Furni novi philosophici, sive Descriptio artis destillatoriæ novæ ; nec non Spirituum, oleorum, florum, aliorumque medicamentorum illius beneficio, facilimâ quâdam & peculiari viâ è vegetabilibus, animalibus & mineralibus, conficiendorum & quidem mag

발행: 1651년

분량: 506페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

P A R s II. bus, δc aliis stomachi affectibus. Relinquiturque

tu crucibillo sale effuso materia quaedam terrestris, a sale separata, flavescens; quae fusa igne fortiori, in crucibulo parvo abit in vitrum flavum, tinctura solis impraegnatum, praeditum grano argenti, simili mi cupellati, in quo nullum Omnino reperitur ausum, id quod admirandum; quia a plerisque creditur Chymicis, argentum esse insolubile in A. R. id quod etiam verum. Quaeritur igitur nunc, unde illud argentu venerit, si in A. Reg. sit insolubile P porte quis respondebit, de litiuisse illud in oleo tartari, quia a multis creditur, quod si lia vannetallasnt transmutabilia , cui opinioni non contradico, sed saltem nego quod

hic in hia praeparatione ) id fieri potuerit: si e

nim argentum fuisset in sale tartari, vel A .R. quae tamen illud ferre nequit, utique etiam cum auro fuisset praecipitatum. Q uod autem non fuerit argentum, sed aurum, quod in argentum abi verit , tinctura nimirum

ablata, paucis probabo. Aqua enim illa salsa re liqua ex auri praecipitatione, profecta & mixtione salis tartari & aquae regiae hanc habet proprie tatem , quod pennam immissam , quamvis clarast de alba, purpureo inficiat colore, qui auri non

argenti color est; argentum enim tingit colore

rubro vel nigro: unde liquet, aquam illam salsam aliquid auri retinuisse secum. Instas; si aqua illa aliquid retinuit auri, quare in fusione dedit argentum & non aurum Θ Nonnulla salia habent proprietatem privandi aurum in fusione sua ani-C c ma

112쪽

; Fu RNOR. PHILos OPHI C. in a&tinctura; qua revera ablata, non amplius aurum est, nec esse potest ; sicuti nec argentum, sed corpus inutile nigrum & volatile, plumbo etiam volatilius, ignem ferre minime potens,

cumprimis autem examen capellae, exiguum etiam ignem instar Mercurii 3c arsenici fugiens, quare auri fixitas suae animae si ve tines urae attribuenda, dc non corpori. Verisimile igitur aurum esse separabile in partes nobiliores & ignobiliotes, & proin re ducibile in medicinam tingentem. Nunc autem non disputabo de medicina illa Philosophorum antiquorum , cuncta metalla in aurum tingente, quod nimirum hoc impetretur modo; non enim negaverim , esse de aliud subjectum altiore Tinctura praeditum, Tinctura nimirum auri, nihil per naturam praeter necessitatem fixitati suae requisitam possidens. Attamen crediderim auri Tinctura sive animam, rite separatamd corpore suo nigro, est e exaltabilem, ita nimirum

ut possit postea plus corporis alicujus imper fecti perficere , quam fuit corporis proprii perfecti. Sed ut ut sit, hoc verum est & certum, quod aurum realiter privptum sua anima, amplius non sit aurum, prout fusius demonstratur in meo de Auro potabili vero :'Atque haec propterealὶic apponere volui, ut artifex tale granum in laboribus sitis inveniens, scire possit, unde profi'ciscatur illud. Potitissem hanc auri fulminantis in ommittere praeparationem , ut pote ab aliis etiam traditam;

sed quia in Prima Parte promisi flores auri, quos

vero

113쪽

vero ex auro fulminante conficere Oportet, operae praetium esse duxi, ejus descriptionem hic quoque dare, ne lector illius gratia alios evolve. re libros opus habeat in confectione horum flo-xum. Atque haec communissima omnium Chymi corum via, in qua facile erratur, Jc quidem vel in nimia affusione liquoris tartari, cum primis non puri, unde si quod non omne praecipitetur aurum, non sine incommodo ) vel calcis justo gravioris praecipitatione , rite non fulminantis, inutilisque sublimationi. Quare meliorem dabo praecipitationis modum, cujus beneficio totum aurum absque omni jactura praecipitatur ex aqua

regia, levissimum & flavissimum, duplo plus fulminans. Nec est alia inter hanc de illam praecipitationem differentia, quam quod in hac loco Olei tartari usurpetur spiritus urinae vel salis armoniaci, ad aurum praecipitandum , cujus beneficio aurum melius praecipitatur, edulcorandum postea, ut supra dictum.

De usi Auri fulminantis.

DE usti medico hujus calcis adhuc corporeae nec sufficienter reseratae, & per consequens humanae naturae ingratae, non multum dici potest, quamvis ita per se ad gr. 6.8. 12. 3c Bj. sudo- Tis provocandi causa administretur in peste alii que febribus malignis, sed sine fructu aliquo singulari. Nonnulli calcinarunt hanc calcem mixtam cum aequali pondere sulphuris communis, cujus 4 C c a bene

114쪽

beneficio quidem ipsi adempta vis fulminans,sed

non aucta fuit medica , quia calx illa hac ratione, utpote cruda praeparatione emendari non potes . Quomodo vero vitalis inde paranda medicina, testificans aurum aptum esse Medicinae subjectum, quod in medicinam praeparari possit ese ficaciter dotes sibi divinitus traditas demonstrantem, nunc paucis demonstrabo. Fac ut habeas instrumentum cupreum , simile sere illi, cujus beneficio conficiuntur spiritus volatiles, brevius tamen, nec superne operculo praeditum, sed fistula applicabili Recipienti, cui hic applicari debet absque lutatione , si modo illa

hunc satis profunde, in ventrem nimirum ejus intret: fundus quoque hujus instrumenti planus esto melioris commoditatis ergo , prope quem esto ostiolum arctissime claudens foramen. Quibus omnibus peractis, fac quoque ut habeas duas

scutulas argenteas vel cupreas, magnitudinis unius tinguis, quarum beneficio imponitur aurum fulminans. Collocandum autem vas illud cupreum super tripode, ut carbones aliquos vivos inferne collocare possis, ad calefaciendum fundum Quo ita collocato una cum recipiente Vitreo immobiliter fundoque calefacto, imponenda una scutularum cum gr. 2.3. q. fulminantis auxi, qua imposita claudendum ostiolum, & aurum sentiens calorem ignis, accendetur cum fragore'

unde sit , quod auri partes separentur, aurique corpus dis luatur facto enim fragore statim per fistulam in Recipientem adscendit aurum instar

115쪽

PARs II. 3Zsumi purpurei, qui abit in pulverem purpureum.

Postea exime scri tutam evacuatam, alteramque impone cum forcipula , aurum continentem,

quod etiam accendetur, fragoreque facto abibit in flores : & interea temporis prima refrigescet, quae ubi refrigerata, denuo replenda, & reponenda in instrumentum calidum, exempta altera. Atque hoc , per vices unam post alteram imponendo scutellam, continuandum , donec sufficientem acceperis copiam florum. Tandem instrumento refrigerato, exime aurum non subli matum cum pede leporino nulli usui in serviens, quare iterum reducendum in aurum beneficio borracis, pallidius paululum priore. Flores autem in Recipiente non ita facile eximuntur, cumprimis faeti additione nitri, ut de floribus Lunae dicetur, quia humiditate aliqua praediti. Quare

infunde tantum spiritus vini tartari fati, quantum iussicit ad illos agitatione separandos a Recipiente , quo facto, effunde vini spiritum una cum Phoenice combusta in vitrum mundum colli oblongioris, quod colloca luto optimo prius obturatum in B. leni, vel in cineribus calidis, δίspiritus vini rubescet, quem decanta , recentem oue reaffunde; denuoque colloca in calido ad sol

vendum: quo facto, misce extra ista illa duo praedicta, & ex cucurbita vitrea abstrahe vini spiritum in B. a tinctura;quae quidem pauca in quantitate, rubicundissima vero & suavissima sapore. Residui flores tinctura extracta aquae ablutione e vitro eximendi, qui siccati si funduntur, dant

Cc 3 aliquid

116쪽

F uR N o R. P H I L O s Ο y H I C. aliquid auri pallidi, major enim pars abit in vitrum fusci coloris, in quo forte aliquid latet mihi incognitum adhuc. N B. Si aurum fulminans miscetur cum nitro ante fulminationem, dat flores solubiliores , tincturam citius deserentes, quam aurum fulminans per se : Poteris igitur si vis triplum admiscere nitri ut dicetur de Luna dc pollea in flores redi

gere.

Vses lincturae Solis sise Auri

U Si medicina praestantissima, cor hominis conis

fortans & exhilarans, sanguinem totum renovans, S propterea varios gravissimos curans morbos, uti lepram, morbum Gallicum,&c.

Utrum vero haec Tinctura sit reducibilis in esse quoddam fixum beneficio Vulcani , id ipsum ignoro egomet ipse, quia nihil ulterius tentavi.

De Floribus L ejusem inedicina. T J T satisfaciam promissis Primae Partis, ubi egi

de floribus metallicis, nunc etiam agam defloribus Luna: traditis auri ; qui sequenti conis

ciuntur modo.

Argenti puri laminati vel granulati q. v. cuia si uno e duplum pondus spiritus nitri rectificati, Sevest igio hic incipiet dii luere illud : cessante vero solutione in frigido, colloca cucurbitam in arena calida vel cineribus, ibique, relinque do

117쪽

nec omne argentum sit dissolutum : Deinde es funde solutionem e priori in aliam cucurbitam cui alembi cum applicare possis, in arena abs trahe medietatem spiritus nitri : Postea ubi refrigerit, exime cucurbitam, eamque cum solutio

ne relinque stare immotam per diem unum δίnoctem, & Luna sive argentum abibit in crystallos albas foliatas, separandas a residua solutione, a qua denuo medietas spiritus abstra laenda, dccum illa iterum ut antea procedendum, atque id toties donec fere omne argentum abiverit in crystallos, exiccandas super charta empore lica,& ad risus suos conservandaS.

Solutio vero residua , quae non abiit in crystallos, coctione super ignem in vase cupreo, cum a qua dulci praecipitatur in calcem, edulcorandam, siccandam & ad usus suos conservandam , vel in

corpus iterum reducendam. Vel si prascipitatur cum aqua salsa, dat calcem post edulco rationem& siccationem, facile fusilem non spernendarum virium, facileque solubilem in spiritu urinae, salis Armoniaci, cornu cervi, succini, fuliginis, &capillorum ; e qua optima parari possunt medicamenta , uti postea dice uri de spiritu uri nae. Vel sinon vis praecipitare residuam illam solutionem , poteris inde cum spiritu urinae extrahere egregiam Tincturam, uti postea docebitur.

118쪽

qo Fu RN o R. Ρ li 1 L os o P Η Ι C. De Uu Crystasiorum Lunae. ID Ossint per se tuto u scirpari in medicina, sit administrantur 3. 6. 9. 12 gr. pondere , habita ratione patientis, cum sacharo vel in forma pilu- Iarum. Purgant suaviter absque periculo; ingra tae tamen ob amaritudinem , & inficientes pala tum nigredine, nisi administrentur in forma pu-lularum : quae autem causa sit hujus nigredinis, non est: hujus loci, illius reddere rationem, seque

tur autem mox. Inficiunt quoque metalla, utpote argentum, cuprum, stannum nigredine, quare usus earum formidatur.

Et si in solutione illa argenti, antequam nimirum producentur crystalli, medietas quoque solvitur Mercurii vivi generabuntur indo crystalli a lumen referentes, non ita facile scuti illae in aere solubiles, nec ita amarae,celeriusque operantes.

Puomodo praedio De C stalli in flores redigendae , se ex hisce medicina egreSia

conscienda. Rystallorum foliatarum Lunae q. V. qui bus admisce pondus aequale nitri purissinii & siccissimi, conterendo super lapide calido rPostea impone instrumento ferreo carbones pulveri satos ad eminentiam duorum digitorum transversorum, cujus fistulae ingens Recipiens Uptimo luto applicetur,&inferne accende ignem usque

119쪽

usque adeo, ut ubiq; candeat una cum carbonibus sibi impositis instrumentum scit praedictum. Postea amoto operculo injice cum cochleari ser- reo 5j crystallorum Lunae, vel plus minus, habita ratione Recipientis , quo facto repone operculum & una cum crystallis accendetur nitrum a carbonibus collocatis supra fundum instrumenti, egredieturque fumus argenteus in Recipientem : paulo post nebula dissipata plus injice, dc

id continua donec omne argentum injeceris praeparatum. Quo facto infunde spiritum vini al- coli satum ad flores cluendos e Recipiente, cum quibus procede in omnibus, ut supra dictum de auro , di accipies liquorem subviridem cerebro proficientem. Tandem exime quoque carbones e vase destiulatio, eosque subtilissime tere, δί ablue pulve rem levem, & accipies, multa granula argentea, anitro relicta, reducibilia igitur in argentum bonum. Paratur etiam & alia medicina egregia ex hisce crystallis, viribus non cedens priori, essicacissima contra affectus cerebri , ut sequitur.

Oleum Lunae viride. AFfunde crystallis Lunae duplum vel triplum pondus spiritus salis armoniaci fortissimi,

- colloca ad digerendum 8. vel l . dierum spatio in vitro colli oblongioris, tingetur spiritus salis armoniaci colore caeruleo r Solutionem decanta, filtra, & fere omnem in B. abstrahe spiri-

120쪽

tum salis armoniaci denuo inservientem) e cucurbita vel retorta, & remanebit in fundo graminis instar viridis liquor, ad usus medicos conservandus. Et si forte ad siccitatem usque salis viri dis abstraheretur salis armoniaci spiritus, tantum spiritus reast tandere oportet, quantum sussicit ad solvendum salem in i quorem. Quam Tincturam si desideras praestantiorem , omnem abstrahe humiditatem, ad siccitatem usque lapideam, cui affunde vini spiritum optimum, qui statim lapidem illum dissolvi t: solutionem fit tra, & fecibus a deci is accipies tincturam meliorem, a qua potior pars spiritus vini iterum abstrahenda, qua ratione non modo ejus exaltatur color sed etiam virtus. Volens autem poteris salem illum sive lapidem viridem antequam extrahitur vini spiri tu destillare per retortam vitream, & dabit spis ritum subtilem , una cum oleo quodam acri, relicto in fundo retortae argento plane fusili &c. In affusione spiritus salis armoniaci , vel vini huic lapidi solutionis gratia , vitrum adeo Afrigescit, id quod mirum, ut vix manu tenere possis, quae frigi ditas aliunde non, nisi Luna frigidae naturae proficiscitur.

Vses liquoris miridis in Asthimia se

Mechanicis. N On modo medicinae inservit, sed aliis etiam

Operationibus de argentat enim cuprum &Vitrum inservit curiosis in te suppelectili. Pos sunt

SEARCH

MENU NAVIGATION