Furni novi philosophici, sive Descriptio artis destillatoriæ novæ ; nec non Spirituum, oleorum, florum, aliorumque medicamentorum illius beneficio, facilimâ quâdam & peculiari viâ è vegetabilibus, animalibus & mineralibus, conficiendorum & quidem mag

발행: 1651년

분량: 506페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

P A R s II. nem sitra, & feces plurimae separabuntur;postea coagula iterum in salem flavescentem, quem in crucibulo mundo dc cooperto fac fuere, & sanguinis instar rubescet, eritque saporis ignei mor- dicantis, qui denuo solvendus, fit trandus δί coata gulandus. In quo labore admodum purificatur salille; cujus solutio ante coagulationem viridescit, ejusdemque cum sale mordicationis. Solutio illa graminis instar viridis, iterum coagulata in salem rubrum, poterit denuo facta prius coamitatione) in crucibulo forti liqueficri , & acquiret

majorem rubedinem & ac redinem. N B. Apparentes infusione praedicti salis scin tillulae igneae non accendunt, instar aliarum carbonum scintillae. Expositus aeri humido resolvi tur in oleum rubrum , aurum dis luens in dige stione Lunam vero inractam relinquens) quae solutio coagulata ad Chymicos usus reservanda. Extrahitur quoque inde Tinctura cum vini spi ritu alcoli sato, argentum aureo colore non fixo tingens, sive deauranS. Efficacissima quoque est illa Tinctura in me dicina, quare etiam instar thesauri conservanda. Poteris quoque istius salis Tincturam antequam aurum dis luatur inco clicere cum vini spiritu, quae etiam egregia, non tamen ad cis essicax scuti illa, inserviens quoque Alchimiae, cujus tractatio non est hujus loci; quia hic solummodo agitur

de mediciva. De

142쪽

De usi Medico medici sive Tincturaepu

veris tormentarii. tinctura, tam sine, quam cum auro parata, est praestantissima fere omnium mearum scit . medicinarum, si modo rite paratur. Mirifice enim mundificat fanguinem, sudorem pellit Aurinam, quare in peste, febribus, epilepsia, scorbulo, melancholia hypochondriaca,podagra, calculo &c. item in omnibus obstructionibus hepatis & lienis, nec non pulmonum affectibus, tu tissime maximo cum fluctu ustirpari potest. Mirabile igitur, quod e re tam noxia, tanta paretur medicina: Qua inobrem esset consultius praepa rare inde Mc dicamina salubria in aegrorum salutem , quam illam usu pare in hominum perni

ciem,

Novi Chymictum qui diu Philosiophorum lapi dem, sive Vniversalem Medicinam quaesivit in hoc

dracone venenato , & quidem non sine magnis expensis is cumprimis varietate colorum apparentium motus, quorum Philosophi mentionem faciunt, in praeparatione suae medicinae &c.

utpote sanguinis Draconis , Lactis virginei , viri dis de rubra Leonis , nigri nigrioris nigro at bialbioris albo , aliorumque non hujus loci , credulos decipientium. Qui postea animadvertens leprositatem & immunditiem sui subiecti, ineptum illud judicavit ad confectionem tanti lapidis homines atque metalla persic entis contentus Medici

143쪽

P A R s II. Medicina particulari inde parata. Atque haec dicta sufficiant de Dracone hoc venenato , pulvere nimirum tormentario, ejusque medicini Non autem negaverim esse δί alium Draconem , dc quidem praedicto puriorem, cuius Philosophi saepissime faciunt mentionem , natura enim arcanorum Dei dives, nonnisi annitente Deo j revelandorum , & per consequens Celandorum coram impiis, avaris, ambitiosis immi sericor dibus.

spiritus o flores ὶ nitro es carbonibus.

Itrum supreme purificatum a sale sito stiperfluo , mixtum cum carbonibus dat destillatum, ave solari combusta, aquam peculiarem, hominibus atque metallis utilem ; cujus cinis combustus tartaro calcinato non dissimilis, facit ad metallorum purificationem.

Flores o spiritus licum, cu allorum velare

na quomodo con sciantur additione carbonum se Nitri.

. Q Ilicum vel arenae pari. j . Carbonum ti lim pari. 3. dc nitri optimi paTr. 6. Misce. Mixturam injice per intervalla in instrumentum, S accendetur sulphur combustibile silicum, ab igne nitri vehementissimo, qui facta separatione, par tem aliquam in spiritum & flores per fili ratio

144쪽

nem separandos conversam secum elevat. Spiritus odore & viribus refert confecto in spiritum e sale tartari S silicibus; cujus relictum caput mortuum similiter resolubile est in oleum si ve lita quo rem , in omnibus similem illi, qui conficitur c sale tartari & arena; quare non necesse naturam ejus hic describere, quam reperire licet ubi agitur de spiritu salis tartaxi facto cum silicibus.

Spiritus es oleum Tales cum Nitro.

*. WAlci subtilissime triti pari. carbonum Tiliae pari. a. Nitri optimi pari. 1. Vel 6. Misce: mixturam injice in vas destilla totium per intervalla cum cochleari ferreo , & egredietur spiritus cum paucis quibusdam floribus, quos se parare oportet, uti dictum de silicibus. Spiritus

fere refert spiritum arenae. Caput mortuum gri sei coloris oportet ut probe calcinetur in crucibulo, vel lique fiat, & enundatur liquefactum; qua ratione dabit massam albam instar silicum & crystallorum, solubilem in loco frigido humido in liquorem pinguiorem oleo arenae , acrem instar olei tartari; mundificantem & albificantem cutem , pilos & ungues. Spiritus intrinsece usurpatiis pellit urinam & sudorem; extrinsece Vero curat vulnera & scabiem. Caeterae me latent qualitatos. In Parte Quarta docebitur, quom Odo Talcum , si liccs & alia ita praeparanda , Ut cum vini spiritu dii tui in optima Medicamina

redigi possint.

145쪽

optimi pari. j. limaturae stanni pari. 2. misce & injice ut stupra dictum. Et Iovis sulphur accendet nitrum, facietque flammam, ac si fuisset facta cum sulphure vulgi, quam separatio sequitur; pars enimi quaedam stanni abit in spiritum dic flores. Caput mortuum exemptum, Maeri humido expositum solvitur partim in liquo rem si ve ollatim, extrinsece usurpandum ad ulcera mundificanda ; tinctoribus quoque aptum ad exaltandos colores vegetabilium & animalium, rite nimirum usurpatum spiritus pellit sidorem. Flores edulcorati propterea quod siccant, inter emplastra miscendi.

Spiritus,Flores cir Liquor ex Zinc , OUemadmodum cum Jove, ita etiam cum

hoc procedendum , quod dat flores copio sos, nec non spiritum oleum, earumdem fere virium cum illis, quae e love conficiuntur. Atque hi flores per nitrum correcti sitiat meliores illis,

qui per se conficiuntur, de quibus in Parte Prima. Spiritus, Flores , oleum Lapidis cataminaris. N. T Apidis calaminaris pulverisseti part j. nitri pari. a. misce& injice : & egredietur spi- Ee a ritus

146쪽

F ti R N o R. P H I L O s Ο Ρ H I c. Litus acerrimus faciens ad metallorum separationem, cum paucis quibusdam floribus flavis quod remanet in fundo vasis caput mortuu subviride, linguam mordicat instar salis tartari; s lutio inde facta cum aqua pluviali graminis instar viridis est; quae si non mox coagulatur in salem, separabitur viriditas a nitro fixo, dc praecipitabitur pul vis ruber su btilisti mus, qui edulcoratus de siccatus administraxi potest a gr. j. ad IO. ia. facit que vomitus 3c sedes leniores antimonio vomitorior hic enim lapis δc Zinck qualitatem habentauream , ut in Quarta Parte demonstrahitur. Lixivium vero illud album viriditate privatum, coagulari potest in salem album, sali tartari similem. Solutio autem illa Viridis coagulata, antequam separetur viii ditas a Nitro, dat salem viri dissimum acriorem sile tartari, singularia in Al- chimia praestantem, quae non sunt hujus loci. Usurpaturus autem hujusmodi sal in Alchimia non opus habet, spiritum e mixtura elicere 3 sed saltem miscere ad unam partem lapidis calaminaris, 3. Vel q. partes nitri : mixtaque coquere in crucibulo forti in furno ventoso , donec nitrum viridi coloretur colore, postea effundere, dc Viri dem inde elicere salem aureum, ad usus suos seris

vandum.

Facturus vero Tincturam δί Medicinam, af

fundat spiritum vini pulveris at o sali ) ad extrahendum dc dabit sanguinis instar rubram Tincturam nec in Medicina, nec in Alchimia contemnendam. Caete

147쪽

P A κ s II. Caeterum observandum, non dari metallum vel minerale quantum quidem per me scire licet) Sole & Luna exceptis, e quo fixa in igne eliciatur viriditas, praeter lapidem calaminarem : id quod notatu dignum.

S ritus nitris phuris es s lis communis.

ali. C Alis pari. I. sulphuris pari. a. Nitri pari. . Misce Sc injice per intervalla, cochleare unum post alterum; SO egredietur spiritus quidam acer flavus; qui mixtus in debita proportione cum aqua communi, dat balneum multis morbis uti- lissimum, cumprimis scabiem sanans. Salsolutionis beneficio e capite mortuo elicitum,ad balnea quoque usurpari potest, sed non est tantae e ficaciae, quantae spiritus est , qui penetrat & celeriter operatur in contractura alijsque nervorum

affectibus ; de qua re fusius in Parte arta. Commendatur etiam sal ille fixus & flavus in Al-

chimia, quia Lunam vi caementationis quodammodo emendat.

Spiritus, ores , Oleum Reguli Martis, Nitri.

Martis stellati Confecti ex parte T. Martis,& 3. partibus antimonii cujus prae paratio dabitur in Parte Quarta ) partem nimi rum unam, nitri puri partes I. Misce; pro ice mixturam per intervalla in vas des illatori urn, S

Ee 3 dabit

148쪽

dabit spiritum & sublimatum album ab invicem

separanda , uti supra dictum de floribus, cum a qua, sudorem promoventia. Caput mortuum. vulgo, sic dictum, non mortuum sed vivum quid est, multa enim prastat in

Medicina & Alchimia. Massa illa reliqua quae

erit alba, si regulus fuit purus ,secus vero erit sub- flava) acerrima & ignea, redigitur in lixivium cum aqua dulci, simili natam tartaro calcinato , acrius tamen & purius ; ijsdem fere usibus cum

tartaro calcinato destinatum s oportet autem regulum prius esse praecipitatum aquae beneficio, antequam lixivium in sal coagulatur usibus suisia reser Vandum. Anti monitum aquae beneficio prae cipitatum N edulcoratum, pulvis est albus &subtilis, in peste commendatus, & febribus aliis que morbis diaphore si egentibus; vomitus, quem quandoque nimia dosi exhibitus excirat, non est

formidandus ; & quia inspidus non esst ingra

Administratur puerulis a gr. 3. q. usque ad Ir.gr, adultis verba Bisi. ad 3 f. felicissimeque sit dorem provocat in morbis diaphore si egentibus. Hoc antimonium diaphoreticum , in vitrum fusione redigi potest, quod postea vel extractoto nis vel solutionis beneficio cum spiritu salis, in Varia optima elaborari potest medicamina , quα omnia singula hic recensere non est opus Lixi Vium coagulatum miris & incredibilibus virtutibus praedicum est, utpote confectu e re adeo vili; ad quas omnes de singulas explorandas non susti-

149쪽

cit vita humana, quas etia Zoilorum causa, cuncta vituperantium, hic recensere non licet. Meminit hujus rei Bas1lius Valentinus in curru triumphali,

ubi de regulo stellato loquiitu quod a paucis observatur. Saepe etiam Paracelsus ejus meminit sub velamine alterius clijusdam rei. Sed ejus praeparationem dc usum numquam aperte tradidere Philosophi ingratorum gratia : atque haec instru-inionis causa. Extrahitur quoque e regulo, praedicto modo calcinato cum nitro, antequam in lixivium redigitur , Tinctura quaedam medicinalis cum vini

spiritu. Qui sit solvitur spiritu salis , dat talcum

foliatum, montano simili mum, e quo liquor pa- ratus mundificat cutem. At si calx illa antimonii Viva, antequam cum vini spiritu extrahitur, de

cum salis spiritu solvitur, pulveri fata acri exponitur, resolvitur illa in liquorem pinguem, qui etsi

acris, rite tamen usurpatus, noxam non infert cuti, quam prae caeteris omnibus alijs, nec non pilos ungues egregie venustat abluendus tamen iterum postquam usurpatus fuit, alias enim non so 'lummodo nigram & immundam, sed etiam mula dam ablaturus cutem ; quare caute usurpandus, Omne enim nimium vertitur in vitium. Mixtum aliquid cum aqua calida pro balneo, aufert a toto corpore cutem crassam & impuram, ita ut homo quasi renovatus appareat.

Commendatur quoque idem balneum in aliis quoque morbis, aperit enim poros, qua ration Ctotum mundificat sanguinem , vitiosos eliciens E e hunt θ

150쪽

Ia Fu R N Q R. P H I I. o s Ο Ρ Η Ι C. humores,& per consequens totum roborans Eoa Ttinem, praemissa evacuatione. Prodest Melancholicis illud balneum dc scorbuticis, nec non leprosis mirifice, cum primis si simul quotidie usur-Petur Tinctura inde extracta cum vini spiritu. sdem balneum quoque commendatur pedibus illorum,qui vexantur clavis,alijsque excrescentiis, durisque unguibus δί c. quae Omnia emolliuntur illo balneo instar cerae, ita ut abscindere possis ea. Nihil enim sub sole quod duritiem cutis, pilorum ει unguium magis emolliat, quam praedictum oleum. Atque haec in gratiam supradictis excrescentiis vexatorum. Praedictum oleum, coagulatum in salem , fundendum in crucibulo dc est undendum in pelvina aeneam, ita ut dilatatus frustulari possit, dat optimum causticum. Tartarus crudus solutus in ipso, iterumque coagulatus, dat salem inservientem multis operationibus Chymicis 3 qui extractus cum vini spiritu dat Tincturam sanguinis instar rubram , in obstructionibus praestantissim m. Sulphur quoque combustibile solvitur in ipso, quod migium cum balneis mira bilia praestat. Cocta cum ipso alea aromatum dissolvuntur, & fit inde balsamum, aquae miscibile, intrinseco usurpandum, contra quosdam affectus; gravidis vero interdictum, propter abor tum quem minat Rr: Post pax tum commendatur ad expellendam secundinam , aliaque superflua.

Oleum ligni Rhodi j coctum cum illo liquore &aqua rosa cea, donec Omnia uniantur, dat super'

nu humiditate ablata saponem albissimam, pr. r

SEARCH

MENU NAVIGATION