장음표시 사용
321쪽
metalla nonnulla, ignis violentia nondum destructa calore suavi ditiora reddita, ita ut fusa facta digestione o duplum auri 3c argenti dederint pondus. Quin imo egomet ipse vidi mineram plum bi communem, praedicto modo digestam ; quae non modo argento ditior inde reddita, sed etiam
auri particeps , quo antea caruerat in C Xamine Ordinario. Atque hoc opus in magna quoque quantitate operari licet, centenariorum scit. quod opus minerarum plumbi possessoribus peritis, maximum sine dubio commodum allaturum. Hoc autem scito, non omnem hac ratione plumbi, auro ditari, sed semper argento ditari mineram, tesse experientia. Talia plura habentur in natura inexpertis & in exercitatis incredibilia. Quod si nos mortales diligentiores essemus in lcgendo Libro manu Dei exarato in paginis i is IV. Elementorum, plura utique in illis secreta &magnalia inventuri es emus, sed in sudore vultus, non otio impetrantur artes & Opes quare Ora 3c Labora, meliorantur quoque metalla beneficio gradationis germinationi comparabilis. Palam enim es , surculum vel germen arboris alicujus sativae fcrtilis sylvestri implantatum facere ferre in posterum arborem illam friti nus non sylvestres sed optimos & suavissimos surculi speciei consentaneos, sicisti videre licet in ferro soluto in
spiritu acido,Venere fermentato,&in cupru tranS- mutato : qua ratione sine dubio cuprum transmutabile in argentum, Jc hoc in aurum, si modo scr-mentationis, modus appropriatus innotesceret.
322쪽
Estque haec transmutatio instar digestionis, e gramine facientis carnem bubulam vel equinam in stomacho bovis equi; & carnem humanam e carne bubula in stomacho hominis. Meliores otioque partes a vilioribus separari possunt vi similium attractiva, uti videre est in metallo sulphure abundante , cui si aseicitur ferru infusione, sulphur suum nativum deserit metallum qua ratione purius redditur seseque associat fer ro , cum quo majorem habet amnitatem & fami liaritatem , quesn cum suo nativo. e. gr. Si plumbi minerae sulphure abundante in fluxu vel fusione adjicitur ferrum, metallum redditur malleabile fusum, quod alias nigrum & fragile in lucem esset proditurum. Etsi quid amplius metallo fuso mal leabili adjiciendum nobis innotescieret, in fusione nimirum , superflui sulphuris immaturi combustibilis gratia tollendi, sine dubio adhuc purius redderetur metallum. Quia re incognita metalla per
manent in sua nativa impuritate. Et quidem Deus hac in parte quemadmodum in aliis omnibus suis operibus bene fecit , quod hanc nobis celaverit
scientiam : Si enim avaris innotesceret , omne plumbum,s annum, cuprum & ferrum coempturi
essent auri & argenti separandi gratia, ita ut rustici
S pati Derculi operatores vix instrumenta metallica sibi necessaria, ob raritatem comparare Valg-xent , sed Deus noluit omnia in aurum trans nutara metalla.
Data similitudine de tollendo sulphure superfluo quorundum metallorum in fusione , partium
323쪽
puriorum conservandarum gratia; ita etiam daturalius modus separandi partes puriores ab impurio ribus , vi nimirum attractiva similium , ubi partes puriores attrahuntur a suo simili, rejectis partibus impurioribus & heterogeneis: & id quidem demonstrari potest tam humida quam sicca via: Exemplum viae humidae.. Si auro vel argento impuro soluto in menstruo
suo appropriato adjicitur Mercurius vivuS, attrahit Mercurius ille e menstruo auitam & argentum
invisibile impuritateque mixtum, sibique astaciat purissimum : qcae separatio celerrime succedit. Idem praestat idem Mercurius in via sicca: dum ni
mirum terra quaedam auro vel argento praedita a qua acida humectatur, & tamdiu una conteruntur, donec Mercurius meliorem partem attraxerit; quo facto terram mortuam residuam aqua communi abluere oportet,&Mercurium siccatum ab auro & argento attracto separare , trajiciendo nimirum per corium. Mercurius autem nonnisi v num e terra attrahit metallum & quidem optimum pro una Vice ; quo separato , attrahit secun da vice & alterum, e. gr. Si in una aliqua terra laterent aurum, argentum, cuprum & ferrum, prima vice Mercurius attracturus esset aurum, altera vice
argentum ; cuprum vero & ferrum dissiculter ob impuritates; stannum autem & plumbum facile :Omnium vero facili me aurum ob puritatem Mer curio similinium. Alia C c cc
324쪽
Alia Demonstratio per et iam siccam.
Olloca sub tegula cupellam cum plumbo, cui adde granum auri purissimi, exactissime ponderatum memoriae causa fac aurum in cupella fulminare, & plumbum intrabit cupellam , relicto auro pallido in cupella: cu)us pallidi coloris nulla
alia catisa, quam argenti admixtio, attracti e plum bo per aurum. ais, te hoc non ignorare, aurum nimirum cum plumbo fulminatum pallidius reddi & ponderosius, propter argentum in plumbo , cum auro relictum in examine, pondus ejus augens & pro in pallescere faciens : Cui ego , etsi plumbum in examine aliquid in cupella relinquit argenti, cum auro scit . ubi adjecto permiscibilis,
pondus auri augentis, coloremque alterantis; probatur tamen pondere, plumbum plus in cupellarelinquere cum auro mixtum, quam sine auro probatum. Hinc igitur probatur, aurum in igne e re liquis metallis , attrahere sibi simile, pondus ejus augens. Atque hoc etiam praestat in via humida, aurum : si enim solvitur in menstruo appropriato, una cum cupro, & collocatur in digestione, attra hit aurum e cupro separatum. Qui labor etsi non fiat cum lucro,possibilitatem tamen testatur. Sed si innotesceret menstruum auri attractiva augens sive multiplicans,cupri vero retentricem diminuens,
sine dubio aliquid lucri esset exspectandum ; &quidem plus, si aurum & cuprum una funderentur in igne cum menstruo minerali sicco ; qua ratione
325쪽
auri pondus augeretur secundum Paraceis dicen tem : Metallis una fusis igne fortiori, continuato aliquantisper, evanescere imperfecta & relinquere in suo loco perfecta. d sine dubio rite peractum non est opus lucro carens .Ingenue enim fateor , me aliquotis Lunam voluisse reddere compactam per Martem; ubi aurum ex Marte dedit mihi auri boni insigne in crementum, loco Lunae fixae quaesitae. Atque hac ratione Ope aliquid inopinatum accidit artifici bus, sicuti mihi cum Luna fixa, rem non recte perpendentibus. Qilare metalla tractaturus cautus esto inveniens incrementum aliquod, originem illius probe ponderans. Plurimi enim Opinantur, Lunam cum Marte diu vexantes, haematite , ma gnete, sinirite, lapide calaminari, talco rubro, granatis, antimonio, auripigmento , sulphure, silicibus,&c. auro nimirum praeditis maturo & imma turo, volatili 3c figo; reperientes in examine aurum bonum ; illud aurum nimirum factum e Luna beneficio & adminiculo praedictorum minera lium : id quod falsum. Luna cnim attraxit illud aurum e mineralibus illis , in quibus antea
volatile delituerat. Non tamen negaverim Possibilitatem transmutationis Lunae , utpote auro in
trinsece similimae; sed non cementationis beneficio cum praedictis mineralibus , quia aurum illud non e Luna sed e mineralibus illis profectum, attractum a Luna. Hic Labor comparatur semini projecto in terram bonam, ubi putrescens vi pro
pria attrahit sibi simile, unde centesies multiplica-
326쪽
FuRNOR. PHILOSOPHI C. tur. Oportet autem in hac operatione terram me
tallicam subinde humeci are aquis appropriatis
metallicis, calore ex si1ccatam quae operatio vice
ratio dicitur a Philos.) alias terra sterilis futura esse set. Oportet autem ejusmodi aquam terrae esse a micabilem , ita ut unita pinguedinem quandamessiciant. Sicuti enim apparet e terra arenosa sicca irrigata aqua pluviali , non producente frudi us semini consentaneos , ob calorem solis et it exiguum humiditatem consumentem , & semen
in terra comburentem : quae mixta stercore vacci' no vel alio , retinet aquam ita ut non adeo facile a solis calore consumathir. Eadem etiam ratione Oportet ut terra & aqua tua copulentur, ne comburatur semen tuum. Qui si rite peragitur labor, non crit in cassum , requirens summam dil1Rentiam terrae fovendae necessario calore & humore. Nimia cnim humiditate submergitur terra, deficiens Vero impedit augmentationem. Atque hic labor est
Unus ex optimis , quibus aurum & argentum bonum clicio e metallis vilioribus, requirens optima vasa retinentia semen una cum terra sua & aqua aliquantisper in calore appropriato. Non dubito quin hic labor in majori etiam quantitate perpe 'trari possit ; firmiter credens Metalla viliora, cumprimis autem Saturnum omnium aptissimum, non solum in aurum & argentum maturari
posse , sed etiam in medicinam bonam : Qui sine dubio Labor Philosophicus divinitus con cessus Chymico magnum solatium , sed caute usurpandus. Non enim omnia di singula sua do
327쪽
na Deus vult esse communia : siquidem mihimetipsi accidit operis alicujus inventori praestantisti mi , ut illud commonstraturus amico , neque ipsi commonstrare, neq; in posteru amplius perpetrare potuerim pro memet ipso. Eare & quidem haud immerito ancipites sunt alii in scribendis rebus
arduis : multi enim non verentur aliorum secreta, multis laboribus sumptibusq; egantiatis inventa in otio attrahere per fas & nefas. Quare tutius est silere & sic aliis quaerendi dare ansam, quam secreta divulgare, ut re ipsa experiantur curas, Vi gilias & expensas in rebus arduis inveniendis ex antlandas ; nec in posterum amplius aliorum inventis tam impudenter ingrati inhient. Qua re cunctos tam supremae quam insimae sortis homines volo rogatos, ne me amplius suis petitioni bus & epistolis molestare & fatigare velint, bene volantiamque meam aliis benefaciendi nolint convertere in ruinam mei, contenti meis scriptis publicatis incommodum proximi. Nec tibi persuadeas me aureorum montium esse possessorem& promisserem. Quae enim scripsi, naturae dete gendae causa scripsi in hisce discursibus de metallorum viliorum perfectione in parva quantitate.
Quippe nunquam feci periculii in Magna an
titate , expertus veritatem & possibilitatem in minori saltem, in minoribus crucibulis et quare quae scripsi, scripta sunt in eum finem ut appareat possibilitas artis, metallorum persectorum de potentia in actum educendorum ex imperfectis. Ille igitur cui datur occasio, poterit facere periculum in ma-
328쪽
38 Fun N o R. P II I L O s o P Η Τjori quantitate: me quod attinet carentem opportunitate, exspecto auxilium divinum, quo opportunitate nacta periculum facere possim in majori quantitate , atque adeo fructum deportare laborum meorum & sumptuum insignium ex antla
Alterantur etiam species metallicae ratione alia, beneficio nimirum alicujus spiritus tingentis metallici, uti videre est in auro fulminante,aliquoties accenso super lamina metallica munda laevigata, Tincturam profundissime auream imprimente laminae illaesae, ita ut acus Probam ferre possit. Idem etiam accidit in ta humida, ubi metalla laminata imposita spiritui gradatorio consecto e nitro &quibusdam mineralibus, penetrata a spiritu aliam adipiscuntur speciem spiritui consentaneam. Dubitans autem de gradatione metallica, facta cum
auro fulminante, certitudinem experietui eX crebriori accensione auri fulminantis recentis super. cadem lamina, videbit enim non fucum esse me talli & extrinsece deaurati, sed profunde tincti&colorati. Similiter experiri licet certitudinem per spiritum humidia, si metalla transformata probata' tur. Vnde clarissime apparet Metallorum mutua actio & passio subtiliatorum. Spirituum enim po tentia maxima & inexercitato incredibilis est. Atq; hanc metallorum inferiorum gradationem non
solum confirmant Philosophi tam prisci qua
moderni, sed etiam mineralium sossores ab expe-- rientia edocti, vapores minerales penetratione Vi- iora in meliora transformare metalla, teste Laηδ'
329쪽
ro Erchero assirmante, transformari serrum in cu-prum naturale bonum in aquis viridibus salsis; se seque vidisse foveam , in qua clavi ferrei alia lite
projecta, cuprei spiritus penetratione transfornaabantur in bonum cuprum. Non inficias eo sollitiones metallicas nonnullorum Metallorum laminis praecipitatae adhaerescere, easque aureo , argenteo vel cupreo colore assicere. Palam enim est ferrum in aquam projectum vitriolarem non transmutari in cupr0m, sed cuprum ek aqua attrahere ; de qua re hic non agimus, confirmantes
Possibilitatem Transmutationis Metalicae per spiritum tingentem & penetrantem ; Quare denubtestor magnam inesse vim spiritibus metallicis. Ad spice modo terram opacam & obtusam, & praetcream aquam claram & limpidam potentissimam, qua clarior & potentior aer ex aqua profectus e terra profecta. Nonne aquae quandoque inunda ti9ne integrae regiones perduntur, ablatis pagis &civitatibus Θ Nonne aer potest domos destruere
fortissimas; cumprimis terrae inclusus, movere terram aliquot milliarium , ac proin integras diruere civitates & montes cum interitu hominum , quae omnia fiunt naturaliter Longe majus minatur periculum ventus artificialiter excitatus per nitrum, id quod nemo negare potest. Et si tantam Elementa corporalia exercent potentiam, penetrare tamen nequeunt metalla absque laesione, nec lapides & vitrum, facile autem penetrabilia igni. Non igitur latente sed patente solis & ignis vi,quam ha bet in metalla, lapidos & vitrum , quae ab illis faci-
330쪽
lime penetrantur absque ullo aliquo impedimento Quidni etiam metalla compacta a spiritu quodam metallico iubtili & penetrante & quidem ignis auxilio penetrarentur , & in aliam speciem transformarentur Θ Sicuti nunc dictum de auro fulminante ela aqua gradatoria. Qu are non dubitandum de pollibilitate spiritus metallici tingen iis, transformantis viliora in meliora metalla, tam sicca quam humida via. Metalla etiam purificari possunt eo, quo purificatur modo tartarus & vitriolum aliaque salia, beneficio nimirum aquae copiosis. Patet enim Vitriolum purgari a sibi admixto ferro & cupro .solutum nimirum in magna aquae quantitate & coa gulatum, ita ut aluminis instar albescat; quae purificatio non est nisi separatio metalli a sale, facta beneficio aquae copiosae salem debilitantis, ita ut amplius metallum admixtum retinere non possit, quod instar limositatis alicujus praecipitatur, Iacua inutilis, quia potissima vitrioli pars, a qua Uus v riditas, cuprum nimirum , serrum & sulphur. Et sciati separationis beneficio e vitriolo eliciuntur metalla, perfectiora salibus ; ita etiam de metallis capiendum , ubi pars perfectior & praestantior praecipitationis beneficio separatur. Quod ad tartarum,purificatur quidem ille etiam copiose a lugadditione, sed potior ejus pars non praecipitatur ut in Vitriolo, sed pars e)us vilior, nigredinis & foecu lentiae causi. Nota exemplum : Tartarus Vulgi crebriori solutione facta cum sussciente quantitate aquae & coagulatione redditur purissimus dealbissi-