장음표시 사용
41쪽
Suph Persicum, sed ex ejus nominis oppidulo Syriae, una cum praedicto cymatili, quod ibidem eX lana caprina texebatur. Persiae olim inductum; quemadmodum dc panno Londinenssi Londeri, Parisienssi Pari, dc aureis Venetis Veni λ, nomina olim hic imposita simi, a patria, quae
Vitae originem Princeps, uti illustrem ducit paternam, ex pestiata Melchorum dc Sophorum stirpe, ita vero maternam, atque reliquaS nascendi conditiones stirtitur Regio splendori impares. Matrem enim nihil refert, cujuscunque fuerit fortunae 3c sanguinis; filiane magnatis indigenae dono Genitori data, an ruricolae dc plebeii hominis, ex Georgia Cyrcassia quae puellas pariunt totius Asiae speciosistimas) plagio latrocinioque abrepta; suseficit illam ob venustatem Serenissimo placuisse, ut in Genitricem Successoris sui deligeret. Hanc sortem nec industria educationis, nec informationis studium, nec cum viris illustribus consuetudo dc convictus corrigunt. Palaestra omnis, gynaecei latebra est, eXtra quain Illi solem intueri non permittitur; commilitones sunt nigra & castrata mancipia, eX Variis torridisque coeli Zonis eonquisita; ministrorum vices ancillae gerunt, Zc ignobilis pellicum Regiarum turba ; Inspectores sunt mater, aVia dc nonnullae anus, auctoritate ceteris praestantes Ipse epho-TUS eX castrata mancipiorum classe Reminarum suffragio deligitur, non qui manum dc ingenium Candidati ad tractanda gubernacula, sed qui in religione dc superstitionum notitiis . solummodo instruat. Huius cum lustrare hic visum sit, a Gynaecei, in quo PrincepS educa tur, descriptione ordiar.
Gynaeceum, Persice Haraam , est claustrum Regiae
nativiras &educatio. obseurusnam Gr
42쪽
Amoenitatim exoticarum et Regii Regiae contiguunt, muro praecello duodecim & amplius si ' orgyiarum munitum, nocturnis cinctum excubiis, dc ab omni hospitum communione, instar aeterni carceris, Occlusum. Porta eius militari praesidio & variis excubia-xum manipulis instruitur, qui accessus hominum prohibent, & moras discutiunt subinde praetereuntis turbae. Introitum longum varii stipant satellitum cohorteS, prae sertim eorum, quos vocant Hyela taui, id est, atrienses, Hi sunt Ismahlis L ex Turcorum tribubus adsciti corporis custoses, qui ut hodie idem praestant munus quasi haereditate acceptum, ita & nomen retinent vel quod cum 'iaitica lege & vivendi regula adopta-
Verant. Proximum aditum tenet custodia castratorum ex gente Persica. Interiora ancillae, concubinae S conjuges Regiae inhabitant, ex Persiana, Armena, Georgiana & Cyrcassa gentibus selectae. His accedit spadonum
atra colluvies, 1ub Zona torrente nati, vultibus rugosis, ac tetra aspectu, quanquam nitidissime vestita. Horum spadonum fides & ossicium cum in ancillando, tum in eo potissimum versatur, ut pellicum mores Sc vitas inspiciant, ςorporum & pudicitiae custodes sint, secreta an m- ant, perscrutentur; delinquentes objurgent, nec a plagis abstineant inferendis, si objurgationis poenam culpa exsuperet. Mirum enim non est, rigidos se praebere co-
caeOS, qui formarum, qui stupri, qui libidinum facti
sunt osores, lasciviae organis ita penitus viduati, ne vel vestigio probare sexum valeant; proinde natura ips1sdcbarbam, Sc masculum corporis robur negavit; etiam voce, gestu, animo, ad muliebris genii mollitiem conversis. In hoc natus emceminato coetu, in hoc ignorantiae
delubro adolescens Haeres imperii, quid Imperatore dignum capiat, cuivis proclive estjudicare. Nec enim, si Genitorem excipio, cuiquam generosi animi, vel illustris
43쪽
Fasciculus I. x ingenii, qui prodesse exemplo & doctrina possit, intrare
claustri limites permittitur: ita eos munivit Zelotypia dc suspicio; quin pro motione corporis, vel eXcitatione animi, nec equos loci angustia, nec canes religio adesse patitur. Saltem eg quadrupedibus accessus patet assino, cui hasidendo puer crura firmet, ut, aliquando Rex filistus,
equitare possit in publico. Habes conditionem Gynaecei, id est, otii, ignorantiae & muliebrium deliciarum delubri; in quo Haeres, Imperio destinatus, instar neglectae
vitis, sine pedamentis doctrinae ac virtutum, luxuriose adolescit. Pergo ad Moderatorem. Is constitutus morum & pietatis potius, quam ingenii formator, Discipulum, nec dum satis legere vel scite scribere edoctum, ad Theologiae adyta perducit; eo consilio, ut recentem testam ingenii, nullis praeoccupatam sententiis, Religione Matthammedana *haitica mature imbuat. Praecepta igitur purificationis & lotionis Legatis, jejuniorum observantiam, & velanam precationis formulam, ad unguem tenenda, primo omnium inculcat. Deinde Mahhammedis & duodecim Imamorum vitas & miracula, Una cum intricata eorum genealogia & propagine, explicat. In punctis controversiarum enodandis, quae Persas inter &Turcos reciprocantur, solicite occupatur. Mortus ae
Aali, sectae suae antesignani, dc filiorum eius Hossenti Haseseiniique fata, & quas successionis nomine ab Omero perpessi sunt persecutionum tempestates graphice subindeq; exponit: hoc ipso eapitale Auditori instillaturus odium,
quo antagonistas si friticae religionis, Videlicet Sonm, i. e. sectatores religionis Turdicae ac heterodoXOS quOScimque prosequatur, ac detestetur acerrime, mussitata subino
de dirarum formula H Ldanet ber Omer, id est, Sit maledictio super Omerum i Facta est haec a 'hattis imprecationis forma ad detestandum Omerum, illegiti-C mum
44쪽
18 Amoenitatum exoticarum mum, eX Persarum opinione, silcCeilorem Mutilia inmedis, & trucem Mortuis A ali ac filiorum ejus hostem: in alios deinde effundi suevit, & in vulgi abire dicterium, postquam divinis auribus delectabilem, imo omni precatione efficaciorem esse eX fatua revelatione innotuit, cujus historiolam, si seriis faceta licet, litae inseram: In Xenodochio moratus Sanistus quidam Imamides, precibus suis Deum tota nocte fatigaverat. Accidit expergefactum eX crapula diversorii hospitem, non procul inde cubantem, ubi sitiens arrepta amphora aflatim bibisset, amystidem gravi finientem suspirio dixisse: Laanet ber omen. Quo audito Imamides velut eX tripode: majora, ait, hospitem apud Deum meruisse tribus verbis, utut temulenter & praeter mentem dictis , quam ipse vel quisquam alius impetraverit pervigili sua poenitentia. Clexus igitur tam eXpeditum ab Oraculo edoctus conciliandi Numinis remedium, ita constituit, ut sacerdotes, quas eX turribus ter quotidie declamant orationes publicas, perpetuo finiant triplici iteratione Omerianae maledictionis: omodo publicata, quae in solum Omerum & asseclas ejus efficta fuerat, nunc in omnes a religione Persiarum dissentientes, Turcos, Christianos, Gentiles promiscue eL funditur, & popularium labiis usque adeo familiaris facta esst, ut levi ira vel rei alicujIU taedio commoti, ab e dem temperare sibi nequeant. in pueruli simulac loqui incipiunt, toties a nutricibus auditam balbutiunt maledictionem. ViX secure per plateam peregrinus ambulaverit, ne in eum pueri Omeri diras explodant, velut in reum, quod putant, necis Aliadarum. Vides naenias i libus tamen insulsissimis fabulis Regium oppletur ingenium : dum paedagogus rerum aliarum est ignarus; dum ita institutum voluit gynaeceum, dc ipsa assentit curia Procerum. Silent interea de vitis & rebus gestis ill uitrium virorum historiae; eaeulat Juris Publici dc Maximarum
45쪽
nsiculus I. rnarum regiminis scientia; omittuntur eXercitia corporis, quibus agilitas membris dc ingenio alacritas induincenda erat; negliguntur rudimenta militaria, ceteraeque rerum gravissimarum notitiae, quibus imbui oportebat sacrum Imperii pignus, &ad praesidium Reipublicae praeparari: quassi studio caveatur, ne Reχ factus noverit, in ministrorum invidiam,proprias admovere manUS gubernaculo, Vel etiam accenso rerum cognitione animo novos meditetur ausus, & peregrina molimina occipiat, in
perniciem Reipublicae. Quid i quod nondum pubescenti
associentur uxores, quarUm convictu ingenii scintillae fa cile extinguuntur, dc libera mens novitii amoris lenocinio, a Virtute dc magnarum rerum desideriis abrepta, ob- sequio mancipatur corporis. ViX enim Venereum hoc
delibavit poculum, cum sanguinis sui,&ad quantam spartam genitus sit, oblitus, omne studium vitamque pernicios, Veneri devovet. In hujus ille campis Virilem aucupari gloriam allaborat, dc, ne in conatu deficiat, indies suppetias virium, quas ivroni natura non suppeditabat, a medicis repetit. Has illi essicacissimas conficiunt ex capitibus Papaveris : cujus succum in spissatum Opium
Vocant) cum mosco, ambra dc aromatis subactum , informa minutissimarum pilularum exhibent, quarum subinde unicam Principi deglutiendam suadent; vel si liquorem malit: aquam propinant ex floribus fragrantibus destillatam, in qua eorundem capitum cortices horis aliquot macerati sint, admistis etiam, quibus palato placeat, fac- charo ambrosiato cum aromatibus. Hunc Perta familiarem sibi potum ciconaar, sucςUm Vero . Vim appellitant, Zc tanti faciunt, ut eas ciborum dei,ciis anteponant, δc vel uno die ab earum esu abstinere nequeant. . EaaUtem pollent qualitate, Ut manducantis cerebrum jucunda repleant insania , spiritus impellant, Sc
46쪽
ao Amoenitatum exoticarum organa limul ad lasciviarn erigant. In foro Medicorum hoc harmaci genus appellatur remedium magnanimitatis. Remedium vero exitiosum & ehecrabilet quippe cujus virtus post paucas horas dissipata, pedissequam relinquit timiditatem &trisi itiam; longior vero usus ener-Vato corpori Hippocraticam inducit maciem, debilitatem sensuum, estorpentis ad praeclara omnia ingenii stupiditatem. Nihil mirum igitur, si1 Serenissimus Candidatus, juventutis flore in voluptates effuso, virili aetati effletum dc sterile corpus tumum regimini ineptum, dc rectorem brevis vitae relinquat Imperio. Reg a tio. Parente defuncto protinus ad Solium ex gynaecei teri ripis nebriS educitur Haeres, filiorum natu magimus; nissi Pareo mortuo ter, quod insolens est , Succes rem designaverit junio- ---οῦ, posthabito majore, sibi fortassis exoso. Quisquis sit, convocatis ad Inaugurationem, non multis solennitatibus peragendam, Aulae & urbis magnatibus, in sellam Candidatus elevatur auream, decoratur insignibus Regiis, vide licet pugione,acinac tiara;&a praesentibuS,ante thronum successive se prosternentibus, stibmissionis tesseram recipit. Quid multis r Potitur absolutissinio vasti Imperii do- minio innocentissimus tyro, Sc qui solem extra claustrum nunquam vel raro viderat, nunc alter quasi creatus Phaeton, Solis Frater, Director Olympi, Numinis supremi Vicarius , & quibusvis praeconiis Divinitatem spirantibus salutatur. Quae adeo inter nostrates de Regni Constitutionibus & qualibuscunque subditorum privilegiis, jureiurando Regio confirmandis, agitari inter sacra Coronationis solent, ea hic sub incudem nunquam veniunt; ignota sunt civibus vocabula, monstra Purpurae invisa, dc proincul releganda ad Anticyras. Quid animi Neo-Regi sit, tantis & tam insperatis dum perfunditur honoribus rutrum
47쪽
utrum juvenis Haustro, non Regio cultui, suetus, somniare, vel ab opio se dementire, an vera sibi credat accidere, meum hic dijudicare non est; referam potiUS, primam Exem Momnium ab inauguratione curam haberi, ut haec tam inopinata Principi felicitas sarta tectaque firmetur: chiodipsum in eo potissimum reponitur, ut omnes genuini fratres, & quotquot in Vitis sunt nepotes stirpis Regiae, in quos cadere suspicio desiderati Imperii, vel invidentis animi possit, evulsis horridum dictu l) mucrone oculis,
aut auro candente adustis, reddantur illata caecitate in . nocui , & ad habenas Regni capessendas aetatem inhabiles. . Nunquam arctissimus amor & longa fraterni convictus consuetudo, nunquam supplex fratrum δc ardens deprecatio Regem ab hoc truculentissimo facinore ret, nent ; Immotus ille patrium sequitur morem, avitis exemplis callum obducentibus animo , ne commiserationis sensum percipiat, aut fidam credat fortunam suam, nisi fratrum miseria Ocyssime stabilitam. Postridie Coronationis, in publicum populo conspi- Prodit tam ciendus ectuitat, milite praetorio, syrmateque aulicorum di. totius civitatis nobilium stipatus. Myriades hominum per vicos disi ributi Neo-s egem suum venerabili desiderio eXcipiunt, contemplantur, laudant, admirantur: Quorum ille applausu & favore excitus, & praegresst tumescens adulantis gynaecei ac submississimi Senaculi persuasione, mire frontem ad Majestatis speciem erigit, &quam ingenio nondum assequitur, gestu moruntque gravitate exprimit Potentiae magnitudinem.
Fidem superat, quantum haec Solii mutata facies Au - lae scenam percutiat; quippe nondum eXplorato Principis ingenio, quisque saluti suae, nec Sre, metuit; perditum iturus, nisi novus ille Sol aspectu sibi propitio ortus sit. Proceres Regni δc magnates terrore hoc prae ceteris correpti, inque diversum spe metuque agitati, Phin'
48쪽
Amoenisatim exoticarum bo suo litatum accurrunt, singuli adesse propinqui, singuli frui adloquio cupiunt; saltem rimaturi ingenium &animi inclinationes , ut ad eas se conmrmare studeant. Illi: quibus ante thronum comparere integrum non est, reflexos saltem reverentur radios, de his conciliandis soliciti , qui Maiestatis praesentia & amore fruuntur, adeo' que suis jam viribus aliis nocere vel prodesse possitiat, vel per invidiam ab adloquio Principis impedire sui aemulos.
In his inquam venerandis religionem ceteri constituunt, eos metuentes velut novissima in hoc caelo prodigia co- metarum. Verbo dicam: Tota in commotione ac consternatione existit Aula, nemine non rerum suarum fatagente, ut 'rtunae suae consulat. Dum hoc inter Magnates agitur, cura imperii seposita jacet; nec est quisquam ex universitate Procerum vel Regis familiarium,qui conscientia, fide, vel amore patriae actus, Serenissimo Tyronidissicultates pandat tanti regiminis oceani, quem ingresse sus est; qui admovere manus suadeat gubernaculo; qui vela remosque ad publicum & Regiae domus commodum dirigenda doceat. Verum emercati Majestatis favorem, eo omneS intendunt curas suas, ut in Status publici ignorantia Principem retineant, otio sepeliant Sc Vanitati
bus impleant; ita iii posterum proprium interesse securius eYpedituri Atque ut in illo singuli, aemuloque inter se studio laborant, ita hoc plane unanimes S. cetera etinmdiscordes agitant: modo Principem facetiis & ingeniose dictis, modo nugis & fabulis occupantes, modo Drtunae imminentis fumo dc inanis spei lenociniis eXCatiantes animum. Politici assiduo Illi florem & securitatem Imperii praedicant; laudant Astrologi sudum felicitatis, & a coeloi nimbos pollicentur aureos; dotes Regii corporis admirando blandiuntur Medici, & harum conservatricem
commendant recreationem corporis cum tranquillitate
animi,id es voluptatem cum ignorantia. Et quis omnes
49쪽
referat adulationum species, demulcendi modos, placendi inventiones 8 Gynaeceum ne omittam; nec illud negligit, novi Regis mercari gratiam ; mediis autem non aliis, quam quibus hic seXus aucupari eos didicit, quorum frui amore desiiderat; nimirum illecebris libidinum
His igitur Rex consiliis 3c occassionibus a Reipublicae studio distractus, ad incuriam & ventris obsequium
disponitur, segnius imposterum publica, intentiuS ea cu- sunt. raturus, quae ad delicias dc Vana serviunt explenda c poris desideria. Dum interea administratio Regni in Senatorum versatur manibus, dirigenda eX arbitrio summi Praesulis, quem vocant Athemaad Dauleth, id est,fubcrum & refugium Aulae. Hujus inquam oculis Re tanquam conspicillo Imperii scenam conspicit, ingenio diri-, git, consilio tuetur. Regiminis genium, ut recte capias,
Lector, oportet Viri hujus partes in antecessum dei, neem. EX praesidio Regni, quod gerit, atque tituli gravitate colligis, quanti ossicii & auctoritatis ministrum nominem. Jure deXtram se cerebrum Regis vocaverim: nec enim ab Eo longe vel multum abesse subinde incidentes causae Regni publicae permittunt, qus privatim,vel publice Regis ad notitiam, deferendae,&rius quassi arbitrio subjiciendae veniunt. Quptidie igitur in vestibulo
Domus Regiae comparens, Serenissimo rarius coram,frequentius per internuncios spadones colloquitur; eXponit,quid rerum in Provinciis, quid in Regnis finitimis geri compererit; quid remedii ingruentibus dissicultatibus opponendum sit. Decreta super causas graviores petit, imo suggerit; quae expediant agenda,inno vanda,sancienda in rebus belli ac pacis, explicat, & consilia de his sua suppeditat, altius in gynaeceo a Majestate, Serenissima matre,dc primae dignitatis spadonibus pensitanda. Dextram idem claudit Principi eΣtra Regiae pomoeria equitanti
50쪽
et4 Amoenitatum exoticorum tanti ad viridaria, id qu0d, diaetae obediens, fere indies facit, ante Vesperam; qua occasione difficultates quasdam oretenus explicat, dc decisa petit eorum, quae temporis distractionem non ferunt. In Me0les vero, sive consessu publico sinistram considentis cum machina fumatoria ea enim nunquam Serenissimi os deserit) a modico intervallo idem Regni Gubernator occupat, ut curialium & consilii publici sub Majestatis praesidio Directorem agat.
Mesjles, solennis aistus esst, negotiis publicis sacra- decernendis causis ad rem publicam spectantibus, distribuendis officiis , admittendis Principum Legatis, & magnific, convivio tractandis iis, quos Majestas praesenti admissione dignata est. Hunc actum idem Praeses suo orditur alloquio, primo omnium ante pedes regios prostratus, se Lorboon, seu victimam devotissima verborum formula offerens; quo praestito, supplicantium petita ordine eXponit, ita sane, ut prodesse possit, quibus velit; siquidem eo ducatur spiritu, qui deaurandas manus sollicitantibus exporrigit. Haec emensus,pergit ad negotia Status, dc quae salutis publicae intersunt, examinanda. In actus hujus exordio non gravatur Rex Ipse sententiam ferre, si nimirum functiones ambiuntur, si salariorum auctiones , si beneficia, aut quaevis petuntur in levi negotio non magni ingenii decreta. At cum intricatae incidunt de statu quaestiones , cum variis circumstantiis perplexae causta de negotiorum pondera sub incudem vocantur, quorum Illi membra distincte cape re, limitatumque ferre judicium in proclivi non est, praesertim experti rerum earum historiar & notitiae, tunc nauci quaestione habita de re aliqua praesenti, quasi eius objecto fortuito avocatus, gravissimam dissertationis seriem interrumpit. Haud obeta naris Gubernator, ut Principem taedio eximat, quasi dc ipse propositi immemor,