장음표시 사용
141쪽
demum totius Naturae , totius Scientia Mythologiae' quae omnia quis obscurioribus reperire potuisset Saeculis, aut etiam postulare λ Ρlurimi aurem non eo erant ingenio, ut Gothicis quibusdam figuris Picturis. que contenti esse vellent , aut fortasse possent . Nullum ipsis notum
erat, nullumque revera vel Nicaenorum exstabat Ρatrum, aut Romanorum Ρontificum , aut Synodorum Provincialium adversus religiosas Statuas Decretum . Noverant modo statutum in Ecclesia fuisse , &ubique denique receptum , Sacras Imagines debito esse honore prosequendas . Ne igitur sane is Imaginibus carerent , quo hoc sibi idoneum solatii & exempli Objectum compararent, quum Artis inopia , Picturas probe factas habere non possent, ad Statuas innocuo ingenio& adfectu confugerunt , quarum usum cultumque , ne a modestia Idecore debito recederet, optimis Legibus Ecclesia temperavit. Quum autem se se profecto ita res habuerit , haud video quare an id prudenter ab Ecclesiue Pastoribus permissum , possit dubitari . Ubi enim nullum aderat erroris, aut falsae opinionis , ubi nullum aderat superstitionis aut scandali periculum ubi contra idoneum Religionis aderat & pietatis incitamentum, ubi factum opportunis erat temperatum legibus, prudentis imo Legumlatoris esse videbatur , illud fovere &tueri, quam sensim Sc absque dolo malo inductas Statuas , nulla co-
Sente necessitate, δc magna animorum offensione, evertere & delere.
Urgere quis tamen posset , & contendere , antiquiorem Catholicaan Ecclesia usum fuisse pictarum Tabularum , quam usum Sculptilium ' prioribus siquidem etiam Saeculis recenseri vetustissimos apud
Christianos Imagines Christi, Dei parae, & Apostolorum pictas , nullam Vero recenseri Statuam, nisi fortasse Paneadensem , quam tamen
cultam fuisse, neque illi dicere ausi sunt , qui ipsius de Veritate non
dubitavere . Morem igitur illum fuisse retinendum , antiquitate nempe consecratum; recentiorem contra Statuarum rejiciendum , ipsa reluctante ritus novitate . Verum etsi fateor ultro 3c libentissime Vela Christiante Religionis primordiis cultas ab aliquibus Sacras Imagines fuisse, non illis tamen ritibus, non ea forma, nec illo adparatu, quo serioribus Speculis, 3c in praesens apud Graecos, qui Veteri colendi formae, cereos addidere, suffumigationes, thymiamata, & adoratio nes , de quibus vetustissimos apud Scriptores , antiquum Imaginum cultum describentes , altissimum est silentium . Itaque, si invariato , ut ita loquar , Dogmate , varia adeo ipsos apud Graecos inducta est an ritus ratione Disciplina , ut qui se Ecclesiae ingenium , mentem , dc consilium sequi gloriantur, iis utuntur tamen ritibus, qui priorem non habent antiquitatem . quae , obsecro , Adversariorum mala fides 8c Veluti dementia , Latinos , propter Statuas , novitii ritus & pene
Exhnicismi postulantium , quum exstima hac, & omnino accidentalis,
142쪽
I et sita si loqui fas est , Imaginum diversitas , aut promiscuus apud nos
Statuarum &Ρicturarum ullis neque minimam adserat Dogmati noxam , aut etiam pietati λInquiens fortasse tamen nonnulli ,. qui Statuas esto ut hodierni Grae. ei non criminentur , solum amarent tamen sacrarum in Ecclesia Pi. Eiurarum usum: Tametsi neque Dogmati obstent Statuae , nec pietati, incautum Vulgus tamen, indoctioresque inducere in errorem pota sent ob similitudinem illam , quam cum Viventium corporibus habent; quare rudis plebs rapi ad cogitandum posset , aliquid illis Sta tuis inesse , eoque pacto caelestibus ab Objectis & exemplaribus averti. Hoc autem confirmare fortasse pergerent auctoritate veluti Sancti Patris Augustini, Enarratione in Psalmum CXIII. scribentis : Cur ergo tantopere Spiritus Sanctus curat Scripturarum plu rimis locis haec os habent, & non loquentur; aures habent, & non audient oculos habent , & non videbunt ; manus habent , & non palpabunt ; pedes habent , & non ambulabunt ) in uare atque inculcare velut in cientibus , quas non omnibus apertissima atque notissima ἰ nis quia species
membrorum, quam naturaliter in animantibus Viventem videre , atque in
nobismetipsis sentire consumimus, quamquam, ut illi asserunt ,. in Anum aliquod fabo facita , atque eminenti collocata suggesu , cum adorari atque' honorari a multitudine cu reii , parit in unoquoque sordidissmum erroris affectum, ut quoniam in illo figmento non invenit Vitalem motum, credat INumen occultum ς EJigiem tamen viventi corpori illam , seductus forma m commotus auctoritate, quasi sapientium Insitutorum , obsequentiumque turbarum, sne vivo aliquo habitatore esse non putat 8 Hinc mala Daemonia ad possidenda Gentium Simulacra talis hominum assectus invitat , quorum Praesidentium varia fallacia mortiferi seminantur mitis
plicantur errores. stiis atitem adorat , vel orat intuens Simulacrum ,. qui
non sc afficitur , ut ab eo se exaudiri putet, ab eo sibi praesari quod δε-
η erat , speret 8 Itaque homines talibus supersitionibus obligati, plerumque ad ipsum Solem dorsum ponunt , preces fundunt Statuae , quam Solem vocant . cum sonitu maris a tergo feriantur , Neptuni Statuam , quam pro ipso mari colunt , quas sentientem gemitibus feriunt. Hoc enim facit, quodammodo extorquet illa figura membrorum, ut animus vivens in sensibus corporis, magis arbitretur sentire corpus quod suo corpori ἀ- limum videt, quam rotundum Sol em, undasqne diffusas, quidquid noveisdem lineamentis formatum conspicit , quibus illa formata sunt quas Via ventia videre consuevit. Contra hunc aspectum , quo humana carnalis infirmitas facile capi potes , cantat Scriptura Dei res valde notissimas
quibus commemoret , o tamquam excitet mentes hominum in consuetudine
cost rum dormientium . Sed enim nos plerumque inserum ta vasa ex hujusmodi materia mel metallo habemus iri usu celebrandorum Sacnia
143쪽
mentorum, quae ipso miniseris consecrata , sancta dicantur , in ejus hon rem, qui pro salute nostra inde servitur . Et sunt profecto ista instrumenta , vel vasa quid aliud quam opera manta um hominum 2 Verumtamen , numquid os habent, non loquentur ' numquid oculos babent, non υι
debunt 8 numquid eis supplicamus, quia per ea supplicamus Deo ' Illa maxime causa est impietatis insanae, quod plus valet in assectibus Miserorum Visenti similis forma, quae sibi essest supplicari , quam quod eam man
festum est non esse visentem, ut debeat a V ente contemni . Plus enim malent Simulacra ad curvandum infelicem animum quod os habent, oculos habent , pedes habent I quam ad corrigendum quod non loquentur ,
non videbunt, non audient, non odorabunt , nou contrectabunt , non am
bulabunt . Loquitur heic sane de Idolis, si ve de Numinum falsorum Simulacris Augustinus, vim tamen ratiocinii exerit & locat totam in ratione Simulacri , & similitudinis quam habere videntur Statuae cum Viventibus quare & ipsa in illis Objecta vivere aliquo modo , rudi ori saltem plebi videantur . Non dissimilia quoque in Epistola urget CII. Quaestione III. ad Deogratias his verbis : Et idola quidem
omni sensu carere quis dubitet ' Verumtamen cu i bis locantur in sedibus honorabili sublimitate, ut a precantibus atque humolantibus adtendantur, ipsa smilitudine animatorum membrorum atque sensuum , quamvis insev- sata exanima, assciunt infrmos animos, ut visere spirare videantur I accedente praesertim veneratione multitudinis , qua tantus eis cultus
impenditur. Denique Libro de Fide & Symbolo , Cap. 7. Tale Simu lacrum, inquit, nefas es Deo in Templo collocare. Ex his vero omnibus inferre quis videretur posse, non recte admissas permissasque fuis se Occidentali in Ecclesia Divorm Statuas , quum diversissima licet a superstitionis idololatricae Objecto Objecta repraesentent , habeant illae semper tamen similem viventi corpori veluti Emgiem, qua adfectum
rudi ori saltem a plebe extorquere valeant , cujus animus corporeis sensibuS nimium actus , arbitretur pene sentire illa Simulacra , quae suo corpori simillima intuetur . Magis enim valere videtur posse Viventis similitudo in Simulacro ad infirmam mentem decipiendam , quod os oculosque habeant, aures, nares, manus, atque pedes, Omnia quamvis reapse sine sensu , quam Sacrorum documenta Praesulum , & Antistitum, quibus Ρopuli monentur, nullum Statuis inesse sensum , Caelitesque modo esse religioso in cultu respiciendos. Haud negandum quidem , Gentilium nonnullos aliquam credidisse Numinum in Statuis praesentiam, aut virtutem ' neque adversuS ejusmodi tamen hoc disputat in loco Augustinus , sed illos adversus VeriuS, qui, ceu tritam nimis , & nullo modo necessariam , irridebant Ρrophetae sententiam: Oculos habent, non videbunt I aures habent ,
non audient I veluti nil novi verbis adferret aut doceret illis Psal mi
144쪽
128 mi Auctor; quum receptum satis vulgatumque apud omnes praeconci perent, rem revera ita se habere. Itaque Sanctus Ρater adhuc minime admittenda esse Simulacra contendebat, quod tametsi Numen aliquod invisibile, praesidens huic vel illi Simulacro, se modo adorare Genti. Ies faterentur ' tametsi Statuam se modo intueri responderent, tamquam illius signum rei, quam colere debebant ' negotium adhuc tamen periculi plenum esse contendebat Augustinus, Effgiem proponere colendam similem corpori viventi, quod Vulgus praecipue , rudioresque, illa adhuc forma & similitudine acti & illecti, Simulacrum absiaque vivente aliquo habitatore fore non putarent, arbitrarenturque senis tire illa corpora suis corporibus simillima, ceu iisdem emcta lineamentis, quibus illa formata sunt, quae animo sensuque praedita experimur. Quum autem esto Caelites venerari religiosum omnino sit , ita prohibeamur adhuc tamen eos in Statuis Viventes praeconcipere , fit inde
consequens , removenda quam maXime a nobis esse remota etiam hujusce erroris incitamenta ' eodemque modo nostras contra Statuas facere Augustini ratiocinium, uti Ethnicorum contra Idola militare vi.
Cui Objecto tamen pervium omnino est, aut vehementer fallimur, Responsum. Primum siquidem , ut ex serie Orationis constat , de Simulacris loquebatur Numinum falsorum Augustinus , deque Statuis , quibus Daemonia colebantur quare ipsius ex doctrina haud recte &jure hodierno oppugnantur Divorum Simulacra, quae utique non viderat Sanctus Pater , nondum scilicet in Ecclesiam tunc temporis inducia; quaeque si recepta novisset ab Ecclesia, nullum proculdubio nacta eadem essent acriorem Augustino Vindicem, qui totus semper fuit in acutissimis excogitandis rationibus , quibus Ecclesiae mores tuere tur . Quin Sc Augustini ea de re mens ex Disputatione erui satius debet, quam habuit contra Faustum Manicharum . Ita scilicet argutabatur Faustus, Libro Sancti Patris contra eundem XX. Priores vestri δε-daei, segregati etiam Uis a Gentibus, Sculpturas solum cismiserunt I Templa Cero immolationes, aras, Sacerdotia, atque omne Sacrorum Ministerium, eodem ritu exercuerunt I ac multo superstitiosius quam Gentes. Ad quae ita regerit Augustinus: Neque enim, sicut Fauisus dixit , Priores nostri, Judaei, segregati a Gentibus, cum Templum haberent, immolationes, aras, Sacerdotia , Sculptilia solum dimiserunt, idest, Idola I poterant enim, sicut nonnulli etiam fine Idolorum Sculpturis, Arboribus oe Montibus, postremo etiam Soli Lunae, ceterisque Sideribus immolare . Non ergo illi Patres nostri sola Gentium Simulacra dimiserunt, sed neque terrae , neque cuiquam terrenae rei , neque mari , neque caelo , neque militiae caeli aliquid immolantes , uni Deo Creatori omnium
Victimas obtulerunt . Ratio igitur Idololatriae in Objecto culto , pro
145쪽
Augustini sententia, proprie sita erat, non in usu simulacrorum. Sed
etiamsi ortate sua non admittendas arbitratus esset Hipponensis Ρraesul Christiana in Ecclesia Divorum Statuas , haud perinde inferre fas esset , peccare nunc Latinos in earum moderato cultu ; siquidem illis temporibus idoneus timor esse poterat , ne NoctTi Statuis abuterentur, dum suas scilicet mox adoraverant Ethnici Deorum profanorum Statuas; neque exstinctae prorsus adhuc erant superstitionis Idololgiri. cae reliquiae , quae bonos polluere etiam ritus potuissent . Nam revera, tametsi Ethnicorum sapientiores nullam praeconciperent Numinum in Statuis praesentiam, iidem tamen ipso adeo movebantur operis artificio, ut Viventes pene crederent qua de re testis Themistius do.
Elissimus, qui Oratione XV. scribit: Ubi Daedalus Simulacrorum pedes distinxit , υἱ- spirantia fabricare creditus eis . Δαίδαλος M
Itaque & jure Propheta Regius Simulacra non videre , non audire Non intelligere , non ambulare monebat di iure Augustinus aetate sua , nimis Idololatriae proxima ., ita loquebatur , ut Simulacra nullo esse admittenda modo existimasse videatur. Verum, iterum dico, distinguenda sunt tempora , ut omnia inter se probe convenire intelligamus. Querebatur idem Sanctus Pater Augustinus, Sermone XV. de Cathedra Sancti Petri, o Libro Confessionum p. a. nonnullis de Christianis , qui suo tempore super Defunctorum tumulis cibos vinaque ferebant, ac si egressae e corporibus animae cibis egerent , aut etiam uterentur Cogita an opportunum fuisset illud tempus Statuis etiam Sanctorum permittendis. Si enim ceteri Saeculorum illorum Ρ ires, Idololatriae metu, ipsas sacram ad historiam, aut ad historiam Martyrum pertinentes pictas Tabulas , , aliquando , aut aliquibus in regionibus, ab oculis & cultu Tecentiorum Christianorum removebants ut in facto vidimus Sereni Massiliensium Episcopi, utque notum est in facto Epiphanii , ) potiore jure non admittendae tunc Statuae fuissent, ne recens Baptismate donati , vixque Idololatria egressi , Martyres , eorumque animas aut Spiritus in Sacris adesse Simulacris sibi facile persuaderent ; quemadmodum rudiores Ethnici suorum praesen- tiam Numinum in Statuis facile credebant. Hae quum serius inductae in Ecclesiam fuissent , adeoque aetate illa , qua nullum Christianis in regionibus Idololatriae vestigium erat reliquum , heinc nullum erroris periculum, aut offendiculum imminere jure meritoque creditum est & porro ipso tandem compertum est experimento , Populos eadem prorsus se habere ratione , eadem Religione , eodem erga Statuas Sanctorum sensu , atque erga Imagines coloribus expressas, & utrumque Imaginum genus aeque innocuum
esse, imo utile & pietati consonum. Si enim ab infirma imaginandi
146쪽
Igo vi vetulae alicujus , ritus ad Religionem pertinentes , pensandi , sta. tuendi, reformandique forent, ab ipsis abstinendum etiam esset pictis Tabulis, in quibus aeque atque in Statuis aliquam praeconcipere Vulgus posset virtutis Caelitum praesentiam , & facillime porro praeconciperet , nisi probe Catholicis a Doctoribus & perpetuis Cathechesibus
institueretur . Et sane haud reor fore ut hac de causa adversus Statuas argumentarentur Graeci, quum facile nosse possent , eodem olim apud ipsos incommodo Picturas laborasse. Muratorius siquidem, Vir Cl. in Tractatu de ordinata Pietate Christianorum, Cap. XXIII. narrat , Graecos olim piciam quandam Deiparae Imaginem veneratos Dammaxime fuisse , tum quod a Beato Luca eamdem depictam praeconciperent illum etiam quod praeconciperent Deiparae ipsus Spiritum in illa Tabula inclusum, aut illam incolere Picturam ἰ quam iccirco supersitione laborantem opinionem Innocentium III. Pontificem Maximum damnasse, Libro M. Episola CCXLI. Adeo verum est, eandem esse, δc fuisse semper, sive recte, sive secus cogitemus , sculptarum , pictarumque Imaginum rationem . Ea vero de causia ante omnium oculos orthodoxorum sunt
aurea Conciliorum verba , quae sanctissime hisce de rebus quod opportunum erat statuerunt . Synodus Moguntina Canone XLI. hac de re ita decrevit: Imaginum autem usum, velut pro erudienda plesei, omnium animis excitandis titilem, in Ecclesiis nostis retineri mandamus rdummodo Pasores no seri Populum accurate moneant, Imas es non ad id proponi, ut adoremus colamus eas, sed, ut quid adorare aut colere , aut quarum rerum utiliter meminisse debeamus, per Ima inra recordemur. Procaces vero Imagines, nimio artis lenocinio, ad mundanae potius Uanitatis speciem , quam ad pietatis commotionem effigiatas, in Templis
proponi omnino vetamus ' tam lascisam artis Uentationem frugi severo Patri amilias intra privatas AEdes graυem, in Templis prorsus intolerabilem censentes . Canone autem XLII. rursus eadem Moguntina Synodus : suum utilis legitimus Imaginum usus is in eos limit contineri merito debeat, tit Emplex Populus non ipsas Imagines adorare , aut fiduciam in eis Hum ponere , quosve honorare , oe unde omnia bona sperare debeant, per Imagines discant recordari r Nos pravae supersiarioni viam praecludere Colentes, omnibus Locorum ordinariis injungimus ,
Mi s forte in territoriis suis ad Imaginem aliquam concursus feri , σhomines ad ipsus imaginis figuram respectum ha bere , oe quas quamdam D initatis opinionem illi tribuere anima erteriate ipsam Imaginems adhibitis prius in consitum Theologis , di Chrisianarum antiquitatum
scientissmis juxta ac pientissimis Viris pro causae qualitato aut tollant ,
aut mutent, aliam a prima qualitate disperentem reponant ς ne rudis
147쪽
I3Toe quidem certa Imagine , privata 'bantina atque inhaesone collocet :quasi in illa sit quaedam nece cas, ut per eam , et' non aliter , inducantur Deus Sancili , id facere , qt ou petitur . Verum haec omnia , dicitam es, de TheologorAm sapientdsimorum Virorum sententia , ut se salubri ordinariorum providentia a pernicioso Idololatriae scelere Populi praesemetur simplicitas. Concilium autem Tridentinum , ita Sessione IX. statuit : Imagines porreo Chrisi , Deiparae Virginis , aliorum Sancitoram, in Templis praesertim habendas , retinendas I ersque debitum sonorem , reverentiam impertiendam e non quod credatur in se aliqua in iis divinitas , vel virtus, propter quam snt colendae ἰ vel
quod ab eis sit aliquid petendum I vel quod ducia in Imaginibus A f-genda : veluti olim sebat a Gentibus , in Idolis spem collocabant I. sed quoniam honos , eis exhibetur , refertur ad Prototy a , illae repraesentant. Ita ut per Imagines, quas osculamur, coram quibus caput aperimus , procumbimus , Chrisum adoremus Sanctos , quoram illae militudinem gerunt, veneremur. suod si aliquando hisorias , m narrationes Sacrae Scripturae , cum id indocilae plebi expediet , exprimi figurari contigerito doceatur Populus, non propterea Divinitatem Aurari , qufi corporeis oculis conspici , vel coloribus ac riuris exprimi pos- fit. sdelius obserυentur, statuit Sancta obnodus, nemini licere , Milo in loco, vel Ecclesa, ethzm quomodolibet exempla , ullam ius litam ponere, vel ponendam curare Imaginem , nis ab Episcopo approbata fuerit. Hos juxta vero Canones, uti pictas Sanctorum Tabulas, ita eo-Tumdem Statuas Orthodoxi venerantur & ejusmodi Legibus sanctissimis quum Latini omnes se obtemperare glorientur, quodnam eX Statuarum cultu offendiculum est suboriendum ΤΡrofecto si intelligerent nossentque Catholicae Antistites Ecclesiae , Vulgus non eandem Statuarum habere ac pictarum Tabularum ratio. nem , aut Rudiores Sanctorum ab Statuis perperam affici δc moveri, dubium nullum est, quin earum usum omnes statim interdicerent, easque prudenter removerent. Johannes Molanus, Vir piissimus , Libro de Ρicturis & Imaginibus , Cap. LXXXVI. inquirebat , cur Romaerariores essent aetate sua Divorum Statuae, quae apud Belgas aliosque erant frequentiores, & ejusmodi Quaestioni ita regerit : Cur autem Romana Ecclesia non habeat tot Sanctiorum Statuas , sicut aliae multae regiones , sed solas fere depictas eorumdem Magines, dissiculter, o nonni conje ituram capiendo , dicere possem . Si autem conjecituram audire non graveris, eamque tantum ut coniecituram recipere velis, suspicor, Romam rariores admissse Sancitorum Statuas , propter multitudinem profanarum Statuarum , quas etiam in Ecclesis ad memoriam Defuncturum habet plurimas I quare inter tot Statuas dissiculter aliquando Sanctiorum Statuaes Defunctorum Statuis distinguerentur e nec magnum videtur Sancitis ho-
148쪽
I32norem Statuarum deferre , qui tam multis ibi communis e m ubi habenis tur ipsi cineres oe Corpora Sanctorum. udio etiam, Antuerprie aliis hi , ubi fracta per Sectarios altaria, iterum, Deo nobis propitio, eriguntur , rariores in istaribus poni Statuas Sanctorum , crebriores vero depia
Etas Tabulas idque non aliam ob causam , quam quod plus artificii dicatur esse in illis Picituris , quam in Statuis . Posset aliquo jure quis etiam suspicari, frequentiores Romae fuisse, Molarii aetate, ni fias Di vorum Tabulas, quam in ceteris regionibus, quod eitius quam in illis propagata floruerit ars Ρistoria in Urbe , & majori copia inventi apud nos fuerint egregii Pictores. Quum enim imperfectissima foret alibi Ars illa, heinc ne morum animi pessimis Picturis in offensionem potius raperentur, ad Statuas, faciliore profecto conatu obtinendas, confugiendum esse statuerunt, qui hoc exempli & solatii genus deperibant' quod quum utile , & periculi expers, Ecclesia experiretur; ultro a d mi sit; deliberatura sane secus , si, uti Molani tempore, in Belgio, ira, ceteris quoque in regionibus Ecclesiasticae id Disciplinae ratio postulare videretur Ceterum , si fari licet quod sentio , imaginari vix possum , fieri qui possit, ut imbecillis adeo alicujus sit mens ,. ut in Statua lignea,
aut eburnea , aut argentea , aut marmorea Viventem animum veluthimaginari sibi possit, aut praeconcipere vim eisdem inesse similem Viventi . Ejusmodi est enim harum ratio Statuarum , ut quid inanime& iners statim repraesentent , quantocumque excellere possint artificio. Talem igitur in errorem inducere unum modo posset genus Statuarum , videlicet depictarum, & colonibus, illitarum , quibus scilicet vulius in humanae carnis speciem elaboratus, manusque viventibus similes colorum vii expressae; amictus denique haud dissimilita iis, quibbus Viventes frequentissime utuntur . Verum, quam rarae sunt, qua Minfrequentes , Latinorum etiam in cultu , Statuae ejusmodi t Quot quantaque in Di secessenis etiam Ecclesiae Synodis , ca de re prudentissime jussa & statutat Infinita certe Decreta exstant, quibus apertissime praecipitur , ut Dimorum Simulacra , sue Statuae ex ligno fabricen- ur solido, vel alia materia aeque solida, superinducia picitura prorsus .ecemi, auro vel argento intefcta , vel ornata neve Statui Sanctorum illae induantur me sibus vel amictibus profanis v non anuli circumdent di- Sitos non torqAes, vel armillae brachia, vel collum v non ficta capilliatio oe crines operiant caput I sed A fabrefacta snt, ut ex vultu σ babitu ingerant devotionis sensus, oe pietatem in sillent oe infundant . Ita Synodus Laudensis VI. Cap. et . Ita Synodus Provincialis Mediolanensis IV. ita & ejusdem Ecclesiae Synodus Dioecesiana IV. Decreto VI. eodemque modo aliae Synodi sexcentae uε ea praeteream , quae
habentur in Inseruit. Fabr. Eccles Lib. I Cap. XVII. & ne de notissimis
149쪽
mis Decretis dicam Urbani praesertim VIII. & Innocentii XI. Ρonistificum Maximorumi, quibus omnes prohibentur sacrae Imagines , sive sculptae , sive pictae , aut depictae , alio cum habitu & forma , quam universa in Catholica Ecclesia a tempore antiquissimo consueverunt efformari. Clemens XI. aliique post ipsum Romani Pontifices , ne Statua poneretur in Altari ulla si quando Fidelium. adorationi expositum esset Sanctissimum Christi Corpus, Decretis sapientissimis san- Civere . Verum hucusque dicta ad morosos quosdam homines pertinent, non ad Graecos recentiores, qui non Vestitas modo, ut ita loquar, aversantur Statuas, sed marmoreas etiam eburneasque & ligneas,
aliis etiam, ut vidimus, de caussis, & sistemate diverso. Hosce igitur adversus Dissertationi coronidem imponemus his verbis: Quum Ecclesia Catholica , eodem ritu, eademque qua pictas ratione , sculptas etiam Imagines suis Ρopulis exhibeat & proponat quumque Ρopuli Latini omnes eandem ut ramumque Imaginum habeant rationem ; quum non Statuam aut Simulacrum sed Objectum satius colatur ; quid prohibet nostros nos mores iisdem vindicare &tueri Verbis , quibus recentiores utuntur Graeci pictis Imaginibus ad-Versus Iconoctastas vindicandis 8 In Orthodoxa , ut ajunt , Confessione Catholicae & Apostolicae Ecclesiae Orientalis a Ρatriarcha Nectario, anno Christi MDCLXII. concinnata , & a quatuor sedium , quas Grae ei Apostolicas vocant, Episcopis adprobata, quam cum interpretatiOne Latina Lipsae edidit Laurentius Normannus, Quaestione LV. haec an Veniuntur Picturis sacris propugnandis conscripta suando nos Ima
gines veneramur , non adoramus illitos tabulis colores , ausi ligna rura ,
seu Sanctos suis Imaginibus repraesentatos - neque admiratio arti P/ctori tribuitur ab Orthodoxis , sed Personis Sanctorum illorum , quos Imagines
sonat Graecorum Fidei Confessio a Sinithio edita, in Epistola de hodierno Graecae Ecclesiae statu, ubi illa: Nos quum honoramus Imagines, Lasque colimuS, neutiquam colores , aut lignum colimus , sed ipsos Sanctos, quorum sunt Imagines, cultu Dul eo mente nostra illos oculis adesse nostris concipientes. Frμεις ὁ γ τιμωμεν τ&ς λκόνας, η ς προτKV νουμβ' , δεν προσκυνου μεν τα χρώματα, ἡ τα ξυλοι, μα πις αγίους εκένους , των οποίων αναχ H ακονες δοξαζομεν , με προσκύνη ν δουλαας , βαλ ντας μἐ τὸν νοῦν μας τὰν ε κανων παρουσἰαν εις τα ομματἀ μας
150쪽
νει παριτανουσι. Ut Graeci, inquiebam, ita disserunt suis de picturis , cur eadem uti non possunt differendi ratione suis: de: Statuis Latini ΤNempe nos eo dilectionis & Sanctitatis cultu Caelites colere, quo &hae in vita colimus Sanctos Dei homines; tutius imo, illos post imdeptas adoreas, & beatissimam felicitatis & aeternae gloriae coronam . Horum vero quum veneramur Signa & Simulacra , non ses, lignum-Ve , aurum , argentum , aut marmora, sed Divos ipsos venerari, illosque, uti pictarum ope Tabularum , ita aeque Statuarum ope mente tantum praesentes adesse praeconcipere; cultumque nostrum non ad
Sculptorum Statuariorumque artificium referri , sed Divis exhiberi ipsis , uti adorationem Christo , quos Statuae illae repraesentant . Cur igitur Ethnicismum redolere debet Simulacrorum apud Latinos usus , quum illum non redoleat usus Imaginum pictarum 8 Num quod Sculptilia vetere in Testamento prohibita fuere λ At seque vetitas ostendimus pictas Tabulas; statim atque sive Simulacris, sive pictis Tabulis falsa colerentur Numina. Num quod Statuae in moribus Ethnicorum sacris adeo fuere λ At in sacris Ethnicorum moribus aeque fuis se vidimus Deorum pictas Tabulas. Non igitur nostris de Simulacris interpretandae sunt Sacrae Literae, uti suis de Picturis eas non Interpretantur Graeci; neque Idololatriam Statuae redolere possunt , statim atque eam non redolent Picturae ; quare & fateri recentiores Graeci
demum teneantur , eae ratione. qua, sacrarum consuetudinem Picturarum ,. consuetudinem Simulacrorum quoque , Catholico ritu & sensu, innoxiam esse posse, imo etiam utilem , Signaque Divorum ipsa jure Optimo Latina admitti ab Ecclesia potuisse , & Religionis usu