장음표시 사용
301쪽
P A u s I V. una in igne sus a misceantur ; mixtura tamen illa retenta in igne, agit sulphur illud combustibile
metallorum communium in proprium suum argentum vivum, illudque convertit in scoriam, quae a metallis separata intrat in materiam porosam cupellarum, id quod non accidit in testis in igne fixis, quas scoria illa a metallis separata intra re nequit confectas e terra in igne durabili,permanens in illis scoria, quae alias cupellas e cineribus ossium vel lignorum consectas intrare solet. Qui are paulatim abit in cupellam , quantum ignis redegit in lithargyrium sive scoriam, donec omne ali xo & argento mixtum plumbum, una cum caeteris metallis imperfectis, sibi mixtis abluerit in scoriam , seseque in cupellam abscondiderit, relicto auro puro vel argento in cupella. Plumbum enim in vasculo plano sentiens calorem superne , infer ne vero frigus, convertitur in lithargyrium ; quod si sit in vasculo terreo fixo, permanet lithargyrium, abitque tandem in vitrum flavuum transparens si non permixtui aliis metallis utpote ferro , cupro, stanno ; quae admixta dant vitro colorem viridem, rubrum, nigrum vel album habita ratione quantitatis metallicae r in cupella vero porosa facta e cineribus, lithargyrium sive scoria inveniens poros, intrat cupellam paulatim & successi-Ve, donec omne intraverit plumbum, quod in lithargyrium non conversum, facere non potuisset. Est igitur vulgare illud examen, non nisi transmutatio plumbi cum additis sibi imperfectis in scoriam, quae cupellam intrans relinquit in cupella
302쪽
lia in scorias ob puritatem suam. Sed forte tibi videbitur hic discursus inutilis &superfluus, quia examen illud metallicum ubivis
terrarum manifestum ; cui, non esse superfluum, respondeo, quia plurimi examinatores errant, arbitrantes plumbum corporale intrare in cupellam cum additis sibi imperfectis , in lithargyrium non conversum, quia corporale iterum inde eliquatur; quoru gratia proprie hic discursus non instituitur, utpote ex usu solummodb & consuetudine abs' que discretione laborantium; sed illorum potius gratia qui indesinenter quaerunt & naturalia se
creta rimantur, quaerentium nimirum gratia Examen illud Philosophicum , ut sciant differentiam utriusque laboris. QEodnam vero sit examen ii lud philosophicum, paucissimisque cognitum,cujus beneficio plus impetratur auri & argenti, quam via illa vulgari, id non est hujus loci reve lare; non enim omnes & s1ngulos decet ejus ha bere cognitionem ; quia suffcit demonstrasse pos sibilitatem. Hoc tamen scito , plumbum si nove ris stannum, cuprum & ferrum praeparare; & apta reddere unioni radicali, aquae nimirum illius dictae
Saturni, ita ut ignis vim una ferre S tolerare posse sint, separaturum & attracturum aurum & argentum e dictis imperfectis metallis, & cum lucro in cupella relicturum; alias enim parum vel nihil e licies inde. Etsi enim illa, via illa vulgari, cum plumbo probare intendis, & in scorias redigis, ni hil tamen efficis, quia stannum & ferrum, auro &argento
303쪽
argetato abundantia,non permanent cum plumbo in igne fortiori, sed tolluntur in altum ad instar cutis sive scoriae, propter sulphur suum super suum; ad instar etiam pinguedinis innatantis a quae, absque ulla aliqua separatione , nisi fuerit stannum vel ferrum , quod aurum Vel argentum acquisiverit e minera, in prima sui fusione. Atque hac ratione accidit quandoque ut aliquis faciat probam bonam, sed eκ ignorantia, rationem reddere nesciens sui laboris, quare iterum candem praestare nequit. Si enim Chymici & examinatores rem suam altius perpenderent, causam inquirentes, quare plumbum examinatum,argento suo privatum, & e capella eliquatum, adhuc ta men in sese contineat argentum , sine dubio bonus undamentum tacturi essent; sine qua cognitione, omnis labor frustraneus in metallis imperfectis. Atque lioec dicta sufficiant de Examine illo phil sophico, paucis cognito : De vulgari illo nihil di cere opus, ceu ubivis locorum manifesto , de quo Lagarus Ercher plane & plene. . Est S alia mineralium Proba, quae sit absque plumbo, cum vitro Veneto, vel alio bono fusibili: ubi gr. I. vel 2. mineralis pulveri sati, miscentur cum uncia dimidia vitri pulveri sati, mixta in crucibulo cooperta funduntur & effunduntur; qua ratione vitrum attrahet solvetque illud minerale, indeque co rabitur, quod indicabit metallum inminera contentum , ulterioremque Probam per
Saturnum instituendam postea, facto periculo
primae probae cognitionis gratia. Estque haec Dptissima
304쪽
a Fu R N o R. P A I L o g o 13 11 1 g. ptissima proba mineralium durissimoru & inv nia cibilium fere, utpote sunt lapis haematites, smiris,
granata, tal cum nigrum & rubrum ac abundantia auro & argento Ope numero ; impermiscibilia vero plumbo, quare non aestimantur, saepeque abjichuntur, quantumvis auro & argento abundent, propterea quod probari nequeant. Quibus proba tis praedicta ratione, & consequenter patefactis in iis latentibus thesauris; poteris postea considentius illa tractare & ad meliorem frugem redigere.
Sunt autem colores sequentes tenorem illorum indicantes: Vitrum maris viriditatem referens,
significat purum putum cuprum : graminis Vero instar viride significat cuprum & ferrum mixta: vitrum ferruginei coloris significat ferrum : vi trum subflavum significat stannum : Vitrum flavi coloris aurei, vel rubini instar rubri significat argentum : Vitrum coeruleum sive sapphirinum: significat aurum purum e color smaragdinus si-
gni stat aurum argento mixtum : color amethistiolius significat aurum , argentum , cuprum & ferrum mixta. Praeter hos, alios quandoque nanciscitur vitrum colores, pro diversitate ponderis di Versorum metallorum mixtorum ; quos usus do cebit cum practica ulteriore cum Saturno insti
Est & alia, praecursoria proba mineralium atque x metallorum, quae sit cum tale petrae; ubi si annum cumirimis, fin sin & cuprum largiter suos depro inunt in se reian litos thesauros; qu6s per plum' bum examinata clargiri nolunt ; id quod non in
305쪽
P A R s I V. Is dicium inopiae, sed potius non Verae probae per
Saturnum, qui metallorum non Verus & genuinus
judex sive probator ; alias enim si esset tam exm Ore quam ex minore quantitate metallica de prompturus esset illorum thesaurum. Sequitur proba per nitrum : Fac mixturam ex I. parte sui phuris; a. partibus tartari puri, & q. partibus ni tri purificati. Postea himus mixturae unc. I. mineralis sive metalli contriti drag I. Misce,mixtisque & crucibulo impositis adhibe ferrum candens vel carbonem vivum; & accendetur illa mixtura, dabitque ignem vehementissimum, minerale illud in scoriam redigentem : Et quicquid non redigitur in scoriam, denub misceri oportet cum praedicta mixtura, igneque admoto comburi, donec totum illud consumatur ab igne. Postea facillas scorias, vel salem continentem in sese metal lum devoratum , tamdiu fluere in crucibulo forti, donec vitrum inde evadat; quo effuso reperitur granulum auri vel argenti, profectum a minerali
vel metallo probato. Eritque hic tibi labor rite peractus) jucundum spectaculum, sed absque fructu, quia in magna quantitate perpetrari nequit;& propter pretium nitri. Quare non nisi demon strationis gratia haec apposita proba, ut appareat quomodo fere omne stannum, ferrum & cuprum, in sese contineant aurum & argentum , quamvis non depromant in cupella. Noli autem opinari hanc transmutationem es.se, quae solummodb separatio est; quare tecum perpendere habes , quomodo aliter illa instituen
306쪽
Fu R N o R. P H I L O s o Ρ H I C. da. Cave autem ne hanc mixturam inferne ac
cendas carbonibus impositam sed superne propter periculum fulminationis : Probantur etiam me talla facile fusibilia per sequentem mixturam. Part. 1. Scobis ligni tiliae aridi, pari. r. sulph. part 8. vel 9. Num puri, fac stratum super stratum in crucibul0, & accipe ad pari. II. vel 12. hujus . mixturae, pari. I. mineralis subtilissime triti; & accende ; dabitque minera fusa granum ; quod erit purum putum aurum Vel argentum , si1 minera non fuerit nimis impura, consumpta ab igne illo vehementissimo,impuritate. Etsi haec Proba non commodi alicujus, non tamen absque ratione apposita, sed instructionis gratia. De Fufione minerarum es metasiorum.
T Torum fusio in majore scit . quantitate non est hujus loci,quia per hanc confici nequit forna cem e tradita vero ab aliis satis Ucrte in suis scriptis de Mineralibus. Deseparatione metallorum. T Fc est ars antiquissima&utilissima, qua u-
num ab altero separetur metallum : Fit autem plerumque quatuor modis, nimirum per aq. fort. per cementa, per fluxum cum sulphure & plumbo, & denique per antimonium : quos modos ingeniosissimus ille t aetarus Ercher, clare & distinete descripsit ; cujus descripto irreprehensibilis, cui
307쪽
P A R s 1 V. 1 cui etsi nonnulla adjici possent necessaria; quae ta
men cum sint paucula, superfitium csse duxi in stritictionem & informationem clarissimam ex antiquo libro repetere in hoc opusculo novo. Consistit autem illa separatio in Metallis praecipuis tri
bus, auro,argento & cupro: Caeterorum metallo rum nullam fecit mentionem. Duo autem praemdictorum quatuor modorum in usu sunt, tanquam faei limi, nimirum qui fiunt per aq. fortem & ce menta ; neglecitis duobus reliquis utplurimum,
qui funt fusionis beneficio per sulphur & plum . bum ; & per antimonium : id quod admirabile,
quia metalla horum duorum modorum beneficio facilius separantur, quam per a l. fert. dc cementa; suspectorum spolii r cum tamen non sulphur &antimonium sed operator potius sit culpandus in peritus, ignorans sulphuris& antimonii naturam, eaque regere nesciens, de consequenter respuens viam separationis compendiosiorem. Fateri au tem cogor quod absque hac fornace nolim ipse, ipsorum beneficio separare , quia via illa vulgari furnorum scit. ventos arum & follium,&c. cum periculo sanitatis attrahitur foetor ille naribus sui phuris & antimonii, noxius hepati & pulmonibus, cerebro & cordi. Cujus rei gratia non miror, quod hadtenus fuerint rejecti praedicti illi duo modi majorem etiam diligentiam requirentes primis illis duobus per aq. fort. & cementa. Publicata vero hac fornace, in qua absque ullo periculo fundere licet, non dubitabo de duorum ultimo rum modorum prae dominio in posterum, utpotu
308쪽
primis duobus utiliorum. Antimonium enim qui noverit, non solum facile potest exiguo sumptu aurum separare ab additi cane absque ulla sui jactu ra , celerrimeque purgare, sed etiam facilius separare argentum deauratum , quam per sulphur, plumbum,&ccin magna copia, absque ulla jactura auri & argenti. Atque haec facit ima separationis via auri & argenti, quae sit fusionis beneficio , nullos alios praeter carbones requirens sumptus; non enim reperitur antimonium quod non aequivalens sui pretii aurum possideat , in lucrum cedens separatoris :Hoc autem scire te velim, quomodo separetur iterum ab auro & argento antimonium, non nimi
rum via illa vulgari quae fit follium beneficio, sed
peculiari alia separatoria, qua antimonium con servatur, ita ut iterum ad Wusmodi similesque usus applicari possit: id quod forte docebitur alibi. Praeter praedictos quatuor datur & alius separationis modus Omnium cxcellentissimus perspiritum salis introsum, nimirum sequenti modo: H. Spiritum satis in copia parabilem per Furnum nostrum Primum Secundum ) exasperatum ni tro in ipso dissoluto; cui impone aurum mixtum
argento & cupro , granulatum; colloca in cucur bita in arena calida ad solvendum , & aurum una cum cupro solvetur relidio argento in fundo cucurbitae : Solutionem decanta, cui adde rem aurum praecipita1item , & fac ut una coquantur, 3
separabitur praecipitabiturque aurum purum pu' tum , farinae instar subtilissimum, scriptoribus et iam
309쪽
Ρ A v s I U. - 19 iam & pictoribus serviens; relicto cupro in aquabi quod ex aqua praecipitare poteris si velis; sed prae
stat abstrahere aquam, iterum utilem ad similes labores. Aurum praecipitatum si lavatur 3 sicca'
tur, dat fusione qua nihil ipsi decedit aurum optimum & purissimum. Purius enim aurum nC que per a l. fort. per Quartam,neque per antimo
nium fieri potest. Est igitur hic modus omnium praestantissimus, non solum propter exiguos sumptus , sed etiam propter facilitatem , aurum dan3
prae caeteris CXcellentissimum. Deinde accipe Lunae calcem relictam in cucur
bita, edulcora ipsam de sicca; quo fjcto fac fluere
parum salis tartari in crucibulo, cui per intervalla, singulis vicibus parum ad)ice calcis Lunae cum cochleari, & statim reducetur in corpus absque ulla aliqua jactura. Poteris etiam illam calcem adhuc humidam recenter e cucurbita tractam , co quere cum lxivio salis tartari, usque ad evapora tionem amnis humiditatis; & remanentiam sic cam fundere , ubi etiam nihil perditur. Absque hoc medio argenti calx tracta cx a l. Regia per se fusilis non est, abiens in materiam fra silcm , res e rentem cornu pallidum seu medii coloris inter album & savum quare a Chymicis dicitur et in quo reducendo multa te nitiunt, cujus reductionem modo docuimus. In dcfectu spiritus salis accipe aq. reg. communenia factam ex aq sorti& sale armoniaco, quae ea lom praestat sed majoribus cu sumptibus.Haec etiam aliis praeferenda viis,
quia facit ad cujusvis auri separationem cujuscunq; Bbbb a gradus,
310쪽
gradus, sit modo pondere excedat Lunani; id quod necessario requiritur in solutione per aq. reg. in stituendam. Sed ut videas praerogativam hujus separationis, attende parum. Separaturus per Quartam, & per a l. s r. Oportet Ut prius Lunae purgatae pari. 2. Vel 3. ad unam auri impuri adjicias, ubi primo sumptus Sc labor requiruntur purificandi Lunam, cum auro fundendam & granulandam: Deinde magna quantitas aq. fort. Lunae solvendae gratia copiosae praecipitandae, edulcorandae , siccandae &fundendae,&c. Perpcnde quaeso differentiam labo rum & sum piutini separationis meae & vulgarist
Separaturus autem cementorum beneficio, opus
habet pyxidum, ignisque continui unius gradus diuturni, qui labor est taediosus temporis gratia,&sumptuosus carbonum causa, quem etiam bis ter-Ve repetere oportet laborem , habita ratione ina
puritatis admixtae. Nunc denub perpende disse rentiam laborum & sumptuum utriusque separa tionis. Separaturus autem sulphuris &antimonii beneficio, quae quidem optima. via, carens magni Ssumptibus, si aurum sciveris separare ab antimonio absque sufflatione, sed taediosa ob labores tri plo majores,quam in nostra, taediosos nimiru,pro pter dissicilem separationem auri 3c argenti perfectam a scoriis antimonialibus. Praemeditare igitur S considera, quam separationis viam eligere velis axiri cito purificandi gratia; certe sine dubio meam