장음표시 사용
581쪽
Temeritatis, atque imprudentiae tam eXimiae, neque majus dedecus, neque major eXcogitari poterat poena, quam omnium in oculis falsitatem ejus redarguere: quare/Hispalensi apprime convenit poetae dictum:
Jobi sententiam licet minime congruentem missam facio, quia nimis apertam; Verum polliceor , veridicis me documentis ex editis annalibus desumtis, necnon authenticis te
stimoniis probaturum, & esse, & fuisse in Hispania Eccle
sias, quae nunc, & quatuor lapsis retro seculis Toletanam Ecclesiam Primatem Hispaniarum non detrectarunt. Quae quum docuero, si prudentes homines Memoriale Hispalem lis Ecclesiae nomine evulgatum Apochryphis accenseant libris, culpandus erit , qui tot res minime cohaerentes falso hoc testimonio conglutinavit: neque ob id Hispalensis Ecclessia inustam Toletanae honori labem detergat necesse erit; satis quippe erit per me factum. VIII. Annalium monumenta alia in aliis Ecclesiis, a que urbibus eXtantia , quibus hanc Spartam ornavi , Pe 1crutatus sum ι inque iis Ecclesiae Giennensis, quae conscripsit Martinus Ximcna anno I 6sq. in lucem edita alias quidem ob causas , documenta duo mihi obvia fuerunt , ii rumque alterum semel atque iterum scriptum , quae allatae propositionis falsitatem apertissime ostendunt. Caeterum ut eadem clarius teneamus , deque iis persectius judicemus, operae pretium erit causam tradere, cur ea olim perscripta sint, quam causam Auctor tradit his verbis: Aco umbrabaseantguameme, que en vacando et Obivari, se junt e et Cubildo para la eleccion de Prelari, que gomerna e la Plesia : I hecha, Ia emblaban jumamente con Iuplica de ei mismo Cabilao at Sextor
Aretobispo de Toleri , para que la confirmas se. Y assim mo A
Electo quenia d Tolido, F solemnemente en et Altar m or pus las manos en et Ara iuraba obediencia, di requerentia at Senor Ametobispo di 2 sus siucessores. De esas electiones o alguum en olearchiso. Quod latine redditur. - Μ orum in more Pos, is tum suit, ut, Episcopali Sede Vacante, Canonici convo nirent novum Praesulem electuri, qui gubernaret Eccleis fiam : quam factam electionem una cum libello Canonia is corum eorumdem supplici ad Toletanum Archiepiscopum
582쪽
mittebant, qui eam confirmaret. Pariterque Electus Toletum se conferebat , ac rite ad Altare majus accedensis manibus super Aram impositis jurejurando obedientiam, is ac reverentiam Toletano Archiepiscopo , ejusque succesia soribus pollicebatur. Specimen aliquod istiusmodi electi se num hoc in Archivo asservatur. Sic Ximena. Videnda sunt modo , quae ipse praebet monumenta quidnam officii exhibent erga Toletanum Archiepiscopum. IX. Martinus igitur veniens ad annum I 2, 3. , ac rese rens electionem Joannis Ludimagistri Giennensis Ecclesiae idem pag. 7. in ejusdem Ecclesiae Praesulem, exhibet libellum supplicem Canonicorum ad Archiepiscopum Toletanum Gundis alvum Garsiam Gudiet, qui tunc erat , ut electionem illam com firmaret. Libellus est datus a. d. sextum Idus Decembres anni II. 33. qui subscriptiones praeseserens eorum, qui elegerunt , obsignatusque Capituli sigillo, titulum atque honores Primatis habet, quo Giennensis Ecclesia Archiepiscopum Toletanum prosequitur . Rus initium est: Reυerendo in Christo Patri , ac Domino Gundis So Sanctae Toletanae Sedis Archio
Caslesse Cancellario. Decanus, o Capitulum Giennense manuum
6cula cum remerentia Abita , ac demota. Itaque anno Domi
ni I 233. Giennensem tenemus Ecclessiam Primatis honorem tribuere Toletanae .X. Documentum aliud bis refert auctor idem ubique ad rem suam maXime accommodatum. Datum id fuit septem& quadraginta post annos quam superius, anno scilicet I 3OO. octavo Idus Decembres , idque est supplex Canonicorum libellus ejusdem Giennensis Ecclesiae ad Archiepiscopum TO-letanum tum Gundisalvum Palomoque , ut electionem ab iisdem factam Garsiae Peregit Archidiaconi Ubedae , quae dignitas ad eamdem Giennensem Ecclesiam pertinet, quem suffecerant in Petri Paschalis locum Praesulis sanctitate conspicui, ac Martyrii gloriosissimam coronam adepti, confirmaret . Supplex autem is libellus eadem qua superior solennitate conscriptus, honorem pariter eumdem Toletanae Ecclesiae praebet , quin etiam scribendi genus magis ape tum significationem exhibet obsequii majoris erga illam
dignitatem . Hoc eidem est exordium. In nomine Domini. Amen. Reeterendo in cimso Patri, ac Domino, Domino Gundy
583쪽
Jaleto Archiepib copo Iolatam , Η IS PAN IARDEM PRIMATI, ae ἘIgni Caselia Cancellario. Poannes Issichael, Decinus, o Capitulum Ecclesiae Glannensis , sui humiles , ac deSoti, manuum oscula cum omnimoda promtitudine serωiendi . Duo haec documenta Hispalensis Memorialis propositionem fabsitatis arguunt: eaque Videre est in libro haud inventu disficili , sed unicuique obvio, ac manifesto. XI. Quanquam monumenta reliqua minus diffuse idem Auctor profert ; duo enim a nobis allata satis erant ad rem suam adstruendam: alia tamen complura is memorat, quae ambigendi locus est nullus, quin osticio, & obsequio sup riorum 1simili conscripta suerint , utpote quae & eadem ab Ecclesia, & pari occasione data sunt. Quod magnam Toletani Archiepiscopi auctoritatem testatur in his monumemtis illud est, quod nissi ejus confirmatio accederet, pro infecta habebatur electio. Cujus rei testis est Ioannes Michael, de quo tum loquitur idem auctor . tum Sanctius cognomento Fortis sua in constitutione, quam attulimus ad prioris partis caput seXtum , ubi Electus a Rege vocatur quidem Michael ι nihilo tamen minus in Giennensis Ecclesiae pulsessionem non venit unquam , quemadmodum laudatus Auctor fidem facit, quia Tolcianus Archiepiscopus assentiri noluit. Quum igitur documentis hisce juridicis comprobetur, quod anno Ias 3. , ac sequentibus pene quinquaginta annis Giennensis Ecclcsia Primatis honorem Toletano Praesuli deferebat, credendum haud dubie est, toto eo tempore id moris viguisse , quo perstitit ejusmodi electionis Praesulum per Canonicos factae subjectio Toletani Archiepiscopi voluntati, qui ut eamdem confirmaret necesse erat, secus enim pro insecta esset habita , neque electis Praesulibus suam in Sedem ire licitum fuisset. XII. Duo allata documenta evidenter Memorialis prinpositionem refellunt, quam auctor, caetera doctissimus, praecipiti festinatione impetum sequens opinionis suae , proferre non est Veritus: etenim ne mediocriter quidem ad dialecticam institutos fugit, quod falsitatis arguendi causa prop0sitionem universalem negativam satis est comprobare veram propositionem particularem assarmativam . Quocirca quum documentis juridicis publicam in lucem jam editis palam
sit factum , quod sex istis jam lapsis seculis Hispaniensis
584쪽
aliqua Ecclesia tam legitimo in documento , cujusmodi est petitio confirmationis Episcopi Flecti ab Archiepiscopo Toletano , hunc Pimatem liqpaniarum appellat a necessario sequitur , ut propositionis ejus falsitas nota sit omnibus h minibus , quam Hispalensis Ecclesia tanquam minime dubiam , immo certam, evulgavit, uti a nobis est allata numero tertio: libere, ac sidenter aflirmans, Toletanam Echlesiam, tametsi seXcentorum spatio annorum Velis remisque contem derit , gratia insuper utens Regum, tamen ab Hispaniarum Ecclesiarum nulla Primatis honorem obtinuisse. Nobis vero deliberatum non est allatis his tantum acquiescere , utpote quibus tam multa sunt reliqua, quibus nostram confirmare causam possumus. Quamobrem alia nonnulla exhibere documenta constitui superiorum Giennenssis Ecclesiae similia, quibus Ecclesiae multae ab Archiepiscopo Toletano petunt confirmationem Praesulum, quos Canonici elegerunt, Primatisque ossicio eum prosequuntur quae ad nos documenta quemadmodum venerint palam erit sequenti capite. XIII. In Sacrosanctae Toletanae Ecclessiae Archivo mo numenta eXtant non pauca , quibus Sustraganeae Ecclesiae Confirmationem petunt electionis a se factae, Praesulesque electi jurejurando se obstringunt Obedientiae Toletano Α chiepiscopo , quem Primatem appellant Hispaniarum. Anno I 2IO. Garsitas Seguntinus Episcopus consecratus Romae, statimatque huc reversus fuit , Guadalaxaram petiit, qua in urbe Gundisalvus Garsias Gudiel Archiepiscopus vers batur , coramque illo jusjurandum edidit in hanc sentemtiam: Garsias ad titulum Seguminae Ecclesiae in Romana Curia consecratus Episcopus ... Melitatem , retaerentiam , o subjectionem a Sanctis Tutribus consitutam ... Toletanae fccisae, Rectoribusque ejus , cor Sobis , Domine G. ejusdem Archiepiscopo , Hispaniarurn Primati , perpetuo me exhibiturum promitto , o super Sanctum Arare juro.
XIV. Eadem Seguntina Ecclesia, vacante sua Sede ob Praesulis Lupi mortem anno 11 1. huic subrogavit Gund, salvum Perez Valentinum Archidiaconum, & ante ad Gumdisalvum Garsiam Gudiet Toletanum Archiepiscopum dedit literas supplices, ut confirmationem impetraret, quam ejusdem electi assensum acciperet. Supplicum literarum initium est: 'Mυerendissimo in Christo Patri , ac Domino SA a a a D
585쪽
Dimina Τ τidentia Toletana Sedis Archiepiscopo , Hispaniarum Primisit , ae Ragui Castella Cancellario . G. Prior , totumque Capitulum Segontinum oscula manuum, or cum humili remerem ita , o obedientia famulatum. Has postea literas Canonici iterarunt per eamdem sententiam , quum Gundisalvus amnuit electioni suae. Praesul iste per se non potuit coram Archiepiscopo jusjurandum de obedientia praestare a qua obrem Gundi salvus diu renuit electionem confirmare , atque jusjurandum per Procuratorem admittere. Hac de re Canonici ad Archiepiscopum multa perscripserunt; Rexque etiam Sanctius propriam interposuit auctoritatem , ut ab
Archiepiscopo id obtineret, ususque est eo scribendi genere, ruod non lacile sit creditu audienti. Regia haec epistolata,
ata fuit quinto Nonas Majas . AErae nostrae anno I Σαcommunis autem I 28q. eque iis literis tam Regis, quam Ecclesiae nulla non appellat Archiepiscopum Hispaniarum
XV. Cordubensis item Ecclesiae plurima eXtant mon menta Archetypa in membrana conscripta, quae Toletanum Archiepiscopum Hispaniarum Primatem appellant. Unum ex iisdem occurrit datum sexto Idus Decembres anni IΣs I. suum Sanctius electus A rchiepiscopus Toletanus a gravisi imis ejus Ecclesiae Canonicis rogatur, ut ratam faciat electionem ab iis factam Ferdinandi Abbatis Santillanae in Praesulem Cordubensem. Ibi Sanctius erat is Princeps Imfans Ferdinandi tertii Sancti Regis filius) Hispaniarum . Primas nuncupatur , & subscriptiones genuinae Canonicorum extant cum Capituli signo. Octoginta fere post annos ejusdem Ecclesiae Capitulum elegit Praesulem Ioannem Pe-reet Archidiaconum de Valderas cujus confirmationem rogavit Archiepiscopum Toletanum Ximenus de Luna. Datum id monimentum est Cordubae a. d. decimum Calendas Apri-Ieis anni I 336. nomenque Toletani Archiepiscopi in eodem occurrit Primatis Hispaniarum honore insignitum. XVI. Ex Episcopis Cordubensibus, qui Toletano A ehiepiscopo obedientiam jurejurando testantes, Primatis nomine eumdem sunt prosequuti, duos tantum reseram, qui satis superque meum institutum comprobabunt. Horum primus erit AEgidius electus Episcopus Cordubensis. Hic Praesul dusinodi juramentum praestitit Compluti decimin
586쪽
quarto Calendas Ianuarias anni I 2.9 . , ac Gundisalvum , - 'Gudiet, cui se obstringebat juramento, vocat Archiepiscopum Toletanum , & Hispaniarum Primatem e Monimem tum hoc ab Electo est subscriptum obsignatumque. Alter Episcopus Cordubensis, Ferdinandus nomine, Toletum se contulit , ut Archiepiscopo Gundisalvo Palomeque obedientiam juratus promitteret: inque rei hujus documento ab Electo su scripto, & obsignato, quod datum fuit sexto Idus Septembres anni I 3Oo. nomen Hispaniarum Primatis videre est. XVII. Vertente anno Redemtionis nostrae II. T. Comchensis Ecclesia suo viduata erat Pastore, magnumque erat suffragiorum discrimen, cuinam Venerabilis ea Sedes commendanda esset: quamobrem Canonici , ut turbas compinnerent Archiepiscopo Toletano rem transigendam permiserunt. Regebat ea tempestate Toletanam Ecclesiam Samctius Aragoniae Princeps. Compromissum id faciendi camsa , documenta multa fuerunt condita , quae singula, ubi Serenissimi Principis mentionem faciunt Primatem Hispaniarum appellant . Electus fuit Gundisalvus Pereet , qui
Complutum continuo se contulit , ubi morabatur Princeps Archiepiscopus, ut coram illo jusjurandum emitteret rite, uti praestitit a. d. duodecimum Calendas Novembres anni I 273. aperteque profitetur se juramento promittere obedientiam Archiepiscopo Toletano Hispaniarum Primati. XVIII. Istiusmodi monimenta plurima ex Ecclesiata, Palentina suppetunt a quorum ego duntaxat referam libellum supplicem Decani , & Capituli ejusdem Ecclesiae ad Archiepiscopum Gundisalvum Gudiet datum ex Oeco C
pituli Palentini seria sexta Nonis Februariis anno 1293. ut confirmaret electionem ab iis factam Fratris Munii Mag, stri ordinis Praedicatorum in ejusdem Ecclesiae Antistitem , quo in documento Hispaniarum Primas habetur. Idem Fr. Munius Palentinus jam Episcopus electus Compluti emittens ex more jusjurandum , Primatem illum vocat, idque praestitit Nonis Μartiis anno I 193. Hoc florente Archiepiscopo quamplurimae Sedes vacarunt, ac proinde quam plurima documenta extant , quibus ab eodem petita fuit clectorum Praesulum confirmatio. Sic Uxamensis Ecclesiaruum quemdam Ioannem suum in Praesulem elegisset, Gum isalvo Gudiet epistolam scribit, ut Electum confirmet.
587쪽
CHR ' Data ea fuit sexto Nonas Martias anno I 286. Idem vero Joannes jam confirmatus Toletum migrat jurisjurandi causa, ut moris crat, quod postea praestitit eadem in urbe pridie Calendas Septembres insequentis anni I 187. Ex hisce autem documentis utrumque exhibet Toletanum Archiepiscopum Hispaniarum Primatem . Alia praeterea multa, quae possent asterri missa facto , quippe quorum series mirum in modum augere volumen posset, potius quam lucis aliquid veritati addere, quam demonstrare nitimur , cas que edocti sumus, qui eam assequi valeamus a perspectum enim est annos ante quadringentos non paucas Ecclesias T letanae dignitatem Primatus tribuisse.
O Iommenta plurima exhibentur Conmr gationis Ecclesiarum Capella, V Legionis necnon quatuor Metropoleon , V duarum Ecclesiarum e praedictis Regnis , quae di
cuntur exemtae . Quibus omnibus monumentis Ecclesia Toletana Primatialis num
I. II. III. Utere plures congregationis Madrisi babitae A. 3 87. IV. U. Alia Herae Congregationis Madriti habite Anno I 92. V I. Epistole cingregalianis Madrisi celebrate Amo I 97. VII. Laterae congregationis Valliseoleti babite An. I 2., er I 3. VIII. Distolae Congregatisius Madrisi celebratae M. I 8., er Is . IX. Di scilae Congregatisvis Madrisi Amo I σ3q. ,er I 633. X. Disolae Congregatianis Marii, babitae A M. I 6 8. ad Is Ο. XI. usque ad XVIII. Dimia Ecclesia AE alensis Amo I sq. , I 96., ISOG., est I T. Toletanum Primatum adseruint. XVlli. XIX. Cinsu riossismis a Mem riadis,propria in i taram tremaac D
XX. Eaeclesia talpalensis sibi contradicens videtin occasianem aucupata in re e disti ab amicitia Toletanae.
588쪽
XXI. E sim amo as77. usurpi, sibi titulum Paulinobilis Sedii. CAP' VI XXII. Epistolae Ecclesiae tam stissimae Priniatum Tolet m- fiuntur. Annis
XXIII. XXIV. Prinlatum eumdem infiit fas in epistolis Metropoli mamrgensis. Amo I 83., Ur IS 3. XXV. Necnon malensis Ecclesia Amo I 6 I. XXVI. Epistola Ecclesiae Legisnensis A mo Issa. XXVII. B Ovetensis Anno Linis. eumdem Toletanum Primatum testantur.
I. T docui, nonnulla Juridica monumenta existere, eXI quibus liquet Ecclesias nonnullas Hispanienses Toletanae Sedis , ejusque Archiepiscopi Primatus honorem testutas esse a quod satis est ad Hispalensem propositionem di-Iuendam . Caeterum plus aequo modestus cssem si gradum hic sisterem. Quo semper animo, hac item occasione sui, quare plura vidi oculis, quam quae cogitaram. Optimum mihi, atque efficax consilium sequi sum visus, si Ecclesiae Toletanae Archivum invisens , quidquid ex Protocollis inbdem existentibus ad meum institutum suppeditatur, inspicerem. Propriis ipse oculis vidi non enim reserenti ulli crodere visum est) ingentem adeo literarum copiam ad Toletanum Archiepiscopum, cum inscriptione ad Primatem, ut easdem si vel numerando voluerim recensere, ad eximiam certe magnitudinem meum opus perducturus sim. ΙΙ. Fasciculum literarum educo, videoque inscribi: Camos de la Congregation de tis Santus Vlesias de Casilia, di Leon, celebradu en sis alios de I, 8T. Is 92. Is 9J. 16ΟΣ. I 6O8. I 63q. 16 8. - Εpistolae Conventus Ecclesiarum Castellae, & Le- gionis celebrati annis Is 87. &c. Euge, inquam, in tempore hunc nanciscor fasciculum , qui annos amplius seX ginta complectitur, ac seculum sextum . & septimum e cedit. Epistolas omnes singillatim intueor, ac lego totas; praeterea inscriptiones video singulas Hispaniarum Primatum praeseserre , necnon earum aliquas, vel intus eadem exhibere. Anno Is 87. Madrili Conventus Ecclesiarum celebratus fuit: extantque ejus Conventus epistolae quinque, identidem datae , nempe tertio Idus Apriles , sexto Idus tuear.
Iunias, Idibus Quintilibus, decimoquinto Calendas Septembres , denique septimo ejusdem mensis Calendas. Hae a tem omnes ita inscribuntur: Al Dean, o Cabilia de la Santa Α a a a 3 ut Dissiliam by Corale
589쪽
stlissa de Toliri, nil da de In ripasias. δε Decano, & Ca-- nonicis Ecclesiae Toletanae Hispaniarum Primatis . obiter hic, si quem lateat monitum volo , quod inscriptio e dem in folio visitur, quod obsignare solet Congregatio iam data , quare nullus error inesse potest. III. Praedictarum omnium epistolarum una eademque inscriptio est: hoc tamen eas inter discrimen occurrit, quod quae septimo Calendas Septembres data est , eodem honore etiam intus Archiepiscopum prosequitur. Sacra ea Congregatio quaedam significat incommoda, quibus necesse
erat quanto us Occurrere, maximeque cupiens malis praecavere, quae videbantur instare , ita fatur: flavos pare oacudir d T S. de quieu es tan proprio, como Primari de las EF panas, acudir at remedio. is Ad te visum est coniugere, quip-- pe cujus tanquam Hispaniensium Ecclesiarum Primatis ,, est proprium manum medicam admovere. Hanc epist iam tres Canonici digniores consignant Hernandus Perezde Salcedo. Magister Vergara, Doctor Didacus Lopeg de Homesta, eidemque subscribit Joannes delis Arcos a secretis. IV. Conventus idem, ac Congregatio Regnorum C stellae . & Legionis iterum habita est Μadriti anno IS9α quae senas literas Ecclesiae I oletanae perscripsit : primas nempe pridie Nonas Ianuarias; alteras, decimoseptimo C lendas Aprileis: tertias, quarto Idus Aprileis: quartas, decimosexto Calendas Majas: quintas, quinto Calendas Majas: sextas , decimoseptimo Calendas Iunias. Hae omnes epistolae perinde ac superiores inscriptae sunt: A Dean , ICabilia de la Santa stlsa de Toleri, Primata de las Espanas. A Decano, & Canonicis Ecclesiae Toletanae Hispaniarum
V. Ex his autem , quae data fuit decimosexto Calem das Majas, particulam habet veneratione, & obsequio illo dignam , quibus prudentissima ea Congregatio Toletanam prosequebatur Ecclesiam . Ostendit Congregatio quam gravibus de causis deliberavit de Canonico eligendo, qui semper in Aula versaretur , eidemque sollicitudo incumberet rerum Ecclesiarum: mox addit: Y flendo H. S. P SSTRA
PRIMA DA Y CABFZA . en ninguna manera querrumos t mar resolucion en quanto se trataste, δε intermenis su molliniadet para que tenga major decentia , γ autoridad ... principalmeure, que Diuiti sed by Corale
590쪽
que en et nombramiento se ha de tener quenta , I respeto
que la persona , I negocios, que dor d corrispondeucia, I orden, de C. S. como tori A e d. Quumque sIS Primas , caputque nostrum, nullo pacto eorum aliquid volumus decernere, de 'quibus egimus, minime accedente voluntate tua ; quo potius, ac firmius sit decretum ... quandoquidem id potissimum animadverti debet in dandis nominibus, ut seu persona, seu res tuae sint potestati, ut caetera omnia su jecta. Hac Hispaniensium Ecclesiarum Congregationis consessione Toletani Primatus aliane ulla locupletior demderaturi Hae quidem literae Hispalensem Ecclesiam latuerunt ; ideoque abs re non erit monere consignatas esse ab Antonio Pimentet Ecclesiae Hispalensis Canonico, & dignitate ejus Capituli, ab Alomio Hernandeκ Cordubensi, &ab Alvaro de Carv al ι easdemque subscriptionem exhibere Doctoris Alemani a secretis. VI. Μadriti pariter utriusque Regni Ecclesiae convem
stolae supersunt. Prima data est ad quintum Idus Januarias : altera decimoquinto Calendas Martias: tertia, seXto Idus Martias: quarta mense Majo dies enim desideratur quinta decimotertio Calendas Iulias: sexta demum nono C lendas ejusdem mensis. Hae autem Omnes inscribuntur, ut superiores: AI Dean , di Cabsido de la Santa Plista de Tolido Primada de las rapanas. In ea autem epistola, quae a. d. decimum tertium Calendas Iulias data fuit, utrum Procurat res duo mitti soliti ab Ecclesia Toletana singuli suffragia singula, vel ambo unum redderent, ait Sacra Congregatio: Tura la Trefrincia, que C. S. tune en sa Congregacion, I p
ra su grandera, vo es de importantia tener vis SoIoS, como
mos , que en los confedios los Presidentes no los uenen: F por es se nodexen defer As Uctos demas estima, ν gravedad. se PotestatiS, qua Congregationi huic praees, tuaeque amplitudinis p rum interest duobus uti suffragiis , quemadmodum qui Consiliis praesident, duplex haud habere suffragium eos dem scimus : neque tamen idcirco aestimatione, ac gravitate aliis non praeire. Unde luculentissime constat s crae hujus Congregationis opinio de auctoritate , ac superiori potestate Ecclesiae Toletanae. VII. Quatuor etiam epistolae superstites sunt e Con
