Amœnitatum exoticarum politico - physico - medicarum fasciculi V, quibus continentur variæ relationes, observationes & descriptiones rerum Persicarum & ulterioris Asiæ, multâ attentione, in peregrinationibus per universum orientem, collectæ, ab aucto

발행: 1712년

분량: 996페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

Fasciculus II. ' Σ3 snus, non Salaimn QVet, eamque aestate copiosam in littus eructat; Hanc fortasse Reverendo Patri non satis L tinus, &sotio haud dispari ambiguus narrator pro Salvia supposuit: si e etiam in eo erravit quod folia fruticis Algae permixta, adoptaverit pro foliis Salviae majoris, quorum figuram S magnitudinem, ne

liquam tamen rugositatem cum ceteris qualitatibus, exprimunt. Planta haec cujus descriptionem in calce sistam in depressis Insularum partibus, & uliginoso litto-xe, ad Salicis morem & magnitudinem luXurians, certis diei horis periodico maris a fluxu perpetuo agitatur;

unde folia ejus in lapsum proclivia, saepe & ipsae stirpes,

refluxu abrepta, in mari nonnunquam fluctuant. Salviam vero germinare in Caspio littorrisabuloso ubique Scinculto, verisimile non esst; nec unquam audivi, & videre

peragranti mihi nuspiam contigit. . In campis, Wolgae adiacentibus, paucis & editioribus, eius speciem quandam inveni, sed centenis aliquot leucis a Caspio; unde folia

quis frustra deduxerit: utpote quae in tanto fluminis,maris & subterranei meatus tractu, macerata liquore corrumpentur dc subsidebunt. Addo, si his sese voraginibus evolveret mare Caspium, necessario, ut ibi elabentis, ita in Sinu eructantis aquae vortices ingentes, prodigioso tumultu se proderent; quas nec mihi in eo naviganti, nec aliis, quantum explorando accepi, videre unquam contigit. Ubi ergo manet, inquies, horrenda, quae influi aquae copia, si praedictis vorticibus non absorbetur 3 Umcalol-giat, sive numen Rhir, octoginta ostiis se eXOnerans, a quingentis dc ultra milliaribus, ex occidente primisi Rusiae finibus, aquas repetit. Inter 'amachiam SchirWani, di Restam Hyrcaniae metropoles, ViX s Xaginta milliariunt spatio, luvios numeravi, neglectis rivis, supra quinqua

giata Caspium subeuntes, tumidos rapidusque: internos

292쪽

1s6 Amoemtatum exoticarum famosissimus Gur, is qui Cyro nomen dederat, Albim nostram aequat magnitudine, superat velocitate, quod &ipsam in fine absorbeat Araxin, quae Armenias ene totius humores haurit. Quid de ingenti flumine Dico, quod a Septentrione ultra Obii fontes; de Orextante , quae ex Tuinestana & Orientalis Tartariae desertis: de Oxo, qui eX India propeque montem Imaum, Sangis genitorem, sontes, imbres ac nives liquefactas in hoc Asiae hydrophylaceum deponunt' Fortasse a vero non aberrabimus; ficum antiquissimis auctoribustimari nostro tribuamus communionem cum Oceano; vel clarius: si Caspium per abyssum subterraneam cum Oceano coire ac continuari

dicamus. Equidem, sicuti Oceanus multis in locis qu0dbolide exploratum est in immensam profunditatem perpendiculariter extenditur: ita verisimile est,eundem qu0que terram subire antris & hiatibus transversis dc obliquis; coeuntibus tum cum lacubus quibusdam mediterraneis, iis videlice quorum aquae perenni affluxu auctae, insensibiliter decedunt; tum cum stagnis&fontibus quibusdam prodigiosis, quorum liquores dicuntur crescendo ac decrescendo referre periodos Oceani: qualia phaenomena citra hanc continuitatis hypothesim, nunquam explicaverint Philosophi. Si si1c; nil miramur amplius, si aquae vel decuplo magis accedat, nec tumescat tamen: quoniam affluenti alii, subinde cedit moles in dirior, & eX communi pressura aeris, terraqueum orbem ambientis, ea semper servatur altitudo, quae Oceano at , communi sphaerae totius telluris respondet. Objicies: lacum dudum obdulcuisse, si quantum in superficie recipit aquae dulcis, tantum salis ex imo dimittat in Oceanum. Respondeo, idem evenire dicendum esse, si per Vortices cum tumultu efflueret. Verum, nihil utrobique dissicultatis est, si illabentes rivi salsi , & montium falso'rum radices, quas perennes undae lambun jacturam req

293쪽

Rursus igitur occlusum habebimus mare, non minuS eX sors continuitatis cum Oceano, quam Vorticum, per quos efffuat: quod posterius nobis erat demonstrandum. Interim ne tot aquis lacus noster obruatur, exundationi

Opponemus dictum Ecclesiastae, qui cap. I. de Oceano loquens: Omnia, auriflumina intrant in mare,Wmare non redundat; ad Iocum unde exeunt flumina, revertunt&r,

ut iterum ante & de Caspio iudicabimus, quod liquores suos reddat terris adjacentibus eo modo, quo idem praestat ipse Oceanus, qui, hercle, fluminibus aggraVatur totius reliqui terrarum orbis. Quomodo autem reddat iquo impetu propulsos' an vi quasi mechanica fluctuantis Oceani,cujus undae liquores per terrae meatuS,Velut per siphones, in sublime adigunt j an sola exhalatione,sive a luto magnetico, quod Cl. Be cherus observavit, in nticulos, sive ab aeris frigiditate in pluviam coacta ἰ id nobis naturae mysterium, sapientissimus mortalium ReX non eXplicavit; nec ego Relator dubiis rationibus S. conjecturis temerabo. Ad alterum potius membrum transeo, amaritudinem Videlicet; quam nunc,repudiatis vorticibus, indigue tabo, prius daturus promissam descriptionem Plantae. Horas, seu Amdigialus marina, Sinus Persici. Loca inhabitat coenos 'periodicae inundationi maris obnoxia. Radices ramosas ac ligneas alte agit,undaS,quarUm Vegetatur salsugine, innocua elusura. Caudicibus constat sesquispithamalis crassitiei, paucis, tortis, testaceo coagulo armatis; quorum rami inaequales S fragiles, surculos gerunt liosos, bicubi tales, ex longis intervallis adversos. Cortice tegitur duro, coloris cineret, in surculis quodammodo lanuginoso. Lignum eius durum est ac solidum, ignem dissiculter recipiens, at ivens pertinaciter, carbo nibus tamen non in prunas, sed favillam fatiscentibus. Folia sua alterne adversa gerit singula, petiolis crassis, in lu- k teum

294쪽

αys Anmnitatum exoticarum teum languentibus ni Xa, plana, oblonga, in obtusum mucronem desinentia, rigida, pinguia, fragilia, ambitu integro, interna superficie viricii ac nitente, exteriori incana &leviter pubescente, sapore falso, seu is a succo sit, seu a superficie falsa, quam toties salum irrigaverat. Flores in summis surculorum fastigiis rariores exerit, in luridum luteos, ut plurimum imperfectos, in quatuor aliquando quinque labella intra pisi orbem e ansa ac repanda, a nos a & informia divisos; stylo intus perbrevi,quatuor apbcatis staminibus stipatos. Frinnus florem eXcipit amygdalinus, pericarpio herbaceo, osse interius firmiter adhaerente, per maturitatem duriusculo; nucleo bifido, saporis fatui. Usum eXhibet oeconomicum ; signum videlicet foco, & frondes pro alimento camelorum. Quo fine navigia, cum recessii maris soluta, in fruticeta quibus abundat Insulas illi uis nocte algida excurrunt, ac redeuntibus undis revertuntur,eXcisis onusta stirpibus, quas in fasciculos colligatas eXponunt venales in littore. Eandem in paludosis littoribus Indiae inveni, satis copiosam, sub nomine Malaico Saga. D. II. Non ubivis lacus noster eundem seporem coloremeXhibet, sed a varietate humorum, quos recipit, &ab svis fundi conditione mutationem patitur. Circa littus dulcis est, iuxbidus, saepMimosus & qualitatibus imbutus

ex propinquo illabentium fluviorum: Horum enim aqua, tanquam levior, a marinis undis facile repulsa, circa littorum tractus diffunditur; sudo autem coelo altius provecta, in summitate maris diu fluctuat, antequam misce tur. Flumina majora, quae magna mole & cum impetu irruunt, nisi adverso vento turbentur, duo & amplius milliaria, servata dulcedine, jugiter profluunt. Cujus rei notitiam permoleste hausimus, longe eXtra terrae firmae conspectum,uno circiter milliari ab Insula Nam

295쪽

obscura nox&insperata fundi silasisset propinquitas, postridie,a brevissimis tempestatum induciis, appulsa est navi nostrae ingens & rapida moles aquae dulcis, limosae, eX occidentali & procellis contrario cardine profluentis, tanta saue vi atque impetu, ut inde anchorae perdendae, quae desperatos tenebat ultima, periculum fuerit. Erat autem dulcis, vel ut proprie loquar, insipidus adeo flues usille, in eodem repleverimus rasa, dc,quae ab amissis per tempestatem cibariis, maxime affligebat, potulentorum jacturam restituerimus. His elapsi Syrtibus, rursumque in altum mare provecta, muriaticam salsedinem deprehendimus, ct colorem ex fundi distantia & conditione herbidum. Mox ubi plumbo fundum amplisis non assecuti sumus chordis exploratoriis non utuntur longioribus Viginti or iis) salum atri color, liquidae instar picis, nobis

visum est, prout recte de eo flet rejus olim retulit: ea ni mirum luminis modificatio &lusus est; nam vitro eXceptum satis erat pellucidum, in colore & limpitudine nihil mutatum. Hoc, inquam, loco gustatum a me mare, non tranquillum, sed ab iratis ventis ut sunt in Caspio, eo tempore) a multis diebus turbatum, ac imum summo conversum, exhibuit siane, praeter falsedinem suam, insignem quoque amaritudinem; amaritudinem dico, non qualem Romani, ex linguae licentia, de intensa falsedine praedicant, sed veram, siquissitam Apalato meo ingrati G1imam. Quam cum degustarem,mirari satis non potui a solitam hanc ciualitatem a viatorum nemine observatam, Vel certe a nullo auctore scriptis consignatam esse, cum soliciti in aliis fuerint, quasi ips1 viderint, annotandiS,qUM tamen nuspiam ibi obvia sunt. Verum, mirari mox negligentiam desit,ubi peregrinae rei testes eX comitatu meo,

ct aliena quoque palata ad degustandum frustra solicitarem; eXpertuS: quam parum, ad rem suam nil spectans curiositas, cordi it plerisque viatoribus, praesertim eX

296쪽

16o Amoenatatum exoticarum

tempestate& naufragii periculo animo deiectis; dum hic

animae suae, ille vitae salvandae, iste mercium cura distrahitur, caeteri corporis ignavia & rerum admirabilium contemptu retinentur, relegata ad Anticyras omni rerum curiosarum contemplatione.MN am cum in isto tempestatis, quanquam jam remittentis, tumultu, incassum tot adstantes invitarem, deprehensam amaritudinem ad ipsum socium meum Gothinredum Prisa sum, virum doctissimum, defero, dc labia scypho admoveat rogo, ut discat, quod nee legerit, nec audiverit quisquam eruditorum; ille, alioqui in terra firma rebusque secundis fatis curiosus, respondet: de sine me flagio hoc potu lacesseres tot fluctibus obrutus, multa satis amara patior, saporem tuo relinquam sensui. Ad alios conversus,sed inedia, humore, vigiliis pariter confectos, parem quoque repulsam sero. Unum tandem invenio tes em, Virum amicissimum, Casenium Mingensternium meum, Nobilem Suecum cinriosissimum, nunc Serenissimi Suecorum Regis Aulae magistrum) qui degustatam amaritudinem demiratus; imperavit primum famulo; libaret: quo, praeter fel&absin-tiuum, nihil se novisse amarius, fatente; ubi, inquit, Ueritas observationis nostrae ob ignanda testimonio Domini Legati At Legatus; apage, inquit, pocμlum; fevaserimus in terram, gustabo; ubi nee lingua culpabuetur, s qua ex nausea hic amarescet. Jussum igitur est,eRa alude lagunculam vitream cistae praesentis implere: quam cum postea in Vado reclusimus , ceteris integris, unicum hoc Vitrum, quod marinam condiderat, fractum invenimus, quo casu, nescio. EX his circumstantiis, si profundi pelagi sapor amarust credendus est, caus,

quoque amaroris mihi in promptu haec est: Caucasus mons ab Iberis in suo ortu nuncupatus Caspiam paludem a Dagesiana in Hyrcaniam USque, radicibus ut ejus sinum demissis, continuo arcu ampleXatur.

297쪽

Fuscipulus II 161

Hujus jugi Vulcanus, sicut in aprico, hic fumos, ibi ignes, illic thermas, flores sulphureos, ebullitiones Variae materiae atque alia stupenda aspicientibus phaenomena edit; ita in abditis visceribus suiS coquit, &in profundum maris, per subterraneos meatus, protrudit liquidum quoddam bitumen: Oleum inquam Psium, terres re, nigrum, amarum, odoris foetidi, dc persimilis illi, sed vel gravi ris, qui inest oleo succini, quod per torturam aperti ignis elicitur in ossicinis Chymicorum. Sane,tota illa provincia Syirπoon, si Vetractus antiquae Mediae, qui ignitum

sistit Caucasum, a Persis Juur Messi icon, id est, Regio

ignis, ab hujus elementi dominio inscribitur. Hic verbliquor per radices montium in imum pelagus decurrens, a maris agitatione dilutus, intra aquae, vel magis intra s lis poros absorbetur, atque 1ic salsissimam lacus Caspii partem, id est, graviorem ac fundo propiorem, quam

maxime amarore suo imbuit; quemadmodum mare mo

tuum quoque amaritiem suam a bituminis scatebris recipit; quod docenti quidem concedimus acutissimo Scali-ligero de subtic Exerc. 31. Mare autem in fundo magis dulcescere, eidem non concedimus, nisi iis in locis, in quibus fortassis aquae dulces scaturiunt. Sed nec hae bituminis respuunt consortium, sed ejus qualitatibus promptis

sime maritantur; prout eXperiuntur, qui inter siticulosos tropicos navigantes, pluviam ex velis quandoque e

cipiunt : quae, si vel picatos funiculos, quibus vela fimbriata sunt, attingat, illico inquinata amarescet, &ad bibendum fiet inepta. Oleo illo, quod ra Nastri

id est, nigram Naphtham populari ibidem lingua Turcica appellant, abundat peninsula quaedam Ohefra, prope u bem Bahuu sita, in qlia factis profundissimis puteis, Naphtham, ex imminente iugo in pelagus per sub-E L 3 terra-

298쪽

6s Ammittatis exoticarum terraneos cuniculos manantem, intercipiunt, is assidua jumentorum hominumque opera in usum humanum exhauriunt. Notabilis ejusdem origo est, eX natali peninsula sua, multis naturae prodigiis spectabili, & perdignis, quae sequente singulari Relatione eXcutiam.

0seresse, sive messa, peninsula Mediae,

naturae prodigiis conspicua.

In Mediam citeriorem, quani hodie Spirωaan

nuncupant , cum ego adVena, inter alia, incolas de Naphthae, qua lucernas fovebant, percunctarer fontibus, illo loco, quo Olearius in Hodceporico eos reposuit, frustra a me quaesitis; simulatque obvia mirarer artis & naturae opera, quae ab indole rerum nostratium recedebant: monitus fui ab iisdem, omnino ad vicinam ut proficiscerer peninsulam, quae inde, a paras angis non admodum multis,Caspium subiret mare; cunctis serio stipulantibus: perperam me facturum esse, si1 tantus rerum, ubi familiarium, aestimator excessurus provincia fuero, non lustra

toprius loco, non modbNohthae hujus, de qua quaererem, sed aliorum quoque productrice operum plurim0rum, in quibus ipsi cum stupore defiXi HVerent populares. Omnia autem ita eXhiberi in compendio, ut unius diei obambulatione s ectari commode possint; quippe alia leucae uitius, alia breviori vel longiori intervallo disjuncta. Non procul inde sitam esse urbem Bahu ann-quitate, situ, structura aliisque nominibus celebresti , ad quam pariter spectandam, si eaecurrero, operam me mi nua lusurum esse. I Morabar id temporis Syamachiae, b0' realis

299쪽

realis Mediar in metropoli, illustri Pro - Regis sede, quae esse is in sacro Codice Lib. Tobiae citata perhibetur.

Certe, si eXeipio aurea Vasa, phaleras & Regiae praesentiae venerationem, hic se Arctiis atrapa aeque in convivio ostentavit splendide, atque Ipse magnus ReX Persarum. In hac inquam populosissima civitate Medicinam faciens, ab aegris ita distinebar, ne vel extra urbem prodeundi otium, tantum abest, procul excurrendi permissio fuerit; imminente praesertim, quem praestolabamur, nuncio, qui ad Aulam Serenissimi nos avocaret. Increscente cum obstaculis desiderio, multa adhuc nocte discessi, veritus, nemoram antelucana interpellatio injiceret.

Erat sacra Matthammedana dies, nobis Veneris, &quartus Januariist. vet. quo iter equeS aggredior, cum Juvene eX comitatu Legationis,cui Galli erat nomen,stipatus ductoribus duobus Armenis, dc interprete Domini Legati Ludovico, puero aethiope, linguae TurcicM, quae regioni vernacula est, utcunque gnaro. Urbe egressos excepit vasta planities,venationibus, ab Archis atrapa instituencis, dicata; qua ante meridiem superata, deVehimur per convalles, quibus nomen communicabat Tifuhu, mons adiacens, reliquis celsior, & intra meridiem adventavimus

ad pagum, qui a sepultu Sancti cujusdam, Dru Rod

nomen obtinet. Insistebat sepulchro templum, eX quadrangulo lapide , non magnae molis, cui decuS parabat muri , aream Vestibuli cingens, praealtus, octonis superbiens figuris arcuum, qui in medio singula ostentabant saxa ampla, plana, polita, dc in transennarum speciem artificioso flexu pertus a. Irruens,cum tempestate, niX Pr gredi ultra vetuit. Pernoctavimus in stabulo fornicato,

quod loci incolae, nil sueti mundioris, Lar anserὰ, sive diversorium, vocabant. Gelida corpora igne, ibi subindestrum

300쪽

,6 aevissum exoticam structo, moleste re luimus; materia enim erat Ab si1nthium Ponticum & Sementina Persica, levidense cremii genus, quod accensum flammam reddit impetuosissimam& momentaneam, carbones nullos, fumum Vero mordacem dc continuum. In aliis pagis nec herbae copia est, sed ignis fomentum non aliud, quam jumentorum stercora. Illo die obvias rhedas habuimus permultas, quae ex peninsula Naphtham, saccis coriaceis conclusiam,devehebant 'amachiam. Quinto Januarii per loca deserta, primum montosa ac nive rigentia, deinde plana ac blandi aetheris vecti, toto die nec hominem vidimus, nec hominis domum, nisi

Unicum, post meridiem, lapideum, amplum & spectabile

Xenodochium, in quo pranii sumus, ac jumenta pavimus, occasione stagnantis aquae dulcis, quam ibi sarcam inveniebamus. Plurima: aquilae montium fastigiis in si dentes, ac circa radicem palantes cervarum greges, se nobis passim contuendas praebuere. Densa nocte alterum h0spitium, pariter in deserto positum, consecuti sumus, sed angustum, structurae levioris, dc ovili simile, a quo, prout in priori, omnis eXulabat hospes ac supellex. Hic altus

cumulus ex equino dc camelino fimo pavimentum operiens, membra nostra a noctis frigore egregie tuebatur.

Sexto Januarit,per planitiem desertam, profecto plurima passim spectavimus stagna salsissima,piscinarum spe ciem exhibentia, aquae vero dulcis nulli lis ne guttulam. Brevi ante meridiem in peninsuta principio constitutis, duplex ad tavam patebat devium, prius ad Salinam ce lebrem, alterum ad fontes Naphtheos: Nos militari via progressi, ad urbem contendimus,in dextram peninsula

partem, qua eX continente protendi in m are incipit, velut in angulum retrusam. Et mox Xenodochium contigi' muS, eX quadrato lapide magnifice eXstructum: cu)us

frontispicium decorabat Inscr1ptio nitidissima, inter du0s

SEARCH

MENU NAVIGATION