장음표시 사용
571쪽
mento id fuit quin Concilium celebraretur, quemadmodum Toleto iisdem Barbaris incubantibus Archiepiscopus El,
pandus ad Asturias, & Gallaeciam se conferre non est prohibitus . Hac de re vide caput 26. partis secundae. Quod si Beatus Primatis munere fungi novit Archiepiscopum Toletanum , jure quidem ac merito diXerit quae traduntur in Memoriali. XXIII. Quintam ex adductis causis, neque constitui. neque nitar docere perinde ac fuit proposita , se habere e tametsi eam tantummodo in sententiam haud exiit, ut arbitror, si ad Pontificem suit delata: verique admodum simile est, documentum ipsum, quo eadem exhibebatur, fuisse propositum. Enimvero si, ut antea diXimus , quum Berna dus Romam venit petitum Primatus dignitatem, has omnes causas sibi fimit, suam ut petitionem roboraret, credidi que futurum, ut suis dictis fides integra adhiberetur, sicque revera factum fuit, nullo enim monumento eXhibito, praeter suum ipsius testimonium, res effectum sortita est; 1atis paucis ille quidem instructus venit , multae licet firmiores non deessent causae, quibus ejusmodi dignitatem adstrueret.
Quocirca sive has non exposuit causas BernarduS, quum suam in dignitatem ut Toletana Sedes restitueretur petiit,
sive, si documentis hujusmodi causam suam tuitus suit, iis abunde persuasum fuit cognoscenti ; proindeque in supremi Iudicis Curia perspectum fuit, quod Ecclesia Toletana ex
antiquo Primatis dignitatem obtinuit. XXIV. Equidem suspicor , an ad quintam hanc camsam allata Verba, tanquam Innocentii primi, sumta sint eis Sancti hujus Pontificis literis ad Episcopos Μacedoniae comscriptis, uti Ecclesia Hispalensis contendit; quod ut perspicuum sit, aliud non necesse habeo , quam utraque uti h bentur in Memoriali referre. Quae ad quintam hanc peribnent causam prout in Memoriali leguntur, sunt hujusmodi.
Contra caput Sesrum, or eum, qui jure in Cobis Triinatum o tinet , insurgendum minime censeo. Quae autem eX epistola
Sancti Innocentii ad Macedones habentur , haec sunt: Comrra caput etiamsi faciendum sit , non libenter admitto . Quare quum verba haec adeo inter se differant , uti perspecta crum
Hisp. Eccl. si ea simul conserat , ex his postremis desumta esse prima non possunt dici. Tametsi autem Hispalensis hic
572쪽
iterum amrmat Ecclesiam Toletanam Innocentii primi aevo nondum fuisIe Metropolim ι luculenter tamen docui , milibque ut videor, eVici, quod eidem nunquam dignitas ista non fuit. Videsis capita septimum , octavum , nonum secundae partiS. XXV. Sexta demum causa ibidem memorata est decretum Synodi Toletanae habitae anno 6 Io. , aliudque in ea dem sententiam postea editum a Gundemaro Rege , quae
memoravimus alterius partis capite nono. Haec Virorum
sapientia, doctrina, ingenio praestantissimorum opinione Το- letanae Ecclesiae Primatum amrmant, & roborant: neque id Hispalensi negari fas est, utut parum emcax ratio sibi videatur , quae quota quantaque sit nihil dico ι unum hoc dico , quod praeterire non possum, nempe eamdem fuisse opinionem Rhoderico de Quintanilla Canonico , ac dignitati Hispalensi eo in monumento quod attulimus ad caput no num prioris partis. Ibi numero septimo ita legere est. Demaudato Regis Gimrimari fuit congregatum aliud Concilium)Toletauum anno 6IO. super Primatu Ecclesiae Toletanae , praefata Regis consitutione munitum ... accedente susscriptione plurium Epi
scoporum, o signanter Sancti Isidori Archiepycopi Hispalensis, ac
S. Fulgentis ejus Germans Fratres Episcopi Erichensis.
XXVI. Si virorum eorum prudentum judicio Pontifex suum assensum praebuit, quumque ipse ex iis esset qui iam datam constitutionem ad probandum aptissimam judicarunt, restitutionis aut reivindicationis sententiam tulit, deditque Bullam; num eadem irrita, ac subreptilia fueriti Assirmare id certe non ausit Hispalensis Ecclesia. Probe intelligit. neque ingenii ob id multum ei opus est teneri Iudicem sententiam ferre juxta probabiliorem opinionem : quam- obrem aequa, & valida sententia haberi debet, quam gra
vi auctoritate. textu , lege , ratione niti cognoscit JudeX. magisque veritati consonam a licet alii sentiant , teXtum, legem, rationem cum ea opinione minime consentire. Quod quum nostra in causa evenerit, quid irrita . ac subreptilia Bulla dicenda sit ignoro. Concedamus Toletanum Vere Primatum constitutione hac non probari, tutioremque hanc esse opinionem. De hoc tamen non constat liquido. Sunt docti homines, ac prudentes, qui contra sentiunt. Hos in
ter non fuime Urbanum II. quis assirmet i Juxta hanc din
573쪽
ctrinam ex Innocentii XI. Oraculo, potuit, ac debuit pro Bernardo sententiam ferre, Primatemque declarare , adeoque Bulla omni eXceptione esset major. XXVII. Ad ea quae septimo , & octavo numero superioris capitis refert Ecclesia Hispalensis hic respondere constitui, tametsi quod prioris partis capite octavo dixi satis abunde diluat quaecumque, suum ut argumentum comprobet , objectat. Quod ut praestem , gravissima tantum crimina expendam, quae per injuriam non levem in Tolet nam conjiciuntur Ecclesiam: neque rationem habebo ullam personarum; si enim antea consilium cepi, nunc eXemplum sequar Doctoris maximi , qui ad Pammachium scribens: Omittam, inquit, personas a rebus tamen, o criminibus res mdebo : nec enim cause prodes maledicentibus maledicere, o adrirem sarios mordere: NazianZeni usurpans Verba, ut arbitror, ad rem nostram aptissima a uitia enim, inquam , si lippientibus Oculis. . . Solem aspicias t Multum, diuque ante mersandus, atque contorquendus es animus, quam ut alium impietatis damnemus. Admirabile quidem consilium , dignumque quod perpetuo memoria inhaereat , a quo tamen Hispalensis Ecclesia a horruit . XXVIII. Respondebo inquam crimini, quod Ecclesiae Toletanae objicitur , tuendo ejus partes consuetudine omnium Ecclesiarum Hispaniae: utpote quibus novi tributi sunt fines , Metropolitanisque novi Suffraganei adjudicati. Hispalensi Ecclesiae multae olim Suffraganeae fuerunt, quae hodie non ita. Illyberitana Sedes olim ad Hispalensem pertinens in Granatensem postea conversa Archiepiscopalis facta est. Quod si mandarunt Pontifices Summi, ut Ecclesiae omnes, quumprimum Metropoles e potestate hostium eriperentur , ad antiquos singulae Metropolitas redirent, quare Η, spalensi tot desunt Suffraganeae , quae olim fuerant i Gr natensis ab Hispalensi non descivit tantum, Metropolis essecta , sed duas insuper eidem abstulit Suffraganeas ex admodum paucis quae supererant. Inaudita scilicet ea vis fuerit adversus duodecim Bullas Pontificum , qui mandant quae cumque ad Hispalensem Metropolim Suffraganeae pertinem teS reciperentur, eidem omnes reddi. Quam rem impedire, ac perturbare nequit Ecclesia Hispalensis, eo quod GranMtensis praesidio auctoritatis Regum Catholicorum se tuetur:
574쪽
tametsi Regia potestas dignitatis , atque jurisdictionis E
clesiasticae haud legitimum nomen est. XXIX. Hispalensis Ecclesiae maximum assertorem ita fari non reor: quid enim tantis sese angustiis teneret, nubiam mentionem faciens Sedium caeterarum, quae Archiepiscopali dignitate recens decoratae sunt ; nempe BurgensIS, Caesaraugustanae, Valentinae, quas antiqui tali haud honore conspicuas adspeXere t Cesaraugustana enim , & Aucensis, quae hodie Burgensis ob Sedis translationem) Tarraconensis erant Suffraganeae ; & Valentina cum aliis , quae nunc eidem parent Metropoli, constitutae Suffraganeae fuerunt Toletanae Μetropoleos. Ecquisnam tantae novitatis fuit auctor tΙs fuit certe a cui summa est potestas. Romanus PontifeX, cui,
qua est potestate maxima Iesu Christi Vicarii, fas est no-Vas constituere Dioeceses, veteres moderari, Zc antiquare; novos creare Metropolitas; protendere, atque contrahere
Dioecesium terminos; haec siquidem omnia ipsius ab arbitrio pendent, unde dignitas, auctoritas , jurisdictio Ecclesiastica omnis dimanat. Consuetudo haec semper viguit, semperque dominata est, paucique anni sunt lapsi , quum factum id fuit in Galliis Lutetiae Parissiorum Episcopo in
Metropolitam creato, Christianissimis id flagitantibus Regibus : necnon aevo hoc nostro perinde actum esse certo sic,
mus cum Viennensi Episcopo in Austria, Augustissimi Caesaris Leopoldi efflagitatu in Archiepiscopum electo. XXX. Non diffiteor, Pontifices Maximos eXoptasse,
ut, quae identidem Dioeceses, aut Μetropoles vindicatae forent e dira Maurorum potestate redderentur in pristinum cum terminorum eXtensione integra aeque ac fuerunt G thorum tempore : ea vero Pontificum voluntas procedente tempore non potuit adimpleri. Quare insignis mutatio fuit terminorum pene omnium cujuscumque Dioecesis , atque Metropolis, recens excitatis Ecclesiis, quae antea non fuerunt , Veterumque aliquibus praetermissis, Metropoleos dignitate cohonestatis aliis , quae olim honoris ejus eXpertes
fuerant, idque seu melius ob regimen Christianorum, seu quod ita Regibus videretur, qui causas Pontificibus proposuerunt ab iisdem aequissimas judicatas: e quibus causis D tasse fuit singularis erga civitatem aut oppidum a se Vindicatum affectio: suorum desiderio facile Pontifices obsecun-
575쪽
CAP V darunt, aequum enim erat Principes demereri, qui proprio periculo publicis . privatisque tot incommodis optime de Catholica re merebantur , Christianaeque religioni incrementum summa ope comparabant. Quod quum evidens,
manifestumque sit , quid sibi velit Ecclesia Hispalensis, libenter audiam. XXXI. Toletana Ecclesia , qua semper Veneratione
maxima, & obsequio sanctissimas Ecclesiae leges prosequita est, novas ipsius Ecclesiae Capitis constitutiones quantum fieri potest demississime amplexatur, neque alias quaerit Su Daganeas praeter eas, quae Pontifice optimo Maximo decernente sibi fuerunt relictae, quanquam ne dimidium quidem earum sibi reliquum factum sit . quae Gothorum aevo ab ipsius pendebant imperio. Nullam ipsa Ecclesiam , nullumque Praesulem judicat necessariam Summo Pontifici obedientiam detrectare, neque pro dignitate , atque auctoritate sita facturam se arbitratur, si palam faciat manifestam injuriam alicujus ex industria perpetratam , neque quadrim gentis septuaginta annis depositam. De quibuscumque ipsa Ecclesiis, ac Praesulibus prudenter judicat, ita ut aequiss-ma easdem de causa alii parere Metropoli , Metropolitasque pari jure iisdem praeesse pro certo habeat. Quin etiam si sorte fortuna de ulla sentire secus vellet , haud sane id
. longe lateque disseminaret. sed modesto, ac verecundo se mone utens Ecclesiasticam ad Curiam rem deserret, ubi ca se mature cognita aequum pronunciaretur judicium e tanti enim momenti causae vulgo credi non debent. Nihilo tamen minus, quandoquidem Hispalensis Ecclesia perlaunia Memoriale apud omnes homines causam dicere nos compellit , quo Vocamur eam sequi necesse habuimus. Neque dubito, quin Judices, utcumque sinistram opinionem animo imbiberint, ac studio maximo teneantur, aequissima Τοletanae Ecclesiae causa cognita, prout a nobis est demonstrata, necnon insigni injuria quam praesesert libellus , iidem sententiam serant, iidemque manifestam injuriam praedicent Toletanae Ecclesiae factam essse. XXXII. Equidem videor non unius, sed multorum ex ore audire Divi Hieronymi verba, quae ex ipsius Dialogo adversus Luciferianos usurpant, me ue ita compellant:
Jolum te mcise existianes. Hicimus utrique. oerque Πομ
576쪽
strinia palmam refert: Di mei: ego erroris . omam sic disputare contingeret, ut ad meliora proficiens, deseram, quod male tenebam ; unum tamen tibi confiteor. . . facilius eos pol se convinci,
quam suaderi. Hoc postremum in causa nostra nunquam credam , quantumvis id mihi persuadere contendat ; pr dentis enim viri est nullo servato discrimine convinci, B suaderi. Illi quidem, utpote Luciferiani, hoc est Luciferi omnino similes superbia prohibebantur mutare consilium sLucifer quippe, mei Μagistri Divi Thomae sententia, quam semel opinionem inbibit animo nunquam Valet mutare. Ecclesia vero Hispalensis , quae sapientissimis constat viris facile ab opinione recedet e & sane imprudentissimus ille habendus esset, qui auctoritate, ingenuitate, doctrina praestantes adeo Canonicos per summam audaciam accensere iis vellet, de quibus Augustinus: Istare, ait, sententiam, quam defendere nequeunt, erubescunt. Quam rem prudentes ab omni ratione alienam existimant , Sapiens enim ille ait: S pientis es mutare consilium, nullius nisi insipientis perseverare in
Novissimum argumentum, quo evincitur
Me omni se indis num quidquid continet
I. II. III. Memoriale objicit, quod Toletanum Primatum nudis Hispanisum Ecclesiae cum erunt. IV. V. VI. Ne Gentes exterae malam opinionem animo imbibant de Tolet noPrimatu necesse es demonserare objectionis falptatem ; in Mam μή , quod Memorialis auctor comparamis sibi furum quo vapulet. VII. VIII. Monumenta Ecclesiarum, in hisclarum Praerulum, qui obediem nam promittunt Toletano Primati exbibentur ex Archivis Ecclesiarum Hypaniae, qω adpruum Toletanum Primatum . IX. X. Ecclesiae Giennensis documenta duo A. D. I 233. π ISOO. XI. XII. Vel bine dignosci posset optas propositionis universalis , quam effutit Memoriale: at innumera alia siti erunt documenta id probantia. XIlI. Garsiae eis ii in Episopum Seguminum monumentum A. I 27Ο.
577쪽
XIV. Udem Dessae alia dyctimenta consertim asseruritur. XV. Cordubensis Eoisse duo monumenta A. I 2 T. I 33 LXVI. Praesulum Cordubensium alia duo documenta . A. I 2sq. in I 3oo.
XVII. Ecclesiae Conchensis vacantis plura , Ur ejusdem Ecclesiae Praesulis et Hi rite obedientiam spondentis Toletam Primati singulare documemtum inmo
XVIII. Documentum Psensis Ecclesiae Anno ix93. fissem Sedis Disivi electi eodem anno. Uxamenis Ecclesiae I 18α Ejusdem Uxamenis Beelsae Praemiis I 287.
Ι. Pus jam rebar ad umbilicum perduXisse, quum nova objectio fuit obvia, quam impune videor praeterire non posse : namque caeteris, mea opinione, est insisgnior , ac Toletanae Ecclesiae Primatui perniciosior. Sub
Memorialis sui finem Ecclesia Hispalensis propositionem j
cit , quae si haud dubia foret, argumenta caetera falsa. an Vera, quae congessit supervacanea ostenderet, eademque una coeptum quodammodo absolveret. Hanc si comprobabit, mea quidem sententia vincet, nulloque niti fundamento Toletanum Primatum omnibus persuasum erit. Ait laudato loco , quod toto eo seXcentorum annorum spatio , & a plius, qui lapsi sunt, ex quo Bernardus Archiepiscopus Urbani secundi Bullam est assequutus, qua Ecclesiae suae Primatum concedebat, instaurabatque , tametsi Toletana Ecclesia ejusque Praesules muniti Regum praesidio pro virili contenderint Primatus dignitatem tueri, assequi tamen non potuerunt, ut ulla ex Hispaniarum Ecclesiis istiusmodi dignitatem agnosceret; aut saltem urbanitatis gratia epistolae inscriberet titulum Hispaniarum Primatis. Quod locupletissimum esse ait argumentum parvae admodum aestimati tionis , qua est impraesens fuitque semper antea Ecclesiae Toletanae Primatus caeteras inter Hispaniarum Ecclesias. II. Tanti profecto roboris , hujusmodi argumentunia est, dummodo verum sit, ut ipse quumprimum in id conjeci oculos rei novitate perculsus , atque exanimatus quid reponerem haud scirem, Verba enim eXciderant, nec rationi suppetebat, qui tanta eX ambage posset emergere. Et nim mecum ipse cogitabam, quam repugnanter atque inVLte & Hispanienses , & exteri omnes aliquo habituri esshnt in pretio Primatum , quem Omnes detrectant ; auctoritatem, quam Omnes conte Iuni ; dignitatem , quam omnes
578쪽
negant a superiorem potestatem , cui nulli parent subditi. Hunc, Mebam, Primatum vel ingeniosi, & prudentes homines potius imaginem somniantis animo haerentem judicabunt , quam vigilantis ingenii rationibus comprobatum hinnorem : seu dignitatem censebunt urbi adjudicatam in Platonis Idaeis existentibus, de qua Divus Gregorius Nazian- genus: In merbis, ait, Iliam est e, quare ipsa construi, cu coaginem rari non potest. Haec ego animo reputabam quum ingenii mei, quod sentio quam sit eXiguum, vires omnes colligenS ain menti solutionem adeo perspicuam offendi , ut evidentia dici possit. Hanc prosecto assequi mente possunt vel rudioris minervae homines 1 hanc minus perspicaces cogitatione complecti s hanc prudentes Omnes audire desiderant. Ea quidem solutio in causa erit, cur nemine omnium clam sit
capitis hujus Epigraphe. ΙΙΙ. At Memorialis verba ipsa Hispalensis Ecclesiae
argumentum patefacientia oportet prius attendi a ne sortasse videar eorum aliquid amplificare , aut minuere. Ea Vero sic se habent loco citato. Et assumpto presenIe se circunstrived hacer prestente et Vado , que odi iisne ese 'primari de Toleri . que despues de tanta contestacion m ha podido cae casse , muchomenos esubiecerse . Gnia es , ν ha μο la suereta de la raron,
di de Ia justicia, que contra si ha renido : prueba ser exorbitam te , no aCer podido la Plem de Toleri sufragada de la 'I salautoridad, conferuis de las Santas Iglefias de E pana, por mas de seis figlos de porsada contienda , et reconoesmiento de em autor dad, si quiera en et fiare scrito de una carta misisa: en to quesiodas hau esari constantes con tin misimo dictamen. Lo que pudiera siervis de defeetano. Quae latine ita converto. Inst, ,, tuti hujus est , demonstrare quot quisque hac nostra is tempestate est Primatus Toletanus, qui tot tantisque comis testationibus longe ut sit constabilitus, nondum est cogni-- tus. Ea est semperque fuit ratio . & aequitas contra ,, eumdem Primatum iaciens; ac pene incredibile videtur. quod Ecclesia Toletana Regum auctoritate fulcita , sexia integris seculis, & amplius non evicerit, utquumque O ,, ni Xe contenderit , ut Ecclesiae caeterae Hispanienses Priis matialem ipsius dignitatem saltem inscribendis epistolisse laterentur ι qua in re unanimi consensu eae omnes peria stitere. Id autem ad detegendum opinionis errorem V, ZZΣ Σ d
579쪽
A detur aptissimum. Haec effutit Memoriale, quod Hispa
lensis Ecclesiae nomine circumfertur.
i IV. Siqui haec legerint , malum i de Toletano Prim . tu quid sentient Si Μemoriale hoc publicae fiat lucis, jamque factum esse certo scimus quomodo fama constans, atque aestimatio , quam sibi apud omnes Toletana Eccle- sia collegit, sarta, atque tecta servabitur t Quicumque ab
hoc Memoriali edocti erunt , nullam eX Hispaniarum Ε clessiis, neque urbanitatis minimum gratia , neque assent tionis, ut dicam, semel prosequutam esse Toletanam Ecclesiam honore Primatis, rem ita esse persuasum iis erit. Et sane sapientes omnes, prudentesque Viri, qui extra Hispaniae fines degunt fieri omnino haud potuisse arbitrabuntur, ut Scriptor Hispanus , eque praestantissima Ecclesia vir, nempe Hispalensi, impudenti adeo seonte fuerit, ut rem tantam , tamque eX se incredibilem non ante compertam, atque eXploratam in lucem daret. Si enim hujusmodi propositio, ab omni abhorrens fide, nullo haerens fundamento. nilque aliud praeter somnium e scribentis cerebro profectum inveniretur; certe Μemorialis immane adeo aedificium rueret , fidem faciens nemini, dignumque esset minime quod
omnes conculcarent, utpote nullo posito fundamento Praeter
arbitrium , falsamque opinionem , fabricatum. Quemadmodum vero eX prudentissima juris regula , indignus cui fides adhibeatur est habendus in causa, quum res falsas d Io malo exposuisse convictus fuit ; nam recte semper delim quens habetur qui semel deliquit ; ita Memoriali ejusque tam multae eruditioni nihilo major adjungenda erit fides, quam quae delinquere solitis adhibetur. V. Hac porro de causa hujusmodi argumentum obsistere Hebam posse vehementius Toletanae Ecclesiae Primatui apud gentes eXteras Hispanos enim non praetereunt Μ morialis somnia: ) Etenim ne mediocriter quidem institvitus erit ullus ex Gallia, Italia, Germania, aut quavis alia gente, cui persuasum jure non sit, propositionem istiusmodi in lucem edendi gratia, nil inspectatum, ineXploratumque relictum esse, immo prius mature consultum, annalibuS nempe omnibus Ecclesiae scrutandis , tradendisque ad E clesias Hispaniae singulas epistolis , quo eae viserent lustrarentque Archiva sua, codicesque, quos Protocolla nuncupant,
580쪽
monumenta veterum ab antiquissimis temporibus exarata imspicerent, ac Secretariae regesta scrutarentur, ubi servari solet formula ossicii pro epistolarum inscriptionibus, quae ad personas in dignitate constinitas perscribuntur , rerumque imsuper aliarum satagerent utcumque arduae . atque eXquisitae illae larent: quae omnia necessaria esse judicabuntur, ut adeo ablatuta, adeoque magna, & admirabilis propositio ederetur in lucem. Ita porro gentes eXterae jure, ac merito semtient, ubi Memoriale illud Hispalense ad eos venerit: namque contrariam ut in sententiam eatur, perspicua . & manifesta evidentia est opus. VI. Verum enimvero ea in opinione diutius immoraturos non esse arbitror, quum iidem viderint haec, quae ipse commendo literis, ut nemine clam sit, quemadmodum sua qui me lacessit latere vult neminem , quam feliciter inexplicabilem hunc nodum ex luunt. Quamobrem, nisi ego fallor , Hispalensis , quem Toletanae Ecclesiae moerorem comparare nitebatur, sibimet compararit. Unde illud piabmi nescio an usurpem : Comertetur dolor ejus in caput eius: or in verticem ipsius iniquitas ejus descendet. Hoc certo scio, quod, ut Lorinus doctissimus ait ad hunc Psalmum, ibi comtinetur Sententia de subeundo , quod aliis paraveris , periculo :quo de jactato in alium lapide, qui recidat is caput tuum. Et sicut gravissimus idem interpres: Iniquitas, inquit, denotat injuriam vi, aut dolo illatam; quum praeclaram adeo injuriam acceperit Ecclesia Toletana per absolutam hanc propositi nem, quae doli expers dici non potest, Prophetae Regii oraculum explebitur, colligetque Hispalensis moerorem illum. quem Toletanae Ecclessiae nitebatur inferre. Ita interpretis ejusdem sententia Job loquitur: Manus illius reddent ei dol rem suum, nempe quem aliis intulit, aut paraetit. VII. Ad fallacem igitur hanc objectionem responsio evidens est nulli non patefacere falsitatem ejusdem ac ma- niseste certum esse quod incredibile videbatur. Propositio ea celebris, inexplorata . & incomperta veritate . inconsultis Archivis , Annalibus insalutatis jacta est. Quum insignis adeo falsitas proditura erat in lucem, ementito Veritatis ninmine, diligentia omnis est posthabita apud Hispanienses Ε clesias. Quin etiam ejusdem Ecclesiae Hispalensis Archivum Piguit pericrutari s etenim apertus adeo error emicasset.
