Furni novi philosophici, sive Descriptio artis destillatoriæ novæ ; nec non Spirituum, oleorum, florum, aliorumque medicamentorum illius beneficio, facilimâ quâdam & peculiari viâ è vegetabilibus, animalibus & mineralibus, conficiendorum & quidem mag

발행: 1651년

분량: 506페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

Flores Mariis se Veneris.

Tlv.T Imaturam ferri vel cupri, q. V. nimirum; projice illam cum cochleari ferreo super carbones vivos dispersim scit. Jc ascendet e Marte Vapor ruber, e Venere a nem viridis, elevabiturque in vasa suesima toria: ig e dira ciente, o portet illum fovere recentibus carbonibus, Sccon inuale projicere in fornacem Martis sive Ueneris limaturam , donec sufficientem nactus sis copiam florum : & tunc omnia refrigescere per mitte Quo facto alas rvasa sublimatoria & exi me flores, eosque serva, sunt enim optimi si imis centur ungentis de emplastris: qui si intrinsece usurpantur, vomitus provocant; meliores igitur in chirurgia, ubi vix aliquid illis comparabile. Venus soluta spiritu salis, & oleo vitri ob praecipitata, edulcorata, siccata SI sublimata, dat flores, qui in aere resolvuntur in balsamum viride, utili stimum in vulneribus & ulceribus antiquis putridis, ceu thesaurus pretiosissimus.

Flores Saturni se uvis.

Onopus est haec metalla in granula redigere, sussicit si frustulatim injiciuntur; sed tunc

oportet si ib crate collocare patinam terream vi

trea am aqua repletam, ad colligendum id quod liquefactum defluit, quod eximendum, iterum' que in ignem projiciendum , atque id toties do

P ue nec

62쪽

ue 8 Fun No R. PHILOSOPHI C. nec totum metallum in flores sit conversum; qui postea vasis refrigeratis iterum eximendi, sicuti

dictum de floribus M irtis & Veneris. Atque hi flores sunt praestantissimi , mixti emplastris k unguentis, in vulneribus antiquis dc recentibus, majorem era m habent vim exsiccandi, quam metalla calcinata, teste experientia. De Mercurio.

IIc facile redigitur in flores, quia admodum M volatilis, non autem. praedicta ratione, quia saltat in igne & descensum quaerit. Etsi desideras ejus flores, misce illum prius cum sulphure, ut mortificatum pulverissere dc injicere possis. Et si crucibulo, collocato in fornace , candenti injicis parum Mercurii vivi per vices scit. cum cochleari, avolabit e vestigio, & pars quaedam resolvetur in aquam acidam , praeferendam floribus , meo quidem judicio; reliquus autem Mercurius,si illat in receptaculum. Sed hic requiruntur vas a vitrea, quia in terr is amittitur aqua praedicta. Quae sine dubio aliquid praestat in arte: Utilis autem extrinsece usurpata in scabie, venereisque ulceribus.

Flores Zincti.

Si mirabile metallum , repertumque sp agyrica anatomia esse purum putum sulphur, aureum,immaturum. Carbonibus vivis superimpositum, subit b avolat totum; accenditur quoque

63쪽

partimque comburitur instar sulphuris communis alterius coloris flamma, aurea nimirum pur purea;datque flores elegantissimos albos dc levissim OS.

Administratia gr. q. s. s. usque ad I 2. pro VC-cant sudorem egregie, quandoque etiam Vomitus & sedes habita nimirum ratione peccansis materiae. Vires illorum extinsecae sunt egregiae, praestantiores enim non reperiuntur flores , non modo cito consolidantes vulnera recentia, sed etiam antiqua semper aquam stillantia, ubi reliqua cuncta excellunt medicamina. Tantae enim

sunt siccitatis quae adjunctam sibi habet consolidandi vim, quod etiam incredibilia praestant. Di vemimode autem administrari pollunt ; &quidem vel per se adspergi superimponendo emplastrum stichicum, vel radacti in unguentum cum melle vulneribus imponendum ; quod in vulneribus profundis ad duritiem coquendum pro formandis suppositoriis parvulis, vulneribus imponendis , quae postea emplastro aliquo tegenda &ab a die praeservanda ε, hac ratione applicati fundamentaliter curant. Mixti cum emplastris stupenda praestant. Si miscentur cum aqua rosacea vel pluviali, ita ut uniantur simul; si postea quotidie aliquoties aliquid instillatur oculis rubris , lachrymanti biis, aliis ophthalmicis non obtemperantibus,sa

ciunt

64쪽

Fun No R. PHILO OPHI C. ciunt quod restituantur & curentur iterum. Hi flores luiteolo excepti, si adsperguntur locis puerulorum prius tamen lotis aqua) vulneratis Urina anat eos iterum. Curant quoque cutis unitarem solutam, profectam ex diuturno de cubitu aegrota latium , uri de ingens proficiscitur dolor, cito si ad spei guntUr

Facilius quoque hi flores solvuntur in aquis

corrosi vis. quam metalla & mineralia caetera;

nec spi itus illos iterum deserit in igne , sed phlegma insipidum stillat solummodb, relinquens oleum pingue & spissum , ut supra de lapide calaminari dictum; i)sdem usibus destinatum, efficacius tamen illo. Qui spiritus si ignis violentia expellitur , tantae est fortitudinis , ut vix conservari possit. Nec solum uti dictum supra, spiritus salis hac ratione exaltari potest, sed etiam aqua fortis & rcgia, ita ut mirabilia praestet inseparatione metallorum quae non sunt hujus loci, dicentur autem in parte Quarta Non autem opus flores eligere huic operi quia crudum Z in chum idem praestat, quamvis flores id ipsum praestent melius: unde apparet, metallum sublimiorem gradum siccitatis contraxisse in sublimatione.

N Ulla est difficultas flores antimonii conscere, diu enim in usu Chymicorum fuere, & quia

65쪽

qu a illorum praeparatio fuit taediosa, vili pretio

non venerunt.

Quare nemo fuit qui aliquid aliud in illis ten

tare voluerit , quia saltem vomitus provocandi causa Murpati fuere; quorum dosis fuit a gr. l. 2.3. q, usque ad 8& Io. in affect ibus sto achi Acapitis, ut & in febribus, Peste, Morbo Gallico

dcc. Praeterea nihil in iis tentarunt. Nec mirum, quia etiamnum reperiuntur, qui sibi persuasi, quod nihil a veteribus non inventum viris do

ctissimis) inveniri hodie possiit; dc ii quid fuisset

amplius reperibile, utique fuisset involatum. Quae sane stulta est: opinio , ac si Deus omnia dedisset veteribus, nec aliquid pro posteris reservassci. Nec illi natura in suis laboribus cognoscunt: quae indesinenter laborat, nec fatigatur in suis labo ribus Jcc. Ut ut autem sit, palam est Deum hisce temporibus revelasse quae olim occulta erant, quod non cessabit usque ad finem mundi. Ad propositum iterum , quod est dare mo dum faciliorem conficiendi florum antimonii, quo major acquiritur quantitas , ita ut etiam aliis usibus inservire possint. Antimonii crudi pulveri sati q. v. dc primo quidem fac ut probe in calescat cande atque fornax postea injice pro una vice libram integram antimonii, vel plus minus , dispersim nimirum supra carbones ; δc evestigio fluet mixtumque carbonibus vi ignis per aerem elevabitur in Recipientes instar nebulae quae ibi co: gulabitur in flores albos. Observandum

quod quando combustis prioribus carbonibus

66쪽

61 FuRNOR. PHILOSOPHI C. alii imponendi sublimationis conti tuandae gratia, recentes semper ante impositionem accendendi, ne flores a pulvere carbonum , una cum floribus adscendente, inquinentur, griseumque inde contrahant colorem : sed nihil interest , si per se illos usurpare nolis ad provocandos vomitus, quia nihil periculi inde, proficiscitur enim ille color non nisi a carbonum Lirno, quare non formidandos:

Fastidiens vero illum, carbones accendat antequam in)iciat in fornacem , acquiret flores albos. Oportet quoque non Occludere foramen

medium , per quod injiciuntur carbones & anti monium, ut ignis eb liberius ardere possit; alias enim fores ollarum superiorem savescent & rubescent propter sulphur antimonii, quod altius sublimatur quam regulus. Potest autem hac ratione spatio unius horae confici libra una florum cum libris 3s.1. carbonum. Parum est quod de cedit de antimonio, sulphur nimirum combustibile, quod comburitur, omni reliquo abeunte in flores. Oportet quoque tibi prospicere destissiciente copia ollarum sublimatoriarum, propter sussiciens spatium requisitum ad florum sublima

tionem.

Hac parati ratione sores vilissimo pretio veneunt, ita ut libra una vilioris pretii sit, quam uncia dimidia aliter praeparatorum. Tutiores si tutpote liber gnis flamma confecti, non enim tam Vehementes provocant vomitus ; quin imo inferiorum ollarum flores vomitivi non sunt, sed

diaphoretici,ac si cum ii: tro esjent praeparati; ita

67쪽

enim corriguntur per ignem. Atque hac ratione una eademque Opera diversarum operationum diversi flores confici possunt : inferiorum enim ollarum flores sunt diaphoretici, mediarum v Omitivi mediocriter , supremarum vero vomitivi vehementer. Proue enim plus ignem passi eo magis sunt correcti ; unde diversitas virium proficiscitur. Quare singuli seorsim conservandi, & su periores quidem pro emplastris , vel pro butyro, vel oleis, iisque vel dulcibus vel corrosi vis inde conficiendis. Medii ad purgandum & vomendum : infimi autem ad sudorem provocandum. utpote praestantiores licZOartico minerali, vel an timonio diaphoretico facto cum nitro. Sane non

credo viam esse faciliorem conficiendi flores emeticos 3c diaphoreticos, hac nostra. Quod ad usum illorum; sciendum emeticos illos robustis saltem esse administrandos, vomere consuetis : Puerulis& s nibus vero cum discretione, ut supra de Bu tyro antimonii dictum: Diaphoretici vero absque periculo senibus atque Juvenibus administrari

possitiat; sanis & aegris; in omni affectu diaphore-

si egente , utpote peste, morbo Gail: scor buto, lepra febribus&c. Dosis illorum est a gr. 3. 6. 9. II. usque ad rq . cum Vehiculis appropriatis , ad sudandum in lecto expellunt enim tam per sudorem quam per urinam Omnes pravos humo res. Et quia emetici copiosiores sunt diaphoreticis, nec ita necessarii ut hi, δc ex una vel altera

uncia plures confici possint doses, necesse esst docere , quomodo emetici in diaphoreticos trans

68쪽

ς FuRNOR. PHILOs OPHIC . mutandi: Fit autem illud tribus modis, quorum duos supra tradidi de butyro antimonii confecto e floribus cum salis spirit ii, tertius hic est: colloca flores in crucibulo absque lutatione) cooper to, ne quid incidat, ita per se solos in igne letitone liquescant, sed saltem obscure candeant aliquot horaium spatio ; postea permitte ut i efrigescant, ficti enim sunt fixi & diaphoretici. Et si

favedinem aliquam vel cinereum colorem con traxissent, i ac tamen ratione redduntur albi &clegantes, fixi & diaphoretici. Caeterum hi flores usurpantur ad Emplastra Stictica, propter naturam siccam, qua praediti.

Fundunt ut quoque in vitrum savum transparens nec datur, via facillor antimonium per se redigendi in vitrum savum transparens ubi an

timonium crudum primo stibii matur, sublimatum postea in vitrum funditur. Sublimatio hic in servit loco calcinationis, cujus beneficio facilius sublimantur viginti librae, quam illius beneficio libra una redigitur in cinerem. Nec hic periculum funi orum ascendentium, quia antimonio projecto in ignem abire licet,

quae tuta facilisque calcinatio, cum vulgari S continuam requirat artificis praesentiam agitantis materiam, qui materiam semel conglobatam ex imat, iterumque conterat; qua ratione multum agere habet, antequam materia ad albedinem perveniat. Via autem nostra, prima vice materia

sufficienter albescit & quidem plus quam illa vulgari calcinationis de agitationis. Autumo igi

tur,

69쪽

P A R s I. turanti monii vitrum confecturo optimam, hactenusque incognitam monstrasse viam qua revelata non sperabo quempiam stultorum more in post rum ambulaturum viam illam taediosam priscorum , sed potius vestigia mea secuturum. Hac enim ratione facili me quilibet medicorum sibi parare poterit flores emeticos & diaphoreti

cOS, nec- non vitrum antimonii per se.

Ex hisce flocibus confici possunt etiam olea

ante in & corro sua; atraque medicamenta, ut supra dictum de spiritus alis, & postea dicetur in

parte secunda. Facturus flores e regulo hisce pulchriores, factis nimirum ex antimonio crudo, projiciatii tum pulverisse tum in ignem, in omnibus pro cedat ut supra dictam, & accipiet S c. Elevantur & hi facile. Quomodo autem hic conficiendus regulus compendiose nimirum, invenire licet in parte quartLSublimantur quoque scoriae ita ut nihil pereat. Facturus autem flores in aere solubiles in liquo rem , adjiciat tartarum calcinatum , vel aliud quoddam sal fixum vegetabile, & accipiet flores solubiles in quovis liqv ue. Facturus autem flores rubros tam diaphoreticos quam purgantes , admisceat Martem, Sc accipiet cinabrium referentes flores. Desiderans virides admisceat Venerem dapidem calaminarem si purpureos.

Atque sic e quovis minerali flores confici pose sunt, sive illud sit fixum sive volat te; cogitur enim in altum avolare proiectum in igne: Qui diversi-E mode

70쪽

66 Fu R N o R. P H I L o S o P H I C. mode in Chirurgia lusurpari possunt, in emplastris&unguentis; exsiccant enim & adstringunt potenter , cum primis confecti u lapide calaminari. Nec sunt spernendi confecti e marcassita aurea & argentea. Ex arsenico confecti δί auri pigmento venenati sunt, pictoribus autem utiles, Arsenicum & auripigmentum calcinata cum nitro, si sublimantur postea dant flores , tuto introashmendos, cxpellentes omne venenum per sv dorem& alvum. Dupliciter enim Corrigantur,

primo scit. per nitrum , secundo per ignem in lublimatione: non igitur formidandi, quia dc antimonium venenum fuit, ante praeparationem sui. Qtio enim majus virus ante praeparationem,

eis major post: medicina. Flores sulphuris docentur in parte secunda, quamvis etiam per hanc confici possint fornacem, cognita nimirum illius natura δί proprietare per expertum, alias sulpitur comburitur. Ita etiam lapides praeparati rediguntur in flores aliaque plura, de quibus non opus verba facere; poterit qui velit experiri. S c.

Et quidem non dubito de revelatione plana &clara destillationis quae fit per fornacem nostram primam, quare finem faciam. Intelligens igitur, sciensque fabricam fornacis quam petere licet cx delineatione) ejusque usum, non negabit, me bonum opus fecisse, nec laborem meum improba bit. Atque haec est via optima destillandi & siibli mandi in combustibilia. In secunda parte invenies aliam

SEARCH

MENU NAVIGATION