장음표시 사용
301쪽
posita Ieones, faxo exsci 1lptos: a quo paulo ad deXtram remotius eXtaba in lacus intermontani littore, pagus, eX
quo hospitantibus dabatur copia petendi cibos & pabulum. Solum hic praeceps surgebat in editae rupis speciem; Specula in eius planitie posita, excelsia, sed vetustissima&semidiruta,notam imminentis exhibebat urbis,hinc unius horae intervallo distantis; ad quam per saxeam sensimque declivem planitiem cui in progressu innumera insculpta erant sepulchra, mausoleis etiam alicubi superstructis)postmeridiem devenimus. Hanc urbem paucis, &prilis, quid in ea nobis improvisi obvenerit, describam.
III. Intrantium animos admiratione subita percutiebat insolita portae angustia, moenium Ornatus peregrinUS, loci domuumque situs, squalidi civium vultus, atque Objectorum ceterorum insolentia. Data arrha obstringimus nobis obvium in porta senem, qui ad hospitium deducat; sed is, publicum adesse negans, ultro nobis suos Lares GD fert,eo quod postea rescivimus proposito,ut nos intra sua clausos repagula, argento emungeret nequissimus leno. Vix passus centum deducti, in Mea zia n, seu foro publico
existimus, ut alias semper, sic isthoe die praesertim credo ob nundinas) populoso; dictoque citius circumcingimur
caterva hominum, undique ex tabernis & ossicinis prosilientium; & mox in denso cire' constituti,clamoribuS, risu a et plausibus excipimur, velut nunquam visi eXThesesalia hospites. Circum densissimum, quem evadere desperaVimus, praeeunte sene, nobiscum tardo progressu ducimus, dc suDerata gemina platea, hominibus spectatum accurrentibus. plena, multo tandem labore, & inter
populi clamores, ad promissum devenimus hospitium, sive verius ad casam levidensem & angustam, quam leno pro hospitio supponebat; erat enim,instar specus,obscura.
302쪽
166 Amoenitatum exoticarum dc in deserto urbis loco, inter domuum rudera, eX luto recenter extructa; unico patens ostiolo, Sc supra illud foramine clathrato, pro ingressu lucis; nec enim alius generis habitationibus vulgus civium in hac urbe utitur. Ingressi claudimus a tergo ostium, dc Triphoni, tutelari spe cus nostri Deo, qui ab insana turba nos eXciperet, grates laeti agimus; verum festinanter nimis; vix enim ad reclinandum eXpansis integumentis, audimus summum do-mUS pavimentum, a scurris occupatum, violenter effringi; eruunt alii clathras; & eadem violentia tentatur ostium, intus ingenti obice a nobis firmatum. Discrimen erat,ne a caementorum casu dc irrumpente multitudine obrueremur, cum oppido Gallus VPerperam monet, quod intus nos occultemus; foras redeundum esse vitam salvaturis; ut plebem aethiosis nostri aspectu conciliemus; hoc solum exspectari; nec mora obicem reducimus, & in
mediam turbam nos rursum conjicimus. Nusmiam Africana monstra mortalibus sius admirationis peperere, quam novo confluxui dedimus, aethiopis colorem, capillamenta nostra, & reliquum habitum stupenti; jurabat, ab hominum memoria civitati suae tam eXotica & rara spectacula haud contigisse. Decedentibus tribus, decem revertebantur spectatores alii. Tandem civibus &colluviei hominum ad lassitudinem litati, satiatos nostri aspectu relinquimus, is in specum nostrum,pro capiendo sessu, nos denuo receptamus, ostio tantisper reducto haudquaquam clauso, ne penitus subduceremur iis, qui spectatum noviter advenirent. ViX reclinavimus, quin foris novi oriantur clamores. Nimirum Sutilianus, seu Gubernator urbis, vir uvenis, strenuus, statura procerus &alacris, equo Vectus candido, & armato milite stipatus, ante ostium comparuit, ut populi tumultum compesceret, de quo ad ipsum rumor delatus erat. Sed nihil seditionis ubi invenit, confuXus auctores evocamur; dc acriter, au
303쪽
cliente turba, eXaminamur, a timum proditionis postulamur, velut missi a peregrina gente speculatores. Sic
enimJlle argumentabatur: Nec mercanai causae advenisse Hos, fatemini, nec legatos esse probatis: quid igitur aliud, Hos quam exploratores esse, colligam ἶ Nondo memorid nos excidit, pari praeludio Cosaccos Stenko Rad-s in anno Chr. 16 s) Provinciae nostrae littora populatos
esse. Venissetis Archisatrapae litteris ac milite sipati,
Regii, quod dicitis, hos'iter essetis, non urbis ε'provinctaeno irae froditores. mittam h c vespera Syamachiam, qui de Oeritate inquirat: interea Hos ad crastinum examen custodiemini; experturi quid poenae in Hos, tumultus publici auctores, statuero. Sic salutatos deserit, ubi turbam omnem prius discussisset, ad domus & officinas redire iussam. Soli cum sene relicti, proponimus vicinam
arcem invisere, ex editissimo ac deserto urbis loco spe- stabilem. Nemine obstante, abducit noS, nova mercede inductus. Satis ibi structuram & operis pulchritudinem rimati, declinante die ad aediculam revertimur cum pedisequae multitudinis, quae sensiim nobis affluXerat,novo comitatu. Sed ante ollium a lictoribus excepti, cum sarcinis & jumentis in urbis Larπs eram, quam nequam duct or adesse negaverat, custodiendi deducimur, dum leno, velut criminis conscius, ad judicem in examen rapitur. Custos hospitii publici, vir unoculus, bonus , limpleX, . & ad inses Viendum promptissimus, nihil nobis nissi pro iumentis pabulum , & sera nocte nam Armenis nostris vetitum erat prodire vinum generosissimum intulit: cujus ipse dulcedine sic brevi re eius fuit,
ut nec salutato convivio, nec occluso hospitio, dψmum temulentus abi verit, quam in urbe habebat propriam. Procaena nobis faccharo miXtas quasdam buccellas offerebant duo mercatores Indi, eX gente Multhana, omnium Eth
304쪽
detenti. Appetente diluchos, ego mitra & stola equisonis mei indutus, ocurro, & reliquam Urbis parte moenia, portum, templa, & Sulthani domus vestibulum perlustro; dum interea comites, cum nondum comparuisset custos, colleistis sarcinis, hospitio urbeque eXcedunt, eam ingressuri viam, qua in peninsulam pergitur. Sequor pedes, & socios longe extra portam assecutus, urbem delineo atque desero.
Urbs Bahuu magnam redolet antiquitatem, cum struct tirae insolentia, tum appellatione sua; quam Sc adjacenti mari tribuisse verisimile est; nulla dum in littore existeret urbs majoris momenti, quae nomen apud Europaeos imponeret. De Onomalologia urbis, ingenium non torquebo. Quibus libido est exotica a nostris derivare nominibus,ita dictum volunt a Bacho,Vinearina Deo ;cum hic tamen neque ViXeri quem Bachum dici v
iunt, neque vitem colere loci permittat genius. Melius Perta ita vocari conjiciunt a Baad ub derivento montano, qui ex fastigio accumbentis jugi propulsus, hic mire civit, & civibus crebras parit molestias. Figura sua eXacte in quadratum altera parte longiore posita, eX montosa alacentis jugi declivitate in mare usque extenditur, reserente unoquoque latere mille & amplius passuum longitudinem. Duo urbis latera fluctiis assuunt; unum quod portum mcipit, alterum quod aperto mari objicitur: reliqua duo exigua fossa ambit, in petrosa basi urbis excisia. Moenibus cingitur geminis, quindecim passus dissidentibus, quorum interiora longe supereminent; utraque insigni urbiS ornamento, in semicirculos, quos propugnacula putes, crebro sunt inflexa, &in summitate pinnis distincta densis, ovatis; per quorum interstitia hostis peti sagittis , dc arceri a civitate poss
305쪽
307쪽
sit. Sunt ea, quae mare respiciunt , amoenia latericia, cetera ex hilo indurato sat bene coagmentata. Gemina porta viatorem intromittit, adversa urbis parte collocata, obd sta i& firmata ferreis laminis. Ex portu vero tribus ostiis ingressiri pate pro mercium commodiori transvectione. Vadum constituunt moenia urbis gemina illa
salo opposita, in mare longiuS protensa, ct parallela quOdammodo littori ; Clauditur idem, vel ab undis potius defenditur opposito quodam promontorio, qui hinc a dimidiae paras ansae distantia mare in tranSversim subit. Tran quille hic delitescunt naves ex Russia, Dagestana, Cyrcas sita, Usbecia & reliqua Persia appellenteS, non aeque tui vadum ingrediuntur, ob scopulos tUm in aditu, tum in Ut si nu dispersos, dc sub undis partim latitantes incon spicuos. Urbs haec in acclivi parte passim desolata jacet, eg negligentia dc paupertate civium; in depress colitur dc habitatur. EX publicis aedificiis praestantitiamum est Karta fera,save Xenodochium, octangulae figurae, ex polito lapide structum, fornicatam pergulam habens, columnis
magnifice fultam, qua interior area circumdatur. Tria urbis templa turres ferunt cylindraeeaA angustas, cellas,
ex quarum fastigiis preces declamant sacerdotes. Forum publicum nihil habet splendoris vel magnificentiae, nisi amplissimam aream quadratam. Monstrum quoddam turris sive propugnaculi lateritii, in ima parte urbis
prope mare positum est, crassum,insorme, pΓmitum, uno fatere figuram ovatam, ceteris planam. A quodammodo compressam referentibuS. Sumptuosum opus est; & smmulacrum longae antiquitatiS. Summa urbis pars, quae
praeceps portui incumbit, illustri superbit palatio ; quod
Regium vocant; certe Regali sumptu & perquam m nifice in protuberante petra eXstructum est: quippe omnia ex candidissimo & perpolito facta sunt lapide; ita affabre conneXO,ut nec junctura ullibi appareat. Porta ejus duos
308쪽
α Amoenitatum exoticarum eYhibet leones invicem adversos, interposito alius bestiae capite, ut apparet, camelino. Eandem figuram altera
urbis porta intrantibus objiciebat, superliminari pariter incisam. Ex diversis constat palatiorum structuris, intra angustioris areae compendium inordinate locatis, aliis obsoli inaequalitatem altiori, aliis depressiori loco, ad quas per gradus nitidissimos descenditur. Ex his geminae,Inscriptionibus Arabicis decoratae, dicebantur aedes esse Deo sacratae..Media area, in praeruptam rupem eXm ens, atriolum refert, in cujus peristylio aedicula eXat seXangula, aurae undiquaque patens, saxo tecta fornicato, polito, sex columinibus incumbente, pergula quo'que ad eandem figuram elegantissime cincta. Haec aedicula, ut rarioris est formae & structurae, ita operi universo
Venustissimum addit ornamentum. Quid sibi velit singulis columellis insculptus character quasi fulminis, in trigonum dispositi, me latet. Reserebant fuisse basilicam structoris Emis Gallitula, qui & arcem condiderit Derbenti urbis, quam ab Issiander befoetest, Alexandro magno conditam conjiciunt alii. Credo fuisse Ale-Xandrum Galilaeum, primum ex tribus Mediae Emiris, seu Principibus, quos oppressos a Tameriane scribit Almed
Arabiades, in his. Timuri. Nam,serioris seculi opuS,Deutiquam urbi coaevum esse,recentior testatur striariurae nitor, & duplex Inscriptio ex at Corano ducta. Civium domus plurimae annius contignationis sunt,eX luto vel latere factae ; Optima est Suilliani, non procul a portu ad montis radicem cqnssita. Cives tenui victu vivunt; otiosi sunt, scurriles, simplices; tota Asia vix vidi deformiores; ca-
cochymici enim plerique sunt, vultibus pallidis, & qui
cetera sanus est, lippus tamen est & oculis laborat. In salubritatem, aquae acceptam referebant, quam eX imbri' bus stagnantem bibunt, vel scatentem ex Vicino monte:
sed haec impuro nitro imbuta est; alia in superficie Naphtham
309쪽
tham quoque vehit. Agricultura iis pene nulla vel paucissima; opificia, lanificium, textura & negotiatio satis parca. Naviculae ex MinhisIah Usbeciae, ac vicinis urbibus comparentes, Sal & Naphtham petunt, legumina in locum substituunt. Totus circa urbem traistus, sabulosus i sterilis est: pauci horti assidua cultura metones, fi oes, poma, granata & UVas ferunt. Iumenta possident pauca: vaccas pascit insula propinquior Resia; ovibus ubique pabulum est, & ex his lauta dc copiosa caro; o Za& caetera annonae necessaria naviculis invehuntur. Fosita in littore factae modico ab urbe tractu aquam marinam,
velut filtro colatam, dulcem quodammodo, pro jumentis exhibent; sed quae temporis mora salsedinem recipit, unde novae quotannis fodiendae sunt; id in marium limo-ὶ littore ubique evenit.
Peninsula Oheseir,in amplexu maris versus meridiem protracta, longitudinem circiter trium, latitudinem se-s lui paras angarum & amplius occupati Plana est & aequalis, sparsim lacunata falsis paludibus, montosa in principio boreali, passim colliculis scatens , praesertim in fine. Solum sterile est, in aliis locis limum, in aliis sabulum, in nonnullis petram eXhibens ex variis conchyliorum testudivumque generibus concretam ; quale COMgulum in irvanensis Provinciae lapidibus, summisque montis Caucasiixupibus frequentissime observavi. MO t0sia ad boream pars gleba gaudet meliori dc aratri pa-- tiens est, praesertim in convallibus. In hanc peninsulam c stribus ab urbe horis primo secund um littus, moX in transversum provecti , ad rupem sistimur, in accessu accibVem, reliquo ambitu praeruptam & inaccessam, in summitate inaequaliter planam & fatis angustam. Pro castel-l0 antiquitus servivisse , margines murorum di propu
310쪽
renitatum exolIcarum gnaculi rudera te abantur. Dractor, quem in via sublegeram, referebat, Imamidem quendam inclyti nominis, cujuS eXuvias vicinum tegeret maris leum, h1c ab Ome-xianis per siecutoribus beneficio loci olim delituisse, dc vitam exulem ad capulare usque protraxisse senium. Ipsa rupis substantia praedicti generis referebat coagulum, lacunas quoque paucas in crepidine, in quibus ficus quasi studio artis satae extabant, fructu hac etiam anni parte sapidissimo. Protuberanti saxo insculptam inveni figuram ludi nostratis, quem uuid go molarem Vocant, sed Vetustate pene exesam; unde coniicias,antiquitus hic commoratos fuisse Europaeos, qui per otium sculpserint, nisi olim Medis id genus ludi familiare fuerit. EX hac rupe circumspeistanti, mare circumfluum, in utroque Peninsulae latere, apparuit, minus in fine, quanquam hine una saltem paras anga dissito, quod crebri & editiores colliculi intercederent, quo minus videri posset. Ad larVam conspect ui patebat campus, Naphtheis fontibus celebris, hinc una etiam paras anga dissitus ; quo tamen relict0, spectacula a calce orsuri, ad eXtremum peninsulae pedes viam occipimus, dimissis jumentis cum equisoni
bus, qui cibos & hospitium pararent. A mille igitur vel ultra passibus ad praedictum devenimus Mausoleum, in lacus spatiosi littore positum, non procul a pago Mir'hasam. Aditum porta decorabat amesa, lateritia, arcuata, Valvis carens ac patula perpetub; Ex triplici super' liminaris puncto imminebat catena valida, ad eam altitui dinem demissa, ut osculari commode ab ingredientibus posset: nam ea sacro asylo cujus Catena notam exhibetia cultoribus veneratio debetur, niti vel ipsum decumbendo malint salutare limen. Superata porta per subdia
Ie ambulacrum longum, angustum, utrinque muro clau sum lateritio,ad Mausoleum pergitur. AEdicula erat unius