Primatus Hispaniarum vindicatus, sive Defensio primatus ecclesiae Toletanae adversus memoriale ecclesiae Hispalensis, in tres partes divisa. Hispanice conscripta a ... Nicasio Sevillano, ... Latine autem reddita a Cajetano Cenni ..

발행: 1729년

분량: 662페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

561쪽

CAP- IV indecore autumat de Pontifice. Tota in Urbani Bulla non occurrunt, quae prosert Ecclesia Hispalensis uti propria Pontificis, characteribus, quos Vocant Italicos . Ait Urbanus, recteque ait, constare, quod Archiepiscopi Toletani Prim, tes Hispaniarum fuerint eX antiquo: Verum constat, A chiepiscopos omnes non ait: caeterum uniVersalitas eadem fuit opus Hispalensi Ecclesiae , ut difficiliorem exhiberet propositionem, & specie aliqua obtenderet censurae notam, simulque ne imprudentiae Pontificem videretur arguere, quum est, probatione tam levi , ac Vitiosa motum, decrevisse. VII. Latam a supremo Iudice sententiam, qui imp gnavit, invalidas obtendens rationes , quibus motus Judex legitimus pronunciavit, ante hoc tempus nunquam audivimus: nova haec scilicet forma judicii esset, quae protraheret

causas, easdemque aeternitati commendaret e pars etenim

saepe damnata jus suum eXistimat certum esse, partisque asversae rationes nullius esse roboris: itaque apud novos Imdices experiri posset jus suum , ut sententia in semet lata TeVocaretur e quandoquidem damnata pars admiratione id quidem esse dignum diceret, quod adeo infirmam vitiosa que ob causam hereditas ad se tanquam primogenitum spectans alii adjudicaretur, quae novi judicii nova, & inaudita forma aeternas gigneret contrOVersias, & lites . Hoc autem absurdum vitari potest ac debet permittendo Iudici, ut de probationum efficacia, rationumque robore , pro sua prudentia decernat: Pariis enim utriusque unum id munus est ut suam eXponat causam, suumque jus eXperiatur, latamque ab Iudice sententiam ratam habeat. VIII. Praeterquamquod recte affirmari non potest rationes alias nullas ad Urbanum Pontificem fuisse delatas m joris roboris, dum fatis non essent, quae a nobis supra Iam datae sunt cujusmodi suppetere potuerunt, quanquam hoc tempore, ut monebam, interierint: neque hac de re ambigendum Videtur ; quippe una ex rationibus eo scripto recensitis , est epistola D. Braulii Caesaraugustani Episcopi, quae hodie non extat. Credi autem debet Urbano eadem exhibita fuisse , nemo enim omnium sibi persuadere poterit , fidem integram fuisse adhibitam rei, quae contrOVerssi juris formula esse videtur, datamque esse Bullam minime ,

562쪽

auditis rationibus caeteris, quae forent adductae. Equidem sentio , Urbanum secundum , qui magnus hauddubie fuit Pontifex , summa singularique prudentia fuisse praeditum ;quare assirmanti eidem in suis Rescriptis aliquam rem pro

constante , ac manifesta, majorem debeo fidem adjungere, quam privato alii viro, seu reipublicae, licti multae auctoritatis sint , contrarium asserentibus. Quumque rationes, quae post annorum tot seriem supersunt , perspicuae satis, firmaeque non sint, ut ab ejus dicto auferant omne dubium, Pro certo haberem alias tum rationes adfuisse, quae modonos fugiunt , & vetustate silerunt absumtae . Μulta in Hispaniis Concilia seculo quinto fuerunt habita , uti constat ex Divi Leonis literis, quas protuli parte I. cap. I. num. q. nullaque eorum memoria superfuit ab anno quadringentesimo, ad seXtumdecimum supra quingentesimum. Ecquis, ita me Deus amet, male de Pontifice sentiat, quem liquido non constet minus probe gessisse. IX. Huc accedit quod pleraeque rationes illae , quas Μ moriale , seu controversii juris formula praeseseri, maXime dignae sunt, quae summo habeantur in pretio: quumque dinhitari nequeat, quin eXtent, veraeque sint, nonnullae quippe ex historiis, atque Conciliis Hispaniarum habentur , plenissime aequitatem , ac veritatem comprobant , quibus imhaerens Bernardus Archiepiscopus causam suam eXpertus

est. Earum prima est epistola Caesaraugustani Praesulis Dbvi Braulii, quae tametsi non extet, pro certa haberi debet aetenim si ad Pontificem, Ecclesia Hispalense teste, delata fuit Divi Braulii epistolae S. Eugenio conscriptae sententia, qua eumdem Primatis honore prosequitur, instar potissimae rationis ; profecto documentum ipsum honorem istiusmodi continens adduci oportuit; ridiculum quippe esses aut inscriptionem, aut sensum literarum asserre praeter ipsas literas. Et sane si Archiepiscopo Bernardo D. Braulii Caes raugustae Antistitis testimonium exhibente Urbanus Pontifex nil ultra inquirendum sibi esse censuit, hic certe Praesul

Plus aequo se repressit, nisi forte aut Dei metu, aut verblatis amore suit retentus) minime assirmans existere quinquagenaS , centenasve Metropolitarum, & Episcoporum Hispaniae literas , qui Toletanum Archiepiscopum Primatis

nomine cohonestabant.

XXX T

563쪽

CAP. IV. X Quod maxime attendi debet, ac sedulo animadve

ii , quum filii hujus seculi prudentiores filiis lucis in generatione

sua sint: ut Magister omnium Christus per Lucam ait cap. 16. cur Bernardus, si iisdem accensetur . prout accense tur necesse est , si Primatum Hispaniarum non ob arde tem Sedis suae amorem ac necessitatem, sed solam ob ambitionem , ac superbiam eXpetivit) negotii sui tam male filii gerens , ut Praesulis unius epistolam afferret ι dum quemadmodum hanc D. Braulii epistolam, quae si Memoriali ex tripode pronuncianti sit fides, non extitit, ita tercentas Episcoporum, ac Metropolitarum omnium Regni epistolas aD ferre potuit; quarum numero , siquidem Ecclesiae Hispalensis sententia D. Braulii epistolam dummodo is produceret, pro certis habitae essent) petitionem suam adstrueret, maximeque firmaret i Verum enimvero, quum Bernardus &vitae sanctimonia , & virtutibus admodum commendabilis Oret. Primatusque dignitatem ideo solum appeteret , ne Toletana Sedes sibimet adjudicata jus vetustissimum ejus dbgnitatis amitteret , suam ad causam ea duntaxat afferre optimum duxit, de quibus tum liquido constabat: si autem vetustas documenta nobis invidit , quid vitio id Toletanae Ecclessiae vertitur i quid enixe ab eadem petuntur perspicua monumenta , quae anni jam amplius sexcentis lapsi sunt, quum Romae fuerunt producta tXI. Quae deinde affertur causa, est Cordubensis cujusdam Episcopi permissio Divo Heladio Archiepiscopo Tot tano facta per Divum Isidorum Archiepiscopum Hispalem

km, ut sententiam depositionis in eum ferret ob perpetratum incontinentiae crimen. Eademque maximi est momenti ac Ponderis, uti Ia.., ac I 3. partis secundae capitibus demo

stravi: persuadetque locupletissime, quod Toletano Archi piscopo auctoritas major erat, quam Hispalensi vel in subditas huic gentes, quae porro auctoritas praeter Primatialem alia nulla esse potest. Videsis laudatum locum, quo conjecimus quidquid hic habet Ecclesia Hispalensis, idem quippe iterum iterumque urgere nonnissi molestiam gignit. Te tia causa est, quod Felix Archiepiscopus Toletanus de D. Juliano loquens praedecessore suo: Ptilianus, inquit, Pius R. me moria, qui quum tu earim I egia urbe sun s es honore Pr matus . Objicit hic Ecclesia Hispalensis. Optima hunc teX-

564쪽

tum fide non esse prolatum, quandoquidem in operum DLvi Isidori editione Lutetiae Parisiorum anno I 6OI. pag. 39. hunc in modum occurrunt . Pos sancte memoriae Quiric mirim egregius Pulianus praefatae urbis functus es Primatu . E clesiam Hispalensem habere discrimen materialium dunt xat vocum quis non miretur , perturbantem scilicet voces

in rebus summis gravissimisque t Idque paulo supra docubmus ad num. 6.

XII. Hoc ex Felicis testimonio argui potest antiquitas Toletani Primatus. Praecipue vero si ejus auctor consideretur, & duabus allatis causis adjungatur. Multa enim quae satis per se non probant, aliis adjuncta rem apcrtam faciunt. atque perspectam. Nullus quidem dubito, quin de eo comstet, quod ibidem ait Ecclesia Hispalensis, non paucis nempe in locis ac monumentis veterum haud accipiendam esse ex voce ipsa Primatus, dignitatem, auctoritatemque illam. quade agimus. Pariterque pro certo habeo, ex circumstamitis, quae in Veterum monumentis occurrunt posse dignosci propriam , seu impropriam ejusdem vocis Primatus noti nem . Et sane si is qui ea dignitate praefulget . consideratur Archiepiscopus Toletanus . cujus propria erat superior suae Sedis auctoritas, eaque propter inter Μetropolitas licet minus antiquus praesederat , praemeratque Concilio , uti capp. Io. , & II. dictum fuit in parte altera, proindeque Hispaniarum Primas habebatur , certissime asseri videtur posse , quod Voci Primatus antece ri ejus adjudicatae ipsa cademque subjiciatur notio, quae nostri instituti est. Quod sane judicium rationi , ac prudentiae consentaneum esse nemo omnium non videt. Quae quum ita sint, argumentum,

ruod e verbis Felicis ducitur . sint ea scilicet quemadm um exhibet illud scriptum, vel quemadmodum Hispalem sis Ecclesia refert. utroque enim modo Felix vocat Primatem Toletanum Iulianum, est quidem certe firmissimum. XIII. Quartam causam nequidquam labefactare nit, tur pro Virili parte Hispalensis Ecclesia , invicti enim est roboris. Ea vero testimonium est Beati Asturicensis Episcopi de Toletanae Ecclesiae Principatu , quod ita se habet: Tempore Gothorum novimus , totam Hispaniam sub um Ragesuisse, o Ecclesiam quae ipsi Ragno pertinuis, sub meto Archiepiscopo, o caeteras Metropolitanas Sedes , ides 'Merbonam, Tar-X XX 3 Ira

CAP. IV.

565쪽

CAP. IV.

13 DEFENSIO PRIMAT Us

raco;ram , Hi palim , Emeritam , o Bracaram supradictae Sedisi, besse. Hoc testimonium si certum , omnique majus inceptione est et , evidenter ostenderet Ecclesiae Toletanae Primatum Gothorum tempore , maximamque Urbani secundi aequitatem, dum Archiepiscopo pristinam, ut ait in Bulla, dignitatem confirmat: Ecclesia autem Hispalensis diligemtissime aucupatur multa nomina , quibus tum idem ostendat esse falsum, tum multos post annos effictum; tot qui'pe, ait, erroribus scatet, ut eorum praeseserat imperitiam . temporum, quum fabricatum fuit. Ex iis nominibus tria quae jactat adeo nullius sunt roboris, ut ne ipsa quidem Ecclesia Hispalensis ullo habuisset in pretio, nisi verum esset ejusdem praeceptum a me laudatum in parte prima , quod nempe magnum incrementum rebus additur, quando son m raris por et mihis de la passiore, is quum studium ad eas con-- siderandas nos ducit. Certum mihi deliberatumque est illa in medium afferre, atque eos, qui studii causas procul habent obtestari, ut serant judicium, cui me staturum polliceor vel si meae opinioni contrarium sit. XIV. Ait igitur primum , deceptum esse Beatum , quia inter Hispanienses Ecclesias Narbonensem recenset; quae quidem provincia quanquam Gothis parebat , num uam, ait, Hispania, at Gallia Gothica fuit appellata ...um tamen universali ea voce totam Hispaniam, ab Episcopo comprehenditur. Rus prostram verba , ut soleo: B, que eittre las Iglesias de E pa=ia quente la de Narbona ι porque,atinque aquella Proetincia Uueto sisera ἁ los Godos . nunca se simino Ebpatia, filio Galia Gothica ... y la incine en A termino tinia mersat de totam Hispaniam. Vitio quidem nulli Beati verba sunt obnoXia: Verum intelligo, Hispalensis Ecclesia, quum deesset quod objiceres , haec splendida somnia praetefers. Vitio inquam omni carent mox laudata Beati vecta , non enim amrmat, Narbonensem Galliam, ut autumat Hispalensis Ecclesia in Hispania comprehendi, quod minime e pers esset vitii, nisi secus sese res haberct. Redeas precor, mi lector ad Beati verba, paulo ante prolata, sacile enim

agnosces sibi haud voluisse hunc Episcopum, quae Hispalensi Ecclesiae in mentem Veniunt.

XV. Ecquem latet in Galliae Hispaniaeque finibus non pauca esse oppida, quae licet Hispaniarum ditionis non sint, ad Di sitiam by GOoste

566쪽

ad Dioeceses tamen , & Ecclesias harum spectant i Gerum dae , & Orgelii Dioeceses multa in Galliis habent oppida. Turisionensis item Dioecesis, quae in Aragoniae Regno est, in Castellae , Navarraeque provinciis habet oppida. Quae quum ita sint, Gerundae, & Orgelio Hispanis Dioecesibus loca multa extra fines Hispaniae sita conveniunt. Ad Turiasonem vero pertinent Oppida provinciarum Castellae, &NaVarrae, nempe eXtra Aragoniae Regnum, in quo Ecclesia istaec sita est. Ubinam igitur geograficus ille error quem objicit Memoriale Num Gallia Narbonensis Toletanae Dioecesi finitima dicitur, quemadmodum ipsummet Memoriale Gallaecos Carpetanorum ad Tagi ripas incolentium finitimos esse docet i Beati quidem testimonium quin eXce'tione omni sit majus dubitari non potest. Dioecesis olim, ac Μetropolis Narbonensis Gothorum aevo ad Hispaniem sem spectavit Ecclesiam: quare ad Nationales Synodos Tin leti habitas ejusdem Metropolitae advenerunt , qui si ant, quiores serent , ipsos ante Hispanos subscribere consueverunt. Esse igitur provinciam ad Ecclesiam FHispaniae pertinentem , &, esse provinciam Hispaniae, duo haec intei se valde discrepant. Μemoriale id quicumque legerit haud

dubie mirabitur. Ecclesiae Hispalensi visam esse maximi imstar vitii rem manifestam, atque evidentem. XVI. Galliam diximus Narbonensem Hispaniae provinciam recte nuncupari: quam plane opinionem, longe ut deponamus, confirmamus magis ; miramurque oppido, quod Hispalensi Ecclesiae caetera eruditissimae censura istaec in memtem Venerit. Enimvero cuinam persuasum unquam erit,

eamdem, quum legerit Garsiam de Loayla, Hispaniensium provinciarum divisionem praeteriisse , quam Garsias idem resert in tomo Conciliorum Hispaniae ex Hispalensi ΜS. anno 962. qui codex Regio in Monasterio Divi Laurentii servatur i Dcii, quum legerit: non legit , ita me DeuS;

non enim appellaret errorem, quod tanta vidisset auctoritate niti. Illi vero titulus hic inscribitur: Dimiso Pro vilici rum Ηspania, edi earum Sedium. Statimque sequitur earumdem Provinciarum divisio. Prima: ProCincia Gallaciae. ADtera: Pr incia Gallia. Tertia: ProUncia Lughania. Qua ta: Proetincta Carthaginensis. Quinta: Proetincia Baeticae . SeXta: Provincia Tarraconensis. Hinc luculenter apparet, proVinciam, quae

CAP. IV.

567쪽

CAP. IV. Id pag. 133. Id pag. I3

quae Gallia Gothica dicebatur, Hispaniarum provinciis a censeri. Quamobrem ne minimum quidem Episcopus Bebius peccasset, Narbonensem provinciam , & Ecclesiam H, spanienses appellans. XVII. MS. aliud Gothicis characteribus ab Ovetensi Ecclesia idem auctor profert, in sequenti pagina, cujus inbtium est: In nomine 'du I risi. Incipit numerus Sedium H spanientium , o iniuscujusque promincia Sedes suo Metropolitano subscriptae usque in Rupodanum Amnem. Hasque inter sextum locum occupat Narbona Metropolis. Auctor idem divisionem aliam refert. cui titulus: D isto Dioecesium, o Parochiarum Hispaniae ab Umamba Rege facta ex libris ML Ecclesiae Toletinae, ci Oυetensis, cui titulus es: Dacius m. Qua pariter inta. divisione sextum occupat locum Narbona Metropolis. Quumque ibidem brevis fiat mentio rerum ab Rege Uvamba gestarum, sic legitur: Provinciam quoque Gallia , quae Hispania citerior dicitur, Mi rebellantem ... subiugavit. Equidem arbitror , evidentiorem nullam probationem haberi posse, quod, nisi pro certo haberi debeat, error certe dici nequeat Nam honensem provinciam Hispaniae tribuere , ejusdemque L elesiam ad Hispaniensem adjungere. XVIII. Deinde objicit , Beatum falso appellari EpL. scopum Asturicensem, quum merus esset Presbyter illius E clesiae. obfirmare non ausim rem, quam rationes me deseciunt, quibus comprobem. Bono igitur omine error estor non tamen idcirco testimonium oportet rejici, quia pro Pr sbyteri , Episcopi nomen exhibet. Quam dedit epistolam Divus Isidorus Toletanum ad Archiepiscopum, Cordubem sem Praesulem ei permittens, ut sententiam depositionis in eum serret, in eadem aperte illum vocat Heladium, ut demonstratum fuit alterius partis capitibus II . & I3. ι nihilo tamen minus Ecclesia Hispalensis epistolam haud lalsitatis redarguens ; immo certissimam esse praedicans, nomen ait pro nomine esse positum , proque alia aliorum sententia Adelphium, sive Eugenium, quod probabilius sibi videtur, legendum esse. Quod si Memoriale de literis aliquorum opinione ante annos viginti conscriptis, quam Archiepiscopus crearetur Heladius, seu multo post quam supremum diem obiit aliorum sententia , quae sibimet verisimilior videtur, non dubitat, quin pro certis haberi debeant ; ecqua, ma tum tDi iliaco by Corale

568쪽

lumi de causa Episcopi nomen Beato adscitum rebus ab eodem dictis praeripiat fidem Z Audire, quaeso non pigeat qua arte Hispalensis Ecclesia excusat nominis mutationem in epistola Divi Isidori: Si em, inquit, es assi, L equi cacionestu eu amer)e mudari H nombre de et Treudo ... Lo quat euranta antiguedad pueri oer si cedido. Nempe: - Quod si itaia est, ambiguitas inco consistit, quod Praesialis nomen fuitis mutatum ... quae res tantam ob vetustatem potuit fieri.

Itane vero e Nobis ergo non aeque liceat dicere, quod Episcopus in locum Presbyteri ob vetustatem tantam irrepserit tXIX. Sonantiora tamen erunt , quae objicit Ecclesia Hispalensis tertio loco . Ait siquidem : puri decir se De o de Dios: Novimus totam Hispaniam tempore Gothorum sub uno Rege suisse: porque la palabra , novimus, dad emender vim de Gos, rite no pudo tener, atιnqrte humies e v mido tori et illo octae , amiendose perdido Espatia et ano de Io9. idest : is Dicere non potest Dei Servus: Trivimius totam ΗΑ

- Ρaniam tempore Gothorum sub uno Rege fuisse : vox quippeis illa novimus, signat rem propriis visam oculis , quod fieri ri nequaquam potuit, quantumvis octavum totum secviis Ium ille vixerit, namque in ditionem Barbarorum venitis Hispania anno IO9. Sic se habet objectio , quae palam , lacit, Ecclesiam Hispalensem, ut dixi, aucupatam esse quidquid Beati testimonio opposuit, ejus falsitatem obtendendi causa, quum evidentiam nequiret comprimere, rationis partes tribuens fraudi explendas. Cui nam omnium venisset unquam in mentem philologica istaec verbi, nisi . subtilblitas i Quasi vero haud dici posset: cognomi, per pectum habui, certo scio, eetidem mihi fuit, nisi de iis rebus , quae propriis

fuerunt oculis subjectae. Equidem scio . novi, & affirmo, quod Clemens XI. ad Summi Pontificatus fastigium evectus Divi Petri Cathedram summa cum laude tenuit supra vigesimum annum; quod in ejusdem ad Caelum revocati locum sussectus suit Innocentius XIII. , quo pariter denato Benedictus decimus tertius ejusdem maximae dignitatis fastigium adeptus rem Catholicam felicissime administrat: quum tamen horum nullum propriis oculis sim intuitus. Et quis quid 2 s. his annis Madriti actum fuit, quicumque Hispali sunt versati se nosse postunt dicere. At superflua haec , in re tanti momenti praestat grammaticis agitanda relinquere .

569쪽

XX. Aliud praeterea objicit Beati testimonio Ecclesia Hispalensis insequenti pagina , silentio nempe praeterbri, quo loco, aut qua occasione Beatus haec dixerit et qua doquidem ex libris duobus, qui extant nomine ipsius, Heteriique Praesulis Uxamae inscripti adversus Eli pandi errorem in neutro id testimonium Occurrit, seu opportunus aliquis invenitur locus , quo idem afferri possit. is Quam-- oborem hoc Divi Beati testimonium nefas est, inquit, ita denudatum producere in re tanti ponderis: neque ab uluia lo prudenti admitti debet, nisi documentum ipsum unde se constet de ipsius veritate exhibeatur. PO pueri produci se tan desinuri, para cosa tan importante , ni debe ser admitido en Tribunal astuno de .raeton, sino es exhibiendose et instrumento de bu Ger cacion. Hac de re mihi convenit cum Ecclesia Hispalensi, rejiciendum nempe esse id testimonium , dummodo tamen in prima , ut dicunt , instantia de Toletano Primatu quaestio esset , Divique Beati sententia produceretur absque alio ullo documento praeter Toletanae auctoritatem Ecclesiae: non secus atque in contentione, si pars ab tera eXtare monumentum suae causae aequitatem affirmans

diceret. minime auscultanda videretur, nisi illud exhiberet, neque ulla adhibenda fides eidem esset. Nerum enimvero si res jam olim transacta iterum in judicium Veniret, eque sententia olim lata constaret productum delatumque misseti in Acta publica documentum certum , ex quo JudeX CO stans , manifestumque es Ie jus partis declarasset ; num docvimentum id hodie postulandum foret, eoque minime adducto prior sententia illa irrita, & iniqua judicanda t Ab omni id quidem ratione alienum videtur. Equidem haud dubie

crederem pro certo habitum iri , confirmatumque, utpote antiquis in Actis comprobatum, dum cauta aequitas ex eodem fuit aperte demonstrata ; prioremque sententiam aequihonique cosultum iri. XXI. Eadem res, ni fallor, contigit in causa nostra. Beati testimonium Urbano secundo est propositum , uti tenemus in praesentia, Ecclesia Hispalensi sic volente. Perspicuum adeo, adeoque apertum id erat, tantaque aestimatione erat testis, ut personae veritate cognita atque perspecta, ne minima quidem dubitatio de allatis rebus suboriretur. Ita quidem est actum , probatio autem fuit nulla, praeterquam Disitirod by Coosl

570쪽

ECCLESIAE TOLET ANAE. 339

quam documentum , quod Beati testimonium continebat, exhibere, idemque quod Beati esset ostendere. Hoc fit palam ex sententia ipsa, nempe ex Pontificis Bulla . ubi aD firmat constare de rerum expositarum Veritate . & probationis evidentia inhaerens aequitatem causae Bernardi declarat, Primatumque restituit Ecclesiae Toletanae. Quid igitur postulat, flagitatque FIispalensis Ecclesia, ut quae olim, quum licuit, documenta fuerunt prolata ad rem probandam, pr ferantur iterum, suamque ad trutinam appendantur, ut privata ipsemet auctoritate irritam, ac subreptiliam condemnet temere Urbani Bullam i Ecclesia haec doctissima, amplissimaque valet meritis, & auctoritate multum. Ego tamen inducere non possum in animum, ut vel ob praeclara ejus merita , vel ob magnam ipsius auctoritatem tanti faciendam esse ab aliquo existimem. Et sane, si summo hoc jure privilegia expendantur, quibus Hunt esse praeditos CD nonicos illos gravissimos. Illustrissimorum Praesulum Hispulensium auctoritas major esset a etenim utcumque certa ea forent, si ad trutinam revocentur causae, quae fuerunt adductae pro concessione impetranda, fortasse hodie viderentur minus firmae , aut saltem ad probandum minus faciles, ne non privilegia illa revocanda esse judicarentur. XXII. Quamvis autem documentum non extet laudata Beati verba exhibens, aliud tamen adest, unde colligi recte potest , quod Toletanum Archiepiscopum Hispaniarum , Primatem is noverit. Extant plane literae ab eodem Divo Presbytero Beato, Heterioque Uxamar Praesule conscriptae

ad Elipandum , in quibus Eminentissimum ipsum Vocant, hasque ipse exhibui parte prima . Tam id ampli honoris obsequium singularem, & magnam Archiepiscopi dignitatem ostendit. Quumque officii ejus nihil simile adhibitum

esse constet erga caeteros Regni Praesules, credibile est eosdem existimasse Primatis dignitati solummodo convenire. Huc accedit , quod idem Beatus Toletanum Archiepiscopum Primatis munia obire noverat, suis enim temporibus habuerat Concilium Hispali , quo probabile est advenisse Asturicensem Episcopum suo cum Presbytero Beato, qui ob prudentiam . singularemque virtutem ad Sacram eam Synodum adire jure potuit : neque objiciendum quod Hispalis ea tempestate Saracenorum juris esset , non enim impedi-Υ y y a men

CAP. IV.

SEARCH

MENU NAVIGATION