas se , Iconspirabse en uu mismo sentir : la ques no pudiendose executareon junia de toris lis Obispos Occidentales . . . se Callan los Rutifices de duenfageros , que ilamabav Nytarios Regionarios , Iosquales eran embiados con cartas styas 2 los Rass , di Principes Dberalios, Euodicas para lis Obispos, rogando dios I Des omis, o en d los de su dominio se juntassen en un Iugar. . . di visas lus Actas de et Concilio Ia celebrari. . . las a probasleu, F confise
mur et dicho 'Notario at Archiso Pontificio... y esto se tenta porequimalente d uir Concilio Generat de et Occidente. XIV. Video Ecclesiam Hispalensem praeteriisse, quod statim sese offert menti. Equidem non intelligo, quid immodici illi sumtus, quos exigebant Concilia, atque itinera Praesulibus multis aetate grandioribus quam maxime incommoda, essent Opus, nisi praeter subscriptionem Actis, aliud praestandum erat. Quae omnia declinari facile poterant, Nuncio Dioecesses singulas obeunte , ac postquam singuli Praesules Acta firmassent , quos in mandatis ipse habebat, Romam redeunte. Quum vero id posset fieri lenioribus multo incommodis, sumtibusque quamminimis, nec tamen fieret . sed contra tum Praesules convocarentur, tum Sbmodi Nationum, quas Emigius Rex Generales appellat , quia Regni totius cogerentur, Episcopis, ac Metropolitis multorum iter dierum aggredientibus, gravissimis incommodis.& impensis amplissimis , aliud sane quam Actis subscriptio iis mandatis peti credibile est. Hoc autem Ecclesia Hispalensis silentio praeterit, at ipse lubentissime hoc etiam
XV. Animadverti ego pro meo ingenio, quod sentio quam sit exiguum, duabus apprime de causis consilium id necessarium fieri potuisse. Prima est: quod sicuti plerumque agitur in Conciliis de rebus ad Ecclesiasticam disciplinam
454쪽
nam spectantibus, eae Ertasse aliqua in Provincia observa- tu dissiciles videri poterant, aliae siquidem aliis gentium moribus, & ingeniis conveniunt leges. Et sicuti tam n stri ab iis dissiti sunt , quam occidens ab oriente distat,
Nationis Praesules congregari oportebat, ut discuterent, evrumne Sanctionum observantia laudabilibus Hispanorum moribus , atque ingeniis congrua esset. Tametsi autem nonnullis in Synodis de doctrinae tantum summa ageretur stamen consuetudo eadem, eademque in omnibus diligentia nunquam non viguit. XVI. Quam alteram dixi causam, consensio erat maxima Hispaniae Praesulum , ut scilicet non modo unanimi consensu. sed voce item unanimi de doctrina, ac mysteriis pertractarent, etenim non semel discrimen vocum in errorem pertraXit ignaros. Propter consensionem hanc summam, Nationale in Hispania Concilium cogi necesse erat, ubi mysteria Oecumenicis in Synodis definita legerentur. audirentur, explicarentur: Religiosa enim. Christianaque hujusinodi preoccupatione cavebatur, ne falso interpretare tur , ac subdolae explicationi remedium adhibebatur. Hanc praecipue rem Toletana Concilia tam accurate pertractarunt, ut lucis non parum attulerint Ecclesiae Patribus , quemadmodum decreta ipsorum declarant. Quae quidem gloria licet ad Ecclesias Hispaniae omnes pertineat, ad Toletanam tamen spectare illam apprime negari non potest: ex ea siquidem, veluti ex sonte. Sapientiae lucem Spiritus Sanctus per totam Hispaniam effudit, cujus Ecclasiae caeterae Tot tana docente compotes fierent. XV ΙΙ. Causae istaec legitimae, aliaeque Drsan , quae mihi impraesens non veniunt in mentem, Summorum Pontificum animos potuerunt inducere, ut eos mitterent Nuncios Notarios Regionarios nomine , cum Actis Concilii in sui Patriarchatus provincias: eaedemque Principibus persuadere poterant, ut suorum Concilia Regnorum quanto Fus curarent congregari. Id factum esse occasione hac intelligimus, Conciliumque Toletanum testatur, quod Acta omnia sextae Synodi Oecumenicae accepit, & juxta ea, quae sanc, ta per illam fuerant, mandata ad Metropolitas caeteros tr dita sunt, ut quemadmodum in eo Concilio Constantinop titanae Synodi acta fuerant accepta, ita observari edicerent,
455쪽
CAr ' mandarent. Ita expresse Concilium tradit Per ea verba: Quo quidquid hie actum per Toletanam Synodum , reliqui primarum Sedium Troules suorum Vicariorum relatibus coinperisseni, id etiam in m modum ipsi per discreta provinciarum suarum Concilia obse arent. XVIII. Hoc igitur ex Concilii Provincialis Toletani capite constat Praesulem Toletanum cum sua Synodo Metropolitis edicere consuevisse quidquid sanciendum , age dumque esset in eorum provinciis, in quibus iidem quidquid Toletanus Praesul edixerat , observari curabant : ejus enim Sanctiones erant inviolabilis instar legis omnibus Η, spaniarum Dioecesibus . Itaque in rebus tanti momenti Metropolitae omnes Hispaniarum Toletani decreta observarent opus erat, ac proinde Hispalensis , quae in urbe Τωleto stabilita fuerant servare tenebantur. Satis aperta sunt verba : Quidquid actum per Toletanam Synodum. . . comperissent, id ... ipsi per discreta suarum provinciarum Concilia obse marent. De Metropolitis sermo est , quorum Vicarii adfuisse dicuntur , ut quidquid Toleti decretum in Synodo esse intelligerent, in suarum Conciliis provinciarum servari mandarent. Argumentum sane praeclarissimum juris, ac potestatis Toletani Praesulis , Metropolitis mandandi, quae suis in Provinciis obsevarent. Patet igitur Toletanum Praesulem quatuor Primatus proprietates habuisse. C Diuit iroo by Coral
456쪽
Exempla evidentia Primatus Archiep,
I. Epilogus dictorum, Ur proposito eorum , e dicenda restant. II. Morem praeferendi Patriarchalem Crucem Pro es Toletari, fruarunt per . aliorum Metropolitarum Dicereses. ΙΙΙ. Memplum Rboderici Toletani Primatis, per Tarraconensem 'mininciam incedentis. IV. Duo Infantes Toletani Ptimates, Sanctius frater A sensi Sapientis, Samcti que alius Aragoniae per urbem , in Diicesim Hispalensem elata Cruce
U. VI. Onfutatur obiter anachronymus Memorialis valde apertus 3 tria tur causa, cur Infans abdicavit se Archiepiscopatu Hispalensi. VII. -nentis in AEgidius Albomotius Tolitanus Primas insigne idem dirimatus semper praesitulit. VIII. Joannes Infans Aragoniae , in Ximenus de Luna Primates Toletani idem gesserum. IX. Gundi arvus Die Pa meque Toletamus Primas honoris gratia erga Petrum Burge em Episcopum in ebus urbem ingressus Paetriarchali Cruce non ei vata , contestatam prius denuntiaticinem fecit, ne aliquid Primatus Dri der
X. Petrus Tenorius Toletarius Primas per Turgensem Dioecesim, nequicquam Episcopo e infidem adversante, ,us idem tuetur. XI. XII. Joannis ΙΙ. Catholici Regis testimonium de gomne Contreras Tol tam Primate Patriarchalem Crucem prae erente per Ommes Hi paniarum Dic cos. X ΙΙΙ. mutatur Marianae locus ab Me Regis te monio distrepans. XIV. A bonsius Camillus per Turgensim Dioecesim Primatus insigne explicas. XV. Latis Alpsensi Carthaginensis Turgresis Episcopi. XVI. XVII. Em. Petrus Gon aleat ex Hispalensi Sede ad Toletamam Prim, tialem evectus eodem aure semper libere est usus. 'XVIII. XIX. Em. , ae Ven. R. Francisius Ximenius Cynerius pariter matialis dignitatis Vexillum tota Hispania praefetulit. XX. P. Aurii auctoritate praedicta Πχmprobantur .XXL XXII. Toletanus Primas in congressibus Regni praesidet omnibus , ipsis . Cardinalibus non exceptis , si quando adessent, quod duobus exemplis adyymia
457쪽
Toletam Primati aperte ostendit Toletanae Sedis diritatem. XXV. XXVI. Carae Ciseerius Primatis potestatem exercet in Compostillana Diores, cujus rei ἀ- exempla proferuntur. XXVII. XXVIII. Tulli ense Concilium a Martino V. indictum, bditumque Erimis LP. Pontifice principio Oecumenicum, postea vero conciliabulum, comprobat Toletani Primatus dignitatem.
I. A Rgurrientis jam perspectis, quibus palam est factum,
L A. Praesuli, & Ecclesiae Toleti partes singulas essentiae Primatus convenire , quam nobis integram ad sua comprobanda Ecclesia Hispalensis proposuit , nosque utpote e bdentem admisimus . simulque rationibus cognitis , quibus demonstratum est & Ecclesiae, & Praesuli Toletano quatuor Primatus proprietates esse , quae tanquam proprii affectus indiscriminatim haerent essentiae illi; tum ipse xideor instituto meo satisfecisse, tum lector nihil amplius desiderare posse , unde illationi vis nova , roburque novum accedat. Id tantum reliqui est, ut multorum cupiditatem eXpleam, ut argumenta me refellentem jam audirent, quibus Eccle-1a Hispalensis in Toletanum Primatum est usa. Antequam autem huc venio , libet parumper digredi ab argumentis, ne forte hoc agendi genus legenti submolestum existat.
Exempla constitui in medium proferre, quorum pars ne r dioris quidem minervae homines sugiens s pars vero Vel maxime eruditis sortasse inaudita , uno eodemque tempore intellectum avocent, curiositatem expleant , ignaros instruant, eruditis non displiceant, otiantes oblectent, natiinni splendorem adjungant. ΙΙ. Ab exemplis igitur ordiar dicere. Horum primum commune adeo futurum est , ut Archiepiscopi singuli manifestum exemplum sint. Cujuscumque Patriarchae, ac Primatis est proprium Patriarchalem Crucem erectam praeseserre. Id vero ab omnibus Toletanis Archiepiscopis praestitum est a nec revocari potest in dubium, quin ab A chiepiscopis omnibus perpetuo servata fuerit ejusmodi comsuetudo . Haec Rhoderici Archiepiscopi tempore num V, guerit, ne ii quidem , quos natura ad nil credendum imstituit, suspicantur . Audiamus Ecclesiae verba in lection, bus sesti triumphi Sanctae Crucis, totius Hispaniarum Regni propriis, ubi reseruntur quae fuerunt prodigia, dum,
458쪽
celeberrimum illud praelium de las committeretur. Crux , hisce utitur verbis Ecclesia Hispaniensis, quae Prinstilem ante Toletanum de more gestabatur, diis incolumi signifero Dominico Paschaso Toletanae Ecclesiae Canonico aciem hostium siιblatapenetravit. Ex hoc testimonio Archiepiscoporum T leti consuetudo erectam crucem praeferendi comprobatur. III. Tarraconensem Archiepiscopatum permeasse olim Rhodericum Archiepiscopum testis est Mariana , praeeunte ipsum tanquam Hispaniae Primatem erecta cruce; quamobrem Petrus de Albalate tum Tarraconensis Archiepist pus sibi , suaeque dignitati detrimentum querens illatum, esse . interdicto quanto us totum Archiepiscopatum obligavit . Verumtamen asciam in crus impegit, juridica enim sententia injustum, irritumque id interdictum fuit declaratum , Toletanus autem Archiepiscopus jure Primas totius Hispaniae pronunciatus. Uterque enim suas tuebatur pa tes , Rhodericus jure, suoque ex munere per totum Regnum erectam gestare crucem se potuisse; Petrus jurisdictionem . suam violatam, riteque, ac jure illatum interdictum, dum Rhodericus se minime purgaret. Distrimen id, quod hos inter Praesules versabatur , nonnisi sententia Pontificis componi poterat. Erat ea tempestate Pontifex Gregorius IX. ad hunc uterque causam deseri, qua cognita , pro Archiepiscopo Rhoderico judicium pronunciatur , Tarraconensis
autem superatur . scudieron a Gregorio novo, ait Mariana,
Auctor sane studii omnis causas procul habens, ut Ecclesia Hispalensis assirmat, Sumo Pontifice, quien pronuncio sentenctapor Tolido, F en favor de su 'rmacra. ,, Gregorium nonumis Summum Pontificem adierunt, qui pro Toletano Prae- ,, sule, ipsiusque Primatu sententiam pronunciavit. IV. Archiepiscopatum quidem , urbemque Hispalem sem Rhodericus erecta cruce non permeavit, quia sub Μa rorum potestate adhuc erant , quum ipse laborum suorum praemium est consecutus. Caeterum nulla dubitatio est, quin pro sua se auctoritate se gessisset toto in Archiepiscop, tu , si ejusdem restauratio ipso incolumi contigisset. Pr prio hoc Toletani Primatis munere functus est Sanctius Alphonsi Sapientis frater , ad Congressum conVocatus in urbe Hispali celebrato Redemtionis anno I 16O. Archiepiscopatum ingrediens erecta cruce Patriarchali; & quamvis
459쪽
Ecclesia Hispalensis contestando denunciarit. fueritque scriptis mandata concordia, ut ne ille actus quidquam jurisdictioni ejusdem detraheret: Toletanus tamen Archiepiscopus quandiu in ea urbe moratus est , jure , atque auctoritate sua fungi non destitit. Quemadmodum Infanti huic Castellae, ita Sanctio alii Aragoniae Infanti contigit, qui praedecessoris sui vestigia legens , eadem , quae ille, praestitit anno I 266. Hispalensis enim Ecclesia consimili quievit documento literis consignato ; & Archiepiscopus per urbem Hispalim iter habuit praeeunte se celsa cruce, quod summa rei erat , Ecclesiae suae dignitas ut servaretur. Duo haec testimonia quum Ecclesia Hispalensis fateatur , comprobare
auctoritate superVacaneum est.
V. Paulo postquam duo haec eXempla protulit Ecclesia Hispalensis, eadem pagina rem parenthesi quadam comcludit , quae praeterquam quod abs re est , ab omni fide abhorret. De R mundo verba faciens, qui Archiepist
pus fuerat, Hispalensis , ita fatur: Et qua se subrogo por es
nelipe su luis , que por su Parie sue nombrari primer Prelado de Ua Santa Plem. Quem Sanctus Rex Ferdinandusia Philippo Infanti filio subrogavit, qui primus omnium
is Ecclesiae hujus Praesulum a Patre electus fuerat . Nae si Rex hic sanctitate conspicuus e caelo documentum subrogationis demisit , Cortina Hispalensis non fallitur : si autem idem in terris datum fuit , quinam a mortuiS poterat revocari t Ferdinandus quidem Rex anno Ias 2. denatus est;
tis , quod anno I 2sq. adhuc obsignabat Philippus Electus Hispalensis. Horum exemplum exhibui supra ab ejus se tre Alphonso Sapiente datum eodem anno ipsius Philippi subscriptionem exhibens. Anno insuper I 239., quod ma jus est, Calendis Juliis nondum inierat Raymundus Episcopatum Hispalensem : siquidem privilegium extat ipso eodemque die datum a Rege Alphonso, cui subscribunt FINspalensis Ecclesia vaca, & Raymundus Episcopus Segoviem sis. Quamobrem liquido constat Raymundum suffici, su Didaorei δε gu. rogarique Infanti Philippo per Divum Ferdinandum haud potuisse, dum adhuc in terris degeret. Videsis Didacum Ortizde Z iga studio Hispalensem, qui rem hanc testatur.
460쪽
VI. Huc accedit, quod , nostrae ut historiae tradunt, 'ideo se Archiepiscopatu Hispalensi Infans abdicavit, quia, quum pervenisset jam Christina Regis Daniae filia ad Aulam Alphonsi Regis , cui desponsa erat, nam Alphonius de dirimendo Matrimonio cum Aragoniae Regis filia Violante
contracto cogitaverat, ob spem successionis tot spatio annorum sublatam) prima uxor quamproxime successbrem Primcipem , ut seliciter evenit, eniXura erat. Quamobrem
Rex Alphonis Principem virginem sibi desponsam despondit fratri, ne filiae Regis tam inclytae , quae tam dissitis e
Regionibus venerat, fraus fieret; fratri eidem Infanti pollicitus necessaria tum suae, tum nuptae dignitati. quanquam promissis postea parum stetit. Caeterum quum filia Daniae Regis advenit : vita jam laudabili erat iunctus Ferdinamdus, Regnique Hispaniarum habenas moderabatur Alpho sus. Quocirca non potuit fieri, ut Philippo Infanti Ra mundus subrogaretur ab D. Ferdinando illius patre. Propterea Ecclesia Hispalensis laudatam parenthesim satius Ombserat , prosecto non necessariam, nisi ad augendam copiam praeposterae eruditionis, qua Memoriale quotum quantumque est, inspergitur . immo potius damnandam, quippe quae falso rem docet, ut ita uicam domesticam , omnibusque in historiis obviam. VII. Venio nunc ad Toletanum alium Praesulem maxime insignem, simulque Cardinalem Eminentissimum inter praestantissimos aevi sui viros facile principem, vereque cum iis amplissimis optime de Apostolica Sede meritis compurandum , quos novit Mundus , atque Italia mirata est: AEgidium nempe AlvareZ Albornotium, cujus memoriam nominis fama monumentis locupletissimis consecravit, nulla unquam vetustate delendis. In eo quippe imperatoria vi tus cum consilio conjuncta mirum in modum enituit, quibus praeclarissimis dotibus raro admodum vir unus, idemque ornatus reperitur ; ut recte Ausonius cecinit: Τριαμ Consiliis, belloque bonus; quae copula rara.
Praesul hic tantus perpetuum se dedit comitem Alphonso XI. Regi illi dignissimo , qui & virtute, & industria cum Al
xandro Macedone comparetur , cujus utinam & praepop Tam non esset mortem imitatus . Tumquum Hispalensi
