Furni novi philosophici, sive Descriptio artis destillatoriæ novæ ; nec non Spirituum, oleorum, florum, aliorumque medicamentorum illius beneficio, facilimâ quâdam & peculiari viâ è vegetabilibus, animalibus & mineralibus, conficiendorum & quidem mag

발행: 1651년

분량: 506페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

P A p s I V. qi albissimus , quia in qualibet solutione facta cum

recenti aqua limpida semper evadit purior: atque

hac non solum ratione tartarus albus, sed etiam

ruber & foeculentus redigitur in cristallos transparentes ,& quidem celerrime beneficio certae cujus dam praecipitationis : cujus limositas, obscurationis causa salis lai tari crystallini mon est nisi res ali qua insipida, mortua & inesscax lignea, admixta tartaro in sui coagulatione in doliis vinorum; denuoque separata vi solutionis. Atque haec duorum salium , vitrioli 3c tartari exempla, non frustra apposta,quia Ostendunt praecipitationis differentiam. In quibusdam enim metallis vi praecipitationis separatur pars Vilior ; in aliis vero pars potior & praestantior,habita nimirum ratione praedominii hujus vel illius partis. In vitriolo pars praestantior cuprum & ferrum

portio Mus minima est, quae praecipitatur & separatur a parte ejus viliore & copiosiore, sale nimirum. In tartaro vero praecipitatur & separatur pars ejus vilior & minor, a majore & praestantiore parte clarificata. Similiter accidit in metallis. Quare quilibet cautus csto in sua separatione, perpendens secum antea utrum melior vel vilior pars metalli praecipitanda. Sine qua nemo se huic immisceat negotio cognitione. Caveat sibi quoque opera tor exspectans fructum aliquem sui laboris ab aquis corrosii vis, utpore aq. forti, aq. reg. sp. salis, vitrioli, aluminis, aceti, 3cc. in solutione , a quibus

nihil boni proficiscitur , utpote omnia 3c singula funditus perdentibus & destruentibus ; fidem fa-C c c c 3 ciens

332쪽

ΑΣ . .F u R N o R. Ρ H I L O s o Ρ Η I C. ciens hisce verbis. Ex Metallis , per metu Ea cum meiallis , perfecta conficiuntur metalia. Metalla quoque purificantur , maturantur & a vitiis separantur per nitrum, sulphur superfluum combustibile comburenS. Atque omnes & singulae praedictae Metallorum perfectiones non nisi sint particulares. QuUibet enim medicina particularis tam humana, quam metallica , purgat, separat & perficit sive emendat ablatione supersui.Vniversalis autem medicina operatur suas perfectiones & emendationes, roboratione & multiplicatione humidi radicalis tam animalis quam metallici, expellentis postea vi propria & innata suum hostem. At ais ; Egregia qui- dem hic a te traduntur exempla, modus Vero Operandi non item. Plus quam opinaris docui, et si non intelligas: Certus enim stim aliquando post mortem meam, libros meos in existimatione ma- jore futuros, e quibus me non vanam gloriam sed proximi utilitatem quaesivise apparebit, quantum quidem seri licuit. Sed noli cogitare videns liberalitatem scribendi meam, quod ex me multa eX- piscari velis. scito enim, quod etsi talia publici commodi gratia scripserim, non tamen cogitem mihi hac ratione negotium facessere. Non enim Valeo omnium & singulorum petitionibus satisfacere, nec epistolis respondere, nec etiam omneS divitiis cumulare , qui ipse nec dives nec unquam ii si Vid inas Etsi enim harurii rerum cogni- tionem benedictione divina acquisiverim , & in minori quantitate veritatem expertus fuerim,

333쪽

nunquam tamen in majore copia tentavi secique periculum, divitiarum gratia, contentus divina benedictione. Quyre singulos etiam admonitos velim a Deo illuminatos, ne incidant in ambitionis& ingratitudinis vitium ; sed debitae gratitudinis

ergo erga Deum pauperum memores esse velint, evasuri aeternae damnationi. Nec te moveat malevolorum invidia scientia Divino favore clarum, avari enim & ambitiosi nemini nisi sibimet ipsis bene precantur;qui animadvertere deberent, quod sit cuti & ipsi nihil secum attulerint, ita quoque nihil secum aliquando ablaturi. Tu modo esto bonus oeconomus 3c paterfamilias in dono tibi divinitus concredito,facitoque justitiam intrepidus. Atque haec dicta sussciant de particularibus

emendationibus metallorum secundum experien tiam meam. Qiuod attinet ad Medicinam illam V niversalem adeo decantatam , non possum ego judicare de illa tanquam de re mihi incognita; cujus vero possibilitatem a firmare cogor, motuS particularibus illis transmutationibus metallorum. Qua incognita contentos nos esse oportet gratia illa Divina nobis concessa. Saepe enim sine dubio melius pauca sic re homini, aeternae salutis gratia; plerunque enim opes & artes inflatos reddunt. Superbia autem ad diabolum ducit sui authorem , a quo nos clementer praeservare velit Deus Opti mus Maximus. De

334쪽

De Lapide Philosophico.

Redita a multis seculis, a multis clarisismis vi- ris Judaeorum,Ethnicorum &Christianorum, Medicina Vniversu, homines & metalla ad supre-naum sanitatis gradum reducente, ejusque postibilitate per artem; nec solum credita,sed etiam multis rationibus certissimis comprobata, de qua re innumera scripta variarum linguarum, vera & sal sa adhuc extant : non opus est aliquid a me superaddere hujus rei ignaro prorsus & inexperto. Et si aliquoties audiverim, quomodo nonnunquam in diversis locis aurum purum putum factum e vilioribus metallis cumprimis e plumbo , per medicina aliquam arte paratam : semper tamen ejusmodi discursus in suo reliqui pretio, nunquam inde motus tale quid suscipere perterritus aliorum eXemplo tam supernae quam insime sortis hominum, doctorum atque indoctorum, operam & oleum in hac arte perdentium ; sed potius persuasus , quod talis non detur in rerum natura aedicina Universalis mirifica. Et si saepius mirabilia viderim in meis laburibus ansam mihi dantibus, nunquam tamen tentare ausus fui carens temporis & loci Opportunitate ; donec tandem aliquando forte fortuito quaerenti mihi aliquid aliud non magni momenti: fides possibilitatis venerit in manus. Multos enim a multis annis, & sumptus & labores ex antlavi auro sitam exstrahe e Tincturam sive animam, pro medicina inde parabili: quam tan' dem

335쪽

P A R s I V. dem aliquando obtinui, ubi observavi auri corpus

reliquum anima ceu parte praestantiore exstraci a, non esse aurum amplius, nec amplius sustinere i-gm m. Vnde conjecturam feci, quod ejusmodi exstractio fixata iterum possit inferiora perficere

metalla δή in aurum convertere : conceptae vero

opinionis veritatem experiri mihi utpote nunc temporis in peregrino loco degenti , non licuit hactenus ς quare contra Voluntatem quantumvis novitatis avidus, ab opere abstinere coactus fui. Interea perpendens Philis phorum placita de auro suo non vulgi perhibentia parandam Medicinam Universalem,asfudi denuo cupro acetum quoddam Philosophicum , tincturam exstrahendi gratia, ubi fere omne cuprum instar terrae alicujus albae , indigestione re)ectum a Tinctura , quam terram)nulla arte amplius reducere potui, sive in corpus redigere metallicum, permanentem mortuam. Quod experimentum me denuo confirmavit de possibilitate ejusmodi medicinae. Quem etsi labo rem nunquam fui persecutus, non tamen dubito quin vera medicina humana , etsi non etiam me tallica, parabilis inde per artificem diligentem &industrium. Anima igitur cum omnibus attribu tis metallicis., consistente in tam eXigua quantitare, quae vix centesima pars ponderis , qua extracta & separata corpus reliquum non amplius Me tapum sed terra quaedam est inutilis ex mortua;

non dubitandum , quin figata denuo, corpus aliud metallicum reassumere & perficere possit. inare firmiter credo persuasus praedictis rationibus, e

jusmodi

336쪽

6 Fu No R. P H Ι L O S O P H I C. jusmodi parabilem esse medicinam e rebus mineralibus & metallicis, in fluxu nimirum transmu tantem metalla imperfecta in meliora. Noli auiatem opinari me talia scribentem , aurum vel cu prum statuere hujus medicinae materiam ; quam minime statuo, non ignorans esse & alia subjecta facile tractabilia, tincturis abundantia. Qu* ctsi medicina raro & difficulter impetre tur, culpanda tamen non propterea ars & tura sed nos potius inertes, avari, superbi & impii. Nemo enim impius hac arte dignus, contemptor Dei& verbi ejus, proximique osor ambitiosus. Hoc opus es , ais, naturae & artis, non igitur vitae nostrae adscribendum ; Ethnicis olim datum, pieta te nobiscum non comparandis , utpote veram Dei cognitionem non habentibus. Ergo vita mea etsi impia impedimento mihi esse nequit, quia haec ars in rerum naturalium consistit cognitione lepidum captati toto erras coelo : Siccine arbitra ris Philosophos ethnicos verum non cognovisse Deum Θ qui majorem ejus quam tu cognitionem habu& e; quibus etsi Christus non fuit conciona tus , cogno Verunt tamen ipsum e natura; & secundum hujus cognitionis normam vitam suam instituerunt, hoc divinitus donum impetrantes, quod non ad malos usus sed ad proximi sui commodum& emolumentum adhibu e. Tu vero, qui tibi persuasus proximum excellere, doctrina nimirum,cudus festucam vides, ignorans trabem in proprio oculo, vitam terens in avariti insuperbia, invidia,

odio & voluptatibus aliisque sceleribus, siccine

337쪽

arbitraris occultum te in conspectu Dei, nesciensis impedire conatus tuos Θ Certe a Deo non datur avaris & superbis Pseudo Christianis donum tantum. Quare cumprimis sese quilibet examinet hoc aggressit rus munus, Utrum nimirum lotis vel illotis accedat manibus. Certum enim & verissimum , Nunquam in um, Juantumvis currentem, hoc

impetraturum donum , quod solius Dei, non hominum est.

Atque sic meam de Universali opinionem aud1- visit Medicina, quam mihi peperit experientia fa-ecta in auro , cupro aliisque mineralibus & metal lis : quam non pro Euangelio depraedicabo, quia errare humanum est. Qirare nihil certi statuendum ante finalem ejus & completam perfectio nem , E quidem semel atque iterum certitudinis gratia repetitam. Saepe enim semel inventam viam optimam repetere non licet, quod non solum mihi, sed etiam aliis accidit sine dubio. Quare ante victoriam non triumphandum, propter impedimenta inopinata spem vacuam facientia sed Deus potius in laboribus nostris assidue implorandus,ut functioni nostrae benedicere, quo donis ejus in

hac vita rite utamur, tanquam boni oeconom i, &postea mercedem laborum nostrorum , vigiliarum& curarum gratuitam, nobis immerentibus, aete nam nimirum requiem & salutem, ex mera misericordia clargiri haud dedignetur.

Vtrum

338쪽

Vtrum Mineruia , utpote Antimonium, Arsenicum , Auripigmentum, Kobolium, Zincum , Sulphur, sec. in Metalia JAm cliu disputatum inter Chymicos, utrum

praedicta Mineralia ex iisdem cum Metallis pro secta principiis, & utrum inter Metalla numeranda; in qua controversia nondum convenerunt in hodiernum usque diem , dum unus approbat hoc, quod negat alter, ita ut tyro artis Chymicae nesciat, cui parti assentiendum s1bi. Faciente vero hac cognitione ad Metallorum emendationem non parum , Volui meam quoque& quidem expcrientia fundatam de hac re apponere opinionem, in gratiam dubitantium. Miranda autem statuentium, non unam eandemque mi neralium & metallorum Originem, limplicitaS ratiocinandi assirmantium, quod si per naturam metalla fieri debuishnt,utique fuisset factum dudum;

sed hoc nondum accidit, teste experientia, mineralia enim permanentia in metalla transplantantur 'numquam. R. Aliter crescunt metalla, aliter quoque vegetabilia cito germinantia citoque 1terum intereuntia; metalla vero non item , Omnia

enim durabilia longa habent tempora digeuio num; secundum illud , G in , cito per t. Atque hoc non solum de vegetabilibus & imme ratibus, sed etiam de animalibus intelligendum. Sicuti apparet e vegetabilium quorundam

339쪽

Ρ Α n s I V. oratione, semestri spatio ad perfectionem pervenientrum, ac pro in cito iterum pereuntium : cum

requirentia longiorem digestionis & perfectionis moram, longe sint durabiliora. Fungus si ve bo

latus unius vel alterius noctis spatio perscitur natus e ligno putrido, brevi iterum evanescens: non item quercus. Boves & equi biennii spatio vel triennii ad perfectionem perveniunt, vigesimum annum Vel. Vigesimum quartum vix attingentes.' Homo vero Zq. annos requirens ad sui perfectionem, durabilis annos 6o. 8o. & Ioo. Ita etiam de Metallis capiendum multa secula durabilibus , & consequenter longissima digestionum & perfectionum tempora requirentibus. Requirentibusi igitur metallis longissima digestionum ad sui perfectionem tempora, quorum initium atque finem nemini mortalium longaevo , aliquot seculorum etiam , Videre concessum, mineralium transplantatio per naturam in metalla negari non debet; cum primis etiam propterea quod in mineris metallorum , impurorum praecipue reperiantur quo'que mineralia : quare mineralium fossores mineralia reperientes, bonam spem metallorum reperiendorum concipiunt, quorum illastrigulis nuncupantur. Raro enim metalla sine mineralibus, demineralia sine metallis reperiuntur ; nec etiam re periuntur unquam mineralia auro & argento carentia. Quare mineralia haud immerito metalla nuncupantur , quia per artem & ignem bona auri & argenti quantitas ex illis elicitur lassione. Qus si non nascuntur e radice me'

340쪽

so FaRN o R. P H I Lo SoΡ H I C. tallica, unde proficiscitur aurum illud & argentum Θ Non enim ex infame bos, nec e vitulo nascitur homo ; semper enim similia producuntur a similibus. Non igitur nisi fructus immaturi judicanda Μ1neralia metallorum respectu, maturitatem suam &perfectionem nondum adepti, nec a supcrflua terra separati. Quomodo enim ex ovo caloris bene scio excluderetur avis, non praedestinato ad avis generationem λ Ita etiam de Mineralibus capiendum , quae si metallica natura privata, quomodo ionis auxilio metalla inde elicerentur Θ Ais ; nunquam vidisse te eductionem metallorum perfeci orum e mineralibus &metallis vilioribus,ergo veri simile minimemec credibile tibi. Cui,multa adhuc in natura latent abscondita plurimis, perperaim &stolide negantibus incognita : Testatur etiam quotidiana experientia , Mineralia & viliora metalla, ablatione sulphuris stiperflui quomodocunque fiat, variis enim fieri potest ) altiorem gradum perfectionis adipisci uare igitur oculis vi

fa cor non credat & lingua loquattir λ Testatur enim experientia, ex omnibus fere mineralibus &metallis vilioribus aurum bonum & argentum elici posse per artem, ex uno tamen plus altero &celerius. Non enim datur nox tenebrosa quan tumcunque, lumine omnino privata, quod non

possit manifestari beneficio speculi concavi. ecdatur Elementurn etsi puriis inum aliis elementis non permixtum . Nec aliquid malignum omni bonitate privatum, & vice versa. Et sicuti a

tentes

SEARCH

MENU NAVIGATION