장음표시 사용
281쪽
tim cepae; at Daur, i. e. fructus re radices aceto conditi; tum liquores sorbiles & embammata. Expectabant foris epularum b uli, oculis in scenam intentis, & Archi-Mareschalli de inferendo jussa expectantibus 2 quibus post
horae quadrantem nutu dariS , Primus per atriensem provocatus est Tusim I bas , id est, supremus dapisse Ec culinae Regiae inspector, scipione longo, qualis Mareschaliorum est, superbe armatus. ΙS statim,atque pedisequorum cum manipulo, pedem in prima scena figeret, oculos probe ad omnes circumdUXit disconbentium ordines, &quid facto opus sit cognito, moX in scenam se protulit alteram, Archicamerarium hortatus nutu, tollenda curaret bellaria ante Majestatem posita: In cujUS Obsequium, sp dones, mutata statione, Regem a fronte circumdederunt, ordine adeo arcto, qui mensam ab hospitis aspectu intercluderet. Tum, ad Regis sinistram, primus quadras cum bellariis, mox sputi receptaculum, ultimo toralium removit, &successive tradidit adstanti socio, hie eadem tertio, tertius quarto porreXit, donec spadonum emensa manus, ad nstros, quos per atrium longa serie sparserat Archidapiser, perVenirent, per horum quoque manus progressa, eXtra atrium proferrenturi Pari successiti ante convivas tabules cum paropsidibus, mappis dc urnulis remotae, Jc coenaculo cum mira celeritate eliminatae sunt, sine ullius hominis discursu & loque-la. Apparatum omnem servi ad cance s co stituti, eYcipiebant, distributoque inter adstantes socios& atrienses quicquid eduliorum reperissent, mappas Ecvasia inania in custodias retulerunt. Hoc fa , simul iii
gressi comparuerunt prandii curatores, Sue MD bo sit,
1i vestratorum director ;-la D rimarius te perator sorbilium; Turthi primus Morumcisalsamentorum conditor; supremus olerum
praesectus; dc I Bini R esit Di piaecipuus vasorum Hii 3 Sineu,
282쪽
146 ornitatπm exoticarum Sinensium, simul ac dapiserorum inspector; stipati rerum, quas quisque curabat, latoribus & administris. Tum supremus strator mappam proximo Cubiculari pro Regio triclinio tradidit; quae per manus eunuchorum omnium Volutata, tandem ab ultimo Camerario eXpansa est. Caeteras mappas pro mensis hospitum, ipsi ex licabant latores. Mappae omnes erant eX panno Attaco, cum paris telae trilice concinnatae, foribus opere Phrygiosxornatae aureis argenteisque, & prioribus ne quicquam splendore vel pretio cedentes. MOX castrati ordinis, aureo instructus gutturnio, procurrit puer,&manus Regias inundavit aqua limpida tepente, quam Rex strophiolo, per Archicubicularium dato, abstersit. Idem pro lotione liquor primoribus medii atrii, o au-xeis quoque gutturniis, oblatus est, verum per vulgares servos. Mantilium non fuit usus; quisque madorem proprio abstergebat linteo, exsinu pectoris deprompt0;Ιneo, ob cinctum femoris, commode abscondit nati0,
quicquid solent nostrates gestare in perulis. Dehinc panum facta est distributio, & singulis praeposita ovalis figurae placenta triticea, crassitiem obtinens auricularis digiti, &duarum spithamarum longitudinem, non crediderim pro cibo, sed loco orbis i mantilis. Nec mora,
scutellae cum Julapiis, sorbitionibus & falsamentis illatae, S per mensas digestae sunt; demum & ipsae dapes in Vasis praegrandibus apportatae, dc demptis ante mensas Ue culis, simplici ac pressa serie sunt appositae. Missus in .men si1S omnibus, discumbentium tespondebant hospitum
numero, tantum ante Serenissimum, praeter scutulas, numerabantur duodecim, in quadratum ordinem dispositi, atque his insuper unus in medio catinus aureus monstro De magnitudinis, plenus oryza, carnibus dc Variorum esculentorum lautitiis, in turbinatam colliculi molem ag'
gestis; qui vero, quod a paucis dirigi non posset, feretro
283쪽
impositiis aureo, ab octo baiulis, non quidem per atrii longitudinem, sicut cetera fercula, sed, facto viae compendio, per posticum, cui Rex in vicinia ass1debat, permoleste illatus est. Sic adornatis tricliniis, sese scenis eXtulerunt curatores, cum servis dc baiulis, saltem structoribus, qui fercula distribuerent, demoratis. Tum,
Archistructoris loco, MeMer prius divinam benedictionem clara Voce precatus ante Regios missus inflexis consedit genibus, & ex lautioribus, postquam illos praelibasset, patellas quatuor Regi praeposuit. Ceteri structores exertis suis quoque lingulis quas intra cingulum gestabant praelongas aureas mensis reliquis ministrabant singuli, tantum de digitis impertientes, cum de propinquis capere cuivis esset in proclivi. Convivarum nemo cultro aut furcilla utebatur. Exulant haec a Persarum mensis impedimenta ; sola instrumentorum vices gerente dextra; sinistram turpe est adhibere in convbvio) Carnes quippe ad eam mollitiem percoquuntur; ut digitis comminui nullo possint negotio.. Nec cochlearium usus hic erat, nisi pro hauriendis Julapiis, quibus subinde gutturis ossicium levigabant. Non credat Italorum sobrietas, quantos Persicum genus hospitum oryzae bolos de uti verit, simul cum portione carnis non contemnenda assumptis, ct ne quicquam praemorsis: --turam judicaverint dentes Persis sedisse inutiles & otiosos, si solius manducandi causa dederit. De panibus nemo micam comedebat, quasi cibo minus de tempore, tanto cupediarum in assiuXu. Exulabat Vinum: Eo Re-
pem, aegritudine levatum, Medici interdixerant; ad c jus abstinentiam toto Regno vitalis ille liquor eX conviviis Musul mannorum proscriptus erat. Vices tamen egregie supplebat Julapiorum genus, omni vino & nectare suavius, eX aqua rosarum, succis limonum & granatorum, saccharo atque rebus cordialibus, perquam fa-
284쪽
2.4g Amoenitatum exoticarumpidis & suaveolen ibus paratum. Nec Titienti fontana deerat, quam ad cujus3ue nutum pocillator eX porcelino vase liberaliter propinabat. Saltatrices quo , ac can- trices aberant; eo consilio repulsae, ne his Ρrinceps illecebris denuo in corporis noxam impingeret. Aberant gladiatores, luctatores, comoedi, quos alioqui & consimiles agyrtarum globos invitare voluptas, vino lacessita, non raro solita erat. Cum prandii exordio quoque Musicorum cessabat studium, instrumentisque recondbtis, non in fidibus amplius, sed in patinis decertabat; e emplo ceterorum, qui solis omnes intenti missibus, altuprandebant silentio sepulti. Vix Sueci ceperamus etiam ferculis admovere digitos, hactentis novitatibus object0xum & voracis scenae contemplatione suspensi, cum Serenissimus Convivator inopinatum convivio, ablutis manibus, colophonem, sub ipso prandendi ardorei, imp0'suit. Quo ipso omnes manum sui tulere de tabula; simillirruentibus ministris, qui incredibili celeritate cibos mappasque eX coenaculo tollesent, ab imis sessionibus auspicati . Peregrinum erat, epulantis convivii tam subitb mutatam spectare scenam,iSc in momento inSocraticae sobrietatis theatro constitui, quod Persico apparatu & epula rum Regali magnificentia paulo ante luXuriwerat. Mi 'rari tune hospitum desiisses summam ingluvidio, qui prandii tam concitatum praedocti terminum, quippe in tra quadrantem finiendi, id studiose egerant, ut temp0 ris invidiam mira celeritate compensarent; cujus haud aeque consciis id evenit, ut segniores in opere, nondum fatiatis ventriculis epulo excesserint. . Quid ultra' Prae' ter Serenissimum omnes se ex atrio proripuere, & insa lutato Rege, nullo observato ordine discesserunt. Tan' tum solio propiores Majestatis contuitum venerabantur, non profunda corporis inflexione, sed dextra manu, quam frontiadmovebant. In theatro fori cessavit eodem
285쪽
tempore ab ossicio chorus tympanistarum & tubicinum, qui incredibili tumultu Regali admissionis festo , inde a
praecedente vespera adfremuerant. Reduces fact i, i res nostros militari custodia, qua hactenus caruerant, munitos invenimus: qui & caeteris tutelae honos datus est Oratoribus, vultum Principis nobiscum prima vice veneratis. Ab omni historiarum 111emoria Persarum fastus in conviviis obtinuit, ut non ii tantum, qui in dignitatis fastigio constituuntur, aut divitiis actuunt, ma-Jorem ostentare honore suo vel opibus magnificentiam studeant, sed illi etiam, quos fortuna in obscuro tenet, impares viribus impensas facere non dubitent hospitalitate; luxuriae mater quod procul dubio coeli existat genius. Omnes Regis epulae, prandia, caenae, in Camera computationum ad certam reducta leguntur pecuniae summam, eX qua magnificentiam possis conjicere. Victus auis ordinarius quotidie aestimatur tomanis triginta quinque; prandium solius Principis tomanis duodecim. Notabile est: Primores, invitantes ad festivitates suas Regem, non ipsum parare epulum, sed prandii pretium expendere, totidem, quot dixi,tomanos. Privatim Vescenti, vasta non aurea, sed murrhina vel porcelina ser-Viunt, viginti in prandio, in coena duodecim. Pretium solennis convivii me latet; scio, quam breve sit, tam plenum, tam splendidum, tam sumptuosum esse: etsi mensas, missibus commutatis, more nostro non Variet. Quanti autem momenti fuerit; multifariam tamen refunditur, tot datis muneribus, cum a Legatis & hospite extraordinario, tum inprimis a Satrapis.dc regni Magnatibus, quae sub anni auspicium homagii loco of
runt. Parpossides aureae , conviviis destinatae, dicuntur ad millenarium numerum exsurgere, in aere Constare amplius trecenties mille tomanis; cetera supellectilia, rarioribus annumeranda, idem pretium pene duplo
286쪽
diso Amoenitatum exoticarum Fasciculus Lexcedere; quintuplo & ultra superare gemmas &cimelia, quae partim ReX fasciae capitis, capulisque pugionum & acinaeum, inserta gerit, partim recondita domi servat, & in thesauro arcis Lalahi berru . De quibus prolixius disserendi occasionem habebimus in n0.stro Hodc orico. Tantum de hodierno Persicae Aulae Statul
287쪽
288쪽
talogus Relationum FASCICULI ΙΙ.
Relatio I. In mari Caspio nulla voragines, ejusdem p lagi amaritieS. 2. O Ura, peninsula Mediae, naturae prodigiis con- icua. 3. Turris cornuta in Regia Persarum urbe Isph,
. Monumenta campi persepolitani, rupi insculta, quae vocant M si Rusaam, i. e. simulacra Rustamica. s. palatii Liaohst sive Persepolitani rudem, vulgo TBihil minaar diei a. 6. Antiquitatis monumenta in campo Syuba r no vae Persepolis. 7. Syeich Godfo Has , dcleieb Salidi Sili, afὶ illustrium Persiae Poetarum sepulturae. 8. Onopcia Si rasensis. 9. Memorabilia montis SennλIO. Rudem Diluvii Mosaici in Persia it. Sabaei, sive Christiani S. Iohannis baptistae, circa Arabiam desertam. Ia. Investigatio Innocentiae per Crocodilos &Ignem, apud gentiles hodie usitata. U. Chartopola Iaponica. I . Regnum Japoniae optima ratione clausum.
289쪽
RELATIO Lla mari Caspio, nulla Voragines; ejusdem pelagi amarities.
acus Asiae mediterraneus, quem Latini, Ruis G1Galenshoi more,i. e. mare Hyrcanum ; Persae
sum, i. e. mare clausum Vocant, mire exercuit hactenus Philosophorum iudicia, haud injuria stupentium: alveum undique clausum tantam Vim fluminum ex propinqua & remota origine recipere, ne pridem eXuberaverit, & superato littore, terras adiacentes perpetuo diluvio submerserit. Dissicultatis explicationem magno conatu adortus est ille seculi nostri Plimus, Athana usMi oberus,quamgeniosa conjectura tellurem strenue perfodieus, aquam ab imo Caspii, hic in Pontum Euxinum, illic in sinum Persicum educit, fultus praedictorum m rium conditione & phaenomenis quibusdam, quae inibi revera spectari, candor doctissimi Viri falso relatori credidit. Arrexerat perpleXos doctorum animos, ut hos gurgites, rationi consonos, vulgo mirabiles, naturae mystis desideratissimos, velut Ariadneum filium ampleXi, evasisse se impervium naturae labyrinthum existimaverint: dum ecce viatores deinde omnes, qui hoc mare traiecerunt, gurgitum, quoS non viderunt, praesentiam liberaliter confirmant; imo & hydrographicis mappis inserere non dubitant. Nimirum, quia hi de eXtantia nimium persuasi, culpam ignaviae & neglectus fugiunt, atque rerum admirabilium narrationibus semper placere student Lectoribus. Hos ego verticosos gurgites, spectabiles qui
290쪽
dem, & in maris superficie comparentes, mera sed citra scriptorum contemptum figmenta esse assero. Testes h beo accolas maris Caspii,Tartaros, Russos, Persas, qui nullos sibi vortices innotuisse, per Deum dc sacra omnia mihi iurarunt: Testes habeo nautas & marinos socioS, quia pueris hoc aequor longum latumque suis ratibus metiti sunt, nihil experti in eo insoliti, nisi cautes circa Hyrcaniam, navigantibus infestas: Testes denique δc ipsi pr0dimus, socii Legationis Suecidae ad Regem Persiar,oui diebus duodecim vario bEolo, sine velis ac remis in hoc ab Veo iactati, nullas voragines deprehendimus, &solertisessime percunctati, nullum inter accolas oculatum testem. Ergone tot, qui de iis reserunt scriptores, falsi sint i S ne sunt i Est haec sub illo coelo hominibus aliis modestia sic gratificandi studium, ut quaesitis semper annuant; aliis morositas, ut balbutientium pertaesi se expediant facilius, si id affirment interrogati, quod non intelligunt, Vel ne sciunt. Qua igitur fide dc facilitate viatores, a loci epibatis, barbaris Sc rerum ignaris erudiuntur, eadem rur sus acceptas notiti s creduli exponunt Lectoribus. EX novissimis vorticum assertoribus nominari meretur Rev. Pal. AU= ih natione Gallus, qui Itinerarii, quod Vernacu
la conscripsit, Libro L, ostensurus effluvium Caspii in Sinum Persiae, geminos ponit circa Hyrcanum littus gur' gites, salum horrendo tumultu dc fragore absorbenteS, sed a se ipso haud visos. Confirmaturus fidem; Salvix, ait, solia per autumnum innatare Sinui Persico, quae tamen nuspiam, quam in littore Caspio germinent; inde igitur vorticibus praedictis abripi, dc per subterraneum ductum devolvi. Speciosum argumentuml Ego Ver0 biennium su da vi in littore Sinus, omnem ejus historiam pro tenuitate mea sedulb perscrutatus; sed mentiar, si ii ter vegetabilia, quae vel innatare contingunt, Vel undis eXpelluntur, vel retibus extrahuntur piscatoriis, Salviae